præsertim agimus, id etiam locum habet, quia
& qui sub cura aliorum est, potest alterius cu-
ram habere, præter rationes adductas n. præced.
Vide etiam nu. seq.
§. II.
Circa Regios Officiales. Ad Cap. 2.
& quatuor sequent.
995. IN priori de muneribus agitur, & stan-Vt queant|Regij offi-|ciales mu-|nera acci-|pere.
dum dictis. Videtur autem non esse
damnabile si officiali benevolè se gerenti erga
aliquem, in occasionibus obtinendi solutionem,
quando de ipsa non agitur, licet sit deinceps
forsitan, immò & certò agendum, aliquid con-
feratur: tunc enim non ut officiali, sed ut ami-
co conferri videtur. Id quod in Religiosis po-
test minùs periculosè contingere, qui in his re-
gionibus multùm solent à præfatis ministris
dependere. Posse autem judici ut amico con-<-P>
@@0@
@@1@§. II. Circa Regios Officiales. 345
<-P>ferri munera communis resolutio est, de quo
& Nos suo loco, & pro quo etiam P. Pereyra in
Promptuario & Summa morali Tomo 1. nu. 1448.
quem post superiùs scripta §. præcedenti vidi, &Ex P. Pe-|reyra quæ-|dam circa|restitutio-|nem sub|veniali.
n. 563. affirmat cum P. Turriano constare in-
ter omnes Theologos ex peccato quocumque
etiam veniali deliberato insurgere obligatio-
nem restituendi. Ubi quidem si de materia gra-
vi sit, id stare nequit quod videtur supponi:
qui enim graviter damnificare intendit, mor-
taliter peccat, ut est innegabile. Solùm ergo
id stare potest quando materia est levis, tunc
enim obligatio est restituendi etiam sub venia-
li. Subdit quando veniale ex indeliberatione
contingit, stare etiam obligationem, ex eo pro-
bans, quod æquitati naturali repugnat, ut quis
mea culpa patiatur damnum, quin ego tenear
illud compensare. Et observandum ait cum
Maldero & Molina peccantem venialiter ex
imperfecta deliberatione non teneri ad totam
summam, si illa maxima sit, sed ad partem pro
ratione culpæ commissæ. Secundò, omnem il-
lam obligationem ortam ex veniali tenere so-
lùm sub veniali. Quia effectus nequit esse ma-
jor sua caussa. Tertio eum, qui per deliberatio-
nem semiplenam damnum intulit famæ alte-
rius, teneri sub mortali non ex justitia, sed ex
charitate restituere, si possit absque magno one-
re, unde rejicitur Vasquez C. 2. de restitut. §. 2.
nu. 20. & 24. asserens damnificantem graviter
etiam per culpam levem ex semiplena delibe-
ratione teneri ad totam Summam sub mortali.
Addit & cum P. Rebellio num. 564. eum qui
damnificavit graviter, & dubitantem an mor-
taliter peccaverit post factam diligentiam cir-
ca deliberationem, non teneri sub mortali re-
stituere, quia juxta commune axioma, in du-
bio nemo præsumitur malus. Ubi quidem ratio
ab ipso reddita non pro P. Rebellio, sed pro
Nobis militat, ut vidimus nu. præced. siquidem
ille in dubio an culpa fuerit mortalis an venia-
lis, ad dimidium asserit obligare, unde juxta ip-
sum non sufficit dubium circa mortalem. Errat
ergo circa hoc citatio, sicut & circa locum, po-
situs est enim Liber 2. pro 1. & nu. 16. pro 17.
Iuxta id autem quod asseritur, de obligatione
tantùm sub veniali, si quis illud confiteatur,
nec sit paratus restituere, poterit quidem absol-
vi juxta opinionem negantem absolutè obliga-
tionem, quam probabilem præfatus Scriptor
affirmat, non verò juxta aliam, quia juxta cer-
tam Juris regulam non dimittitur peccatum,
nisi restituatur ablatum, quod pariter currit in
veniali. Et ratio est, quia absolvi nequit etiam
à veniali, qui in voluntate circa illud perseve-
rat. Si autem post illud commissum doluit cum
voluntate restituendi, quam tamen posteà re-
tractavit, absolvi poterit, quod circa mortale
nequit stare, quia tunc perseverat voluntas non
restituendi, quæ mortalis est, & jta est indis-
positus ad absolutionem, cùm nequeat unum
mortale sine alijs dimitti, quibus pœnitentis
conscientia prægravatur.Circa emp-|tionem in|subhastatio-|ne, quid|possit con-|cedi.
996. Circa Caput 3. occurrit quod de emp-
tione eorum, quæ subhastatione venduntur,
ibi est statutum, de quo & n. 983. Addi tamen
potest, si in emptione per interpositos amicos<-P>@@
<-P>nihil sit de pretio detractum, sed res ita empta
ab illis, sicut à quolibet alio emenda foret, in
eo nullum esse grave peccatum, nisi forte ra-
tione scandali, cùm res apud Officialem tan-
dem videatur. Verùm id genus scandali reve-
ra tale non est, cùm ex facto tali nullus ad si-
militer faciendum cum gravi peccato movea-
tur. Nisi fortè Officialis alius, qui non debet
temerè existimare in eo grave delictũ extitis-
se: quòd si & ipse veritate cognita tale aliquid
velit facere, non plusquàm ille peccaverit. Ex
eo autem quod aliqui factum condemnabunt,
aut saltem injustitiam in eo fuisse commissam
suspicabuntur, non est gravis in eo malitia, ut-
potè caussa talium, asserenda. Nam sic cogi-
tantes credent se in eo non peccare, illo funda-
mento ducti: vel si peccare se putent, ideò erit,
quia insufficienti fundamento se ductos puta-
bunt, unde peccatum erit ex malitia, pro quo
vitando non est generaliter obligatio, & in ca-
su præsenti rarò continget graviter delinqui ex
hujusmodi suspicionibus. Et quia circa pretium
debere illud esse intra latitudinem justi à Nobis
dictum. Vidi autem posteà contrarium ita
praxi firmatum, idque à viris conscientiæ ti-
moratæ, ut non possim non eorum sententiam
valde reputare probabilem, qui praxi hujusmo-
di suffragantur.
997. Ex quibus P. Tamburinus Lib. 8. inQuid de|pretio in illa
Decalogum Cap. 7. nu. 13. cum multis, quos ci-
tat, affirmat tanti posse rem vendi, quātùm sine
fraude possit extorqueri, etiam infra, vel supraP. Tambu-|rinus.
dimidium, quo res extra subhastationem vale-
ret. Dom. Caramuel in Theologia morali lib. 2.
n. 847. quem citat P. Tamburinus licet loco
numeri prætermisso, sed non probans illius as-
sertum nu. 24. quatenus asserere ait, quòd si
quis roget amicos ne supra certam summam
offerant, ut ipse emere possit pretio minore in-
fimo, justè id fieri posse. Quod tamen ille nul-D. Cara-|muel defen-|sus.
lo modo affirmat tantùm dicens, quòd si in
foro externo infimum pretium fuerit quatuor
aureorum, & quis emat tribus, id stare posse,
quia illud est justum pretium ob paucitatem
emptorũ, ratione enim dicta possunt pretia va-
riari, neq; esse contra justitiam cooperari ut illa
remittantur. Ex eo autem decipi dictus Pater
potuit quòd apud D. Caramuelem sic habeatur:
Respondeo rerum pretia mutari, & non esse contra
justitiam cooperari ut rerum pretia remittantur, sed
emere eas injusto pretio. Sic ille, in eo sensu ac-
ceptus, ut res possint emi injusto pretio. Cùm
tamen legitimus sit: tantùm esse contra ju-
stitiam emere res injusto pretio: cùm tamen
contra illam non sit cooperari ut pretia remit-
tantur, tunc enim remissum pretium est justum
ob rationem dictam. Unde impugnatio ab ipso
Patre adducta nullius est ponderis dum ait,
quòd sic jam tolleretur substantia subhastationis,
quæ sola dat licentiam vendendi & emendi quanti
potest sincerè, & sine fisco (corrige fuco) & fal-
lacia. In casu enim dicto sincerè, & sine
fuco ac fallacia proceditur, & stat assertio
ejusdem Patris nuper adducta, qui post alias
rationes sic cum Bonacina concludit: Quia
justum pretium in eo modo vendendi, ex praxi
omnium etiam timoratorum est quanti minoris<-P>
@@0@
@@1@346 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>emere, vel quanti majoris vendere potes. Sic
doctus Pater.
998. P. Pereyra n. 1209. post adductas sen-Quid P.|Pereyra.
tentias circa præsentem quæstionem ita scri-
bit: Existimo tamen probabilius nullos posse huic
pretio terminos præfigi, sed id relinquendum esse
arbitrio prudentis, qui iudicabit spectatis circum-
stantijs, præsertim copia & raritate emptorum. No-
bis favent Navarra Lib. 3. Cap. 2. nu. 35. & Azor
Parte 3. lib. 8. Cap. 21. sub q. 6. quatenus tenent
pretia rerum neque minui, neque augeri ex modo
vendendi, nisi prout res sub tali modo habet plures,
vel pauciores emptores. Sic ille & cordatè & do-
ctè. Et quidem in subhastatione sola emptorum
raritas videtur pretium diminuere posse, quod
communiùs ita evenit: cùm tamen contingat
etiam plures esse aliquando emptores, unde &
pretiũ supra infimum, immò & medium augeri,
& quandoque supra summum, quod nuper vi-
dimus in prædij cujusdam venditione. Ubi res
ipsa clamare videtur: cùm enim sint qui pre-
tium augeant, manifestum est non posse mi-Observatio|notanda.
nus offerenti vendi. Quòd si plures vellent, sed
pretio minore, nec sit qui plus offerat, quàm
unusquispiam oblator primus, tunc revera
emptorum parcitas est, & sic non rarò evenit
pluribus idem pretium offerentibus, ex quibus
qui prior tempore, potior est jure, nisi fortè so-
lutio non sit ita prompta futura: circa quod
Judex poterit auctoritatem suam interponere.
Pro eo autem quod dicitur de prudentis arbi-Notandum|monitum.
trio, ad notandum quando res dicto modo ven-
duntur Judicem aliquem solitum assistere, &
is ex illis, qui circa rerum pretia parùm esse
instructi solent, qui & facilè plus offerenti
rem statuit esse vendendam: cùm tamen id
minus consentaneum æquitati videatur. Et
ita peritus in arte adhibendus. Quia verò juxta
probabilem sententiam videtur procedi, non
nimis urgendum. In eo autem gravari con-
scientia sine probabilitatis refugio potest, si
statim ac res venditioni exponuntur, primis
licitatoribus exiguo pretio vendantur, cùm ve-
rosimiliter expectari possint futuri brevi tem-
poris intervallo. Ubi quidem multùm poterit,
quod dictum est arbitrium prudentis adjuva-
re. Nam & vereri poterit venditor rerum alie-
narum, ut accidit in spolijs Episcoporum, & bo-
nis defunctorum, ijs non admissis, qui tunc
primùm volunt emere, alios non futuros.
999. Circa Officiales, qui in Portubus adCirca Por-|tuenses|officiales,|cum notan-|da doctrina.
jura Regia curanda assistunt, de quibus Cap.
6. addendum id jam ab annis aliquot non per
officiales dictos, sed per aliquem ex mercato-
rum præstari gremio, quia ab ipso suscepta est
obligatio certam summam reddendi Regi, ex
quo agendi modo & illis & Regi ipsi majora
emolumenta comparantur. Ille ergo sic assi-
stens cum competenti salario, cùm mercator
etiam sit, non debet plus indulgere sibi quàm
alijs, sed eadem regula se metiri, quæ non les-
bia, sed recta futura supponitur. Nec talis erit,
si ut licere plus erga sua possit ipsi, nimia erga
alios indulgentia defungatur: sic enim fieri
poterit ut reddenda Regi summa ægrè queat
colligi, & nova sint gravamina subeunda. Ne-
que erga mercatores, & alios, ad quos etiam<-P>@@
<-P>solvendorum Jurium obligatio spectat, ita se
gerere debet, ut vellet ipse secum agi, si alius
esset administrator: nam mercatores sine scru-
pulo circa defraudationem Jurium procedunt,
quia suum, non aliorum negotium agunt sa-
lario ad tuenda Jura penitus obligati, ut obli-
gatur ipse. Quod tamen non tollit quo minùs
id facere licitè queat erga sua, quod aliàs posset,
licet cum aliqua defraudatione, quæ in alijs
futura supponitur, etiamsi erga illos modera-
ta, quæ satis est, diligentia adhibeatur. Pro
quo & facit administratorem hujusmodi à gre-
mio mercatorum constitui, qui probè sciunt
quomodo res istæ procedant, unde majorem
obligationem ei non intendunt imponere,
quàm sit modo eorum agendi familiaris, &
utili processui consentanea. Quod notandum
quidem est, quia casus peculiaris.
§. III.
Circa pretiosorum metallorum Quintationem.
Ad Cap. 8.
1000. OBligare illam in conscientia dixi-Quintatio-|nem in|conscientia|obligare.|P. Pereyra.|P. Herincx.
mus, quod & tenet P. Pereyra nu.
516. Vers. Observo primò. Idem colligitur ex
P. Herincx Tomo 1. Disput. 4. de Iust. & Iure nu.
152. ubi ita scribit: De argenti & auri fodinis
denique censendum eas quidem spectare ad domi-
num fundi, uti venæ lapidum & fontium: nisi leges
speciales aut consuetudines aliud decernant. Prout
venas auri & argenti plerumque Principes per leges
sibi reservant, sive ex toto, sive ex parte, ad one-
ra publica. Neque adeò irrationabiliter; non solùm
quia venæ hæ sunt maioris momenti, quàm ut de-
beant instar accessorij sequi fundum: sed etiam, quia
videntur, à natura non tam ad usus privatorum,
quàm ad bonum publicum concessæ. Sic ille. Juxta
quem cùm pars reservata non spectet ad do-
minum fundi, & quinta reservata sit ad Regem
spectat tamquàm ad dominum. In ratione au-
tem convenientiæ, quam reddit, illud Adeò de-
buisset omitti. Videtur enim significari Prin-
cipes irrationabiliter sibi venas dictas sive ex
toto five ex parte reservare, licet non adeò. Et
rationabilem hujusmodi reservationem esse, ra-
tiones ab ipso adductæ convincunt. Pro quo &
P. Bonæ-Spei Tomo 5. Tractat. 1. de Iure & Iust.P. Bonæ-|Spei.
Disput. 3. nu. 97. sic ait: & solùm nota. 1. venas
istas esse altioris æstimationis, quàm vilißimo fun-
do, & per hunc domino fundi cedant: secus venæ
ferri &c. Juxta quem discursum legitimè in-
fertur, quòd cùm ad Principem spectent, aut
ex toto, aut ex parte, juxta legem, pro reserva-
ta parte conscientiæ obligationem urgere.
1001. Juxta eamdem rationem putat cita-P. Pereyra|doctrina|non con-|stans sibi.
tus P. Pereyra venas dictas sub nullius domi-
nium cadere, subdit tamen sic: Observa primò
dominum agri habere ius extrahendi metalla, &
alios prohibendi ne suũ agrum excavent. Nam me-
talla habent maiorem coniunctionem cum terra,
quàm animalia, & tamen dominus agri habet ius
venandi, & alios ab agro arcendi. Sic ille. Quod
quidem non videtur cum ejus posse assertione
componi circa dominium, quod negat domino-<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa Quintationem &c. 347
<-P>si enim ejus non est, quomodo potest extrahe-
re, quidquid de prohibitione aliorum sit? De-
inde videtur sibi contradicere, dum dominium
negat, & tamen conjunctionem metallorum
majorem cum terra, & cum ejus domino con-
sequenter agnoscit. Neque dici potest, licet
ejus non sit ante inventionem, esse tamen post
illam, sicut alia non habentes dominum sunt
primò occupantis. Hoc enim cum ejus nequit
doctrina constare, sic enim priùs habet: Dices,
venæ saxorum & aquarum spectant ad dominum
agri: ergo & venæ metallicæ. Respon. neg. conseq.
Disparitas est, quia venæ saxorum & aquarum, cùm
sint vilioris naturæ, censentur quid accessorium, &
partes agri: non ita venæ auri, argenti, & aliorum
metallorum propter magnum pretium, quo agrum
ipsum longè excellunt. Hæc ibi. Ex quibus ma-
nifestè convincitur non posse adductam ab Au-
ctore reddi rationem, quandoquidem etiam
post inventionem nequit ad inventorem perti-
nere. Quidquid autem de hoc sit, quod de ob-
ligatione quintationis asserit in conscientiæ
foro ante omnem judicialem sententiam, bene
ex eo deducitur, quòd venæ prædictæ ad domi-
nium nullius privati pertineant, sic enim dum
apud Principem residet, quidquid obligatio-
nis cum traditione imponitur, manifestum est
ad conscientiam pertinere, sicut ea, quæ ex
contractu quocumque legitimè celebrato re-
sultat: ut si Rex prædium traderet cum onere
quintæ partis fructuum, aut aliud simile.
1002. Quærit deinde idem Scriptor utrùmEjusdem|Auctoris|resolutio|alia rejecta|circa Ma-|joratum.
tales venæ repertæ in fundo Majoratus, vel do-
tali, spectent ad possessorem Majoratus & do-
tis. Et respondet cum P. Molina Tract. 2. Disp.
54. nu. 5. si venæ illæ renascantur, pertinere
ad possessorem Majoratus, & ad maritum, quia
uterque habet jus percipiendi fructus ex talibus
prædijs. Si autem venæ non renascantur, ad
possessorem Majoratus, & non ad maritum spe-
ctare. Disparitas est, quia possessor Majoratus,
cùm sit dominus, capere potest quodcumque
emolumentum ex Majoratu, dummodò illum
deteriorem successoribus non relinquat: mari-
tus verò non est dominus bonorum dotalium,
sed administrator tantùm, atque adeò solos
fructus capere potest. Verùmtamen cùm Au-
ctor contra P. Molinam asserat ad dominum
agri, in quo sunt venæ, non spectare domi-
nium illarum, inconsequenter locum præbet
quæstioni, & cum P. Molina respondet; quan-
doquidem neque possessor Majoratus, neque
maritus habere possunt venarum dominium,
quod ad nullum privatum potest pertinere; pro-
pter magnum pretium, quo agrum ipsum longè ex-
cedunt, ut ille loquitur. Si autem resolutio ex
suppositione procedat, quòd venæ præfatæ sint
à Rege inventoribus adjudicatæ cum obliga-
tione quintæ partis: ut affirmat procedere in
Lusitania, id quidem debuit explicari; cùm ta-
men resolutio absolutè procedere videatur,
sicut in toto illo discursu procedit. Unde non
de inventoribus loquitur, sed de dominis: illis
enim, & non istis facultas dicta conceditur, in-
quirendi scilicet etiam in agris alienis, ut apud
eumdem habetur, de quo & Moure Parte 1.
Cap. 14. §. 5. nu. 3. de quo & Nos n. 44. Capi-<-P>@@
<-P>tis, in quo sumus, P. Rebellio adducto, & ra-
tione reddita cur eadem dispositio debeat in to-
ta Hispaniæ Corona locum habere, cui non ob-
stat, quæ supervenit insperata divisio, circa
quam non est utilis operæ pretium distineri.
Addendum ergo consequenter ad Lusitaniæ
leges in quæstione præfata venas prædictas fu-
turas possessoris Majoratus, si ipse inveniat, &
mariti si ipse inventor: neque ad Majoratus
successores debere transire, cùm non sint Ma-
joratui adnexæ, sed industriæ inventoris, uti de
similibus pronuntiandum.
§. IV.
Circa argentum vivum. Ad Cap. 11.
1003. DIctum & de illo aliàs, modò autem Debita|Minerarijs|injustè|negari.
circa illud occurrit. Primò non videri
quomodò salva cōscientia possint Gubernatores
debita minerarijs tempore aliorũ Gubernatorũ
cōtracta non solvere, ex collato hujusmodi me-
tallo secũdùm firmas & ratas pactiones. Id enim
usu venit, ut Gubernator, si debita suæ guber-
nationis tempore contracta persolvat, magnum
facinus egisse videatur. Quòd si præstitissent
omnes, nullo pacto debitorum ingens cumulus
excrevisset. Pro quo quidem non video quod
possit momenti alicujus fundamentum afferri.
Exemplaria siquidem in hoc genere vitanda
quidem sunt, non uti regulæ Christianæ gu-
bernationis inducenda, ut est Christiano, im-
mò & naturali jure compertum. Ubi mirabile
quidem fuerit, si tales ingentem metalli co-
piam in qua commercium exercere possint, aliò
transportandam curent, immenso lucro sibi fu-
turum: & ad solvenda debita ijs, qui inter gra-
ves versantur angustias, nullam valeant indu-
striam invenire. Ex eo autem hic modus agen-
di invaluit, quod solutione hujusmodi debito-
rum minor redditur argenti cumulus Regi sta-
tis temporibus transmittendus, pro cujus aug-
mento Gubernatorum solicitudo suspirat; illi
enim meliores suo in munere censendi viden-
tur, qui plus mittunt, mittendi ratione penitus
ignorata. Sed cùm Reges nostri utpotè per ex-
cellentiam Catholici, & justissimi, & pijssimi
sint, alienum penitus ab eorum genio est ullum
sibi præstari obsequium cum injusto gravami-
ne vasallorum: eorum præsertim qui in majus
illius, & regni commodum collaborant, uti
minerarij dicti, in colle illo celeberrimo Huan-
cavelicensi, quem Excellentissimus Dom. D.
Petrus de Toledo y Leyva in præclaro scripto
Matriti edito postquàm Peruviana fuerat gu-
bernatione perfunctus, pretiosissimam Orbis
hujus Margaritam compellavit. Uni enim illi
omnes debentur thesauri, qui depauperata
Dostları ilə paylaş: |