<-P>ergo eorum opinio aliquando non tuta, quate-
nus stante illa non poterat esse circa comme-
morata securitas, cùm tamen ex illius non ad-
hibito usu nihil tale sequeretur. Quod tamen
non tollit quo minùs dispositio talis debeat
prudentissima reputari, quia juxta occurrentes
circumstantias ita fieri est conveniens judica-
tum. Unde minimè sequitur peccasse Pontifi-
ces operantes juxta opinionem probabilem;
neque opus esse ad modum illum recurrere,
qui ab Auctore proponitur, & remanet im-
probatus.
1250. Posset etiam dici Pontifices dumQuidam|dicendi|modus pro-|positus &|non ad-|missus.
probabiliter procedunt, numquàm errare. Quia
si circa ea, quæ sunt jure positivo disposita, dis-
pensatio versetur, circa illam amplissima est
illorum potestas. Si autem erga illa, quæ jus
divinum concernunt, idem contingere, quia
si juxta illud capacia sunt dispensationis à
Dei Vicario, existimandum est ab ipso conces-
sum, ne illius vacillet auctoritas, & falsi, vani,
ac nullius roboris quidquam ab eo prudenter se
gerente, & post consultationem seriam, oria-
tur. Quod tamen opinionum adversantium
probabilitatem non tollat, quia dum falsitas
non apparet, & verosimilia apparent funda-
menta, nec de modo illo divinæ providentiæ
peculiaris erga Pontifices constat, quilibet po-
test ut est dictum opinari, ut in omnibus acci-
dit opinionibus, quarũ una tantùm vera est, &
ita contraria falsa, licet probabilis. Sed contra
hoc opponi potest id, quod superiùs de Pontifi-
cibus dicebamus, qui dispensationes negarunt,
se illas non posse concedere protestantes: quod
quidem ita facere non potuisseut, si pro certo
haberent Pontifices suis in dispensationibus er-
rare non posse, neque credibile apparet, ut Deus
qui erga illos ne dispensantes errarent speciali
providentia est usus; circa alios ita se gesserit,
ut quod factum fuit ab ipsis, dum fieri non
posse testati sunt, plusquam virtualiter impro-
barint. Si enim negarunt tantùm ut minùs
convenientes, id quidem non obstaret, sic enim
& aliæ negantur, de quarum valore non extat
dubitatio: at cum protestatione impotentiæ
negasse plus multò est, & certitudinem, quæ
prætenditur, videtur demoliri.
1251. Sed videndum an aliter possit diver-Alius ma-|gis peculia-|ris.
sitas ista componi. Ponamus ergo modò agi
de dispensatione, quæ numquàm sit ab Apo-
stolica Sede concessa, ut pro Matrimonio in-
ter duos fratres, aut si modus loquendi iste
non placeat, inter fratrem & sororem, ubi pro
stabilienda probabilitate nequit dispensatio
jam facta produci, sicut neque negatæ possi-
bilitatis ex authentico aliquo ipsius Sedis testi-
monio. Tunc ergo qui affirmant dispensari
posse, ideò ita judicant, quia fundamenta de-
prehendunt, quæ ipsis videantur sufficientia.
Qui autem negant, ideò sic sentiunt, quia ar-
bitrantur sufficientia fundamenta non extare,
nec talia esse, quæ pro parte adversa proferun-
tur. Deus autem clarissimè cognoscit an funda-
menta sint pro affirmatione sufficientia, an nō.
Demus insuper fundamenta pro affirmatione
sufficientia non esse, & quòd nihilominùs dis-
penset Pontifex. Tunc quidem non obstante<-P>@@
<-P>insufficientia videtur dici posse Deum ratam
habere dispensationem, ne res momenti tan-
ti in Ecclesia, & ab ejus Vicario disposita re-
ipsa subsit falsitati. Ita ergo dispensatione
concessa accedunt alij petentes illam à Ponti-
fice alio, qui tamen negat se illam posse con-
cedere. Tunc quidem sensus hujusmodi asser-
tionis verissimus est, scilicet attentis fundamen-
tis non videri talia, ut ratione illorum possit
quod postulatur indulgeri: quidquid aliàs sit
de peculiari Dei providentia dudum explica-
ta, quia Pontifex non juxta illam, sed juxta
ordinaria pro inquirenda veritate præsidia à
Christo suæ Ecclesiæ & Vicario relicta debet
illius gubernationem moderari. Unde neque
ex eo quòd sibi persuadeat divinam sibi non
defuturam providentiam modo dicto, debet si-
ne magnis fundamentis, & diligenti conside-
ratione ac Sapientium consilio in determina-
tiones hujusmodi prosilire. Quid ad hæc? NonQuid erga|illum.
equidem apparet inverosimilis discursus, ubi
nihil asseritur quod repugnantiam involvat
circa possibilem dispensationem, quod semper
supponendum est, quoties de processu juxta
opinionem probabilem agitur. Quòd autem
Pontificiam deceat dignitatem non videtur
posse in dubium revocari, ut stat penitus quod
ab Apostolo prædicatum Ecclesiam esse co-
lumnam & firmamentum veritatis, 1. Tim. 3.
v. 15. Neque miraculosa illa penetratio princi-
piorum in Pontificibus admiscetur, de qua nu-
per, ex quo inverosimilis redderetur. Quod
licet aliunde impugnari posset, volo tamen ut
jacet, sua cùm integritate relinquere, forsitan
alijs placiturum, quod in Dei gloriam, & sui
Vicarij cedat honorificentissimam, & proxi-
mam divinæ Majestati his faustis diebus,
quibus novi Pontificis creationem faustissi-
mam celebramus, Innocentij inquam XI. crea-Innocentij|XI. creatio|& elogium.
ti quidem die 21. Septembris, præcedentis
anni 1676. Sed creationis pro Peruvianis istis
regionibus notitia diutiùs retardata. Et habeo
quidem apud me tres illius Italicas relationes,
in quibus eximia pro dignitate tanta in nostro
Innocentio prædicantur. Vivat ergo diu Ec-
clesiæ, vivat felix.
§. IV.
Circa habitum Indicorum Episcoporum.
1252. NIhil circa illum pro illis specialeCirca|habitus|materiam,|colorem,|& alia,|quid D.|Villaroel.
jure dispositum invenimus: ad-
dendum tamen hoc loco aliquid, quod legi uti-
liter queat, si & ad praxim adsciscatur. De
materia & colore præcipua disputatio, pro qui-
bus D. Villaroel Tomo 1. Gubernationis Eccle-
siasticæ pacificæ, & duorum gladiorum (quos ipse
cultellos vocat) unione Quæst. 2. Arti. 1. accura-
tè discurrit, & sequentia statuit. 1. Posse Epis-
copos etiam Regulares uti Cappa magna seri-
cea. 2. Circa colorem posse Regulares id ip-
sum, quod alij ex gremio Clericali, cum mo-
deratione tamen ab ipso servata circa colorem
rubeum. 3. idem etiam quoad vestes alias,<-P>