PRO MATERIA
DE
RELIGIONE.
§. I.
Circa Litanias Patris æterni.
841. LItanias dicimus plurali nomine, ser-Proponun-|tur quædam|ex pio Au-|ctore.
vata nominis proprietate, licet unica
sit continuata precatio, qualem habet Jacobus
Merlus in Paradiso animæ Christianæ pag. 34.
Ubi quidem circa continuationem non videtur
posse dubitari, ijs suppositis, quæ à Nobis di-
cta Sect. 29. Problem. 2. Cùm enim quælibet di-
vina Persona adorari & invocari seorsim queat,
in adoratione & invocatione continuata nul-
lum speciale inconveniens occurrit. Id enim
quod posset objici ex prohibitione Clementis
VIII. circa Litanias jam est superiùs enoda-
tum. Circa usum autem publicum videtur
nonnulla versari difficultas ex eo desumpta,
quòd Missa specialis de Patre æterno sit pro-
hibita, quia cultus ille peculiaris in usu Eccle-
siæ non fuit, unde & qui per hujusmodi preca-
tionem deferri pietas inconsulta contendit,
consequenter videtur non esse ad usum adscis-
cendus. Nihilominus non est cur ita severè
cum Patre misericordiarum agamus, ut id ipsi
negemus, quod prohibitum specialiter non in-
venitur. A disparatis enim non fit illatio, ex
noto Brocardico, & odia favorabiliter interpre-
tanda sunt, cùm inter odia prohibitiones cen-
seantur. Cùm aliàs ea, quæ in Litanijs appo-
nuntur, ex divinis sint deprompta Scripturis.
Et sparsim pro divinis officijs decantata. Cur
non ergo & solicita accuratione collecta, ut
grata inde fidelibus, & cælo plausibilis harmo-
nia pariter hauriatur.
842. In eo autem non probandum aliquidPro Patre|aliqua Scri-|pturæ loca|non aptè|proferun-|tur.
potest admisceri, si ea, quæ pro Patre ex Scrip-
tura proferuntur, non sint de Patre prima per-
sona accipienda, licet in speciem id ita videa-
tur, ut in præfatis Jacobi Merli videtur acci-
disse. Potest enim Deus dici pater non tan-
tùm notionaliter, sed etiam essentialiter, & ita
veniunt communiter intelligenda loca veteris
Testamenti, Deuter. 32. v. 6. Numquid non ipseDeut. 32.|v. 6.|Sap. 14.|v. 3.|Isaiæ 63.|v. 16.
est pater tuus? Sapient. 14. v. 3. Tua autem, Pa-
ter, providentia. Isaiæ 63. v. 16. Tu enim Pater
noster, & Abraham nescivit nos. Et sic alibi. Eo-
dem autem modo accipienda multa, quæ in
citatis Litanijs occurrunt. Et in primis illud<-P>
@@0@
@@1@292 Recognitio Append. Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>ex Oratione Dominica Matth. 6. v. 9. PaterIn Oratione|Dominica|Pater est|tota Trini-|tas.
noster, qui es in cælis. Licet enim fuerint non-
nulli, qui ad primā Deitatis personam referant,
verosimiliùs alij ad totam Trinitatem esse re-
ferendum arbitrantur. Pro quo præstat P.
Maldonatum sic loquentem excepisse: Magis
aliorum probo sententiam, qui totam hic TrinitatemP. Maldo-|natus.
Patrem à nobis vocari dicunt. Cur enim Deum Pa-
trem appellamus? primùm quia creavit: at non so-
lus Pater: sed tota nos Trinitas creavit. Deinde,
quia conservat? At non solus Pater, sed tota Trini-
tas conservat. Tertiò, quia redemit? At non solus
Pater, sed tota redemit Trinitas, tota Trinitas
agendo, solus Filius patiendo. Ita respectu quidem
redemptionis solus potius Filius, quàm solus Pater,
Pater nobis est appellandus. Quartò, quia per gra-
tiam regeneravit? At tota Trinitas regeneravit.
Sic doctissimus ille, & accuratissimus Inter-
pres, & Theologus egregius: pro quo & stat
P. Cornelius, P. Tirinus, P. Menochius, Fran-
ciscus Lucas, Sylveira, & plures alij. Ex quo
fit ea, quæ in eadem Oratione continentur, ad
totam Trinitatem similiter referenda, quod
secus in Litanijs præfatis habetur. Sicut & il-Matth. 6.|v. 6.
lud; quod ibidem præcedit v. 6. & clauso ostio,
ora Patrem tuum, & Pater tuus, qui videt &c. Sic
enim debet intelligi, cùm sensum eumdem
præseferant, ut est ex contextu compertum.
Quod tamen citatus Scriptor in eadem preca-
tione concludit. Nec non & illud Matth. 5. v.
45. Vt sitis filij Patris vestri, qui solem suum oririIdem 5.|v. 45. & 7.|v. 11.
facit &c. & Cap. 7. v. 11. Quantò magis Pater
vester, qui in cælis est, dabit bona (Lucę 11. v. 13.
Spiritum bonum) petentibus se? Quod autem ha-
betur Matth. 10. v. 30. Vestri autem capilli capi-
tis omnes numerati sunt, incongruè adscribiturItem 10.|v. 30.
Patri ob præcedens illud: Nonne duo passeres
asse væneunt: & unus ex illis non cadet super terram
sine Patre vestro? Nam & ad totam Trinitatem
manifestè spectat, neque ullum vel leve est
fundamentum, ut ad Patrem sub notionali de-
beat proprietate referri. Jacob. 1. v. 17. OmneIacob. 1.|v. 17.
datum optimum, & omne donum perfectum, de sur-
sum est, descendens à Patre luminum. Sensu pro-
latum eodem.
843. Id etiam ibidem ex 2. Thessal. 2. v. 15. &2. Thessal. 2|v. 15. 16.
16. Ipse autem Dominus noster IESVS Christus,
& Deus & Pater noster, qui dilexit nos, & dedit
consolationem æternam, & spem bonam in gratia,
exhortetur corda vestra &c. Circa quod sic pre-
catio: Qui dilexisti nos, & dedisti consolationem
æternam. Atqui hoc non ita proprium Patri
affirmat Apostolus, ut non idem velit Filio
tribuendum, ut ex eodem textus tenore con-
stat. Ubi D. Joannes Chrysostomus observat
contra quosdam errantes profectò in fide, qui
ex eo quòd in forma Baptismi Filius post Pa-
trem pronuntietur, eum minorem asserebant,
hoc loco ab Apostolo priorem statui, & conso-
lationis æternæ pariter largitorem. Non ergo
prærogativa prædicta specialis ipsi. Sicut &
aliæ, quæ ipsi adscribuntur ut creatori om-
nium, cùm illa sint communia Trinitati. Ut
omittam vocem illam in Baptismo & Transfi-
guratione; In quo mihi bene complacui, quam
Adrianus Pontifex in Concilio Francofor-
diensi illi etiam attribuit, quia majori cum<-P>@@
<-P>fundamento in eo præfatus Auctor locutus, de
quo suo loco. Propter quæ elegans illa formu-
la minùs apparet exacta, cùm revera in hujus-
modi litaneuticis invocationibus curandum
sit, ut certa & explorata proponantur. Quod
admonui aliàs de Divo Michaele loquens, cui
cùm multa à pio & erudito Scriptore fuissent,
sed minimè certa attributa, ex eisdem in fine
Litanias construit. Licet autem quæ æternoQuid circa|appropria-|tionem.
Patri in memoratis aptātur, vera profectò sint,
quia communia tribus divinis Personis, non
tamen juxta mentem Scripturæ sacræ verba
prædicta assumuntur, & uti singularia, quæ
sunt Communia, proferuntur. Et ita de Filio,
& Spiritu sancto possent etiam enuntiari. Ne-
que obstat quòd per appropriationem aliqua
Patri & Spiritui sancto in Symbolo Apostolo-
rum & Nicæno proponuntur aptata, quia id
auctoritate superiori est factum, & convenienti
aliqua ratione: nobis autem non licet, quæ
sine appropriatione divinis Personis tribuun-
tur, à proprio illa sensu removere, & errandi
occasiones ministrare.
844. Est autem valde conveniens cognos-Quantùm|oporteat|adoratio-|nem scire|quid Pa-|tris nomen|importet.
cere verborum sensum, ut juxta illum oratio
dirigatur. Si enim quid nomen Patris impor-
tet ignoretur, qui orat cœco procedet modo,
quem alloquatur ignarus, unde & fructu ora-
tionis poterit defraudari. Licet enim dici possit
verbum Pater usurpari secundùm eum sensum;
quem divinus Magister intendit, & Patris po-
tentiam eamdem esse, quæ totius Trinitatis, &
ita ab ipso sperari omnia posse quæ ab illa. Hoc
quidem convenienter stare nequit, quia sub
illa consideratione prioribus explicata verbis
procedere, ignorare est, & ignorantia in præ-
senti negotio minimè utilis; cùm tamen possitFides Tri-|nitatis pro|illa momen-|ti quanti.
multùm notitia benè fundata prodesse. Si vide-
licet Deus oretur ut unus & trinus: hujus enim
divinissimi notitia mysterij utilissima est, &
specialis ad promerendum & impetrandum il-Eccli. 51.|v. 14. & 15.
lecebra. Eccli. 51. v. 14. ita Siracides: Invocavi
Dominum Patrem Domini mei, ut non derelinquat
me in die tribulationis, & in tempore superborum
sine adjutorio. Circa quod ita scribit P. Corne-
lius: Nota hic Siracidi, & Iudæis priscis cogni-P. Cornel.
tum fuisse Deum Patrem, & Deum Filium: adeoq̃ue
mysterium S. Trinitatis. Vide jam quod sequitur:
Laudabo nomen tuum aßiduè, & collaudabo illud in
Confeßione, & exaudita est oratio mea. v. 15. Ubi
ita citatus Scriptor: Est Hyperbaton, sive inver-
sus ordo. Invocavi Dominum Patrem Domini
mei &c. Et exaudita est ab eo oratio mea. Quo-
circa laudabo Domine nomen tuum aßiduè. Sic
doctissimus & pijssimus Commentator. Iuxta
quæ satis dilucidè apparet quanti sit in oratio-
ne momenti SS. Confessio Trinitatis, cùm il-
lam exauditio præsentanea subsequatur. Pro
quo & facit illud Jacobi 1. v. 5. & 6. Si quisIacobi 1.|v. 5. & 6.
autem vestrum indiget sapientia, postulet à Deo,
qui dat omnibus affluenter, & non improperat. Po-
stulat autem in fide nihil hæsitans. Ecce oratio-
nem, ecce affluentiam respondentem petitio-
ni. Sed unde illud? Ex fidei firmitate. Ubi
cùm nihil hæsitandum circa credenda dicitur,
primarium omnium mysterium designatur.
Sic D. Athanasius in Symbolo: Ante omnia opus<-P>Symbolum|S. Athanas,
@@0@
@@1@§. II. Circa Missam de SSS. Trinitate. 293
<-P>est ut teneat Catholicam fidem. Et statim: Fides au-
tem Catholica hæc est, ut unum Deum in Trinita-
te &c. In oratione ergo ante omnia myste-
rium hoc est omnium maximum præmitten-
dum, ut fortunatus ipsi exitus conferatur. No-
vi eum, qui in quotidianæ orationis exordio
ter genua flectebat, primo Patri petens forti-
tudinem ad assistendum dignè in ejus conspe-
ctu: deinde Filio, verba condigna postulans,
utpotè à Verbo: tandem Spiritui sancto, affe-
ctuum fervorem exorans, eo quòd Amor per-
sonalis sit. Addita quarta genuflexione ad uni-
tatem divinarum Personarum contestandam.
Quo autem fructu, ipse novit, qui in spiritu &
veritate voluit adorari, quod mirificè in hujus
mysterij recognitione præstatur. Sed venit hora,Ioan. 4.|v. 23.
& nunc est, quando veri adoratores adorabunt Pa-
trem in Spiritu & veritate. Joan. 4. v. 23. Ubi
SS. Trinitatis mysterium profundo sensu desi-
gnatum: habemus enim Patrem, & Verita-
tem, Filium scilicet, qui de se protulit: Ego sumIoan. 14.|v. 6.
via, veritas, & vita. Joan. 14. v. 6. & suo no-
mine expressum Spiritum, qui pro veritate te-
stimonium perhibet 1. Joan. 5. v. 6. & Spiritus1. Ioan. 5.|v. 6.
testificatur, quoniā Christus est veritas. Sic fidelis
fiduciali animositate accedere ad Deũ potest,
quàm Salomea parens meliùs: Adorans, & pe-Matth. 20.|v. 20.
tens aliquid ab eo. Matth. 20. v. 20. Pro quo &
convenienter assumenda Litaneutica precatio
apud citatum Merlum ante præfatam de Pa-
tre, & alia ex Thesauro precum P. Thomæ Saillij
pag. 14. 15. & 39.
§. II.
Circa Missam SSS. Trinitatis.
845. MUlta circa illam citato Problemate 3.Cap. Qui-|dam.
quibus modò addere juvat Cap.
Quidam de celebratione Missarum, & circa ip-
sum nonnulla. Sic ex Concilio Triburiense il-
lud: Quidam locorum habent in consuetudine, ut
per singulos dies audiant Evangelium, In princi-
pio erat Verbum, & Missas peculiares, hoc est de
Sancta Trinitate, & de Sancto Michaele: & ideò
sancitum est in eodem Concilio, ut ulteriùs hoc non
fiat: nisi suo tempore, & nisi aliquis velit propter
reverentiam Sanctæ Trinitatis, non pro alia devo-
tione audire. Sed si voluerint ut sibi Missæ canten-
tur, de eodem die Missas audiant pro salute vivo-
rum, & etiam defunctorum. Sic ibi. Et præfatum
quidem Concilium celebratum in Germania
anno 895. quo tempore devotio erga SS. Tri-
nitatem, & ipsius cultum celebratione Missæ
fervebat, neque prohibita illa, sed ad diem pro-
prium, hoc enim verba illa apertè significant.
Nisi suo tempore. Concedi autem circa votivas
peculiare privilegium non video ab Interpre-
tibus observatum. Et Glossa quidem excep-
tionis non meminit, sed ita concludit: MissæGlossa.
de die audiendæ sunt, ubi aliquis ex devotione velit
audire. Quod & Summarium Capitis sic habet:
Propter Missam specialem Missa de Feria dimit-
tenda non est. Illustrissimus autem Barbosa in
Collectaneis ad citatum Caput, exceptionis
quidem meminit, sed ampliorem intulit, quàm<-P>@@
<-P>revera in textu contineatur: sic enim ille in
Summaria collectione: Laicis permitti non de-Dom. Bar-|bosa.
bet ut ex consuetudine audiant Missam votivam,
V. g, de Trinitate, vel de S. Michaele, nisi suo tem-
pore, vel aliquando, sed audiant Missam curren-
tem in illo die. Sic ille. Qui exceptionem illam
Sed aliquando ad præmemoratas Missas exten-
dit, cùm tamen ad solam Missam SS. Tri-
nitatis referenda, ut ex contextu est manife-
stum.
846. Et nisi quis velit propter reverentiamPro SS.|Trinitate|notanda|exceptio.
Sanctæ Trinitatis, non pro alia devotione. Non
ergo propter devotionem S. Michaelis, & ita
ad eum non se protendit exceptio, sicut neq; ad
alios. Licet autem jam diversum statum nego-
tium istud habere videatur, novis circa divinum
officium regulis constitutis; & pro Missis vo-
tivis hebdomadaria serie præstituta: cùm ta-
men Missa de SS. Trinitate jam liceat; Juris Ca-
nonici debet dispositio non abrogata censeri,
cùm de illo mentio nulla, neque etiam in du-
bio debet existimari ipsi derogatum, ex legi-
bus & Doctoribus adductis à Dom. Mario
Antonino Lib. 1. Select. Resolut. 15. nu. 2. Pro
quo & stat celebre Axioma, de quo Dom.
Barbosa Tractatu de illis, Axiom. 199. n. 13. quòd
res defacili revertitur ad primævam suam natu-
ram. Licebit ergo id, quod citato in Capite
conceditur, audire seilicet per singulas dies Mis-
sam de Sancta Trinitate: quòd si audire licet,
præeunte celebrationis instantia, etiam & ce-
lebrare licebit. Unde non est necessarium ad
eam interpretationem recurrere, quam propo-
nit P. Azor Tomo 1. Lib. 10. Cap. 32. Quæs. 7.P. Azor.
ubi ita scribit: Si quæras an in diebus profestus fas
sit Sacerdoti sacrum facere pro sui animi voto &
sententia, eo prætermisso, quod tempori convenit?
Quidam opinantur non esse licitum id facere, eoMissæ vo-|tivæ ut li-|ceant.
quòd in Cap. Quidam de celebrat. Missar. repre-
henduntur ij, qui singulis diebus peculiaria Sacra
Sanctæ Trinitatis, & S. Michaelis audiebant, &
Sacra tempori congruentia negligebant. Ceterùm,
ut Glossa, & Abbas, ac ceteri communi consensu do-
cent, in eo Capite solùm reprehenduntur ij, qui id
faciebant superstitiosa quadam religione moti: &
statuitur ibi, & in Cap. Et hoc de Consecrat. dist. 1.
ne sacra tempori convenientia absque justa & debi-
ta caussa prætermittantur: quæ verba Panormita-
nus & Glossa sic exponunt: In Ecclesijs, in quibus
plures sunt Sacerdotes, uno faciente Sacrum, quod
diei est accommodatum ceteris licitum est arbitratu
suo sacrum facere, quod ipsis libuerit: in Ecclesijs
verò ubi unus tantùm est Sacerdos, id sacrum fa-
cere debet, quod tempori convenit: non igitur re-
linquendum est sacrum tempori conveniens sine ju-
sta caussa. Sic doctus Pater, & licet dici queat
Auctores ab eo citatos ante reformationem
Officij post Concilium Tridentinum factam
scripsisse, Pater ipse post ipsam egregium opus
edidit, cujus discendi modo conformem se prę-
stat Dom. Barbosa suprà n. 5. nonnullis alijs
allegatis. Non esse autem necessarium ad præ-
dictam interpretationem recurrere de supersti-
tiosa religione, ex eo constat, quia circa Mis-
sam de SS. Trinitate nihil tale potuit indul-
geri, ut est planum: unde & non videtur adeò
certa interpretatio dicta; sin minùs locus ex-<-P>
@@0@
@@1@294 Recognitio Append. Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>ceptioni præfatæ non fuisset: immò circa SS.
Trinitatem præcipua quadam ratione supersti-
tio devitanda.
847. Quamvis autem hæc ita sint, mode-Moderatio|in illis ad-|hibenda.
rationem circa illa censeo futuram esse lauda-
bilem, ut non per singulos dies id fiat, quod sine
aliqua audientium offensione interrupta num-
quàm consuetudo illa non poterit consistere,
neque ita Trinitati ipsi videtur placitura, ac
humilis cum Ecclesiæ manifestiore dispositio-
ne conformitas. Quamvis enim in citato Capite
concessio præfata extet, illa quidem exempla-
ris moderationis ornamenta non removet, sed
supponit potiùs: neque ita quisque circa ex-
teriora se gerat oportet, ut solus ipse videri in
mundo possit, qui erga mysterium tantum ve-
ram & condignam foveat fervidi pectoris de-
votionem. Devotissima quidem Ecclesia est,
cujus spiritu totum ejus corpus sanctificatur &
regitur, & moderationem erga hoc suis in re-
gulis tenendam demonstravit. Ubi & adden-
dum cùm Missa votiva brevis sit, non ita aliæ
convenientes tempori, aliquid timeri huma-
num posse, ut commodum potiùs quàm devo-
tio in quotidiana celebratione misceatur; &
quidem quod in hac parte de Sacrificio quoti-
diano deesse videri posset, sacrificio alio Deo
etiam gratissimo supplendum, juxta id, quod
cælesti magisterio didicit P. Franciscus DaixP. Francisci|Daix me-|morandum|exemplar.|P. Nadasi.
Gallus, de quo ita scribit P. Nadasi in Anno
dierum memorabilium die 10. Februarij: Vbi-
que quidquid ageret colendæ, quærendæque majori
Sanctißimæ Trinitatis gloriæ studebat, ajebatq́ue
illum sibi unicum finem esse: tantiq́ue mysterij ve-
nerationem se didicisse à Christo. Huc ille quotidia-
nas preces, huc afflictationes corporis varias & quo-
tidianas dirigebat, ut spirituale quoddam sacrifi-
cium augustißimæ Trinitati offerret. Sicille, lau-
dabiliter & utiliter imitandus.
848. Sed quid Franciscus alter, FolianusAliud P.|Francisci|Foliani.
inquam, de quo sic Scriptor idem die 29. Sep-
tembris? Sanctißimæ Trinitati multifariam co-
lendæ unicè fuit addictus, unde multa de illa con-
scripsit, & à Pontifice obtenta venia, quotidie Præ-
fationi in Sacro adjecit illam, quæ est de SSS. Tri-
nitate. Tria illi erant omnia, religiosa ejus numeri
observatione in usu communi. Nomen Dei non nisi
fixis humi genibus scribebat. Templa, sacella, ima-
gines illi ut fierent procurabat. Per octo dies ante
& post festum SSS. Trinitatis, consuetis afflictatio-
nibus & precibus alterum tantum addebat. Festi
illius nocte tota in sacello sacrificali apparatu indu-
tus pervigil stabat ante altare: ac manè incredi-
bili animi voluptate Sacrum per horam integram ce-
lebrabat. Sic dictus Pater. Ex quo habemus à
consuetudine illa quotidianæ celebrationis val-
de fuisse remotum; ideò enim ex Pontificia ve-
nia Præfationem mysterij communi temporis
adjiciebat: non enim necessaria venia pro vo-
Dostları ilə paylaş: |