sed convenientia designationis explicata, ut ad
effectum Sacramenti oleum potiùs, quàm crea-
tura alia, à Christo institutore assumeretur.
Quid verò jam de mente præfati Auctoris sit,
aut cum P. Sa, & alijs ab ipso adductis sentit,
aut certè eorum sententiam minimè reproban-
dam arbitratur, ut mirum non fuerit P. Marti-
non, & P. Amicum, eam uti probabilem ap-
probasse, sicut & Patrem ipsum Leandrum,Leander ut|faveat.
dum sic loquitur: Sed longè probabilius respondeo
esse de neceßitate Sacramenti &c. Ubi clarè sig-
nificat oppositum esse probabile, cùm compa-
rativum supponat apertè positivum, & ita est
receptissimum apud Scriptores.
1193. Jam quod ad institutionem attinet,Circa Insti-|tutionis|tempus.
de quo citata Parte 6. non fuisse illam, quando
Christus Apostolos ad Evangelizandum misit,
& illi ungebant oleo infirmos multos, & sanabant.
Marci 6. v. 13. ex professo probatum, pro quo
& agmen numerosum Scriptorum inductum.
Id quod contra hæreticos acerrimus bellator
Fr. Angelus Petriaca defendit in Turri David.Fr. Angelus|Petriaca.
Lib. 8. Disput. 8. ne curæ nobis sit, quod à no-
stro, & quidem celebri, Scriptore dictum, ad
pugnam contra hæreticos hujus temporis de-
fensionem contrariæ sententiæ videri quodam-
modo necessariam. Videndus ille in fine Dis-
putationis, sicut & Magister Baco in SummaMag. Baeo.
Decalogi &c. Disput. 22. Cap. 1. Est autem no-
tandum, quod circa benedictionem adducit ci-
tatus Fr. Angelus sic locutus: Quantùm ad be-Notandum|aliquid in|illo circa|benedictio-|nem.
nedictionem olei ab initio sic fecit Ecclesia, & Apo
stoli hoc fecerunt, ut habetur in Apostolicis Consti-
tutionibus Clementis Romani qui fuit Petri Aposto-
li discipulus Lib. 8. Cap. 29. his verbis: De aqua &
oleo ego Matthæus constituo, ut benedicat Episcopus
aquam, aut oleum; si verò non aderit, benedicat
presbyter præsente Diacono &c. Ubi quidem eorũConstitutio|S. Clemen-|tis.
videtur firmari sententia, qui Episcopalem be-
nedictionem non esse de necessitate Sacramen-
ti affirmant, cùm illam se constituere D. Mat-
thæus affirmet, & aliàs in Episcopi defectu ad
Presbyterum addat pertinere. Sed quidem ex
eo ad summum habetur circa benedictionem
stare posse dispensationem, quam D. Matthæus
præstare potuit juxta plenitudinem Apostolicæ<-P>
@@0@
@@1@424 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
<-P>potestatis. Neque ex eo quòd constituere di-
citur, censendus est primarius institutor, quia
intelligi commodè potest idem esse ac decla-
rare, aut etiam statuere eum modum proce-
dendi, dispensatione adhibita, in usu Sacra-
menti servari. Videtur autem difficile quomo-
do de aqua & oleo similiter statuat: aquæ enim
benedictio pro Baptismo ad Presbyterum spe-
ctat sine ulla dispensationis necessitate. Sed
quidem dici verosimiliter potest primis illis
Ecclesiæ temporibus benedictionem fontis
baptismalis ad Episcopos pertinuisse. Pro qui-
bus hæc satis.
§. X.
Circa Sacramentum Ordinis. Ad Cap. 13.
& Additionum n. 299. & Tomo 2.
Auctarij Parte 6. Sect. 20.
1194. QUod n. 370, dictum circa conces-Privilegium|circa Ordi-|nes minores|pro Neo-|phytis non|revocatum.
sionem B. Pij V. concernentem
privilegia à Concilio Tridentino revocata, aut
contra illius Decreta, limitandum juxta dicta
n. 1190. cum quo tamen stat, quod circa In-
dica privilegia præfato n. 370. assertum, non
esse scilicet verosimile Gregorium XIII. in
revocatione prædictæ Bullæ illa revocata vo-
luisse, quando ipse pro Indiarum conversione
ita erat solicitus, & privilegia in ordine ad il-
lam plura & eximia conferebat. Unde in Com-
pendio Indico vix est §. aliquis, in quo illius no-
men memoria dignum æterna non habeatur.
Licet autem Concessiones aliquot temporariæ
fuerint, id quidem proptereà sic ab ipso factum,
quia in remotissimis Indiarum regionibus no-
luit erga Sedem Apostolicam cessare recur-
sum, & independentiæ omnimodæ intuitu ob-
servantiam debitam tenuari: sibi prudentissi-
mè persuadens successores Pontificia in Sede
in zelo erga Indiarum conversionem, & Mini-
strorum spiritualia fomenta pariter successu-
ros. Est autem in prædicto nu. 370. clausula
illa finalis: Quamquàm in illius usu nescio an sitVsus quo-|modo non|conveniat.
convenientia alicujus momenti futura: cùm tamen,
rebus ut nunc stantibus, inconvenientia potiùs non
levia poßint pertinere. Ubi errore typographico
Pertinere pro Pertimeri positum. Est autem
sermo de privilegio Nicolai Tertij, de quo
tantùm locutus P. Pellizarius ibi citatus, nec
debet cum privilegio Innocentij IV. ibidem
memorato confundi.
1175. Sed quia usus aliquando sine incon-Difficultas|ex eo quòd|sint Saera-|menta, cir-|ca quæ non|licet proba-|bilis opinio.
venientibus stare posse prudenter forsitan ju-
dicabitur, juxta dicta n. 368. alia restat diffi-
cultas superanda ex eo quod quatuor minores
Ordines Sacramenta sunt juxta probabilissi-
mam sententiam, quam sumus amplexi Tomo
2. Theolog. Problematum in Appendice Problem. 7.
§. 2. cùm etiam §. 1. ostensum sit Tonsuram
juxta probabilem multorum sensum idem ha-
bere. Est etiam plurium satis verosimilis asser-
tio in administratione Sacramentorum non es-
se licitum probabilis opinionis usum, eo quòd
sic administrans se periculo exponat nihil re-
vera faciendi, & ita sacrilegiũ, ritu administra-<-P>@@
<-P>tionis frustrato. Et licet in administratione
Pœnitentiæ id Auctores communiter admit-
tant, ideò est quia defectum ad jurisdictionem
spectantem potest Ecclesia supplere; quod ta-
men in alijs non ita accidit, unde pro ipsis ali-
ter sentiendum. Quod discrimen post alios ob-
servavit Diana Parte 1. Tract. 15. Resolut. 29.
ubi sic ait Vers. ult. Nam licet in alijs casibus inEx Sacra-|mento Pœ-|nitentiæ|erga alia|non rectè|argui.|Diana.
materia Sacramentorum, sequendo opinionem pro-
babilem, relicta probabiliori & tutiori, esset pericu-
lum irritandi Sacramentum, quod in casu, de quo
loquimur, non potest evenire. Nam licet illa opinio
probabilis sit falsa à parte rei: tamen in tali casu
jurisdictio suppletur & confertur ab Ecclesia. Sic
ille, qui Tract. 13. Resolut. 2. idem tradiderat,
circa quod errat citatio n. 30. Tit. 13. ubi Re-
solutio 29. pro 2. posita, ibi enim de opinione
probabili circa Sacramenta sermo habetur, de
quo inferius. Jam quod ad præsentem caussam
attinet, compertum est privilegij præfati usum
solùm esse probabiliter licitum: unde si quis
bona fide uteretur illo, & revera opinio sit ve-
ra, Ordines conferret, & verè conficeret Sacra-
menta: immò & si fide non bona, ut aliàs
evenit in Ministris legitimis Sacramentorum.
At verò per se loquendo non videtur usus lici-
tus, juxta doctrinam allatam, unde privilegium
apparet inutile.
1196. Sed quidem licitum esse opinionisResolutio|favorabilis|cum expli-|catione|commoda.
probabilis usum circa Sacramenta, ubi de eo-
rum confectione agitur, cum explicatione
commoda, receptissima est, & gravissimorum
Scriptorum auctoritate firmata sententia, de
quo citato n. 30. Tit. 13. & in eo quidem est sita
diversitas, ut quando ex usu opinionis proba-
bilis gravia sequentur incommoda cum damno
proximi, nullo liceat modo, ut in Baptismo,
Ordine Presbyteratus, & Episcopali consecra-
tione, juxta dicta nuper citato loco. Quod etiam
in Sacramento Pœnitentiæ dicendum, quando
non agitur de sola opinione circa jurisdictio-
nem, sed juxta partes ad substantiam pertinen-
tes. Quando autem damnum timetur nullum,
sed potiùs de commodo agitur, eo, qui recipit,
minimè resistente, licitus quidem usus esse po-
test, non quidem eo relicto, quod ad substan-
tiam Sacramenti spectare pro certo habetur,
jam enim contra charitatem ageretur, sed ita
procedendo, ut is, circa quem exercetur opi-
nio, id sub ambiguo opinionis habeat, quod
nullo modo sit aliter habiturus, idq́ue non ne-
cessitate urgente, sed convenientia & utilitate
provocante. Ita multoties in Sacramento Ma-
trimonij accidit, quod cum opinione probabili
circa necessaria pro substantia contractus cele-
bratur, contrahentibus spontaneis, sicut & qui
adesse debet, Parocho; & in Confirmatione
item, quæ administratur perpetuò amentibus,
cùm sit tantùm probabile esse illos hujus Sa-
cramenti capaces; de quo Auctores apud Dia-
nam Parte 3. Tract. 4. Resolut. 20. Sic ergo &
usus privilegij circa Ordines dictos licitus esse
poterit. Ubi quidem dubitare quispiam possit,Peculiarl$uncleari|dubij eno$unclear-|datio.
an si reipsa opinio, de qua agimus, vera non sit,
nihilominùs usus esse validus possit, & certus
effectus, eo quòd Ecclesia defectum suppleat:
non enim de materiæ aut formæ supplemento<-P>
@@0@
@@1@§. XI. Circa Privilegia pro Sacram. Matrim. 425
<-P>hic agitur, sed de privilegio, cujus defectum
potest Ecclesia supplere, sicut & conferre po-
test, ut in jurisdictione pro Pœnitentiæ Sacra-
mento: videtur enim ratio similis pro utroque
militare. Sed quidem ratio similis non est: in
Sacramento enim Pœnitentiæ ob gravissima
animarum pericula id stat, quod communis
Doctorum sententia firmat, Ecclesia ipsa, usum
sententiæ circa illum sciente & tolerante, Sede
inquam Apostolica illius Capite: cùm tamen
in usu, de quo agimus, nihil tale possimus odo-
rari. Hinc est ut Confessiones virtute Bullæ
Cruciatæ à Regularibus factæ à Pontificibus
sint invalidæ declaratæ, unde & nullum & ir-
ritum Sacramentum, quidquid de bona dici po-
tuerit fide, nihil privilegio illo in ordine ad
valorem suffragante. Quod quidem valde urget
ex eo quòd in materia Sacramenti Pœnitentiæ
versemur, circa cujus valoris firmitatem tanto-
perè conferre potest Ecclesiæ supplementum:
quia illius intentio minimè ad supplendum pri-
vilegij defectum extendi argumento aliquo
declaravit, neque Doctores tale aliquid ex eo
colligere potuerunt videantur dicta Tomo 1.
Tit. 5. nu. 331.
§. XI.
De Privilegijs circa Sacramentum Matri-
monij. Ad Cap. 15. Addition. n. 52.
& seqq. & 300. ac seqq.
& sæpè alibi.
1197. CIrca gradus cognationis, quibus-Primum|gradum|transversa-|lem non esse|jure divino|prohibitum.|Fr. Angelus|Petriaca.
cum stare Matrimonium potest id
dictũ, quod est probabilissimum judicatum, un-
de & inter transversales in primo gradu, pro
quo præter citatos stant plures alij, inter quos
Angelus Petriaca in Turri David Lib. 11. Disp.
4. Magister Baco in Summa Decalogi, & præcept.
Eccles. Disput. 24. Cap. 9. qui ita in fine illius
scribit: Magna existente caussa posset Pontifex
dispensare, ut duo fratres nuberent. Vt si Rex Hi-
spaniæ noster Dominus Matrimonium contracturus
non inveniat uxorem, cui conjungi sine magnis in-
convenientibus nequeat, hominum sapientium &
prudentium judicio. In hoc eventu justa esset caussa
dispensandi, ut Rex sorori jungeretur, præsertim si
uterina non esset, sicut non fuerunt Sara Abrahæ,
& Thamar Ammonis. Sic ille. Et exemplum qui-
dem Abrahæ & Saræ adducit etiam Fr. Ange-
lus, ob verba Abrahæ ipsius Genes. 20. v. 12.
Verè soror mea est, filia patris mei. Sed quidemGen. 20.|v. 12.
satis est eo ex capite infirma probatio: Saram
enim non fuisse propriè sororem, sed neptem
Abrahæ, filiam inquam Aram fratris sui, &
Sororem Lot, ex narratione, quæ habetur Cap.
11. v. 29. perspicuum habetur, & ita commu-
niter observant interpretes, & Sororem ab
Abrahamo dictam ob proximam cognationem,
quia enim illa Thare Abrahæ patrem suum ag-
noscebat avum, & nepotes filij solent appella-
ri, potuit illa Abrahæ soror dici, quia & dicto
modo filia patris sui. Quod autem ad Thamar
attinet non est quidem ita urgens, ut ex eo fir-<-P>@@
<-P>mari possit præfatum theorema, ut videri po-
test apud P. Gasparem Sancium 2. Reg. 13. v.2. Reg 13.|v. 13.
13. post Abulensem Quæst. 4. in eum locum. Vi-
dendus etiam Mag. Acacius de Velasco Tomo
1. Resolut. 249. ubi cum Cajetano & con-
tra Sotum eleganter nostram sententiam fir-
mat.
1198. Circa gradus lineæ rectæ ita scribitQuid circa|rectam li-|neam, ubi|de noverca.
citatus Fr. Angelus suprà pag. 450. Vers. 1.
Hinc necessariò sequitur inter parentes & filios ju-
re naturæ prohibita esse conjugia, & omnes, qui per
rectam lineam ab eis descendunt, quia inter eos na-
turalis superioritas & subjectio cum debita obser-Fr. Angelus|Petriaca.
vantia & reverentia adesse debet. Hæc eadem ratio
primò extenditur inter prolem, seu filios & nover-
cam, quæ matris propriæ tenet locum, & vitricum,
qui patris tenet locum. Inter ceteros cognatos non
video talem indecentiam, quæ naturali lumine sit
nata ad conjugia prohibenda: non nego autem con-
gruentiam, sed talem esse dico, ut debita posita
caussa dispensari poßit: Nam contractus matrimo-
nialis non est quid turpe & inhonestum, sed hone-
stum, bonum habens finem, nempe generis humani
propagationem: & talis contractus in novo testa-
mento est Sacramentum, estque figura, sicut sem-
per fuit eximiæ charitatis & dilectionis Christi Do-
mini Salvatoris nostri in Ecclesiam suam. Hæc ille,
qui in eo, quod ad lineam rectam inter consan-
guineos habet, plures numerare potest senten-
tiæ ejusdem assertores, de quibus & Nos, cum
prælatione contrariæ, primo excepto gradu.Circa pri-|mum gra-|dum in|linea recta|affinitatis|non admis-|sus.
Sed quod ad affinitatem spectat, & de noverca
ac vitrico dictum, neutiquam admittendum,
quod & ibidem rejectum: de quo & alijs multa
Parte 1. Auctarij Sect. 4. & Parte 6. nu. 321. &
seqq. Neque urget quod noverca loco matris
habeatur, cùm revera mater non sit; sicut &
quandoque accidit novercas à privignis ætate
non parvo annorum spatio superari, ut esse
earum parentes possent, ut in Regina nostra
Serenissima Maria Anna videre licet Philippi
Quarti relicta vidua, & Regnorum Guberna-
trice, de cujus aliàs egregijs naturæ & gratiæ
dotibus aliquid prælibatum. In Vitrico autem
cum privigna simile fieri argumentum pote-
rat, quia illum hæc habet loco patris: sed simi-
liter obsistendum; revera enim pater non est:
& de eo quod tale non est re ipsa, nequit pro
eo quod est tale, aut è contra, simile argumen-
tum affirmari, ut est compertum. Et ex eo qui-
dem quod à præfato Scriptore adductum pro
aliorum graduum probatione, argui consimil-
limè potest: ex eo scilicet quòd Matrimonium
contractus honestus est, & ad maximum natu-
ræ bonum ordinatum, nec non Sacramentum
sublimis significationis, vinculi videlicet divi-
nissimi inter Christum & Ecclesiam. Ergo
quando possibile inter eos asseritur, pro qui-
bus nulla apparet prohibitio ex divina lege,
aut jure constanti naturæ fundata, nihil quodPro eo dis-|pensatio.
repelli debeat, profertur, si præsertim de ne-
cessitatis casu agatur: cùm constet aliàs in hoc
à Pontifice dispensatum, quòd ante annos ali-
quot vidimus in noverca, & privigno, prima-
riæ in Hispania nobilitatis, inter quos vincu-
lum aliud proximæ consanguinitatis eluce-
bat.
@@0@
@@1@426 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
1199. Sed argui potest ex Divo Paulo 1.Objectio ex|Apostolo|reprehen-|dente con-|jugium no-|vercæ cum|prævigno.|1. Cor. 5.|v. 1.
Cor. 5. v. 1. ubi sic ille: Omnino auditur inter
vos fornicatio, & talis fornicatio, qualis nec inter
Gentes: ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.
Quem locum adducit citatus Auctor pag. 455.
col. 1. & respondet Melanctoni & Kemnitio
sic arguentibus ex eo Christianos teneri ad ob-
servantiam legis Levitici, tale conjugium pro-
hibentis, id ita ab Apostolo præstitum, quia
conjugium tale est contra jus naturæ, quia no-
vercæ naturali jure repugnat subjectio ad fi-
lium, quia uxor subjecta est viro. Sed hoc jam
rejectum suprà, & quod de subjectione dicitur,Prima re-|jecta solu-|tio.
ex eo ulteriùs solvitur, quod subjectio talis vo-
luntaria esset, & cùm sit mulieris ad virum,
nihil in ea naturæ adversum invenitur. UndePræferenda|alia.
præferenda est responsio, quam Auctor ex
Cardinal. Bellarmino præmittit dicens quòd
is, quem Apostolus reprehendit, adulterium
commiserat cum noverca vivente patre; nam
2. Cor. 7. v. 11. de tali homine sic scribit, Scripsi2. Cor. 7.|v. 11.
vobis non propter illum, qui fecit injuriam, nec pro-
pter eum, qui passus est, sed ad manifestendam so-
licitudinem nostram. Unde id colligunt S. Ansel-
mus, & S. Thomas. Si enim pater mortuus
fuisset, nullam accepisset injuriam: nam qui
mortui uxorem ducit, non dicitur ejusdem
uxorem accepisse, cùm jam uxor non sit, con-
jugio per mortem dissoluto. Ex qua respōsione
majus sententia nostra firmamentum nacta
est, dum nobiles patroni pro ipsa congeruntur.
Et pro explicatione prædicta stat etiam P. Cor-
nelius, qui ex Valerio Maximo Lib. 5. CapiteP. Cornel.
de parentum amore in liberos, Seleuci exemplum
adducit, qui Antiocho filio Stratonicam uxo-
rem suam tradidit, cujus amore ægrotabat ad
mortem, cùm id ex Medico cognovisset, exP. Tirinus.|P. Meno-|chius.
quo & P. Tirinus, & paucioribus P. Meno-
chius, ac plures alij. Quod ergo ait Apostolus,
Qualis nec inter Gentes, de concubinatu profertCommoda|explicatio.
cum noverca vivente patre. Addi etiam potest
inter Gentiles non pessimè moratos ita in more
fuisse, ut conjugia cum novercis communiter
aversarentur: non ita pro casibus, in quibus
peculiares possent convenientiæ reperiri. Et
fortè tale aliquid apud Corinthios ante con-
versionem.
1200. Circa dispensationem autem in gra-Posse in pri-|mo gradu in|foro externo|dispensari.
du dicto, sicut & in præfatis jure divino non
prohibitis, quæ primi gradus sunt dictum nu.
391. facultatem extendi, etiam pro foro ex-
teriori, quod & firmatum ibi, & alibi, & modò
ex eo comprobari potest, nam licet dispensa-
tionis quoad gradus dictos in linea recta con-
sanguinitatis & affinitatis rara valde occurrere
possit necessitas, sicut & in transversali pro fra-
tribus: circa affinitatem tamen in linea ista,
valde necessaria est, quando ex illicito con-
gressu resultat: neque credibile est pro casibus
hujusmodi in regionibus adeò remotis, & pro
quibus adeò est Sedes Pontificia solicita, reme-
dium pro necessitate hujusmodi non extare.
Et quod ad eas partes spectat, in quibus Ordi-
nariorum desideraturpræsentia, id quidem Re-
ligiosis competere ex Privilegiorum tenore
perspicuum: ubi autem illi adsunt ex eo diffi-
cultas oritur, quod illis cum limitatione primi<-P>@@
<-P>gradus facultas tribuatur. Sed ea quidem ex
eo superata quod ibidem dictum, & ampliùs
declaratur. Nam facultas Religiosorum virtute
privilegij Societati concessi ea est, de qua nu.
362. pro gradu primo procedit, & pro utroque
foro verbis illis: In partibus quidem ubi locorumTenot pri|vilegij.
Ordinarij de facili adiri possunt, in foro conscien-
tiæ tantùm, sed perpetuo. Ubi ergo adiri possunt,
ad eosdem in foro utroque spectat dispensatio
cum ea amplitudine, quæ in privilegio ipso
continetur, dum gradus nullus divino jure per-
Dostları ilə paylaş: |