Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə1/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   180

@@0@

@@1@

@@0@

@@1@

@@0@

@@1@

@@0@

@@1@

@@0@

@@1@



R. P. DIDACI

DE AVENDAÑO

SOCIETATIS JESU,



CVRSVS

CONSVMMATVS,

SIVE


AVCTARII INDICI

TOMUS QUARTUS

ET

THESAURI

TOMUS SEXTUS,

Multa continens peculiaria, & generatim utilia.

#(IMAGE)


ANTVERPIÆ,

Apud HIERONYMUM VERDUSSEN,

ANNO M. DC. LXXXVI.

@@0@

@@1@

@@0@

@@1@

RATIO

OPERIS.



SCribendi studio jam pridem intentus, licet

gravis annis, de quibus prælusum aliàs, ut

non immeritò possem senile otium affecta-

re; novum opus moveo, quod non solùm ex-

pediens pro meo instituto, sed sum etiam ne-

cessarium arbitratus. In Operibus siquidem,

quæ meo nomine nec pauca, nec mole par-

va prodierunt, nonnulla extant, quæ minùs

accuratè dicta, aut pleniore ornatu digna,

quin & multa Typographiæ vitio absurda, quibus oportuit manum

pro veritate vindicem, pro complemento providam, pro remedio so-

licitam adhibere. Non enim ex ijs sum, qui dum se errasse in quibus-

dam deprehendunt, id ingenuè fateri verentur, famæ jacturam eatenus

extimentes. Ex quibus apud Diogenem Laërtium Lib. 4. de Vitis Phi-



losophorum, Arcesilaus, qui deprehensus cùm fuisset quædam sua emen-

dans scripta, in lucem ea edere noluit, & uti asseruerunt quidam, flam-

mis ipsa tradidit, ne scilicet errasse aliquando videretur.

  Simile aliquid Virgilio videtur accidisse, qui cùm emendare, ut

statuerat, Æneidos libros, morte præventus minimè valuisset, igne

absumendos jussit, de quo antiqui Scriptores. Errores ergo visus est

agnovisse, sed ne alij agnoscerent, famæ consuluit, quam operibus

alijs affatim fuerat aucupatus. Errorum hujusmodi duos profert Dom.

Caramuel in nominibus Religio & Connubium. In priori enim ex tribus

brevibus syllabis confecit Dactylum, duplicato L. & errore pariter

duplicato, neque excusabili ex aliorum imitatione, non enim excu-

sat peccatum exorbitantium multitudo. In altero, quia longam sylla-

bam corripuit, contra servatam aliàs ab ipso legem quantitatis. Omit-

to proutroque carmina ex Lib. 1. 2. 4. 7. 8. & alibi, ex quibus aliqua

cùm adducat citatus Scriptor in Haplote, seu Opere de restrictionibus menta-

libus. N. 244. & 245. Sic concludit: Hæc & alia similia, quæ exciderunt,

corrigere voluerat Virgilius antequàm Æneis publicaretur: sed quia morte præ-

ventus illa reformare non potuit, ultimis illam in Tabulis flammis devovit. At

Augusti prudentia, ob paucos, & in alijs Poëtis permissos aut toleratos nævos, opus

illud divinum perire non permisit. Sic ille audiendus, ut reor, sine repulsa ne-

mini, cùm sit prorsus incredibile, ob paucos illos nævos, ut ipse loqui-

tur, divinum opus flammis auctorem devovisse, quos fuerat correxisse

facilè tales reputatos, vel permissos, & aliorum exemplo tolerandos, ut

censuit Augustus, nihil incommodi aut Operi, aut famæ parituros. Cùm

tamen reverà nævi non sint, sed studiosa affectatio in Poëtica majesta-

te. Georgicorum Libros quatuor devovendos flammis neutiquàm in

votis summo fuit vati: in quibus tamen multa occurrunt, quæ similiter

posset præfatus Auctor uti peccata gravia contra Prosodiæ præcepta<-P>

@@0@

@@1@RATIO OPERIS.

<-P>condemnare. Asiæ priorem syllabam producit in Primo, corripit in

Secundo, sicut initio Tertij Æneidos. Auroque effulgere fluctus. Sic in Primo,

sicut 6. Æneid. Quos fulgere cernis in armis. Et in Secundo Miscueruntque



herbas, initium est carminis. Et quod specialiùs pro instituto præsenti

facit. Libro item Primo morale illud extat documentum, quod à nostra

usurpatum videri Theologia potuisset, nisi temporis antecessus obstitis-

set: Sic enim ibi:




Quippe etiam festis quædam exercere diebus

Fas & jura sinunt: rivos deducere nulla

Relligio vetuit.

Alia ergo caussa concremandæ Æneidos suo succurrit auctori circa cujus

investigationem non est cur anxiè laboremus. Et quidem in eruditissi-

mo & oculatissimo D. Caramuele erit fortè qui observet prolapsum

illum eodem in genere, nisi se velit licentijs inusitatis excusare: nam To-

mo 1. Theologiæ fundamentalis sic habet:


Quidlibet insipiens proprio si Themate gaudet:

  Hoc mihi Thema placet, hoc mihi Thema licet.


Ubi quidem in nomine Thema producit priorem syllabam natura bre-

vem, ut est apud Lexicos compertum. Et licet apud Aratorem veterem

Christianum Poëtam longa inveniatur, talis licentia proerrore habenda,

ut docet P. Joannes Baptista Ricciolius in sua Prosodia, Monito. 7. ante

Indicem quantitatis syllabarum: junctis ijs, quæ habet circa Auctorem



post finem Libri 6. pag. 129. pro quo & Cavallus in Scala Parnaßi pag. 1005.

In Secundo etiam Tomo Theologiæ Regularis n. 3883. emendaturus carmen sic

pro critica potestate reponit:


Semel clausa fui, clausaque semper ero.

Præclaro pro Monialibus documento: ubi lapsus manifestus in adverbio



Semel: & erat facilior, & veneranda correctio, si diceretur:


Clausa Semel fueram, clausaque semper ero.

Tale & illud in Metologica. n. 1149.




Ista sub initium vulgus. Quando omnia certò, &c.

Nominis Initium, in quo syllabæ omnes breves, priori absque necessitate

protracta, cum dici posset: Hæcsub principium vulgus. Nec propterea Ope-

ra illa communi plausu recepta transmitti incendio, aut aboleri aliter vo-

luisset, & meritissimò illud: neque enim cùm scribimus, Canonicorum

Scriptorum prærogativa perfruimur, quibus Divinus assistens Spiritus,

non errorem solummodò, sed etiam errandi periculum amolitur. Suffi-

ciat nobis lucubrationum nostrarum subsidiarijs officijs, venialium licet

interventione lapsuum, multis, immò etiam & paucis, profuisse.

  Est autem in parte felicitatis ponendum, si pro correctione oppor-

tunum à divina providentia tempus concedatur, cujus favorem circa

hoc, ubi de Recognitione agitur corditus recognosco. Et quod ad errores

typographiæ spectat, licet sint qui censeant sine peculiari erga illos cura

esse tolerandos, nescio quo paradoxico Philosophandi modo; alij tamen

saniùs & utiliùs hac in caussa discurrunt quos præstat, levibus quibusdam

abdicatis respectibus, æmulari. Et quidem Dom. Caramuel parùm aliàs

de errorum adnotatione solicitus, eam desideravit citato Tomo Theologiæ<-P>

@@0@

@@1@RATIO OPERIS.

<-P>Regularis n. 3343. & sequenti. Dum ob Typographi incuriam non bene

ejus est percepta doctrina: ubi & circa commune hoc malum cum eru-

ditis alijs Scriptoribus eruditissimus ipse perorat. Et ego quidem pro

Thesauro Indico, & Problematibus Theologicis, quorum aliqua

mihi transmissa volumina, typis Limanis usus, errorum curavi conficien-

dos & adjiciendos Indiculos. Sed ij, qui sunt inter tantos? Inter

dispersos inquam Tomos, ad quos non poterunt pervenire. Ideò

curandum modò, ut veritati suus reddatur candor, qualem potuerit in-

dustria nostra, Deo auspice, conciliare, cujus tantùm gloriæ studui, &

studeo, meo pro modulo, militare.




Quia verò in Tomis Auctarij, tribus inquam,

JESU, MARIÆ, & JOSEPH,

Peculiare est Patrocinium Hymnorum

Obsequijs imploratum;

Juvat nunc Divi Parentis

IGNATII

Simili honoris officio & affectu

Paternam solicitudinem implorasse.

Quia & honorabile nomen ejus coram ipsis

Et filialis ardor, licet ostensus aliàs, nec semel, nec leviter,

extremum hunc observantiæ fructum videtur

postulare, sic ergo dicebam:

IGNATI, Miles inclyte,

IGNATI Dei Victoria,

IGNATI Fidei Signifer,

IGNATI Dux ad fortia.

IGNATI Seraph Cantaber,

IGNATI Mens heroîca,

IGNATI Mastyx hæresum,

IGNATI Sparsos Congregans.

IGNATI Pavor Inferi,

IGNATI Salus proxima,

IGNATI Totùm omnibus,

IGNATI Jesu gloria.

IGNATI morum Regula,


* Sic cùm|Scripsis-||sem hodie|12. Julij|1676. sub|ipsam po-|meridia-|nam horā|quartam,|prædicta|veritas in-|signi est|miraculo|cōprobata.

IGNATI zeli Spongia,

IGNATI Sal prudentiæ,

IGNATI Ecclesiæ Adorea.

IGNATI Flamma Spiritus,

IGNATI Vivens Hostia,

IGNATI Spes puerperis,

IGNATI cælis Orbita.

IGNATI Fons miraculis,

@@0@

@@1@

IGNATI pellens Orgia,

IGNATI Templis gratia,Trietorica|Baccho|Orgia.|Virgil. 4.|Æneid.

IGNATI Triados Schola.

IGNATI Asylum parvulis,

IGNATI vitalis Rota,

IGNATI filijs Splendide,

IGNATI Nate ad omnia.

IGNATI Junior Christifer,

IGNATI IGNATII Formula,

IGNATI Triumphus hostium,

IGNATI Vis innoxia.

IGNATI Parens Optime,

Hunc filium rege, & robora,

Ut felix adeat perpetis

Hereditatis commoda.




AMEN.

#(IMAGE)

@@0@

@@1@



INDEX

TITVLORVM OPERIS.

Numeri sunt Marginales serie unica.


REcognitio I. Circa Disserta-

tionem proæmialem Epithala-

lamij Christi, & Sacræ Spon-

1.


§. I. Titulus Divi & Sancti an

poßit attribui non Canonizatis. ibidem.



Circa Sulpicium Severum. 12

§. II. Circa Auctorem Psalmi. 44



Auctarium ex Patribus. Ad §. n. 3 17


§. III. Conficti à nonnullis Psalmi alij Auctores

expuncti 24


§. IV. Ex erroris occasione. D. Ignatii, &

institutæ ab eo Societatis instructa laudatio. 29


§. V. Circa Num. 30. 35. & 36. cum utilibus

documentis. 56


§. VI. De Virginis merito ab instanti purißimi

conceptus. Ad Num. 71. 62


Recognitio II. circa Partem

I. Tituli In finem.


§. I. Circa Num. 7.




Circa Ministrorum Regalium electionem doctrina

utilis. 68


§. II. Circa Patronorum electionem. Vbi de S.

Hierotheo Episcopo Segoviensi. Circa Num. 9.

71




Discussa alia circa S. Hierotheum. 79

Quid ultra pro Episcopatu faciat. 83

Quid circa ritum Patronatus. 85


§. III. Circa contentionem pro Virgine collau-

danda. Et nonnulla alia ad Num. 19. &c.


§. IV. Notabilia quædam circa modum existendi

Christi in Eucharistia. Et alia circa Num. 54.

& 66. 94


§. V. Circa Christum offerentem seipsum in sa-

crificio Eucharistico. Ad Num. 84. & seqq. 99


§. VI. Circa decretum Incarnationis indepen-

denter à peccati prævisione. Ad Num. 107 &

seqq. 103


§. VII. Circa D. Petri negationem observatio pe-

culiaris. Ad Num. 177. & seqq. 113


§. VIII. Circa Christi gratiam, an infinita. Ad

Num. 271. 178



§. IX. Pro Maternitate Virginis aliquid peculia-

re. Ad Num. 219. &c. 121


§. X. Circa locum ad Ephes. 5. Sacramentum

hoc magnum est. Conciliata & notanda do-



ctrina. Ad Num. 299. & alios. 127


§. XI. Quomodo Christus sit caussa electionis ad

gloriam ut electio est. Circa Num. 371. & seq.

130



Recognitio III. Circa II. Partem Tituli.

Proijs, qui commutabuntur.


§. I. Pro Rosis cum jucundo auctario. Ad Num.

368. 136


§. II. Circa Virgines Rosas. Ad Num 279. 139




§. III. Quòd Christus lilium. Vbi singulare ali-

quid. Ad Num. 390. 142
@@

§. IV. Circa Virgines cum humilitatis nexu. Ad

Num. 402. §. 8. 146



§. V. Circa D. Teresiam auctarium laudis. Ad

Num. 509. 148



§. VI. Circa locum. 1. Petr. 3. v. 18. Cum do-

ctrina utili. Ad Num. 605. 151


Recognitio IV. circa III. Partem Tituli.

§. I. De regnorum securitate ex Dei amicitia. Ad

Num. 672. 155



§. II. De antiqua & firma in Hispania fide. Ad

Num. 673. 157



§. III. Errores adnotati aliqui, & ex quibusdam

multiplicata doctrina, cum D. Petri Veronensis

laude. Num. 674. &c. 161


§. IV. Circa desiccationem pedum Christi à

Magdalena, cum ejus encomio. Ad Num. 718.

165



Recognitio V. Circa Partem. IV. Tituli.

§. I. Versiones aliquæ, & pro divini Verbi pro-

ceßione notanda doctrina. Ad 761. &c. 171


§. II. Pro excellentia gratiæ Christi illustre te-

stimonium, cum errorum quorumdam correctio-

ne. 177


§. III. Errores correcti cum Virginis laude pe-

culiari. 182


§. IV. Ex errorum quorumdam tenebris lux do-

ctrinæ utilis Circa locum ex Cant. 5. v. 10. 185

§. V. Doctrina multiplex erratorum occasione. 191




§. VI. De vero gaudio, & alijs utiliter adno-

tatis. Ad Num. 818. &c. 198


§. VII. Errores nonnulli cum utilibus documen-

tis. 200

§. VIII. Commodæ ex erroribus præceptiones. 208




§. IX. Ex errorum inevitabili concursu lucellum.

215.



§. X. De Religionibus Dominicana & Franci-

scana. Ad Num. 914. 219


§. XI. Pro Societate Jesu, pro elogio à n. 916

224



§. XII. Discursus doctrinalis ex occursu errorum.

229



Recognitio VI. Partis V. Tituli.

§. I. Circa discrimen Psalmi, Cantici & Hymni,

de quo Sectione I. 235


§. II. Ex quibusdam erroribus fructus eruditio-

nis. 241

§. III. Æstimabile ex erroribus compendium. 246

§. IV. Errorum utilis depulsio. 249

§. V. Lux è tenebris erratorum. 252

§. VI. Recta quædam ab erroribus. 257


§. VII. Postrema ex erroribus fortunata meßis.

261



RECOGNITIONES

Circa Amphitheatrum

Misericordiæ.

Recognitio I. circa discursum Isagogicum.



§. I. Circa Epistolam Dedicatoriam, cum auctario<-P>



@@0@

@@1@INDEX TITULORUM.



<-P>laudis & notandis alijs. 269

§ II. Expuncti errores cum fructu eruditionis.

272.



§. III. Adnotatio errorum utilis adjectione do-

ctrinæ. 277


§. IV. Eruditionis cumulatio ex erroribus cumu-

latis. 296


§. V. Ex errorum spinis pretiosæ doctrinæ seges.

305



§. VI. Cum adnotatione errorum opportunæ ve-

ritates. 309

§. VII. Notati errores superinducta doctrina. 310




§. VIII. Pronuntiata utilia ex erratorum occur-

su. 323


Recognitio II. Circa priorem Partem

Amphitheatri misericordiæ.



§. I. Ab errorum correctione auspicatum initium.

331



§. II. Præceptiones utiles correctioni errorum ad-

nexæ. 350

§. III. Notati errores cum doctrinæ fructu. 354




§. IV. Eruditionis aliquid ex errorum occasione.

359



§. V. Errorum pertinacia doctrinali eruditione

sanata. 364


§. VI. Nova ex errorum semente & utilis seges.

369.


§. VII. Par doctrinæ & errorum cursus. 375




§. VIII. Circa errores cum correctione proventus.

381


§. IX. Pergunt errores utiliter observati. 388

§. X. Errorum emendatio doctrinalis. 394


CIRCA EMPYREUM AMPLIOR

EXORNATIO. 401


§. XI. Empyreum an corpus simplex. 402

§. XII. De incorruptibilitate Empyrei. 406


§. XIII. Empyreum an solidum penitus, aut

ex parte. 411

§. XIV. Empyreum an penitus sphæricum. 416

§. XV. De empyrei influxu in inferiora. 417

§. XVI. In empyreo quæ & qualia ædificia. 418




§ XVII. De incomparabili empyrei magnitu-

dine. 424


§. XVIII. Errores aliqui utili animadversione

correcti. 426


§. XIX. De D. Iacobo Hispaniarum Patrono

nonnulla cum utilibus alijs. 432


§. XX. Errores nonnulli cum utilibus documen-

tis proponuntur. 438

§. XXI. Correcti errores, formati mores. 446




§. XXII. Cum errorum adnotatione utilis eru-

ditio. 450


§. XXIII. Ex errorum tenebris lux splendens.

456



Recognitio III. Partis III. Amphitheatri

misericordiæ.



§. Vnicus. Eruditio multiplex ex errorum adno-

tatione. 462


Recognitio IV. Amphitheatri misericordiæ.

§. I. Aliqualis doctrinæ utilis apparatus. 464




§. II. Aliqua pro gloria Virginis cum utili ap-

pendice. 468


Recognitio V. Partis IV. Amphitheatri

misericordiæ.


§. I. Ex erroribus documenta. 474


@@

RECOGNITIO TOMI I.

Problematum Theologicorum.



§. I. Circa Prolusionem ubi pro definitione puris-

simi Conceptus Virginis nonnulla momenti non

exigui proponuntur. 483


Circa probabilitatem occasionalis discußio cum

confirmatione sæpiùs stabilitæ doctrinæ. 486


§. II. Circa existentiam Dei in spatijs imagina-

rijs. Ad Sect. 3. Problema 2. 450


§. III. Circa æternitatem Dei, & tempus imagi-

narium difficultas quædam expedita. 493


§. IV. Circa impoßibilitatem naturæ, cui natu-

ralis esse visio beata queat. 495


§. V. Circa lumen gloriæ, de illius certitudine.

Ad Probl. 2. 508


§. VI. Circa æqualitatem visionis non obstante

intellectus inæquali perfectione. 516


§. VII. Ex ratione substantiæ spiritualis quomo-

do scientia legitimè deducatur. 525


§. VIII. Circa intellectum divinum an rationem

habeat actus primi & potentiæ. Ad Probl. 2.

532



§. IX. Deus quomodo se in creaturis aut ex crea-

turis poßit cognoscere. Ad Probl. 5. Sect. 5. 540


§. X. Scientia Dei quomodo caussa rerum. Circa

Probl. 7. Sect. 7. 546


§. XI. Circa scientiam mediam. Ad Probl. 1. &

2. Sect. 8. 558


§. XII. Circa sententiam P. Bonæ-Spei. 565

§. XIII. Circa Illustrißimum Caramuelem. 582


§. XIV. Circa P. Ioannem Baptistam Gonet.

590




De nonnullis alijs Scriptoribus Societatis. 615


§. XV. Circa peculiarem scientiæ mediæ expli-

cationem. 619


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
  1   2   3   4   5   6   7   8   9   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin