dictum est. Ex hoc enim nō videbat Deum esse Tri-
num, nec beatitudinem supernaturalem esse, sed
credebat, quia Deus, qui non potest mentiri, ita di-
cebat sibi. Convictio autem intellectus ex evidentia
testis veri non perducebat ad visionem attestato-
rum, sed ad credendum, vellet, nollet, illis. Hæc
ille. Iuxta quæ esse potest fides minimè libe-
ra, & consequenter neque meritoria, circa my-
sterium Sanctissimæ Trinitatis. Sed quidem id
minimè admittendum est, licet præfatus Scrip-
tor videatur consequenter locutus: posita enim
evidentia testificantis Dei, nulla est necessaria
pia voluntatis affectio, & ita necessarius erit
assensus. Sed hoc est à propria fidei ratione pe-
nitus alienum, unde D. Thomas suprà Quæst. 2.
Arti. 9. tamquàm certum statuit fidem esse me-
ritoriam ratione imperij voluntatis, sic enim in
Corpore: Ipsum autem credere est actus intelle-Oppositum|ut doceat|D. Thomas.
ctus assentientis veritati divinæ ex imperio volun-
tatis à Deo motæ per gratiam: & sic subjacet libero
arbitrio in ordine ad Deum. Vnde actus fidei potest
esse meritorius. Sic S. Doctor: qui & Arti. 10.
in Corp. ita scribit: Dicendum quòd sicut dictum
est, actus fidei potest esse meritorius in quantùm
subjacet voluntati, non solùm quantùm ad usum,
sed etiam quantùm ad assensum. Sic ibi id con-
firmans quod dictum à Nobis n. 1410. actum
fidei debere esse propriè talem per assensum.
Usum autem vocat quando aliàs elicito utitur
voluntas in ordine ad aliquem finem, cùm ex
ejus imperio non sit elicitus, nec verò etiam sit
propriè talis, licet testimonio videatur aliquo-
modo respondere.
890. Habet autem in responsione ad 2. pe-Dubium ex|illius do-|ctrina.
culiarem doctrinam, quam oportet adnotare,
sic enim ait: Vnde per tales rationes (non de-
monstrativas) non diminuitur meritum fidei, nec
ratio fidei: sed rationes demonstrativæ inductæ ad
ea, quæ sunt fidei præambula, non tamen ad arti-
culos: etsi diminuant rationem fidei, quia faciunt
esse apparens id, quod proponitur, non tamen di-
minuunt rationem charitatis, per quam voluntas
est prompta ad ea credendum, etiamsi non appare-
rent, & ideò non diminuitur ratio meriti. Sic Do-
ctor Angelicus, juxta quæ videtur dici posse
cum evidentia revelationis stare posse fidei
meritum, sicut juxta S. Doctorem stare potest
cum rationibus evidentiam inducentibus, qua-
tenus faciunt esse apparens, quod proponitur.
Qui non penitus impediri ait assensum fidei,
sed diminui, unde aliquomodo stare cum evi-
dentia potest. Sed verò quod diminui asse-
rit ita exponendum ut consonet ab eodem tra-
ditis diversis in locis, evidentiam scili-
cet cum fide non posse componi, præser-
tim quæ habetur per demonstrationem, de
qua adducta doctrina procedit, & probat in
speciali Quæst. 1. Arti. 5. De evidentia au-<-P>@@
<-P>tem in attestante, licet P. Esparza affirmet
eam negare: re tamen vera pro affirmatio-
ne magnum est fundamentum Arti. 1. Quæst.
5. citato, ut qui eum adire voluerit, facilè
deprehendet. Sed quidem quod ad præsens in-
stitutum facit, ibidem manifestè fidem admit-
tit, unde non sequitur ex solius charitatis af-
fectu meritum desumendum. Et Nos quidem
contra eos argumentati, qui merita inficia-
bantur ex eo quòd & fidem, unde & ex D.
Thoma nihil contra nos, fidem adstruente,
licet quoad evidentiam non videatur penitus
adstipulari citato loco, cùm sit Nobis satis ex
illius doctrina alibi conspicua receptissimum
placitum comprobasse. Aliorum circa hoc
considerationes omitto, crescente volumine,
cùm non Commentarios scribam, sed eorum
aliqualia supplementa, utilitatis aliquid alla-
tura, Utinam & Sanctissimæ Trinitati
gloriæ aliquid, quam vitâ propriâ habeo in-
comparabiliter chariorem.
§. V.
Circa cultum Sanctißimæ Trinitatis.
891. DE illo à nu. 1435. ubi modos reci-Quidam|Rosarij mo-|dus propo-|nitur.
tandi Rosarij dedimus, quibus ad-
dendus is, quem habet Jacobus Merlus Hor-
stius in Paradiso animæ Christianæ Sect. 1. Cap. 4.
pag. 46. & sic procedit:
Præmisso Apostolorum Symbolo Credo &c. dic:
Pater de cælis Deus, miserere nobis.Iacobus|Merlus.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus sancte Deus miserere nobis.
S. Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Deinde Rosarium per tres Decades hoc modo
decurres. Initio cujusque Decadis, seu ad tres ma-
jores globulos Rosarij leges Orationem Dominicam
adiecto illo Hymno Angelico ex Apocal. 7. Benedi-
ctio, & claritas, & sapientia, & gratiarum
actio, honor, virtus, & fortitudo Deo nostro
in sæcula sæculorum. Ad singulos verò minores
globulos legas verba trishagij Seraphici Isai. 6. &
doxologi æ Ecclesiasticæ, Sanctus, Sanctus, San-
ctus Dominus Deus Sabaoth, plena est omnis
terra gloria ejus. Gloria Patri, & Filio, &
Spiritui, Sancto. Sicut erat in principio, &
nunc, & semper, & in sæcula sæculorũ, Amen.
Sic citatus Auctor citans pro hoc Exercitio P.
Cornelium Isaiæ 6, scilicet v. 8. licet revera
apud P. Cornelium alio modo Rosarium pro-
cedat, juxta dicta citato n. 1435. Sed est qui-
dem nuper adductum, etsi brevius, satis pro-
fectò aptum fovendæ pietati, sicut & alia apud
eumdem Auctorem. Nec omittendum quod
habet P. Nadasi in Anno dierum memorabi-
lium S. I. die 1. Martij ubi de Fratre Petro
Basto, sic enim ibi, Fuit cùm à Deo petenti ec-
quod precum genus esset illi gratißimum, docuit ad
majora grana Rosarij Symbolum Apostolorum, ad
minora Gloria Patri &c. recitaret. Pergratum id
Deo fore obsequium. Sic ille. Ubi & modus reci-
tandi noster approbatur, futurus gratior addi-
tione Symboli.
@@0@
@@1@308 Recognitio Append. Tomi II. Problem. Theolog.
892. In eo autem recitandi modo, quiCirca hym-|ni verba|pro diversi-|tate tempo-|rum.
à Nobis propositus, extat Ecclesiasticus hym-
nus:
Iam Sol recedit igneus,
Et quia Rosarium potest non serò recitari, ad-
notatum in margine ut dicatur Procedit. Sed
quia potest summo manè etiam, dici poterit
Propinquat, & quia jam orto, Recurrit. Quam-
quàm & tunc Procedit bellè cōsonet Psalmo 18.
ubi illud: Et ipse tamquàm sponsus procedens de
thalamo suo. v. 5. Ubi de rigore metrico non
scrupulosè curandum. Et pro Procedit, adulta
jam luce, stabit aptè Progressus. Sicut si noctu,
Receßit. Quæ quidem pia erga sacratissimum
mysterium affectio minimè molesta judicabit.
Decet enim veros adoratores adorare Patrem,<-P>@@
<-P>& pariter Filium, ac Spiritum sanctum in spi-
ritu & veritate, de quo licet suprà profundio-
rem dederimus intellectum, eum etiam perspi-
cuum debemus amplecti, ut in adoratione pu-
ra veritas inveniatur, & ita quæ unius sint
temporis, neutiquàm alteri tribuantur. Mihi
tamen ad mortis umbram omni obscuriorem
nocte proparanti, licet quidem quàm verissi-
mè dicere
Iam sol recedit igneus,
Sed & licet etiam Sanctissimę Trinitatis spera-
re lumen, gemitibus inenarrabilibus expeti-
tum, quia dictante Spiritu, Trinitatis vinculo.
Et cur non sperem, quando ille ipse qui postu-
lat, postulatorum est fons, qui non poterit ex-
hauriri? Rom. 8. v. 26.
#(IMAGE)
@@0@
@@1@309
RECOGNITIO
TOMI PRIMI
THESAVRI
INDICI,
Quæ non immeritò Tomus Auctarij Quartus dici queat
cum sequenti.
893. Ad illum pertinent, sicut & ad Secundum, quæ tribus Auctarij Tomis conge-Vide Con-|clusionem|Operis.
sta & digesta sunt, ex quibus nullum hucusque vidi, licet duo priores jam ex typographi-
ca officina prodierint, & chaos istud, quod inter nos & Europam firmatum est, in caussa
fuit ut ad manus meas non potuerint pervenire, pro quibus etiam sua erit opportuna for-
sitan recognitio, quod ejus, quam molimur, processus reddet lectoribus manifestum. Et
pro erroribus typographicis adjicietur in calce Catalogus, sicut pro duobus præcedenti-
bus, quibus recensendis ut aliàs admonui, fortunata remißio præstitit commodam occa-
sionem, quæ pro Tomis Auctarij suspicor non futuram Circa quam inevitabilem plagam
dictum semel & iterùm, & doleo iterùm etiam in Missalibus & Breviarijs ac Pontifi-
calibus, illam occurrere, nec jam in Venetis, sed in Antverpiensibus, in quibus præter
leviora alia, in Festo S. Franciscæ post Epistolam titulus Virginis: in Festo S Athanasij
nomen Basilij in Collecta: in Dominicis post Pascha Tertia pro Secunda. Circa quod
quidem ea videtur acuenda cura, quæ præteritis temporibus in eis agnoscebatur vigere, ad
quos pro eorum sublimiori spectat potestate: nec minus in hoc videtur esse momenti,
quàm in eo quòd pro brevi syllaba apponatur longa, aut è contra, cùm hîc periculosiùs er-
rari poßit, & verò etiam frequentiùs, quod satis est compertum quàm sit rebus adeò sa-
cris indecorum, sicut & earum præsidibus indignum circa debitam solicitudinem dormi-
tare. De qua quidem non dubito, sed cùm isthæc serò soleant in ipsorum venire noti-
tiam, inde damna, inde in his, sicut in alijs, multiplicia detrimenta. O meliora
Deus. Et nos etiam ad meliora, dum de recognitionibus eò directis cogitamus, pro qui-
bus sit
§. I.
De Iure Indiarum in Catholicis Hispaniarum
Regibus titulo Pontificiæ donationis.
894. FIrmatum illud, contra oraPontificia|donatio uti|certissimæ|firmitatis|roboratur.
loquentium iniqua Tit. 1.
Cap. 1. &, ut arbitror, adeò
apertè, ut legitimo Eccle-
siæ filio non sit relicta fa-
cultas dubitandi. Quòd si nonnulli pij aliàs &
docti Scriptores secus videantur sentire, ideò
profecto accidit, quod Pontificias donationis
Bullas non viderint, licet incuria circa hoc non
possit non damnabilis judicari. Et hoc quidem
in Scriptoribus & gravibus & diligentibus, ex<-P>@@
<-P>quibus nonnulli eam legisse ex eo videri pos-
sunt, quod Dominum Solorzanum citant, apud
quem illæ, ut Cardinalis Lugo Disputat. 19. de
fide nu. 59. qui tamen nu. 49. ita scribit: HacQuid Cardi-|nalis Lugo|& nonnulli|alij.
autem potestate utitur Summus Pontifex, quando
Principibus fidelibus hanc curam demandat, &
quasi delegat ut in Provincijs infidelium Prædica-
tores fidei protegant, resistentes coerceant; quo casu
advertunt benè Bañez, Aragon, Valentia, & Tur-
rianus apud Hurtadum ubi suprà §. 3. Pontificem
non dare directè Principi fideli regna & Provin-
cias Infidelium, sed munus & jus obsistendi, & coer-
cendi armis Infideles illos illius, vel illius Provin-
ciæ, si injustè fidei prædicationem impediant. Quo
pacto divisit Alexander VI. inter Reges Castellæ &
Lusitaniæ Provincias utriusque Indiæ, nimirùm
dividendo inter illos curam & jus tuendi prædica-<-P>
@@0@
@@1@310 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>tores fidei, & coercendi injust è resistentes, ut id
præstet unusquisque in Provincijs & regionibus sibiObstat illis|apertissimus|denationis|tenor.
aßignatis &c. Sed quid hoc ad illud, de quo nu.
2. Auctoritate Omnipotentu Dei nobis in B. Petro
concessa, ac Vicariatus IESV Christi, qua fungimur
in terris, cum omnibus illarum dominijs, civitati-
bus, castris, locis & villis, juribusque, & jurisdi-
ctionibus, ac pertinentijs universis, vobis heredibus-
ve & successoribus vestris, in perpetuum, tenore
præsentium donamus, concedimus, & aßignamus,
&c. Clarissimum & illud n. 24. Et ut tanti ne-
gotij provinciam, Apostolicæ gratiæ largitate donati
liberiùs & audaciùs assumatis &c. omnes insulas,
& terras firmas inventas, & inveniendas &c.
Quid & illud Regum ipsorum Catholicorum
ex nu. 41. Iuxta obligationem & onus, sub quibus
Indiarum domini sumus &c. Sic & alia. Unde
quasi rem indubitabilem eam adducit Lau-
rentius Beyerlinck in Theatro Tomo 6. pag. 503.
Lit. G. & H. ex Ioanne Metello.
895. Circa quod P. Fagundez Tomo 1. inP. Fagun-|dez in quo|sit deceptus.
Decalogum, circa 1. Præceptum Cap. 33. nu. 20.
ita scribit: Confirmatur exemplo Alexandri VI. qui
Regibus Lusitaniæ & Castellæ regna Infidelium
Orientis & Occidentis divisit sub ea conditioue, ut
in ea fidem Catholicam suis expensis introduce-
rent, mitterentq́ue idoneos Prædicatores ad fi-
dem in illis vastißimis regionibus propagandam
ac proseminandam: & simul eis titulum conces-
sit debellandi Infidelium regna, si illi injuriosè
Prædicatores acciperent, impedimentoq́ue essent
tali propagationi. Nam cùm Ecclesia & Sum-
mus Pontifex jus habeat introducendi fidem in to-
tum ferè orbem, potest jus istud divinum prosequi
debellando eos, qui tali juri impedimentum fece-
rint, & concedere potestatem Principibus Christia-
nis hoc divinum præceptum exequendi: quod opus
hujusmodi Reges felicißimè aggreßi sunt, & hoc
justo titulo multas infidelium provincias vi & ar-
mis occuparunt, qui divinos Prædicatores à se missos
priùs plurimis injurijs acceptos, fustibus varijs, &
vario crudelitatis & tormentorum genere occide-
runt, fidemq́ue acceptam ejurarunt. Sic doctus
Pater, minimè in eum modum locuturus, si
Pontificis Bullas perlegisset, præsertim prima-
riam illam amplissimæ donationis, in qua de
injurijs Prædicatoribus illatis aut inferendis, ne
Verbum quidem. Immò de pacifico Indorum
vivendi modo per relationem habito mentio
expressa. Invenerunt scilicet nuntij vestri certas
Insulas & terras firmas, in quibus quam plurimæ
gentes pacificè viventes inhabitant, quę sunt ver-
ba Pontificis.
896. P. Herincx Tomo 3. Disput. 9. de fideQuid P.|Herincx.
n. 41. cum præfatis convenit circa potestatem
Ecclesiæ mittendi & protegendi Prædicatores
ab injurijs, sed ita ut vindicta proportionata sit,
additq́ue prætereà id licere saltem subditis ip-
sis id expressè vel tacitè poscentibus. Quas
limitationes in Pontificijs Bullis neutiquam si
legisset, reperisset. Licet quod ad vindictam
attinet, extra dubium sit proportionatam esse
debere. Sed rogo si injuria ab infideli rege fiat,
quæ erit proportionata vindicta? Nihil equi-
dem fides poterit promoveri eo in ordinem
non redacto, neque quidquam magis propor-
tionatum, quàm quod unius detrimento, mul-<-P>@@
<-P>torum æterna salus feliciter accuretur. Expe-
diet enim non ut unus moriatur homo, & non
tota gens pereat, sed ut vitæ beneficio fruens
honorificè tractetur ad eum ductus locum, in
quo impedimento esse nequeat eorum maxi-
mo bono, quod ille ipsis procurare debuisset.
Pro quo est Cap. Grandi, de supplenda negli-
gentia &c. in 6. ex quo habetur Innocentium
Quartum tale aliquid erga Sancium Lusita-
niæ Regem peregisse. Et plus equidem circa
Infidelem posse, majoris damni certa argu-
menta convincunt.
897. P. Philippus à Sanctiss. Trinitate To-Quid P.|Philippus à|SS. Trini-|tate.
mo 3. Disput. 7. de fide &c. Dub. 6. affirmat In-
fideles non subditos Christianis compelli non
posse ad audiendum Evangelium, & multò
minùs eorum Principes & Magistratus, nec
posse bonis spoliari, aut puniri in corpore ea de
caussa, licet committant peccata pessima con-
tra naturam: nisi impediant cursum Evange-
lij, vel ita sint efferi, ut homines Idolis immo-
lent, vel violenter subditos inducant ad pecca-
ta gravissima contra naturam. Circa concessio-
nem autem Alexandri VI. mirabilem adhibet
responsionem, sic enim ille: Alexander VI. con-
ceßit Hispanis & Lusitanis eas terras Infidelium
Indiarum Orientalium & Occidentalium, quas ju-
sto titulo acquirerent, & non aliter. Sic ille: quo
nihil videtur ineptius cogitari potuisse: unde
nec impugnatione dignum. Videantur dicta
Cap. 1. n. 3. & quæ superiùs adduximus verba
Pontificis, & Catholicorum Regum expen-
dantur. Et quidem responsiones hujusmodi sa-
tis ostendunt eorum Auctores minimè justam
caussam defensare: quæ enim talis est, ve-
rosimiles respondendi modos est nata mini-
strare.
898. P. Fragosus Tomo 2. regiminis Chri-Quid P.|Fragosus.
stianæ Reipublicæ Lib. 1. Disput. 1. § 12. de
utroque agens gladio inter alia sic scribit nu.
286. Quin etiam Hostiensis in Cap. Quod super
his, tradit per adventum Christi Domini omne do-
minium Principũ infidelium transisse in Ecclesiam,
& mansisse penes summum Pontificem vices Regis
Christi in terris habentem: proinde posse Pontifi-
cem regna Infidelium dividere, & ea donare Fide-
libus prout voluerit. Sic ille, qui cùm numeris
præcedentibus, & sequenti, diversas circa gladios
dictos, geminam inquā potestatem sententias
protulisset, sic n. 287. concludit: De probabili-
tate harum sententiarum alijs judicium relinquo.
Videtur ergo trepidasse ubi non erat timor.
Nam de potestate Pontificis suprà Christianos
Principes disputare periculosum censeri debet,
unde in nostra Societate pro eo prudentissimæ
extant cautiones; de potestate autem erga
Infideles nullum potest esse periculũ, in quo-
rum favorem vertitur asserta Pontificia potestas,
ut ex donatione citata Alexandri constat, in
quo Pontifex Hostiensis, & aliorum est sen-
tentiam amplexus, quæ probabilis cùm esset
anteà, facto Pontificis ad majorem est certi-
tudinem sublimata, sicut opinio de sufficien-
tia unius Episcopi ad consecrationem alterius
ex Pontificia dispensatione, adeò est certa
reddita facto Pontificum, ut opposita debeat
penitus improbabilis reputari, de quo dictum<-P>
@@0@
@@1@§. I. Pontificia Indiarum donat. 311
<-P>aliàs, & sermo redibit inferiùs. Sed amplius ali-
quid dictum Cap. 1.
899. Iuvat autem prædictis PontificumAlexandri|VI. verba|notatu|digna.
verbis, & Catholicorum etiam Regum, alia
Alexandri verba notatu digna ad eosdem dire-
cta Reges adjecisse, in Bulla Anni 1501. die
18. Novembris, pro Decimarum concessione,
sic enim ibi: Eximiæ devotionis sinceritas, & in-
tegra fides, quibus Nos, & Romanam reveremini
Ecclesiam, non indignè merentur, ut votis vestris,
illis præsertim, per quæ circa Catholicæ fidei exalta-
tionem, ac infidelium ac barbararum nationum
depreßionem, libentius & promptiùs intendere va-
leatis. Sanè pro parte vestra Nobis nuper exhibita
petitio continebat, quòd vos pia ducti devotione pro
fidei Catholicæ exaltatione summoperè desideratis,
(prout jam à certo tempore citra non sine magna
impensa ac laboribus facere cœpistis, & indies ma-
gis facere non cessatis) Insulas, & partes Indiarum
acquirere, & recuperare, ut in illis, quacumque
damnata secta abjecta, colatur & veneretur Altißi-
mus &c. Iuxta quæ acquisitio terrarum Infi-
delium Catholicorum Regum nomine præce-
Dostları ilə paylaş: |