debat, sed eo fine ut diabolicis superstitioni-
bus abolitis Catholica religio prævaleret.
Qui procedendi modus ex historijs etiam com-
pertus habetur, de quo & aliàs dictum, isq́ue
est, quem Pontifex laudat, & dignum reputat,
ut proptereà Catholici Reges Pontificijs ve-
niant largitionibus munerandi. Et quis ita
mentis inops ut censeat Catholicos Reges per-
peràm Bullarum sensum suo temporali inten-
tos commodo interpretatos, apud quos doctis-
simos, & conscientiæ judices, & Conciliarios
constat extitisse, de quibus, n. 41.
900. Num. 21. fœdus typographiæ error ir-Circa D.|Caramue-|lem cum|ejus vindi-|cijs.
repsit, dum pro Cremuele positus Caramuel,
pro Anglico inquam illo Furiarum partu, An-
gelici Præsul ingenij, & prole clarissima gra-
tiarum. In cujus laudes dum Baronus eo spiri-
tu, qui in ejus discursibus est manifestus, ex-
currit, ex vicinia nominum id habet, quod ita
laudem præ se fert, ut ingens constet esse con-
vitium, minimè hoc reponendum loco, qui in
nullo, sicut & immania alia, de quibus ille, esse
debuisset. Cujus quidem auctoritate, & hoc,
quod prosequimur, theorema juvat confirmas-
se, qui in Theologia fundamentali nu. 2037. ita
scribit: Secundò autem possumus dicere in Summo
Pontifice duas esse potestates & auctoritates (etiam
directas) ordinariam & extra ordinariam: illam,
qua Ecclesiam gubernet intacto Principum laicorum
imperio: hanc, qua etiam tacto: illam, qua ordina-
riè utatur, hanc, qua extraordinariè, & rarò: eo
videlicet casu, quo publicum bonum id postulet. Sic
ille pro casu, de quo ibi, licet pro eo, opportu-
niorem aliam censeat responsionem, cùm præ-
fatam & sufficientem & adaptabilem simul
cum alia affirmet, licet subdubitans posse con-
stare. Non ergo de sufficientia dubitat, sed de
constantia inter illas. Quod quidem ad ca-
sum, in quo sumus, de Infidelibus loquendo
potest convenienter aptari, in quo Pontifices
extraordinaria usi sunt potestate, & ita etiam
rarò, & ut summum rei, de qua agebatur, mo-
mentum, videbatur postulare. Conversio sci-
licet novi mundi, pro qua oportuit Catholicos<-P>@@
<-P>Reges magnorum propositione præmiorum
excitari. Nec de his plura.
CIRCA
REGEM.
§. II.
Circa obligationem Regum Catholicorum
Ministros Evangelicos pro Indijs suis
sumptibus providendi.
901. DE hoc dictum Cap. 3. & 4. ubi & deRegum no-|strorumcura|circa Mini-|strorum|missiones
exteris non repellendis; pro quibus
ad rationabilem dispositionem inclinata est
Regia benignitas, licet non defuerint, qui eo
non obstante, pro ea, quam habebant in regi-
mine potestatem, id impedire conati fuerint,
immò & reipsa executionem Regij Indulti re-
tardarint. Sed summa & pietas, & zelus verè
Catholicus Reginæ nostræ Mariæ Annæ Au-
striacæ quod à Serenissimo fuerat conjuge
Philippo Quarto concessum & firmavit &
auxit, unde sine offendiculo jam & Regiæ &
Apostolicæ progrediuntur Missiones. Pro qui-
bus aliàs impedendiis, ex nescio quibus titulis,
nec veritate, nec charitate subnixis, aliquorum
malesana industria desudavit. Sed quidquid li-Necessarij|illi, licet|aliquando|circa ipsos|errari con-|tingat.
buerit agitent, loquantur, inclament, qui ejus-
modi sunt, Europæi Ministri in Indijs, conve-
nientes sunt, necessarij sunt, inexcusabiles
sunt; dummodò tales illi, quales vidimus à
Pontifice postulari. Quo in negotio fateor er-
rari aliquando posse, immò & erratum, dum
qui putabantur idonei, sunt inepti; immò &
noxij deprehensi. Sed hoc fragilitas humanæ
providentiæ in rebus omnibus experitur in-
commodum. Taceo Iudam, pro cujus electio-
ne altior providentia, Nicolaus electus cumAct. 6.|v. 5.
Stephano, & quinque alijs Diaconis ab Eccle-
sia sacris honoribus in Martyrologio decoratis.
Prius illud, quod circa Exploratores Terræ
promissionis accidit, de quo Numer. 13. Duo-
decim electi à Mose ex principibus Tribuum
jussu Domini: Fecit Moyses, quod Dominus im-Numer. 13.|v: 4. & 14.|v, 1. & seqq,
peraverat, de deserto Pharan mittẽs principes viros
v. 4. Sic autem electi, exploratione facta ni-
mis multùm narratione incomposita nocue-
runt, Igitur vociferans omnis turba flevit nocte
illa, & murmurati sunt contra Moysen & Aaron
&c. Cap. 14. v. 1. & seqq. ubi de seditione &
supplicio exploratorum decem, & aliorum,
Josue & Caleb & laudatis à Domino, & mul-
tipliciter honoratis. Ex quibus habemus in ele-
ctionibus ad ardua opera, etiam Deo imperan-
te, cùm tamen industria admisceatur humana,
infortunatos supervenire successus, neque
proptereà à prosecutione illorum, in quibus
caussa Dei agitur, desistendum. Et qui-
dem in eorum electione, qui ad munia sæ-
cularia, & verò etiam Ecclesiastica, deligun-
tur, crebri deprehenduntur errores, nec tamen
propterea ab electione, & missione cessatur.
@@0@
@@1@312 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
902. Prodijt etiam nuper Regia schedula,Circa sche-|dulam|quamdam|pro Missio-|narijs juxta|Regium in-|tentum oc-|cupandis.
qua Proregibus præcipitur ut attentiùs invi-
gilent circa Religiosos, qui Regijs sumptibus
ab Hispania mittuntur daturi operam se dulam
Indorum conversioni. Nam ad aures Regias
pervenerat ex illis plures in majoribus & cele-
brioribus Religiosis domibus residere illius fi-
nis immemores, propter quem ad Indias sunt
Regijs & sumptibus, & mandatis, Pontificio
armatis robore, destinati. In quo quidem, si
quidquam est animadversione dignum, dignum
profectò est ut ea stante corrigatur, quando-
quidem & non stante Regiæ & Pontificiæ de-
beret prorsus obsequi voluntati. Sed verò circa
hoc experientia magistra scimus, sicut &
circa alia multa, nimis quandoque excedere
delatores. In hac quidem Peruviana ProvinciaQuam id|exactè in|Provincia|Peruviana.
Indicarum maxima 22. ex prædictis sunt, ex
quibus Limæ unus Indica instructus lingua
Indorum Xenodochium ferè quotidie frequen-
tat operosissima, & momenti maximi missio-
ne. Tres in scholis studia prosequentes. In No-
vitiatu unus Operarius Indorum veteranus, cui
is datus locus ut requiescat à laboribus suis,
licet ibi adhuc senex in ministerijs Societatis
laudabiliter collaboret. In Callanensi portu al-
ter, qui & ipse satis arduum aggressus introi-
tum ad remotas Indorum Provincias labore in-
credibili grandævus, sed in senecta uberi ope-
rarius indefessus. Ubi & alius, quem post lin-
guarum Indicarum studium invaletudo auram
compulit quærere mitiorem, sed perutili occu-
patione. Truxillij & unus præfatis senior, sed
qui eorum zelum & laborum instantiam æmu-
letur. Cusci tres, duo grandęvi, fractis jam vi-
ribus, Indicis jampridem Missionibus & mi-
nisterijs seriò & constanter addicti. Unus ad
similia adspirat, florente juventa, cujusdam
regiminis necessarijs vinculis præpeditus. In
Iuliensi Residentia duo Tertiam post studia
confecta obeuntes Probationem. In Collegio
Pacensi unus degit Operarius egregius, qui
Salmanticæ studens, & nemini ingenio secun-
dus, ad cursusque Theologici contendens me-
tam, Indica vocatione pulsatus spes illas ma-
gni nominis in moderatione cathedrarum Su-
perioribus annuentibus dereliquit, & Indicæ
linguæ mirabili comparata peritia ministerium
suum ita implet, ut unus pro multis sit, eo in
oppido, in quo messis non solùm multa, sed
præ alijs & copiosior, & floridior Christianæ
dotibus pietatis. Argyropoli & unus, qui sicut
de alio Cuscensi dictum, nondum valuit addi-
ctus alijs, ad quæ utilis adagit necessitas, erga
Indos zelum, quem refovet, explicare. In Mis-
sione S. Crucis, & Moxorum, illi contermina
regione, & satis quidem remota reliqui sex vo-
cationi suæ digno sudore respondent. Ubi
non prætereundus quidam adultus Sacerdos
Indicis linguis addiscendis ineptus, sed mini-
mè inutilis. Factum hinc ut Excellentissimus
Prorex Schedulam dictam hucusque Supe-
rioribus Societatis non censuerit intimandam,
abundè conscius de illorum circa hoc sollicitu-
dine, & ministeria non conspicatus solùm, sed
admiratus.
903. Ubi & observatione dignum occur-<-P>@@Singularis
<-P>rit, solam Societatem in hac Peruviaña Pro-quædam il-|lius laus.
vincia de adsciscendis adjutoribus Europæis
esse sollicitam; nulla enim Religio alia in eam
curam incumbit, dum sufficientes se habere
ministros, pro ijs, quæ ipsas constringunt, obli-
gationibus arbitrantur. Quidquid de illis sit,
de quibus nihil ad nos, negari nequit eximium
esse illud & zeli animarum, & fraternæ chari-
tatis argumentum. Quod cùm Reges nostri re-
cognoscant, erga adducendos benigna libera-
litate annuunt, sollicitudinis erga hoc pertina-
cia sancta collaudata. Europæos desiderat stre-
nuos adjutores, & non solùm Hispanos, sed
Italos, Belgas, Austriacos, Bohemos, & alios,
genuina Societatis benevolentia complectitur,
probè scientes quantùm illi boni attulerint,
Bertonij, Monitolæ, Vincentij, Chiqueti, Becij,Exteri|quàm utiles|ipsi fuerint,
Sotalelij, Rugæ, Turriani, Regij, Georgij, Torna-
boni, Egidiani, Alexij, ab Augusta, Coronati, Rui-
zij, Campi, Palasij, & alij, quorum memoria in
benedictione est. Eccli. 45. v. 1. Reginam essePsal. 44.|v. 10.
Societatem, de qua Vates rex Psal. 44. Astitit
regina à dextris tuis in vestitu deaurato, circumda-
ta varietate, dictum & exornatum à Nobis in
Epithalamio. Et cùm Provincia Peruviana no-
bilis portio illius sit, prærogativa simili deco-
ratur, ut aureo scilicet ornamento charitatis
amicta varietatem pulcherrimam ex nationum
varietate venientem amplectatur. Hic Peru-
viani, Chilenses, Panamenses, Carthaginien-
ses, Mexicani, Castellani, Bœtici, Toletani,
Aragonienses, Catalaunienses, Navarri, Ro-
mani, Mediolanenses, Neapolitani, Genuen-
ses, Belgæ, Alemani, Lusitani, quin & Galli,
fraterno vinculo colligati, ut dicere cùm Pro-
pheta Evangelico illi quàm verissimè valea-
mus: Leva in circuitu oculos tuos, & vide, omnesIsaias 49.|v. 18.
isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit
Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestie-
ris, & circumdabis eos tibi quasi sponsa. Isai. 49.Acharitate|firmitas.
v. 18. Utinā hic sit spiritus in illa perpetuus, sic
enim & perpetuam felicitatem ipsi possumus
polliceri: sic enim & Psalmus præfatus, cujus
extremum illud etiam aureum, sicut & fimbriæ
aureæ, de quibus ibidem: Pro patribus tuis natiPsal. 44.|v. 17. & 18.
sunt tibi filij. Proptereà populi confitebuntur tibi in
æternum, & in sæculum sæculi. v. 17. & 18. Pro
quo & illud 1. Cor. 8. v. 1. Scientia inflat, chari-1. Cor. 8.|v. 1.
tas ædificat. Ut non scientiæ, sed charitati fir-
mitas debeatur. Quod est pro Societate, & pro
alijs notabile documentum. Cui & concinit
aliud ex eodem cęlesti Magistro Ephes. 3. v. 17Ephes. 3.|v. 17.
In charitate radicati & fundati. Hinc & San-
ctissimus Fundator in Proœmio Constitutio-
num sic fatur: Quamvis summa Sapientia & boni-Constitut.|Societatis.
tas Dei Creatoris nostri ac Domini sit, quæ conser-
vatura est, gubernatura, atque promotura in suo
sancto servitio hanc minimam Societatem IESV,
ut eam dignata est inchoare: ex parte verò nostra
interna charitatis & amoris illius lex; quam San-
ctus Spiritus scribere, & in cordibus imprimere
solet, potiùs quàm ullæ externæ Constitutiones,
ad id adjutura sit &c. Super charitatem ergo
moles Societatis operosa consurgit: unde &
Provinciæ nostræ inde firmitas expectan-
da, licet scientiæ ita sit ornata lumini-
bus, ut non sit cur debeat multis, ex illu-<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa præmia Conquisitorum. 313
<-P>strioribus invidere, ubi & verbo invidiam
abesse desidero.
§. III.
Circa compensationem laboris in Conquisi-
toribus.
904. DE hoc Capite 5. in cujus fine addu-Præmia|Conquisito-|ribus ut|deberi Epis-|copus Chia-|pensis infi-|ciatur.
ctus Fr. Joannes de Silva conten-
dens neque Conquisitoribus, neque eorum suc-
cessoribus remunerationem deberi ob eorum
crudelitatem, & Conquistæ qualitatem. Pro
quo etiam multus est F. Bartholomæus de las
Casas, aut Casaus in brevissima relatione, ut
ipse vocat, destructionis Indiarum, Philippo
Secundo tunc Principi, & Hispaniarum Gu-
bernatori præsentata. Sed licet brevissima ipsi
visa, adeò est funestissimis, & incredibilibus
atrocitatibus referta, ut volumini possit satis in-Parte 8.|Auctarij|Sect. 50.
genti coęquari. De quo à Nobis dictum aliàs.
Et quod ad Peruvium spectat, de nullo Indico
tractu pejùs videtur ille sensisse de quo fol. 40.
pag. 2. & seqq. unde illi præ alijs congruit, quod
habet fol. 20. pag. 1. ubi ita scribit Latinè red-
ditus: Non vident cœci, & ambitione ac diabolica
cupiditate turbati, non ideò vel punctum juris ad-
quirere. Cùm verè sint timores, & metus illi ca-
dentes in constantißimos viros, unde jure na-
turali, divino & humano quidquid fit ut va-
leat, evanidum est, præter reatum & obligationem
remanentes infernalium suppliciorum: & insuper
offensæ & damna, quæ Castellæ Regibus inferun-
tur, illa ipsorũ regna destruentes, & in nihilum re-
digentes (quantùm in ipsis est) omne jus quod habẽt
in universas Indias. Et hæc sunt, & non alia obse-
quia, quæ Hispani dictis Dominis Regibus in terrisIus in uni.|versas In-|dias ut Ca-|tholicis Re-|gibus com-|petere fa-|teatur.
illis præstiterunt, hodieque præstant. Hæc ille scri-
bens Anno 1542. Juxta quæ nihil habuerunt
aut habent Catholici nostri Reges, quod in
Conquisitoribus remunerari teneantur. Circa
quod id dicendum, quod circa P. Silvam. In
hoc autem præfati Scriptoris, acerrimi quidem,
& severitatis intolerandæ, amplectendus sen-
sus, quòd Regum nostrorum jus in Universas
Indias clarissimè recognovit; neque id ratione
propulsatorum Indiarum turbinum, cùm pro
pacifico Indorum agendi genere multa habeat
in præfato Scripto. Et ita pariter alij Religiosi
ex ijs, qui in eas regiones pro Evangelij præ-
dicatione venerunt. Pro quo apud eumdem
extat luculenta narratio fol. 27. pag. 2. ubi ita
ille: Fecerunt ipsis (Indi scilicet Patribus Fran-
ciscanis in Iucatania) Ecclesias, Templa, & do-
mos, & ex alijs Provincijs ipsos, ut se in illas con-
ferrent, invitabant, ut prædicarent illis, & Dei
notitiam instillarent, & illius etiam, quem ma-
gnum esse Castellæ Regem proclamabant. Et à Fra-
tribus persuasi hucusque in Indijs rem non visam
peregerunt duodecim aut quindecim Reguli, &
multorum vassallorum ac terrarum domini, seorsum
singuli populos congregantes, rogatis suffragijs, &
postulato consensu, sponte sua se dominio Regum
Castellæ subjecerunt, Imperatorem uti Regem Hi-
spaniæ ut supremum & universalem Dominum ac-
cipientes, & signa quædam instar subscriptionum<-P>@@
<-P>effecerunt, quas apud me habeo cum attestatione
Fratrum prædictorum. Sic dictus Scriptor.
905. Sed luculentius testimonium perhibetLuculentius|illius testi-|mon um.
Propositione 16. fol. 55. pag. 2. sic dicens: Po-
tuit providè, licitè, & justè Romanus Pontifex
Vicarius IESV Christi auctoritate divina, cujus
sunt omnia regna cælorum & terræ, investire Reges
Castellæ & Legionis de supremo, & superno impe-
rio universi Orbis Indiarum, constituens eos Im-
peratores super reges plures, Catholicis eorum
personis assumentibus excellentiam & dignitatem
regiam; & ita eligens ipsorum regiam industriam
ut medium convenientißimum, immò & necessa-
rium, ad finem Christianum dictum ordinatum.
Propositione etiam sequenti id confirmat, &
explicans sic inquit: Reges Castellæ & Legionis
sunt veri principes superani, & universales Domini
& Imperatores super multos reges, ad quos de jure
pertinet illud Imperium altum, & universalis ju-
risdictio supra omnes Indias, auctoritate, conceßio-
ne, & donatione dictæ Sanctæ Sedis Apostolicæ, &
ita divina auctoritate. Et hoc est, & non aliud fun-
damentum juridicum & substantiale, supra quod
fundatum extat, & innititur. Hæc ille, cui cum
Genesio de Sepulreda viro doctissimo & Impe-
ratoris Caroli V. Chronographo, concertatio
magna fuit circa bellum, an scilicet ab eo
negotium conversionis potuerit inchoari, &
cùm acriter in Congregatione ab Imperatore
designata ex Conciliarijs & Theologis fuerit
decertatum, nihil invenitur regia auctoritate
decisum affirmante Genesio, & Chiapensi ne-
gante. Quamvis iste à bello abstinendum di-
xerit, si Indi pacificè requisiti plenam Regi-
bus admiserint subjectionem, sic enim & eo-
rum instructionibus cavebatur.
906. In eo autem constantissimè Episco-Circa Com-|mendas|quid ille, &|quid Reges|Catholici.
pus institit, ne præmij titulo Conquisitoribus
Indorum commendæ conferrentur; pro quo
viginti rationes proponit & exornat, quas adeò
concludentes judicat, ut censeat ab Imperato-
re & successoribus juramentum pro eo esse prę-
standum. Quod quidem neutiquam obtinuit,
Commendæ siquidem institutæ sunt, neque
gravissima illi inconvenientia deprehensa, quæ
ab illo inculcata, perpensa, & multipliciter ro-
borata sunt, de quibus Titulo 7. Et alibi. Visum
enim est Regibus nostris, multorum & sapien-
tium & expertorum præmisso consilio damna
illa à præfato exaggerata Scriptore posse debi-
tis cautionibus additis præcaveri, rebus jam
non ita turbulenter procedentibus, neque ali-
ter posse Conquisitorum animos tranquillari.
Et quidem tantùm abest, ut in eo aliquis fue-
rit notatus excessus, ut illos cum iteratis que-
rimonijs Successores & alij mirentur, adeò exi-
gua fuisse remuneratione contentos: fuerunt
siquidem Commendæ ferè vitalitię, ut vix ne-
potes attingant, & proptereà ulterior proge-
nies cogatur mendicare. Quod aliqui paren-
tum supplicium interpretantur, eo quòd in
conquisitione non ea fuerit temperantia ser-
vata, quam & Christiana pietas, & Regum
Catholicorum voluntas deposcebat. Sed qui-
dem qui rem prudenter expenderit: quam fue-
rit difficilè modum in istis servari facilè depre-
hendet.
@@0@
@@1@314 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
907. Et majora quidem præmia ij conse-Præmiorum|exempla in|Conquisita-|toribus.
cuti sunt, qui pro Hispaniæ recuperatione à
Mauris occupatæ Regibus ejus servierunt,
apud civitates ipsas & populis vectigalibus, &
terris frugiferis ditati, ut libenter ea de caussa
patrias reliquerint mansiones. Inter tradendæ
à Mauris Hispalis conditiones una illa, ut Lu-
ciferi fano, Aznalfarachio, atque Niebla oppidisP. Mariana
retentis, reliquæ arces & oppida Hispali contribu-
ta victoribus traderentur, ut scribit P. Mariana
Lib. 13. Cap. 7. Pro quo & eruditus P. Hiero-P. Hieron.|Pardus.
nymus Pardus de Excellentijs D. Iacobi Hispaniæ
Patroni Lib. 4. Cap. 13. ubi quamplures è prima
Galeciæ nobilitate congerit, Hispali & Cor-
dubæ à Sanctissimo Ferdinando Rege, in
earum territorijs ob navatam operam expugna-
tioni perpetua hereditariorum proventuum
consignatione ditatos. Ex quibus Saavedrij
sunt Comites de Cestellar, quorum status in
femina modò residet præclarissima D. Maria
Teresia Excellentissimi Comitis Dom. Bal-
tassaris de la Cueva Peruviani Proregis con-
Dostları ilə paylaş: |