magnatis. Sic enim usu venit, ut ex Regijs Au-
dientijs earum eligantur Præsides, immò &
ad Ecclesiæ sublimiores Cathedras provehan-
tur.
988. 9. Peccare graviter Togati possunt,Circa inju-|stas defen-|siones.
dum in litibus, quæ apud Ecclesiasticum tri-
bunal habentur, partem aliquam etiam contra
Religiosos promovendam assumunt, ut &
Advocatos, Assessores, & judices precum im-
portunitate fatigent, ut miraculum reputari
debeat, si pars adversa post tempestates hujus-
modi ad justitiæ valeat portum pervenire. In
quo quidem validiores feminæ, vel quia uxo-
rum amicæ, vel respectu alio, non quidem
turpi, nisi quatenus ad omnem justitiæ trans-
gressionem, in viris præsertim talibus, se ex-
tendit turpitudo 1. Tim. 3. v. 8. Turpe lucrum1. Tim. 3.|v. 8.|1. Petri 3.|v. 2.
sectantes 1. Pet. 3. v. 2. Turpis lucri gratia. Sic
& turpe patrocinium, ut dixisse contingat me-
dium corpus pro eo addicendum inferno. Et
quid hoc turpius, etiamsi ludicrum, & per ex-
aggerationem, non solùm verbo, sed scriptio-
ne firmatũ? Quid si alius pro sententia urgens
judicem, ipsi dicat ut illam sine remorsu con-
scientiæ proferat, nam quod ad hoc forum spe-
ctat, supra se ipse assumit, cùm is sit, qui circa
caussam, de qua agitur, possit securissimè ju-
dicium interponere, & probabilem opinionem
facere? Cùm tamen revera caussa talis fuerit,
ut judex non obstantibus his & alijs validissi-
mis instantijs se in utroque foro constrictum
recognoverit ad sententiam contra omnes il-
las pronuntiandam. Est ergo cur formidare
Domini possint, ne quod ab uno eorum de me-
dio est dictum corpore, ad totum, & ad ani-
mam pariter extendatur. Quod ne sic accidat
Deum enixè oro, pro quorum, ut per viam
salutis incedant, excitanda cura, hæc non mea,<-P>
@@0@
@@1@342 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>sed sublimioris Cathedræ documenta propono.
Et quidem qui ita in caussis, quæ ad eos dire-
ctè non spectant, se gerunt, non obscurè osten-
dunt in alijs ad ipsos spectantibus sibi similes
inveniri. Quod illis Judex judicum Deus ex-
probrat terribilis interminatione judicij Psal.
81. cujus initium: Deus stetit in synagoga Deo-Qualis erga|illos in|judicio|Deus.|Psal. 81.|v. 1. & 2.
rum: in medio autem Deos dijudicat. Ubi de ju-
dicibus esse Sermonem communis sensus Pa-
trum & Interpretum firmat. Quia verò Deus
in synagoga eorum stare dicitur, videntur spe-
cialiter Regiæ Audientiæ designatæ, sive ut
alibi, Parlamenta, aut Concilia; unde con-
ventus, aut consessus judicum docti explicant.
Est autem in Hebręo nomen Dei אלהימ Elohim,
habetq́ue illud specialem energiam, ut exponit
Cardinalis Bellarminus sic dicens: Deus, inquit,Cardin.|Bellarmin.
stetit, id est semper aßistit præsens invisibili maje-
state in synagoga Deorum, id est, in conventu &
consessu Iudicum, dum caussas populi judicant: &
dum illi judicant populos, Deus in medio eorum
præsens aßistens judicat ipsos Iudices.
989. Sequitur quod ad præsens specia-Peculiaris|comproba-|tio.|Idem.
lius spectat institutum: Vsque quò judica-
tis iniquitatem, & facies peccatorum sumitis?
vers. 2. Circa quod sic citatus Scriptor:
Facies, sive personas peccatorum accipitis: hinc
enim oriuntur iniqua judicia, quia Iudices non
attendunt ad merita caussæ, sed ad gratiam
hominum divitum & potentium (adde & divitum
etiam feminarum) qui hoc ipso peccatores sunt;
quòd cupiant à Iudicibus gratiam suam justitiæ an-
teponi. Porrò sumere faciem alicujus in judicio, ni-
hil est aliud nisi talem sententiam ferre, non qua-
lem justitia exigit, sed qualem requirit amicus, vel
benefactor, vel cognatus. Et hoc ipsum est respicere
in faciem hominis, non in regulam justitiæ. Sic
Eminentissimus non minus Sapientia, quàm
splendore dignitatis Interpres. Ut & hinc ag-
noscant Iudices, Deum suo in judicio eorum
facies non esse sumpturum, id est, dignitatis re-
spectum habiturum. Nulla quidem facies Lu-
ciferi facie pulchrior, naturæ sublimitate per-
specta: & tamen illam in judicio non sumpsit
Deus: pro quo & sequitur: Vos autem sicut ho-Psal. 81.|v. 7.
mines moriemini, & sicut unus de Principibus ca-
detis. v. 7. quod de Diabolo, cum Hieronymo,
Augustino, Theodoreto & Euthymio exponit
qui suprà. Ubi & quod dictum circa faciem pec-
catorum, ad facies etiam feminarum advocan-
dum, ne scilicet illas attendant Iudices, ut vel
ea de caussa judicium pervertant, aut earum
sumentes defensionem pro perversione in alijsAudientiæ|Limanæ|laus.
adnitantur. Finio & claudo quæ ad Audien-
tias spectant, cum singulari Limanæ hujus præ-
conio, in qua modò est quod laudetur multùm,
ob verè Christianum in ejus Senatoribus agen-
di modum. Utinam sit illud felici successione
perpetuum; sic enim & illud quod est optan-
dum maximè, & apud Cassiodorum occurrit
Lib. 3. 34. poterit obtineri: Nullum denique op-Cassiodorus.
primi iniqua præsumptione patiatur, sed omnes
cogat ad justum, unde semper floret imperium.
Sic ille.
@@
CIRCA
REGIOS
OFFICIALES.
Pro patrimonij Regij administratione.
Ad Titulum 5.
OMnium eorum, qui in 1. Tomo Thesauri
continentur, Titulorum, Quintus est
maximus, ob plurima, quæ ad ipsos
spectant, & habent multiplicem varietatem,
unde circa illum erit forsitan quod nos cogat
diutiùs occupari. Sit ergo
§. I.
Circa Majores Rationarios.
Ad Cap. 1.
990. ILlud videtur speciali discussione dig-An omnes|Rationarij|eamdem|subeant|obligatio-|nem.
nũ, de quo nihil ibi. An scilicet Ratio-
narij omnes ad cuncta Tribunalis sui onera pa-
riter teneantur. Pro quo supponendum est esse
supernumerarios aliquos, qui donativi nomine,
aut Regij servitij considerabilem pecuniæ
summam conferentes, Officium obtinuerunt,
sed cum sola salarij medietate, donec deficien-
te ex numerarijs aliquo, qui in ejus locum suc-
cesserit, sit integrũ accepturus. Ratio dubitan-
di est obvia: quia numerarijs integrum salarium
uti competens labori tribuitur. ergo dimidium
non est competens reputandum. Ergo neque
labor ex integro adhibendus, cùm nonnisi ju-
xta medietatem habeant proportionem: sic
enim & in laborantibus circa ministeria aliaNotanda|resolutio.
videmus observari. Nihilominùs oppositum
est prorsus sustinendum, quia sic Officium ac-
cipiens cum Rege circa exactam illius execu-
tionem sine aliqua exceptione paciscitur: sibi
autem imputat quod circa salarium voluntarius
acceptavit. Neque enim à Rege compulsus id
egit, sed ultrò, & petens, & rogans, & instans:
merces autem ultroneæ vilescunt. Et licet di-
catur quod circa tertiam partem; cùm tamen
hic sit circa medietatem: considerandum est in
officio non solum salarij habendam esse ratio-
nem, sed honorum, & commodorum aliorum,
& spei ad futuram integritatem. Pro quo vi-
denda quæ habentur Titulo 8. nu. 31. ubi de
famulo se ultrò ad serviendum offerente. Ubi
& addi potest, quando ministri tales augentur,
minorem esse laborem, cùm in plures divida-
tur. Nec proptereà numerarijs quidquam est de
salario decerpendum; non enim placent Regi
minutiores istæ observationes, quæ & esse pos-
sunt seminaria scrupulorum. Cùm stet aliàs
ministros dictos esse pauciores, unicumque
aliquando, unde labor necessariò geminandus,
cui laboris auctario non est majus salarium de-
signatum. In quo quidem melior est Præben-<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa maiores Rationarios. 343
<-P>dariorum conditio, quibus absentium distribu-
tiones accrescunt, ex eo scilicet quòd bona Ec-
clesiastica sint sacris eorum muneribus depu-
tata. In quibus videre licet simile aliquid præ-
senti casui: sunt enim Dignitates, Canonici,
Portionarij, & Semiportionarij, quibus valde
inæqualia stipendia respondent, cùm tamen la-
bor sit æqualis quantùm ad assistentiam in sa-
cris attinet: idque sine injustitia aliqua, sic
enim omnes servire volunt, quod & cùm obti-
nent, magnum sibi præstitum beneficium ar-
bitrantur. Neque satisfacient in conscientiæ
foro, si eo quòd minus accipiant, labori par-
cant, unde ad restitutionem urgebit obligatio:
sicut & Rationarios.
991. 2. Circa obligationem dictam proCirca resti-|tutionem|observanda|doctrina, ex|gradu vo-|luntarij.
gradu culpæ, de quo etiam dictum Tit. 4. n. 77.
juxta quam est restitutionis obligatio compu-
tanda. Et juxta dicta utrobique ex lata culpa
resultare illam communis Scriptorum senten-
tia est. Sed inquiri ulteriùs potest id, quod pro
alijs etiam materijs potest deservire. An scili-
cet restitutio sit integrè facienda, ut proculdu-
bio esset, si res furto sublata fuisset, aut aliter
apud iniquum detentorem. Pro quo est notan-
da doctrina, quam cum alijs proponit P. Phi-
lippus à SS. Trinitate Tomo 3. Disput. 5. de Iu-P. Philippus|à SS Tri-|nitate.
stitia & Iure Dub. 7. Vers. Probatur quarta pars,
ubi ait obligationem restitutionis ex damno
dato exurgere ex hoc quòd tale damnum in-
fertur voluntariè: propter quod asseritur com-
muniter quòd si damnum non sit voluntarium,
non est obligatio restitutionis: unde ceteris
paribus quo damnum est magis voluntarium
ex parte ipsius, eo major est obligatio restitu-
tionis: & quo minùs est voluntarium, eo minor
est obligatio. Sed quando quis infert damnum
alteri voluntariè quidem, at tantùm indire-
ctè & interpretativè, damnum non est ita vo-
luntarium ex parte etiam sui, ac quando quis
illud infert voluntariè formaliter & directè, ut
ex se patet; non enim sic prævidetur, nec pla-
nè eligitur voluntarium indirectum & inter-
pretativum, ac planè prævidetur & eligitur
voluntarium directum & formale: ergo qui
infert damnum alteri, voluntariè quidem, sed
tantùm indirectè & interpretativè, non habet
tantam obligationem restitutionis, nec tenetur
ad tantam restitutionem, ac ille qui infert
damnum formaliter & directè: unde cùm ille
teneatur ad integram restitutionem, iste tan-
tùm tenebitur ad aliqualem, sive ad aliquam
compensationem ad arbitrium viri prudentis.
Et sic non est attendendum tantùm in ordine
ad restitutionem quale sit damnum, sed etiam
qualiter fuerit prævisum, & in seipso volitum.
Sic doctus Pater. Iuxta quæ in his, de quibus
loquimur, restitutionis videtur quantitas regu-
landa: quandoquidem revera damnum Regiæ
Gazæ non intendunt directè, sed minùs pro-
vidi, etiamsi aliquando ex aliqua damnabili
confidentia ex privato affectu orta veniant
damni caussa reputandi. In quo quidem non
multùm illis concedimus; illud enim quod
pro integritate damni desit, adeò est exi-
guæ considerationis respectu ingentis ja-
cturæ, ut neque sic satisfacturi credan-<-P>@@
<-P>tur, etiamsi eorum magnæ fuerint facul-
tates.
992. P. Bonæ-Spei Tomo. 5. Disput. 17. nu.Circa cul-|pam levem|singularis|dicendi|modus P.|Bonæ-Spei.
49. de culpa officio commissa loquens asserit,
si sit levis, non esse obligationem restituendi
prout ex culpa gravi, sed proportionaliter ad
culpam commissam, pro quo citat P. Rebel-
lium referens se ad dicta nu. 36. ubi quidem,
ejus resolutio est admodum singularis. Cùm
enim sententiam P. Lessij; & P. Sancij, juxta
quam ex veniali culpa non resultat obligatio
restituendi, & retulisset, & improbasset, ita
subdit: Quia inquam, ita Sanchez, Leßius, &
multi alij (qui id in praxi tutum putant) ita
sentiunt; rationi omnino consonum puto talem non
teneri sub mortali, aut deviatione gravi &c. inte-
grum damnum resarcire: prout ille qui illud per
mortale peccatum, aut deviationem gravem intu-
lisset, sed sub veniali, ex parte injustæ acceptionis,
& sub mortali ex parte rei acceptæ, cùm gravis sit:
unde sic ex parte utriusque conjunctim sub mortali,
integrum damnum resarcire tenetur. Sic ille: quiImpugnatur|multiplici-|ter.
dum aliquid speciale conatur dicere, nihil re-
vera dicit in ordine ad præsentem quæstionem
de obligatione restitutionis, quandoquidem
sive uno, sive alio modo contingat damnum,
eadem resultat obligatio. Neque dubium esse
poterat si in uno damnificandi modo peccatum
mortale interveniat, & veniale tantùm in alio,
majus esse in uno, quàm in alio motivum. Prę-
terquàm quòd hîc agimus de obligatione resti-
tutionis ratione iniquæ acceptionis, & non rei
acceptæ, juxta communem Theologorum di-
stinctionem, unde ille præsertim attenditur:
quòd si ratione illius non est obligatio sub
mortali, sed tantùm sub veniali, absolutè talis
eritni velimus omnia confundere. Urgeo, Ra-
tione iniquæ acceptionis est tantùm obligatio
sub veniali restituendi. Quidnam? Illud cer-
tè quod acceptum est. Atqui illud est materia
gravis; ergo non est obligatio restituendi
illam nisi sub veniali, neque separabiles sunt
illi respectus. Loquimur autem de acceptione,
lato modo, quatenus is, qui damnum intulit,
etiamsi reipsa nihil acceperit, videtur quodam-
modo aliquid detrahere domino rei, & quasi
de proprio disponere, dum ejus culpa deperdi-
tur; quod accedit in alienorum bonorum ad-
ministratore.
993. Unde diversa est in illo ratio, ac inNotanda|doctrina.
iniquo utcumque acceptore. Si enim quis per
actionem venialiter culpabilem rem alienam
substraxerit notabilis æstimationis, quæ scili-
cet sufficiat ad culpam mortalem, tenetur pro-
culdubio, si extet apud se, illam restituere, si-
quidem ad id teneretur, etiamsi in ablatione
nulla culpa intervenisset. Si enim prius illud
ita decurreret, fieret ex eo quòd homines ab-
straherentur ab immiscendo se rebus alienis
cum præjudicio humanæ societatis, si ex ve-
niali negligentia aut inconsideratione, quæ
facilè obrepit, sic oriretur adeò gravis, & diffi-
culter tolerabilis obligatio. Et quod ad obliga-
tionem sub veniali idem ostenditur ex eo quòd
mirum videretur obligari aliquem sub veniali
ad restitutionem gravissimæ materiæ v. g. cen-
tum mille aureorum, à quo proinde aliàs non<-P>
@@0@
@@1@344 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>posset absolvi. Nec facile inveniretur quid præ-Vide etiam|P. Espar-|zam Lib. 8.|Quæst. 32.|Arti. 19.|P. Herincx.
staret: ac proinde modicum hæc obligatio emo-
lumentum afferret, ut arguunt docti Scripto-
res apud P. Herincx Tomo 3. Disput. 5. de Resti-
tutione n. 28. & 34. Ex quibus & argui potest
contra P. Bonæ-Spei circa peccatum illud ve-
niale quod agnoscit: licet ipse Pater censeat,
quod libenter concedi potest, ad securitatem
conscientiæ aliquam moderatam transactio-
nem futuram convenientem, ut damnum passo
aliquo usque fieret satis. Sed quidem stante
opinione adeò probabili, absoluta securitas est,
quod ipse non negabit, ut videri potest Tomo
2. Tract. 2. Disput. 4. nu. 23. ubi specialiter de
restitutione communem sententiam ample-
xus, etiam circa minùs probabilem, de quo ali-
bi non semel. Iuxta quæ ij, de quibus agimus,
non obstante culpa dicta integrum poterunt
levare salarium, quia Rex non videtur alio mo-
do velle contrahere, cùm sit certum id, quod
nuper dicebatur, venialem culpam facilè ob-
repere. Cum quo tamen stare potest vt in ex-
teriori foro ad restitutionem compellantur,
quia constare defectus poterit, & non gradus
culpæ in foro animæ, in quo judex Deus. Quia
vero eorum in syndicatu judices circa hæc
oportet plenè esse instructos, dum malitiam in
modo agendi, quæ non difficilè constare solet,
deprehenderint, possunt & debent rigorem
sententiæ temperare; quod à Regio Indiarum
Concilio fieri frequenter videmus circa ea, quæ
finali ad ipsum terminanda judicio deferuntur.
Pro quo & faciunt quæ habentur nu. 10. cir-
ca pœnalis legis benignam interpretatio-
nem.
994. Et citatus quidem P. Bonæ-Spei proP. Rebel-|lium à|P. Bonæ-|Spei perpe-|ràm pro sua|sententia|citatum|ostenditur,|& quid cir-|ca illam.
sententia sua, ut vidimus citat P. Rebellium, sic
enim ibi: nu. 49. Adde tamen 1. ex culpa levi non
esse obligationem restituendi prout ex culpa gravi,
sed proportionaliter ad culpam commissam, ut rectè
notat Rebellius, juxta præmissa à nobis Dubitat. 4.
Resol. 2. nu. 36. Sic ille. Atqui P. Rebellij sen-
tentia valde diversa est eo loco, quem ipse non
designat, scilicet 1. parte lib. 1. quæst. 10. nu. 17.
Sic enim ibi: Theologica culpa, si tantùm venialis
sit, secluso contractu, non obligat in conscientia ad
restitutionem integram damni illati, quamvis, si
damnum fuisset notabile, posset obligare sub mortali
ad restituendam aliquam notabilem partem ejus-
dem damni. Iuxta proportionem igitur culpæ Theo-
logicæ, quoad gravitatem spectatæ arbitranda erit
quantitas restitutionis faciendæ: tam levisque pote-
rit esse culpa, ut nec centesima fortè pars totius
damni restituenda sit: sicut juxta latitudinem ve-
nialis tam gravis esse poterit, ut ad decimam partem
damni obliget, præsertim si maximum non sit: immò
quando constaret esse culpam Theologicam, & æquè
dubitaretur essetne lethalis, an venialis, ad dimi-
dium totius posset obligare: quamvis si æquale du-
bium esset an intervenerit culpa, necne, interpre-
tandum foret in meliorem partem, cùm in eo casu
melior conditio poßidentis esse debeat. Hæc ille, ad-
dens deinde alia contra Petrum Navarrum
partem contrariam propugnantem. Ex quibus
apparet quàm sit diversa illius sententia ab ea,
quam P. Bonæ-Spei vidimus sustinere & qui-
dem P. Rebellius rem satis difficilem ad satisfa-<-P>@@
<-P>ciendum obligationi restitutionis proponit:
quòd scilicet latitudo illa, quæ esse potest in
peccatis venialibus secundùm majorem & mi-
norem, ac minimam gravitatem perspecta ha-
beatur, ut vel centesima, vel decima sit pars
restituenda. Quomodò enim hoc etiam per
prudentes conjecturas discerni queat? Deinde
quod de dubio circa mortale aut veniale asserit,
restituendum scilicet dimidium, ex eo refelli
potest quod de dubio circa veniale dicitur, ex
eo scilicet quòd melior sit conditio possidentis.
Ubi non potest possessio ad rem aliquam, quæ
possideatur, referri, cùm tantùm de damno aga-
tur per peccatum illato: unde aliter accipien-
da, & quomodocumque accipiatur, cum com-
muni apud Iurisperitos & Theologos regula est
componendum, quòd scilicet in pœnis benigna
interpretatio est facienda, de qua in præsenti
Titulo nu. 10. & alia circa reum, cui potiùs fa-
vendum, quàm actori, & generalis doctrina,
quòd peccatum non præsumitur, nisi probetur;
circa gravitatem etiam locum habere debet. Si
dicas in casu præsenti eum, qui damnum intulit,
à nemine judicari, nisi à seipso, qui de gravita-
te peccati dubitat, unde nulla ibi intervenit in-
juria. Id non obstat: nam licet ipse solus dubi-
tet, non majorem sibi ipsi pœnam debet impo-
nere, quàm ab alio imponeretur, juxta termi-Notandum|documen-|tum.
nos justitiæ loquendo: nam in foro Pœniten-
tiali alia est ratio; major enim satisfactio im-
ponenda est pro peccato, quod an fuerit mor-
tale dubitatur, quàm pro veniali in eodem ge-
nere. Et ratio discriminis est, quia in Tribu-
nali dicto purum conscientiæ negotium agitur
juxta qualitatem peccati, cujus Iudex Deus, &
ejus nomine Sacerdos. In alijs autem, quæ ad
humanos contractus attinent, ipsi homines sibi
leges statuunt, & cùm de bonis agatur exter-
nis, possunt ut voluerint arbitrari, sibi ipsis
condonantes, ut non sint adeò graviter urgen-
tes pœnæ: qui enim modò est actor, potest
subinde esse reus, unde ad paria judicantur, qui
& damnum pati, & pariter possunt inferre, ut
benignè cum omnibus agatur. Et quod ad pec-
cata in officio commissa spectat, de quibus
Dostları ilə paylaş: |