catur. Quibus non fit satis ex eo quòd in uno
ctet, cognoscatur. Id enim propter connexio-
catur. Et de hoc satis, cùm non adeò nostro
rium.
Contra illum tamen insurgit P. Aldrete Tomo
1. de Incarnat. Disput. 17. Sect. 4. & cùm pluraPatris Al-|drete impu-|gnatio de-|pulsa,
sitatis in Adamo ad peccandum revocantur.
dat, sed possibilitas sufficit in natura fragili.
re, dubio procul imminebat. Remedium ergo
providentissimè potuit dicta ratione disponi.
Pro quo est egregia D. Cyrilli AlexandriniD. Cyrillus|Alexand.
ille. Dixi autem id, quod ex Patribus adduci-
loco, in quo versamur. Licet P. Suarez Tomo
3. in 3. p. Disputat. 5. Sect. 2. Dicto 2. eam de-
illa salvari. Ex generali enim impugnatione
sententia pariter impugnata. Licet in eo, quòd
quibus ille. Urget autem pro persona, quia ut
bus aliquæ sunt independentes à peccato. At-Fit satis|obiectioni-|bus.
@@0@
@@1@36 Recognitio II. Epithalamij Christi.
<-P>ad peccatum, ut videri potest apud D. Tho-
mam 3. p. q. 3. art. 8. & apud eumdem Docto-
rem Eximium Disput. 12. Sect. 1. Fuit ergo ex
occasione peccati divina Filij electa persona.
112. Quod autem ad confusum modumModus de-|cernendi|cùm inde-|terminatio-|ne ut queat|Deo conve-|nire.
attinet, negandum in Deo, in quo confusio
nulla, quia omnia perfectissimè comprehen-
dit; confusio enim ignorantiam importat; de
quo dictum nu. 104. & quidem juxta ejusdem
magni Magistri doctrinam talis modus vide-
tur admittendus, qui citata Disput. Sect. 5. sta-
tuit primum decretum Incarnationis, ante præ-
visionem peccati, terminari ad illam perfectio-
ri modo exequendam, secundùm diversitatem
statuum humanæ naturæ, nullam determinan-
do communicationis peculiarem rationem.
Unde ratione prævisi peccati decreta Incarna-
tio ex primaria intentione non fuit, nisi qua-
tenus juxta modum sentiendi ipsius Patris, de
quo dictum n. 106. occasionem prævisio con-
ditionis præstitit, ad quam decretum non fuit
alligatum, aliàs si non peccasset Adamus, mi-
nimè staret Incarnatio, quod ab eodem, & me-
ritò quidem, negatur. Ex quo P. Aldrete benè
argumentatur suprà Sect. 2. sed aliò tendens,
videantur dicta Tomo 1. Problematum n. 1165.
& seqq. ubi ostensum stare in Deo posse actum
intentionis ab electione præcisum, ubi & cum
P. Suario actum, & nonnullis alijs. Ut non sit
opus circa hæc ampliùs immorari, sed ad alia
gradum adornare.
§. VII.
Circa Divi Petri negationem observatio pe-
culiaris. Ad Num. 177. & 183.
Vbi & circa Ampitheatrum.
Num. 258. & seqq.
113. GRavitas peccati hujusmodi priori-D. Petri ne-|gatio quo-|modo &|lethalis &|venialis|dicta.
bus locis explanata, sed in posteriori
posse affirmari veniale fuisse probatum, ex in-
genti turbatione. Quod equidem non videtur
commodè posse componi. Si enim veniale di-
ci valet, vis ponderationis evanuit: inde enim
Christi Passionis expensa, quòd grande Petri
peccatum, ejus fuerit efficacia magna cum fa-
cilitate deletum. Si autem veniale fuit, etiam
minori potuit aboleri remedio, nec tot opus
fuit lacrymis deplorari, ut Davidis & Magda-
lenæ, in quibus illæ fuere perpetuæ, quia &
lethalis gravitas manifesta. Ad quod quidem
dici potest, cùm Doctores sancti diversimodè
circa negationis fuerint locuti qualitatem,
ponderationem juxta illorum mentem proce-
dere, qui peccati proferunt, imò & exagge-
rant granditatem, ex quibus D. Bernardus, in
quo illud, Peccatum grande, & fortaßis, quo gran-D. Bernar-|dus.
dius nullum est. Sermone 1. de SS. Apost. Petro
& Paulo. Quod quidem ad morale documen-
tum satis, & majori cum fundamento, quàm
alia quæ apud Scriptores nonnullos occurrunt.
Quem enim non moveat ratiocinatio ista?
Sancti Patres N. N. affirmant D. Petri pecca-
tum grande cum excessu ingenti fuisse: & ta-
men facilè est veniam consecutus, Christi in<-P>@@
<-P>Passione respectu: Magna ergo virtus in illa
pro peccatorum venia consequenda, & quidem
facilè, sic eorumdem Patrum sensu suffragan-
te. Cùm aliàs ille sit fidelium communis sen-
sus ad profundiores considerationes ineptus,
juxta dicta n. 109. de modo prædicandi moti-
vum Incarnationis.
114. Stante etiam sententia de venialitateVirtus Pas-|sionis ut ap-|pareat|etiam in|veniali cul-|pa.
peccati, potest ex eo virtus Christi Passionis,
& ejus de peccato victoria commendari, ex eo
quòd ad lethalem non pervenerit gravitatem.
In ipso Passionis ingressu, Ait Dominus: Simon,
Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut
triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiatLucæ 22.|v. 31.
fides tua &c. Lucæ 22. v. 31. Circa quod sic
D. Leo Sermone 2. de Natali SS. Apost. Petri
& Pauli: Omnes cupiebat exagitare, omnes cu-D. Leo.
piebat elidere &c. Perdere inquam, impetu
tentationis elisos, & ita in lethalia peccata rui-
turos. Passionis ergo virtute factum est ut ni-Pro Petro|ut oraverit|Christus.
hil tale furor Satanicus obtineret. Sic enim ro-
gaverat Dominus, rogaturus & statim in mon-
te Oliveti, cùm Petrum & Socios ejus ad oran-
dum, ut non in tentationem inciderent, exci-
tavit. Ibi ergo inter sanguineas lacrymas illi
erant Orationis materia præcipua, & maximè
Petrus, pro quo hucusque in cælo orat, ut non
deficiat fides ejus in Ecclesia, cujus est secun-
darium constitutum fundamentum, ut doctè,
graviter, & profundè expendit P. Maldonatus
in eum locum; qui & tentationem non solùm
pro amolienda fide, sed etiam pro virtutibus
alijs dissipandis asserit institisse. Sed virtute
Passionis victoria est felicissima reportata, ut
lavari tantùm pedes pro admissis venialibus
sordibus indigerent, pretioso sanguine quasi Agni1. Pet. 1.|v. 19.
immaculati, ut ipse loquitur agonis ipsius Pa-
stor. Nec verosimile apparet lavatum dudum,
& mundum à veritate ipsa prædicatum, pau-
lò post lethalibus sordibus deturpatum.
115. Neque quod de lacrymarum peren ni-Veniales|culpas ut|soliti Sancti|deplorare.
tate dicebatur, alicujus momenti esse debet
scientibus Sanctorum indolem, qui leves cul-
pas perennibus sunt soliti lacrymis, immò &
corporis cruciatibus expiare. D. Hieronymus
in Epitaphio S. Paulæ ita scribit: In qua fontesS. Paula|Romana.
crederes lacrymarum: ita levia peccata plangebat,
ut illam gravißimorum criminum crederet ream.
Sic ille. Erant & tales D. Teresiæ fontes, cùmS. Teresia.
tamen lethale nihil unquàm commisisset, opti-
mo teste ipsius Confessario Illustrissimo Yepes
in ejus vita. Beneficijs suis à Deo modum pe-
tebat imponi, nectam celeri oblivione culparum
suarum memoriam aboleri, ut in sacris habemus
Officijs. Diva Maria Magdalena de Pazzis non-
dum septennis præventa est à Deo in benedi-
ctionibus dulcedinis, cui jam inde inspirabat
Numen cordis munditiem incredibilem, ut
scribit Leo Carmelita in ejus vita Tomo 3. Stu-
dij sapientiæ Parte 2. Cap. 1. pag. 121. Eam ta-
men levia sua peccata deplorantem juvat, ma-
gno licet cum pudore, conscij multò majorum,
audiamus, sic enim illa Cap. 7. n. 10. Quot à me,S. M. Mag-|dalena de|Pazzis.
mi Deus, alia admissa flagitia innumera cogitando,
loquendo, operando! Heu me, Domine mi: quid-
quid in me est, abnorme est. Vah me miseram, quæ
nihil molior nisi impurißimum. Hæc ita se habere<-P>
@@0@
@@1@§. VII. Circa I. Part. Tituli, De negat. Petri. 37
<-P>fateor, IESV clementißime, quæso tamen avertas,
quod piaculum foret inexpiabile, desperare de tua
misericordia. Scio equidem indignam me cui cum
agas indulgenter. Sed effusus pro me sanguis tuus
hanc miserrimæ peccatrici veniam efflagitat. Sic
purissima Magdalena, ac si aliam peccatis in-
signem in se repræsentare quasi æmula stu-
duisset. Omitto alios & alia, pro quibus videri
potest P. Iulius Nigronus in Tractatibus asceticis
Tract. 10. præsertim n. 11.
116. Et de Divo Petro loquendo, est proRatio pro|continuatio-|ne lacryma-|rum in D.|Petro ex|ignorantia|venialita-|tis.
illius continuatis lacrymis ratio alia, quòd sci-
licet tenuitatem sui lapsus ignoravit. Cùm
enim ex conditione sua sit ille gravissimus, ta-
lem reputare potuit, quia sicut turbatio excu-
sationem pręstitit, ita & illa impedimento fuit,
ne posset ejus quantitas exactè deprehendi, id
quod sæpissimè accidit, ut discerni plenè ne-
queat, an peccatum fuerit lethale, an verò ve-
niale. Et quidem celebris illa doctrina Magni
Gregorij est Lib. 10. registri indict. 7. Epist. 32.D. Gregorij|notanda|doctrina.
interrog. 7. frequentissimis experimentis com-
probata, dum sic locutus: Bonarum mentium
est, etiam ibi aliquomodo culpas suas agnoscere, ubi
culpa non est:
quia sæpè sine culpa agitur, quod ve-
nit ex culpa. Sic Doctor Sanctus: pro quo in
vita D. M. Magdalenæ Virginis Cap. 3. n. 10.
sic Auctor: Sed enim quia Virgines Christi spon-
sas tenet ea in materia scrupulus non levis, solo totIllius in S|Magdalena|de Pazzis|expertemia
dedecorum cogitatu expirasset haud dubiè, nisi ad-
fuisset Regina Virginum, Sanctißima Deipara, Ve-
lum illa Magdalenæ capiti imponeñs nive candi-
dius: Sis, inquit, secura, integritatem non plus læ-
sam ab illis indecoris, quàm vestes trium puerorum
in fornace Babylonica, aut solis radios, dum hærent
cœno & limo. Hæc ibi. Erat autem jam tunc
Petri mens ex bonis mentibus una, unde & ti-
mere potuit, immò & sibi persuadere pecca-
tum suum fuisse non solùm apparentiâ, sed
etiam reipsa gravissimum & ita lacrymis in-Circa lo-|tionem pe-|dum indoles|bona Petri|perspecta.|Ioan. 13.|v. 8.
cessantibus diluendum. Nocte Cœnæ ablutu-
rus ipsius pedes Christus accedens, notam il-
lam Petri repulsam passus, de qua Joan. 13. v. 8.
Non lavabis mihi pedes in æternum. Ubi quidem
aliquid se indecens commissurum putavit, &
ideò tantoperè recusavit; cùm tamen in eoCard. Tole-|tus.
culpa non esset. Non decet te mihi lavare pedes,
ait Cardinalis Toletus: quod enim indecens
judicatur, efficere, culpabile prorsus est, quan-
do in genere morum versamur; adeò enim &
verbum otiosum non vacat culpa Matth. 12.
v. 36. Vitavit ergo ille indecentię umbram, sed
sine inobedientiæ labe culpabili, quam time-
bat: quia ignorantia admixta, & inconsideratioIdem.
quædam, quam tanti mysterij pavor induxerat, ut
præfatus loquitur Cardinalis Annotat. 12. circa
vers. 6. Qui & in
Commentario Octavi, ita scri-
bit: Vehementis affectus hæc vox est: Non lavabis
&c. excusanda à culpa, quæ à fide profecta, re-
verentia, dilectione, timore & humilitate pro-
cedebat. Sic ille, ut D. Petri indolem & ritè
formatum spiritum, etiam ante divini Spiritus
adventum agnoscamus.
117. Ubi & est quod præfatis adjiciamus.Notanda|alia pro D.|Petri indole|sancta pro-|batio.
Excusata inobedientia Petri à labe culpabili
ob adductas rationes. Sed ubi alij eum excu-
sant, videtur ipse culpam agnoscere, dum offert<-P>@@
<-P>Christo lavandos non solum pedes, sed & manusIoan. 13.|v. 10.
& caput: v. 10. Ubi quidem pro inconsiderata
repulsa auctarium satisfactionis apponit, ut
plus offerat, quàm anteà detrectarat. Minùs
promptæ obedientiæ dolet, immò & cœcæ,
quæ obediendi non expectat rationes, ut hîc
expectavit ille, & est graviter & accuratè à
citato Cardinali perpensum cum D. Gregorio
circa v. 7. Dolet autem bonarum mentium
more, & ubi revera culpa non fuit, eam feliciter
ignarus agnoscit. Quod ita interpretatus Clem.
V. in Clement. Exivi §. Quia verò, de verbor. sig-Clem. Exivi|de verbor.|significat.
nificat. dum ait: Verùm quia plerumque ubi culpa
non est, eam timere solent conscientiæ timoratæ,
quæ in via Dei quodcumque devium expavescunt,
&c. In Cap. Ad ejus Dist. 5. §. Sanctæ autem.Cap. Ad|ejus dist. 5.
Ubi citata D Gregorij sententia proponitur,
sic interponitur [aliquomodo.] cùm certissimum
sit id, quod revera non est, cognosci revera non
posse. Sit ergo quod de negatione dictum est
& pium, & verosimile, ut acris proptereà erga
Sanctissimum Apostolum reprehensio mollia-
tur, sicut D. Ambrosio placuit in 22. Lucæ Ca-D. Ambro-|sius.
put jam citatum, ubi sic concludit
: Non repre-
hendo quòd negavit, laudo quod flevit. Utinam
in nobis similes lachrymæ in partem laudis,
etiamsi reprehensibiles, aliàs adscisci merean-
tur, aut ex superabundantia pietatis admitti.
§. VIII.
Circa Christi gratiam, an infinita.
Ad Num. 271.
118. PRo
Intensionis positum ibi
Intentionis,Cur repug-|net gratia|habitualis|infinita in|Christo.
& dictum gratiam in Christo esse in-
finitam repugnare, quod & philosophica ratio-
ne probatum. Verùm infinitam non solùm in
ipso, sed in ejus purissima genitrice, sunt qui
doceant nonnulli, qui nuper prodierunt. Ra-
tio pro repugnantia adducta in eo fundata,
quòd intensio necessariò debeat gradu primo
& ultimo contineri, & cùm tales habeat ter-
minos, ratione illorum infinitudo repellitur,
quæ interminabilitate consistit. Quia verò
non defuerunt aliqui nuperi Scriptores, qui in-
finitum posse claudi terminis tradiderunt, talis
dicendi modus ab Scholis est Societatis able-
gatus, ut videri potest in Ordinatione pro Studijs
Propositione 30. Ubi licet de magnitudine tan-Quid pro|Scholis So-|cietatis ve-|titum.
tùm & multitudine, & non de intensionis gra-
dibus statuatur, manifestè tamen ad quamli-
bet multitudinem respectus est habitus, quia in
qualibet eadem est ratio, continentia scilicet
inter duas unitates, unde & necesse est quòd
numerando ad ultimam possit deveniri, licet
millionum millium millia in aliquo contingat
reperiri, ut de gratia loquendo in Christo &
Virgine concedendum, unde & dici innume-
rabiles gradus possunt, juxta communem lo-
quendi modum, etiam in Scriptura repertum.
Job 25. v. 3. Numquid est numerus militum ejus?
Cant. 6. v. 7. & adolescentularum non est nume-
rus. Sapient. 11.
& innumerabilis honestas per
manus illius. Quod juxta ordinatæ potentiæ
leges accipiendum: de absoluta enim aliter<-P>
@@0@
@@1@38 Recognitio II. Epithalamij Christi.
<-P>dicendum, quòd scilicet gradus gratiæ Christi
possint numerari: id quod & Beatis videtur
concedendum visuris in Deo quod ad Christi
dignitatem spectat, in quo excellentia & vo-
luptas major, quàm in numerandis stellis, &
eorum nominibus agnoscendis, quod de ea-
rum Vates prædicat Conditore, Psal. 146.
vers. 4. Qui numerat multitudinem stellarum
&c.
119. Sed cùm citato loco dictum sit proba-Discursus|ut debeat|Christo infi-|nita gratia|concedi.
bile esse gratiam in Christo esse infinitam, vi-
detur probabilitas hujusmodi ad gloriam Chri-
sti, & ejus Matris advocanda, ut infinitatem
scilicet, quidquid aliàs de repugnantia sit di-
ctum, adstruamus. Repugnantia siquidem pro-
babilis tantùm est, & ita probabili potest ex-
plicatione difficultas hujusmodi complanari, ut
sic pro Christi gloria fiant aspera in vias planas.
Isaiæ 4. v. 4. Qui discursus non potest non ra-
tioni valde consonus piè & rationabiliter sen-Probatur|infirmus.
tientibus apparere. Sed verò ille nimium vide-
tur exigere, ut scilicet intellectus contra id,
quod verum, (licet cum formidine partis oppo-
sitæ opinioni congenea) absolutè judicat, de-
beat judicare, ea tum ratione, quia ad mysteria
Christianæ Religionis aliquomodo id videa-
tur conducere, ut illa excellentiæ aliquid nan-
ciscentur, Cùm potiùs curandum sit ne philo-
sophica dogmata suis moveantur è sedibus, ubi
necessitas nulla cōpellit, quod docti Scriptores
admonent, ut naturæ sua jura serventur, & ita
magis credibilia mysteria revelata reddantur.Minus pro-|babilis opi-|nio nequit|admitti,|stante pro-|babilioris|assensu.
Stante ergo probabili assensu circa philosophi-
cam positionem, eo ipso probabilior judicatur,
ut aliàs ostendi, quia stare nequit ut cognita
majori alterius partis probabilitate, adhæreat
contrariæ, & sic dicere: Licet id quod proponi-
tur verius appareat, ego quod minùs apparet verum,
verius æstimo, dum judico verum, & alteri præfe-
rendum, in quo est contrarietas manifesta. Ubi
multa quidem dici possunt, sed loci alterius,
cùm pro præsenti id sit attigisse satis. Jam ergo
circa philosophica principia formato assensu,
violentia illi nequit fieri ob revelatam aliquam
veritatem, quando cum illa stare potest, quid-
quid convenientię aliqualis appareat, quia tan-
tùm esse potest probabilis, unde ratione illius
nequit assensus variari.
120. Ut autem aliquid conclamatæ pieta-Quid pietati|conceden-|dum.
Dostları ilə paylaş: