lam judicare. Nihilominùs necessarium est
ejus numquàm sit judicio recessurus.
lem judicem amplexari. Ubi cum distinctione,
& declaratione ampliori oportet incedere. Qui
semper etiam judicat juxta probabiliorem.
falsum. Atqui implicat ut falsum judicem, &
illo, ut debet de magis probabili affirmari. Ne-
sententiam. Nam licet voluntas imperare pos-
sensuum. Et ut demus majorem probabilita-
tate adesse judicatur. Stet ergo semper proba-
absoluto assensu reputari. Potest autem quis<-P>
@@0@
@@1@336 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>sine assensu dicto probabilem, & probabilio-Secus si ju-|xta alterius|assensum|operetur.
rem sententiam judicare: & tunc juxta minùs
probabilem operari, quia ex eo repugnantia
nulla emergit, ut aliàs dictum, & juxta satis
probabilem sententiam idem de judicibus pro-
nuntiari, quod ex professo ostensum Tomo 2.
Auctarij contra P. Antonium Perez. Et juxta
id locuti sumus citato nu. 65. probabilitate tan-
tùm ostensa, ut gravamen conscientiæ, de quo
ibi à Proregibus posset removeri. Unde etiam
umbra etiam contrarietatis exclusa. Et ju-
xta priorem procedendi modum, cum as-In quo sensu|stare ali-|quomodo|prius possit.
sensuvidelicet opinativo, dici aliquomodo po-
test operari quempiam juxta minùs probabi-
lem opinionem, quatenus illa, contra quam
agit communiter probabilior reputatur, & plu-
res pro se habet Auctores: qui quidem licet
probabilitatem conferant, extrinseca tantùm
est: unde contra intrinsecam nequeunt præva-
lere, quam quis in opinione, quam sequitur
contra illos, potest deprehendere. Sicut enim
dicitur Conscientia mille testes: ita & intima
rei penetratio multis est potior testibus, cùm
possit contingere ut multi non plus videant
quàm unus, sicut in visu corporeo contingit,
si quis ceteris visum habeat acutiorem.
975. Neque semper necessarium est ut adDoctrina|amplior|circa proba-|bilitatem|intrinse-|cam, &|extrinse-|cam.
sequendam opinionem minùs probabilem in
sensu dicto, plus quispiam fundamentum pro
ea occurrens penetret, ut nullus alius penetra-
verit: cùm sufficiat ad assentiendum ipsi id vi-
disse, quod alij, etsi pauciores, ante ipsum per-
viderunt. Ubi & auctoritas conducere multùm
potest, si inter pauciores illos aliqui emineant,
quorum habeat perspectam eminentiam: tunc
enim persuadere sibi poterit rem ita se habere,
& illos veritatis fundamenta meliùs penetrasse.
In festo Ascensionis Christi sumus, & audio
Divum Marcum narrantem quòd novissimè
Christus apparuit undecim, & exprobravit incre-Marci 16.|v. 14. & 15.
dulitatem eorum & duritiam cordis, quia ijs, qui
viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Marci
16. v. 14. Credendum ergo ijs, qui se vidisse
asserunt incorruptę fidei testibus etiam non ju-
ratis. Et quia visio firmius est veritatis funda-
mentum, ijs cum proportione in mentali per-
spicientia credendum, qui videre pro majori in-
tellectus divinitus illustrati lumine amplius po-
tuerunt. Unde & post increpationem Domi-
nus Discipulos Ecclesiæ Doctores instituit
dicens: Euntes in mundum universum prædicate
&c. v. 15. ut intelligamus inde circa Eccle-
siasticam doctrinam cæleste documentum
derivandum, ut ijs, qui meliùs videre potue-
rint; ampliùs deferamus. Nec plura circa hoc,
quia plura alibi.
@@
CIRCA
REGIOS
AUDITORES.
Ad Titulum 4.
DE nullis alijs ita diffusa tractatio, un-
de hoc loco addenda perpauca, cum
videri etiam possint, quæ habentur in
Additionibus, & alibi occurrentia.
§. I.
Circa accuratam diligentiam in Auditorum
Indicorum provisione. Ad Cap. 1.
976. ET possent quidem quæ ibi dicta proNecessita-|tem diligen-|tiæ expe-|rientia|monstravit.
hujusmodi attentione sufficere, neque
modò quidquam adjiciendum censuissem, nisi
post scripta ante annos 20. infelix experientia
quàm sit illa necessaria ampliùs demonstrasset.
Audientiarum aliqua ad nihilum ferè redacta,
Auditoribus dissipatis, ad quod illaudabiles eo-
rum processus coëgerunt, & in nonnullis alijs
licet non talia, ea tamen, quæ maturiori ele-
ctione oportuisset summoperè præcaveri. Novi
& nosco aliquos insignes sapientia & pietate
viros, qui venerandum illud tribunal condeco-
rarunt, & modò condecorant, dignissimi al-
tiori: Sed hi qui sunt inter tantos? & qui-
dem res Indicæ tales sunt, ut viros exigant ma-
joris abollæ. Unde Regibus nostris curæ inter
primarias fuit, ut litteratissimos illis Auditores
providerent, ex quibus Bejaranus, Polus, Ma-
tienzus, Robles de Salcedo, Alfarus, Solorza-
nus, & alij suis lucubrationibus commendati.
In quibus licet nonnumquàm ea morum non
respondeat puritas: sapientiæ tamen splendor
eum quodammodò videtur defectum obumbra-
re, integritate in judiciali agendi modo reco-
gnita: rarissimè enim sapientes in judicio de-
viant, legum, quas probè callent, reverentia
continentes. Quàmvis reverà, ut citato Capite
admonui, illos oporteat esse castissimos. Pro
quo quidem, si defectus obrepat, excusatio ele-
ctoribus in promptu erit, se scilicet non esse
prophetas, ut futura prænoscant, & passionum
vehementium abortus assequantur. Quod qui-
dem ut ita sit, humano tamen modo conjectu-
ræ captandæ, & in negotio præsenti satis op-
portuna erit, si viri eligantur modesti cum præ-
fato consortio litterarum, modestia enim casti-
tati cognata est, unde eam D. Paulus castitati
& continentiæ proximam designavit, cùm di-
xit: in enumeratione fructuum Spiritus sancti
tribus illis postremis assignatis: Modestia, con-Gal. 5.|v. 22.
tinentia, castitas.
977. Er quia hæc etiam quandoque fallereCommina-|tionis Regiæ|efficacia ra-|ro exemplo|demonstra-|ta.
poterit conjectura, expediat circa modum pro-
cedendi eorum fidelem notitiam accurare, Pro-
regibus, & Præsidibus, atque etiam Episcopis<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa Auditorum providam electionem. 337
<-P>admonitis, ut circa hoc invigilent, & Regem
sui interventu Concilij de inhonesta agendi
ratione faciant certiorem. Tunc enim Regia
correptio cum seria comminatione, non pote-
rit non magnum pro emendatione momentum
importare. Sub hoc ipsum tempus, quo hæc
scribo, Anno scilicet 1677. decurrebat sacrum
Quadragesimæ jejunium Arequipæ, & Præ-Tale ali-|quid videre|licet apud|D. Ioannem|Chrysosto-|mum|Homilia|15. ad popu-|lum Antio-|chenum|ex terræmo-|tibus tem-|pestate|horribili|naufragan-|tem, qualem|& nos passi|nuper Limæ|16. Iunij|1678.
dicatores pro morum reformatione, ut moris
est, in sacris pulpitis, & plateis sancto pleni
spiritu personabant; nec tamen peculiaris ali-
quis agnoscebatur fructus, sed qui in sordibus
erant, insordescebant adhuc, & jumenta suo
in stercore putrescebant. Quando ecce mons,
ad cujus radices illa fundata est, fumare cœpit,
& ex cacumine igniti cineres evomi, & flammę
horribiles apparere. Quid tunc Christiano in
populo? Id equidem quod in Ninive Jona san-
ctissimo prædicante. Abiere odia, in amicabi-
lem concordiam versæ simultates, in connubia-
le fœdus traducti pellicatus, clamare in tem-
plis, & raris pœnitentiæ significationibus sup-
plicationes per publicas vias procedere, neque
aliud nisi de morte, & divini judicij adventu
proximo cogitari. Et res in eo erant statu, quan-
do postremæ ad nos delatæ litteræ, & quid
tandem evenerit, aut sit eventurum, ignora-
mus. Et tale aliquid in comminatione Regia
futurum arbitror, audiens sapientissimum re-
gum dicentem: Indignatio regis, nuntij mortis.Prover. 16.|v. 14.
Proverb. 16. v. 14. Quia videlicet ut Vulcanius
mons ignes revomens. Unde id quod sequitur:
Et vir sapiens placabit eam. Ubi Versio Chaldai-
ca sic habet: Et vir sapiens extinguet eam, ut-Versio|Chaldaica.
potè ignem, ad quem solum spectat extinctio.
Et cùm de viro sapiente agatur, ad eos quidem
videtur spectare specialiùs, de quibus agimus,
& quorum necessariam sapientiam demonstra-
vimus, si quidquam hæc veritatis fulgura va-
litura.
978. Et nunc quidem temporis propè ha-
Funesta|alia pro|eodem.
bemus ex præfato gremio unum stricta in cu-
stodia ex remotiori Cancellaria ob fœdissimum
crimen adductum, quod negat ille, non solùm
inter angustias, sed inter miserias plurimas mi-
ser & miserabilis constitutus. Circa cujus
caussam moveri aliquæ possent, nec leves, nec
faciles quæstiones, quas alijs discutiendas re-
linquo. Et quidquid de illis sit, dedecus hoc
tribunali adeò sublimi illatum, provida potuit
circumspectione in provisione adhibita præca-
veri, sicut & alterius, quem depravati mores in-
honorum magis quàm vulgata sanguinis nota
reddideruut. Scio obviam futurā responsionem
sic res humanas jampridem fluere, ut bonis ad-
mixta sint pessima, neque humanam providen-
tiam omnia posse futura incommoda præve-
nire. Sed scio etiam etsi non omnia, multa ta-
men posse, & quandoque ex circumspectio-
nis defectu evenire illa, quæ si fuisset adhibita,Malorum|necessitas|acuere debet|providen-|tiam.
neutiquàm evenissent. Et quidem persuasio
illa futurorum damnorum tantùm abest ut
excusationi esse queat, quòd ex ea potiùs
providentiæ sit subtilitas geminanda. Si
enim ita non fiat, malorum profluvio su-
pervenientium obruemur. Rempublicam na-Navis Res-|publica.
vem esse & prophani & Sacri Scriptores affir-<-P>@@
<-P>mant. Ex prioribus ille, apud quem obvium
istud:
O navis, referent in mare te noviHoratius.
Fluctus. O quid agis! &c.
Ex alijs Divus Gregorius Lib. 17. MoraliumD. Gregor.
Cap. 14. ubi circa navem Petri, de qua
Lucæ 5.
subtiliter ac profundè discurrit. Scimus autem
necessarium esse ut in navem per rimulas aqua
subintret. Unde & gubernatoris est providen-
tia necessaria, ne si desit, id accidat, quod idem
Doctor sanctus aliàs narrat Lib. 3. Dialog. Cap.
36. Totumque vas navis quassatum magnis flucti-
bus, ab omni fuerat sua compage dissolutum Rimis
itaque patentibus, intravit mare, atque ad usque su-
periores tabulas implevit navem, ita ut non tam
navis intra undas, quàm undæ jam intra navem esse
viderentur. Et absorbenda illa proculdubio, nisi
magno miraculo periculum evasisset. Juxta
hæc ergo etsi futura mala; etsi in navem Rei-
publicæ intraturæ aquæ, pro hauriendis illis
providentia debet gubernantium excubare;
aliàs ex eorum incuria se fluctus infundent, &
navis peribit, nisi ad miracula libeat inaniter
provocare. Iuvat & pro navi & providentia
subdere, quod apud Lipsium occurrit Lib. 3. Po-Lipsius.
liticorum Cap. 1. ubi sic ille: Prudentiæ ad omnes
res humanas usus: sed ad imperium maximè: quòd
sine ea non solùm infirmum sit: sed ausim dicere,
nullum. Quis navim mihi dirigat sine ferro, quod
affricuit Siderites? &c. Præstat & ex Cassio-
doro illud lib. 3. 48. Providentiæ (aliàs Pruden-Cassiodorus
tiæ)
nihilominus est cavere ea, quæ non putantur
emergere. Et inferiùs:
Non est in mundo, undis
humanæ res mutabilitate quatiuntur, & ideò pro-
videntia dicitur, ut quæ sunt futura tractantur.
Sic ille, ubi deesse aliquid videtur, sed cir-
ca quod non est magnæ operæ pretium di-
stineri.
§. II.
Percurruntur aliquot Regiorum Auditorum
obligationes.
979. SIt prior illa, de qua pauci curant, dum
Circa com-|pellentes|mercatores,|ut merces|vendant|Prætoribus.
pro amicis auctoritatem interponunt
suam, ut mercatores illis merces credita pecu-
nia vendant, dum designati Prætores ad pro-
vincias tendunt, & ex mercimonio lucra in-
gentia quæsituri. Sed quidem ut sunt illi in
promittendo faciles, ita in solvendo difficiles,
ex quo fit ut mercatores magna subeant detri-
menta. In quo, si bona procedatur fide, ne-
que in petitione peccatum erit, nec pro resti-
tutione obligatio. Sed verò in viris sapientibus
non videtur facilè bonæ fidei excusatio admit-
tenda, cùm scire debeant modum istum agendi
aliquam includere coactionem, & quid illam
obligationis annexæ consequatur. Potest enim
non immeritò existimari merum in eo inter-
cedere, ex illorum genere qui cadere possunt
in constantem virum. Cùm enim Auditorum
adeò ampla potestas sit, & quotidiana ab ipsis
dependentia, timeri meritò eorum indignatio
potest, si repulsam dum petunt patiantur. Ne-
que excusari ex eo possunt, quòd licitum<-P>
@@0@
@@1@338 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>contractum petant, in quo & lucrari possint,
cum eo ulteriori commodo captatæ benevolen-
tiæ petentis, quæ illi esse possit non parùm uti-
lis, etiam in ordine ad ea, in quibus mercimo-
nium exercetur. Non inquam ea valet excusa-
tio: Nam experientia constat Prætores, ut in
plurimùm perperàm satisfacere creditoribus, ut
ipsę Regiæ etiam capsæ hoc soleant detrimen-
to laborare. Deinde etiamsi possit utilis esse
contractus, cùm tamen involuntarius, damna
ex eo emergentia non possunt non vim infe-
rentibus imputari, unde & obligatio restitu-
tionis accedit: sicut in compellente ad ludum,
juxta dicta Titulo 8. n. 20. In quo & non ap-
paret adeò stricta obligatio: ludens enim ad
lucrādum & perdendum exponitur, cum ęqua-
li contingentia: quod tamen ut vidimus, secus
accidit in casu præsenti, ubi est perditionis ferè
certa conditio. Ut si quis ad ludendum com-
pelleret cum aliquo, cujus major esset nota pe-
ritia. In quo eventu nullus erit qui dubitare
circa obligationem restitutionis queat, sicut
nullus dubitat quando importunis precibus me-
tus adjectus, juxta ibidem dicta. Factum hinc
ut cùm petenti cuidam Prætori à mercatori-
bus merces, esset qui dare vellet nullus, ipse
Excellentissimus Prorex se fidejussorem extra-
judiciali assecuratione præstiterit, sitq́ue facta
traditio; & nescio quem sit res exitum habi-
tura. Et ex præfatis potest sufficienter intelli-
gi quo in loco juramentum Prætorum circa
contractus habeatur, quando de illis sic ipsi
judices sentiunt, ut & favere & promovere
minimè vereantur, ut stet quod diximus Titulo
6. Cap. 1.
980. 2. Circa vestes vitare tenentur, quæCirca de-|centiam in|vestibus, &|Senatoriam|togam.
non decent Senatoriam gravitatem. In quo
quidem notatus in nonnullis excessus, dum
politissimos volunt civium imitari. Et visus
quidam domi adeò indecoro ornatu, ut qui
eum non nosset, histrionum quempiam posset
reputare. Pro toga ipsis propria multos Aucto-
res cōgerit Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 4 Cap.
4. n. 22. & seqq. ubi inter alios Chassanæum in
Catalogo Gloriæ gent. Parte 1. Considerat. 26. ubiChassaneus
de toga nihil, quæ indicet honorem ipsis
deferendum, neque de alijs, pro quibus plura
post plures alios, quos allegat, & doctè cōgere-
re affirmat. Solum Consideratione 23. ex Glossa
in l. 1. C. Nulli sicut. Lib. 11. ait togam advoca-
tum demonstrare, sicut vestes alias alios, de
quibus ibi. Et Advocatum vestiri debere pro
officij sui gravitate & majestate, quod quidem
meritò Auditoribus adaptandum. Citat etiam
eumdem pro eodem Lib. 7. Considerat. 27. ubi
ne verbum quidem. Et Alexandrum ab Alexan-
dro cum Tiraquello Lib. 5. Genial. Cap. 2. ubi
& pro instituto nihil, bene tamen Cap. 18.
Quidquid de hoc sit, circa quod jam admonui
aliquoties non esse multum fidendum Jurista-
rum allegationibus, in quibus Dom. Solorza-
num comprehensum nolim: quod ad institu-
tum de vestium honestate & gravitate condu-
cit, ex omnibus potest Scriptoribus ad Regios
Auditores derivari, in quibus omnis est decen-
tiæ futurum exemplar. Tertullianus de Pallio
Cap. 3. sic scribit: Senex jā eruditus idem Cato juri-<-P>@@
<-P>dicinæ suæ in tempore humerum exertus, haud mi-Tertullian.
nùs palliato habitu Græcis favit. Sic ille. Circa
quòd ita eruditissimus Scholiastes: OratoresP. Cerda.
sanè humero extra togam erant, judices verò intra
togam: sic enim decentiùs agebant: atque exse-
ruisse humerum Catonem cum esset cum toga, inso-
litum videbatur: eo itaque habitu Græcis favit. Sic
P. Cerda. Erat ergo toga omnis decentiæ ma-
gistra etiam in illa Ethnicismi caligine, ut vi-
deant Christiani Auditores, quanto eam de-
beant studiosiùs custodire, ut dicere eorum
quivis possit, quod apud Tertullianum Libro eo-
dem Cap. 6. habetur; De occursu meo vitia suf-
fundo. Ad quos ritè dirigitur illud Theodorici
regis verbis Cassiodori Lib. 3. 17. Vestimini mo-Cassiodorus
ribus togatis, qui scilicet toga gravitati respon-
deant: Namque erat Romana gravitate digna, utiAlexander|ab Alex.
apud Alexandrum supra, ut pudori meritò
sit futurum si Christiana à Romana superetur
gravitate. In quo quidem etsi demus lethale
peccatum non admisceri; grave tamen in ve-
nialium genere non erit qui audeat denegare.Quale in eo|peccatum
Pro quo sic D. Augustinus Lib. 2. de Sermo-
ne Domini in monte Cap. 12. Qui immoderatoD. August.
cultu corporis atque vestitu, vel ceterarum re-
rum nitore præfulget, facilè convincitur rebus ip-
sis, pomparum sæculi esse sectator. Sic ille. Pom-
pas autem sæculi à diabolo esse in Baptismi
susceptione docemur, ubi qui illum suscipit,
Satanæ pompis jubetur renuntiare; quæ & sę-
culi aut mundi esse comperiuntur. Unde apud
Tartullianum libr. de Corona militis Cap. 13.Tertullian.
Pompæ diaboli, officia sæculi, in Baptismo in-
quam ejurata. Pro quo & multi Patres, quos
Dostları ilə paylaş: