personæ unam naturam humanam assumant,
unus erunt homo. Quia etiam in Christo, licet
duæ naturæ sint, unus tamen & non duo dici-
tur, quia Persona una est: ita etiamsi una di-
vina Persona duas humanitates assumat, unus<-P>@@
<-P>erit homo; homo enim etiam personæ nomen
esse potest, ut patet in his propositionibus, homo
est persona, & Deus non assumpsit hominem, licet
aliquando hæc apud Patres in sensu improprio
inveniatur, aut synecdochicè, continens scili-
cet pro contento, ut minùs capacium sensui
locutionem aptarent. Iam quod de nomine
Dei dicitur, cùm ex parte prædicati non deter-
minatur, verissimum est naturam in recto de-
signare, quia est nomen absolutè subsistentis,
unde propositiones dictæ sine anfractibus illis
verificantur.
832. Illud verò quod de necessaria identitateCirca ne-|cessariam|distinctio-|nem in præ-|dicatione.
inter recta subjecti & prædicati dicebatur, pro
adstruenda hominis significatione, & similium
concretorum, à Nobis est non levi excursione
discussum in Problemate nu. 1093. & seqq. &
quidem præfatus Scriptor non facit satis diffi-
cultati, quæ oritur ex his propositionibus, Deus
est homo, & homo est Deus, si natura est tantùm,
quæ prædicatur in recto, juxta ipsum, qui prio-
ris sensum meliorem hunc ait, Natura humana
subsistens in personalitate Verbi est homo: alterius
autem, Natura divina subsistens in personalitate
Verbi est Deus. Siquidem natura humana etiam
subsistens in personalitate Verbi non est ho-
mo, cùm homo dicat concretum in recto ex na-
tura & personalitate: unde, ut nuper diceba-
mus, nequit dici Deum assumpsisse hominem:
quod tamen stare posset, si personalitas in ob-
liquo tantùm significaretur, & solùm attende-
retur naturæ rectum. Præterquam quòd juxta
explicationem dictam, non explicat proposi-
tio exponens, quod exponibilis exprimit,
Deum scilicet esse hominem, Deum enim non
exprimit, neque audiens illam absolutè con-
ceptum formabit verè respondentem illi. In
altera verò nulla est hominis mentio; quomo-
do ergo exponit illam, Homo est Deus? Nisi
fortè error typographicus est, & ubi Deus po-
situs, Homo poni debuit. Sic autem etiam desi-
deratur identitas pro illius veritate: nam divina
natura etiam subsistens in personalitate Verbi
non est homo, quia in obliquo sumitur perso-
nalitas, unde dici nequit Natura generat. Quod
quidem nec stare potest juxta propositionem
aliam, de qua nu. 63. scilicet, Natura divina est
personalitas habens naturam: hoc enim ait dici
non posse, quia illi ut sic non convenit genera-
re, spirare &c. addit tamen convenire sub illo
Quatenus, quod præmiserat in propositione illa:
Natura divina est una in natura, & trina in perso-
nis, quatenus tres personalitates illi conjunguntur,
quam asserit respondere isti, Deus est unus in na-
tura, & trinus in personis. Natura ergo quatenus
tres personalitates illi conjunguntur, potest ge-
nerare & spirare. Quod quidem non est ad-
mittendum, quandoquidem personalitates in
obliquo designantur: quemadmodum anima
non est homo, licet materiam connotet, quia id
non præstat totalitatem in recto, unde nec dici
potest generare, stante tantummodò obliqui-
tate compartis, corpus enim suum etiam pręstat
concursum in generatione, cùm sit actio cor-
porea.
833. Impugnat autem Dom. CaramuelemCirca pro-|prium sen-|sum hujus
asserentem hujus propositionis, Deus est homo,<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa unam Personam plures assumentem. 289
<-P>sensum esse, Persona habens Deitatem est personapropositio-|nis Deus|est homo.
habens humanitatem, quem ait esse apertè fal-
sum, quia apertè sequeretur hanc propositio-
nem esse veram: Deus alium Deum generat, sicut
verum est, Persona habens Deitatem generat aliam
personam habentem Deitatem. Quod nullus Ca-
tholicorũ admiserit. Sed quidem instantia levis
momenti est, negatur enim illatio, quæ non
probatur, neq; enim propositio altera vera prio-
ris ostendit falsitatem, nec veritatem illationis,
immò ostendit quis sit sensus legitimæ illatio-
nis futurus, qui non est alius, quàm illius: Cùm
enim dicitur Deus generat, pro persona Patris
supponitur, qui alius quidem est à genito, sed
non alius Deus, ubi jam variatur suppositio, &
ita tantùm inferendum est: Ergo generat Deum,
similem suppositionem habente illatione, sic
enim Filius dicitur Deus de Deo, unde & admit-
tenda illatio hæc: Ergo generat alium, qui sit
Deus. Est autem modus ille explicandi satis
communis, licet Nobis non fuerit visus conve-
niens in Problemate n. 1096. propter rationem
ibi propositam; qui tamen illam, quæ & gra-
vium Scriptorum est, non convincere depre-
henderit, utatur allata.
854. Quæ ut stare possit, dicere poteritPersona|nomen di-|gnitatis.
nomen Personæ esse nomen dignitatis, quod
est in divinis certius, ut eleganter exponit D.
Thomas 1. p. q. 29. arti. 3. ad 2. sic concludens:
Sed dignitas divinæ naturæ excedit emnem digni-D. Thomas.
tatem, & secundùm hoc maximè competit Deo no-
men Personæ. Sic Doctor sanctus. Iuxta quæ
stare non incommodè potest ut divina Persona
dicatur habens utramque naturam. Cùm aliàs
sit, quæ humanam naturam assumpserit: ratio-
ne enim assumptionis dici potest convenienter
haberi, cùm proptereà in ea subsistat, & ab ipsa
sustentetur. Iuxta quæ stare etiam poterit in
casu quæstionis, ut unus dici homo possit dua-
bus naturis assumptis, utpotè uno & eodem
assumente, & ita habente utramque naturam,
ut unus est habens Christus divinam & huma-
nam, unde, ut diximus, desumendum est fun-
damentum in casibus similibus similium etiam
locutionum.
§. IV.
Circa sanctificationem Humanitatis ratione
unionis Hypostaticæ.
835. ILlam cum peculiari diversitate casuumChristi hu-|manitatem|sanctificari|per præsen-|tiam Patris|& Spiritus|sancti con-|tra P. Bonæ-|Spei.
adstruximus Problem. 7. quibus P. Bo-
næ-Spei in omnibus illis, de quibus institui dis-
putatio solet, consentit, in eo autem dissentit,
quod est dictum de peculiari existentia sanctis-
simæ Trinitatis, pro quo n. 30. & seqq. quia
præcisè Deitati convenit Christi humanitatem
per se immediatè sanctificare, supposita unio-
ne personalitatis Verbi cum illa, quia est natu-
ra una ex duabus ejusdem suppositi, quarum
una nata est aliam dignificare, sicut duæ partes
compositi posita inter se unione se mutuò per-
ficiunt: Pater autem & Spiritus sanctus non
sunt natura ejusdem suppositi cum humanitate
Christi, quia in recto non dicunt naturam, sed<-P>@@
<-P>suā personalitatem. Sed quidem prędicta ratio
non videtur convincere; hoc enim est quod
contendimus, etiamsi Pater & Spiritus sanctus
non dicant in recto naturā posse sanctificatio-
nis effectum impartiri, quod adductæ osten-
dunt efficaciter rationes: unde cùm arguimus
posse illos sanctificare, & respondetur negan-
do, quia non sunt natura ejusdem suppositi,
vitium committitur petitionis principij, &
alterum illud, cùm respondetur idem per
idem.
836. P. Esparza Tomo 2. Lib. 9. Quæst. 24.P. Esparza|ut faveat,|& adverse-|tur.
tenens humanitatem sanctificari per sanctita-
tem increatam, ait tamen §. Ad 3. personali-
tatem prout distinctam virtualiter à Deitate
sanctificare non sanctitate virtualiter distincta
à Deitate, sed ipsa sanctitate Divinitatis: quia
sanctitas Divinitatis communicatur per iden-
titatem realem: hoc est, communicatur illi
tantumdem atque sibi. Unde personalitas Ver-
bi unita humanitati est ratio communicandi
eidem sanctitatem Divinitatis propriam, non
secus ac si eadem sanctitas esset virtualiter in-
trinsecè indistincta ab eadem personalitate.
Quod confirmat ex doctrina expressa Conci-
liorum & Patrum, juxta quos humanitas deifi-
catur: deificatio autem provenit similiter à
Divinitate mediante persona Verbi, quæ uni-
tur immediatè humanitati. Sed quidem aliter
philosophandum, & sanctificatio Christi non
solùm ratione identificatæ Divinitatis, sedra-
tione etiam personalitatis Verbi, juxta dicta in
Problemate consequenter adstruenda. Nec vi-
detur quid sibi velit modus ille loquendi, quòd
sanctitas Divinitatis communicatur persona-
litati tantumdem atque sibi; siquidem sancti-
tas Divinitatis non communicatur sibi, si au-
tem sola identitas asseritur, & ratione illius
æqualis statuitur, præfatis verbis nihil dicitur
ampliùs quàm quòd personalitas sanctificat,
quia est idem realiter cum sanctitate: nec dici
potest communicari tantumdem, quo aliqua
designatur distinctio; cùm sit ipsa sanctitas
formaliter sumpta. Quod autem de humani-
tatis deificatione dicitur, stat quidem ritè &
rectè, juxta dicta de unione immediata divinæ
naturæ, & etiam ratione personalitatis, quæ
sicut divina est secundùm proprium concep-
tum, ita & deifica dici potest, per intrin-
secum respectum ad Deitatem, vel quia sunt
à se, in quo multi rationem constitutivam
Deitatis sitam esse satis verosimiliter arbitran-
tur, de quo dictum suo loco, neque in præ-
senti opus pluribus, cum Auctore agentibus,
qui paucis fuit in proposita quæstione con-
tentus.
837. Fusior ille Quæst. 25 in qua inquiritVnio hypo-|statica an|forma san-|ctificans.
an unio hypostatica secundùm se sumpta sit
forma sanctificans, & præmissis argumentis
pro parte affirmativa, nègativè resolvit, id pro-
bans ex genuino conceptu modi, est enim pu-
ra determinatio respectu subjecti aut termini.
Unde illi minimè convenit effectus ipsius ex-
tremi, quod afficit, unde & actio, qua albe-
do producitur neque est alba, neque album
formaliter constituit; cùm id soli conveniat
albedini, & sic de alijs. Præterquàm quod<-P>
@@0@
@@1@290 Recognitio Appendicis Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>unio quatenus humanitatem spectat, respicit
terminum, ratione cujus habere nequit pro-
priam rationem sanctitatis, & ita neque vim
sanctificandi, cùm potiùs ea de caussa sit san-
ctificabilis. Deinde respondet argumentis, ex
quo & sua probatio resultat. Et quidem diffi-
cultas præsens ad materiam de Trinitate non
spectat, nisi velimus omnes, quæ ad materiam
de Incarnatione spectant, ad ipsam advocare,
quatenus mysterium illud ad unam spectat
personam SS. Trinitatis: unde in Appendice
nihil circa illam. Et præfatus quidem Scriptor
satis probabiliter locutus, licet argumenta, quæ
contra se adducit, ostendant oppositum esse
probabile, & ita non sine patrono, quando
& quæ talia non funt, illos nancisci sint solita,
ubi præsertim pruritus adest alicujus plausibi-
lis veritatis. Et revera habet sententia illa nec
paucos, nec ignobiles, ut videri potest apud P.
Aldrete Tomo 1. de Incarnatione Disputat. 35.
Sect. 1. n. 2. & 3. qui eam præ alijs defenden-
dam suscepit longa illa Disputatione, ubi &
n. 4. contendit pro ea esse P. Suarium, sicut &
P. Bonæ-Spei eamdem amplexus Disput. 9. n.
22. nec immeritò, & præter verba, quæ ex
locis alijs adduci possunt, illa profectò videntur
clarissima, quæ habentur Disput. 53. Sect. 3. col.
7. Versu, Rursus quod poßit, ubi de adoratione
humanitatis agit secundùm se consideratæ, &
sic ait post alia: Deinde est alia differentia, quòdP. Suarez.
Divinitas ut summè excellens, potest nonsolùm ab-
strahi à relationibus, sed etiam ab ordine ad illas,
& apprehendi ut natura per se subsistens, & per se
summè sancta & excellens: at verò humanitas
Christi, si concipiatur ut sanctificata per gratiam
unionis, licet poßit in abstracto concipi ut præcisa à
Verbo, non tamen potest abstrahi ab ordine seu ha-
bitudine ad Verbum, quia ipsa unio intrinsecè in-
cludit hanc habitudinem. Sic Doctor Eximius.
Et quidem cùm ratione unionis censeat huma-
nitatem posse peculiari ratione adorari, & su-
pra communem Sanctis debitam: manifestum
videtur in humanitate sic concepta absolu-
tam, & supereminentem sanctitatem agno-
visse.
838. Et quæ P. Esparza adducit non tantiP. Esparzæ|argumenta|dissolvun-|tur.
momenti sunt, ut non facilè dilui possint. Et
Cardinalis quidem Lugo Disputat. 16. de In-
carnatione Sect. 2. ubi quæstionem agitans, ne-
gativam partem amplectitur, rationem illam
de formali effectu non præstabili ab eo, quod
est via seu causlalitas respectu ejus, à quo est
ille præstandus, infirmam reputat, quia licet
unio non participet conceptum atomum for-
mæ unitæ, participat autem aliquando con-
ceptus genericos: nam unio formæ est forma,
& unio formæ supernaturalis est forma super-
naturalis: ergo licet unio sanctitatis increatæ
non sit sanctitas increata, poterit tamen esse
sanctitas creata, qui est alius conceptus diver-
sus. Pro quo & consonat quod ait P. Suarez
Disput. 18. Sect. 1. Vers. Dices, modus iste. ubiP. Suarez|ut faveat.
sic ille: Quocirca licet unio perfectius sanctificet,
quia concurrit suo modo ad excellentiorem sancti-
ficationem, & quia perfectius est inchoare (ut sic
dicam) illam sanctificationem, quàm consummare
inferiorem; tamen in modo non ita est forma san-<-P>@@
<-P>ctificans in suo ordine, sicut gratia in suo. Sic ibi,
cum aperta prælatione gratiæ unionis compa-
ratione gratiæ habitualis, quam negat P. Es-
parza. Sed concedit Cardinalis Lugo etiamsi
sanctificare neget, ut non debeat proptereà in-
ferioritas affirmari, ut est visum citato Scrip-
tori, cujus rationi potest ex præmissis fieri sa-
tis: licet enim modus ex se tantùm dicatur in
suo conceptu importare rationem determi-
nationis respectu ejus, quod ex se indifferens
est: illa tamen determinatio rationes potest in-
cludere speciales, propter quas valeat suos etiam
effectus habere, qui ab eo differant, quam for-
ma, aut quasi forma, ad quam terminantur,
impertit. Et sunt quidem veri actus, & exer-
citium veræ potentiæ, unde motus definitur
ab Aristotele actus entis in potentia, prout in
potentia, qua ratione perficere possunt, & si in
gradu sanctitatis sint, etiam sanctificare. Vi-
detur autem P. Esparza nimis extenuare velle
conditionem unionis, & fortè recentior ille
est, quem P. Aldrete ex professo impugnat
tota Disput. 34. probans singularem excellen-
tiam unionis hypostaticæ, & meritò, ut ejus
evincunt rationes. Iam illa, quæ adducitur ex
eo quòd unio hypostatica ut se tenet ex parte
humanitatis non possit sanctitatem habere, sa-
tis videtur debilis, siquidem ut veram rationem
sanctitatis habeat sufficit illam habere ex inti-
mo nexu cum fonte totius sanctitatis, unde
in illa nihil relinquitur vacuum, quod repleri
debeat accessione sanctitatis, quia ex ea parte
nulla est specialis capacitas pro ulteriori perfe-
ctione in eo genere, cùm realiter habeat quid-
quid habere potest in genere unionis. Quam-
quàm & dici possit ex parte humanitatis etiam
haberi aliquid sanctitatis, quatenus concurrit
ut elevata à Deo, ut est auctor sanctitatis, ex
quo respectus aliquis in eo genere in ipsa relu-
cet. Prætereà unio ut respicit humanitatem ad
ipsam tantùm uti ad subjectum terminatur,
secundùm potentiam obedientialem passivam,
eam respicientem & recipientem, ut venit illa
à Deo sanctificatore supremo. Atqui respe-
ctus iste non obstat sanctitati: alioqui gratia
habitualis non sanctificaret, quia eo modo
etiam subjectum respicit, à quo in genere caus-
sæ materialis dependet. Argui etiam potest ex
Sacramentis, quæ sunt caussa physica gratiæ,
ut tenet Auctor Lib. 10. Quæst. 24. arti. 7. licet
peregrino modo id explicet. Et absolutè qui-
dem ita tenent Auctores innumeri; ex ijs au-
tem qui secus sentiunt, nulli in mentem venit
ex eo capite gratiam non futuram formam
sanctificantem, quòd aliquid respiciat, unde
nequeat vim sanctificandi sibi vendicare. Ergo
in ratione dicta nihil est, quod unionis hypo-
staticæ possit obsistere sanctitati.
839. Quòd si rationes aliorum attendamusAliorum|argumenta|non plus|urgere.
nihil profectò amplius deprehendemus, & ra-
tio quidem Cardinalis de Lugo id tantùm evin-
cit, quod ex P. Suario vidimus, in modo scili-
cet sanctificandi, eo scilicet quòd modus, &
non entitas sit, imperfectionem aliquam inve-
niri, propter quam à formis alijs sanctifican-
tibus superetur, non obstante aliquali ea imper-
fectione excellentiæ absolutæ, sicut de gratia<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa sanctitatem Humanitatis &c. 291
<-P>habituali dictum à Nobis comparatione visio-
nis beatificæ Tomo 1. nu. 532. & 533. Ubi &
de unione hypostatica cum PP. Amico & Præ-
posito. Rationem aliam P. Vasquij affert Car-
dinalis Lugo, cui minùs innititur, facili adhi-
bita solutione: ex eo enim arguit quòd si unio
esset forma sanctificans, non posset dari unio
Verbi cum natura irrationali, quia est incapax
sanctitatis, & ubi repugnat effectus formalis,
repugnat etiam forma, cujus est proprius. Ubi
ex ipso exemplo firmatur positio, contra quam
militat argumentum: nam in casu unionis prę-
dictæ, uniretur persona, & tamen non resul-
taret formalis effectus personalitatis ratione
unionis. Et est etiam instantia in unione, quæ
de facto extitit cum corpore Christi in Triduo,
& cum unione sanguinis, juxta receptissimam
sententiam negantem animari, cùm tamen as-
sumptus à Verbo fuerit, ut est dogma in Theo-
logia irrefragabile. Item anima rationalis uni-
tur omnibus continuis partibus, nec tamen om-
nibus tribuit eumdem effectum formalem, sed
juxta earum dispositionem, & gratia habitua-
lis in Christo non constituit filium adoptivum.
Divina etiam attributa humanitati unita non
tribuunt peculiares suas intrinsecas denomina-
tiones, ita ut humanitas sit omnipotens, im-
mensa &c. Et satis hæc pro alterius, ut dixi
loci quæstione.
840. Illud tantùm addendum, quod magisEx cogni-|tione quid-|ditativa|unionis co-|gnosci Tri-|nitatem,|contra P.|Bonæ-Spei:
ad eam spectat, unionem hypostaticam, quam
citatus Auctor, eo quòd modus sit, adeò debi-
lem & exilem reputabat, tantæ esse excellen-
tiæ, ut Christus Dominus ex illius intuitiva
cognitione per scientiam infusam SS. Trinita-
tem clarè cognoverit, ita ut necessariò ex illius
comprehensione clara illius cognitio deduca-
tur. Negat id P. Bonæ-Spei contra nonnullos
Societatis Scriptores, scilicet P. Aldrete, Car-
dinalem Lugo, & P. Arrubal, Disput. 10. n. 54.
& seqq. & ratio est, quia unio juxta proprium
conceptum est nexus intimus Verbi & huma-
nitatis: Ergo si videtur clarè & quidditativè,
ut talis necessariò videtur, ergo & Verbum &
humanitas, sine quibus nexus talis nequit in-
telligi. Nec satisfacit præfatus Auctor dicens
sufficere ut omnia intrinseca absoluta cognos-
cantur, inter quæ unum est illam ab alijs spe-
cificè distinguens cognosci. Contra id enim
apertè instatur: nam si absoluta tantùm clarè
cognoscantur, non cognoscitur unio secun-
dùm rationem specificam, quę per absoluta nō
constituitur. Dicere autem cognosci quidem
ut specificè distinctam, & non cognosci fun-
damentum distinctionis in cognitione quiddi-
tativa, compugnantiam involvit, quia talis co-
gnoscendi modus confusus est, ut videtur com-
pertum, exemplo sumpto à communi cognos-
cendi modo, juxta quem cognoscimus aliquem
hominem in ea distantia, aut loci minùs op-
portuna disposita, ut hominem quidem esse
dignoscamus, sed quisnam aut qualis nobis
minimè innotescat: quæ cognitio confusa est.
Sicut si ex solo Dei testimonio cognitio con-
tingat, quam ad fidem multi spectare dicunt,
neque est rei in se, & quidditativa, qualem sup-
ponit quæstio, & apertè profitetur. Neque est<-P>@@
<-P>simile de cognitione quidditativa creaturæ, ex
qua non sequitur cognitio Trinitatis, quia
creatura non est aliquid Deo intrinsecum,
neque ille ad ipsius creationem ut Trinus con-
currit, juxta receptissimam sententiam Theo-
logorum; & etiamsi dicatur procedere ut ta-
lis, id non relucet in effectu. Nec de hoc
plura ut gradum faciamus ad ea quæ occur-
runt.
Dostları ilə paylaş: |