ne temporum, non extare obligationem ob-
servandi taxā, quæ manifestè improportionata
labori est: in eo tamen non proprio inniten-
dũ judicio, quia nullus in caussa propria bonus
judex; prudentis ergo aut Confessarij, aut
docti alterius sinceriq́ue pariter consiliarij ju-
dicium exquirendum. Navarrus Consilio 1. de
Censibus Titulo scilicet 39. Lib. 3. Consiliorum.Navarrus.
Ubi quærit an Notarius in Visitatione possit
quidquam accipere, cum videatur id genera-
liter, à Concilio prohiberi ibi: Neve ipsi aut
quisquam suorum &c. Et sic concludit: Notarij
non solent esse de familia Visitatoris, nec famuli
eorum, & non tenentur servire gratis visitatis, nec
visitatoribus. Quare videtur Notarium posse acci-
pere justum salarium, si non est de familia Visita-
toris, nec habet salarium ex publico, nec consuetu-
do, vel statutum rationabile prohibet illud sibi.
Hæc ille, quem sequitur Zerola in Praxi Epis-
copali Verb. Visitatio Dubio 4 circa Sextum. Sed
non ut ille distinguens, cum D. Antonino lo-Zerola.
cutus, qui ante Concilium Tridentinum scrip-
sit. Ex eo autem quòd juxta Doctorem tan-
tum Notarius, qui de familia non est, acci-
pere aliquid potest, infertur circa accepta alia,
si gratis dentur, non eum extare rigorem, qui
circa Visitatorem. Hoc ergo stante, circa taxam
dicendum debere omnino servari, quia ab eo
tempore, quo stipendia stabilita sunt, non talis
est rerũ mutatio invecta, ut debeant ampliari.
Et majores quidem sumptus non ex eo prove-
niunt, quòd ea, quæ pro victu necessaria sunt,
sint reddita cariora, sed quia homines plus sa-
tagunt servire vanitati, quàm necessati; nec
illi sunt ministranda fomenta, cùm unus sit<-P>@@
<-P>ex tribus animæ hostibus, mundi nomine de-
signatus. Si autem neque salarium designatumNotanda.|doctrina.
sit, neque in speciali pretium pro actionibus
singulis scripturarijs, id cavendum quod est
bene à P. Pereira animadversum in Sũma Theo-P. Pereira.
logiæ moralis n. 1525. ut rogatus de pretio, non
respondeat roganti ut det quod voluerit. Ut
enim ait ille, hæc est terribilis ars capiendi inde-
bitum. Qui & ibidem pro augmento pretij id
etiam statuit, quod diximus, ob status rerum
mutationem, quæ quidem sæpè intervenit, sed
non rarò etiam somniatur. Sed jam ad eos, qui
maximè oportet esse vigiles, transeamus.
CIRCA
PAROCHOS
PRÆSERTIM INDORUM.
EX TITULO XVI.
Additionibus n. 106. & seq. & Auctario,
præsertim Tomo 2. pro quo Index.
ADeò sunt multa pro illis dicta, ut hoc
loco contenti simus futuri additione pau-
corum. Sic ergo pro illis
§. UNICUS.
Circa obligationes pro Parochis Hispanorum.
Ad Caput 1.
1278. CIrca eos, qui non habent Eccle-De Paro-|chis Cathe-|dralium|peculiaris|disquisitio.
siam propriam, sed in Cathedrali-
bus ministeria exercent, dubitari
potest quomodo satisfacere stet
illos obligationi prædicandi, quandoquidem
circa id non suppetit necessaria commoditas,
& quod ad prædicationem attinet, aliorum
dispositione peragitur. Ubi non videtur suffi-
cere, si dicatur id, quod ad prædicationem spe-
ctat, concionibus in Ecclesia frequentibus
abundè suppleri: Quia conciones dictæ non
habentur ut ad ipsos aliqua ratione spectantes;
cùm tamen oves debeant vocem audire pasto-
ris, aut ejus, qui ipsorum loquatur nomine, ut
stet Concilij Tridentini gravissimum obliga-
tionis edictum, de quo n. 3. & 4. pro quo etiam
communis sensus Doctorum, & dicta nu. 5.
in fine; licet in eodem illa habeantur, quibus
se tueri Parochi hujusmodi possunt. Sed qui-
dem minimè videntur sufficere, si coram Deo,
ut par est, res momenti tanti à præfatis expen-
datur. Possunt in Cœmiterijs commodè præ-
dicare: & ut aliquid admisceatur incommodi,
id constanter devorare: ad majora enim tenen-
tur, quando scilicet ad confessiones vocantur,
incommodis ob distantiam locis & temporibus
æstu, frigore, aut obscuritate nocturna pror-
sus infestis. Et quidem Parochi proprias ha-
bentes Ecclesias ab obligatione præfata neuti-
quam eximendi, licet illæ in civitate sint, ubi<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa Parochos Indicos. 457
<-P>abundant conciones, ob urgentes adductas ra-
tiones. Ex quo fit eos, qui sunt ea in classe
primarij, majus etiam pondus obligationis ha-
bere, unde & præire ceteros exemplo debent.
Et ita vidimus aliquos magna cum laude, &
zeli ardentioris præmijs effecisse: pro quo &
meritò deberet zelus ardentior Præsulum ex-
cubare. Ubi & addendum in Parochia Cathe-
drali propter ejus amplitudinem extare mino-
res Ecclesias, quæ Vice-parochiales dicuntur,
in quibus sine incommodo ullo stare prædica-
tio potest, unde excusatio ministerij tanti vi-
detur penitus propulsanda.
1279. P. Luysius Turrianus in Selectis Par-An Paro-|chiani in-|strui debeant|in speciali.
te 1. Disput. 19. Dub. 6. in fine, docet non obli-
gari Parochum ad docendam doctrinam Chri-
stianam singulos, sed satis esse si simul multos
doceat in Ecclesia, ex Bañez 1. 2. q. 76. arti. 8.
dub. 2. ad finem, & alijs hujus ætatis ut ille lo-P. Turria-|nus.
quitur, quia vix est possibile Parochum sigil-
latim unumque fidelem docere; & ideò tan-
tùm obligatur ad docendum eos quando sunt
in Ecclesia congregati, & aliqui Religiosi in
plateis pueros instruunt, audientibus etiam
adultis non sine magno fructu. Quæ quidem
rectè dicta, si talis docendi modus sufficiens
videatur, ut esse forsitan possit, ubi generatim
loquendo fideles doctrinæ tali modo proposi-
tæ capaces sunt. Atqui ubi secus accidit, &
multorum est comperta ruditas ut etiam sigilla-
tim instructi vix competentem mysteriorum
fidei comperiantur formare conceptum: plus
equidem operæ impendendum esse manife-
stum apparet. Unde P. Fragosus Tomo 2. Regi-
minis Lib. 10. Disput. 21. §. 1. n. 10. ita scribit:P. Fragosus
Ex dictis sequitur Parochos non solùm teneri hos
rusticos ac rudes docere sæpiùs interrogando myste-
ria Trinitatis, continerique in ea Patrem, Filium,
& Spiritum sanctum, nec esse tres Deos, sed unum
Deum. Item Christum Dominum esse verè Dei
Filium, Deum verum & hominem, & esse eum,
qui Cruci fuit affixus, & mortuus est pro ge-
nere humano, ac est in Sacramento Altaris, quia
hæc sunt, quæ rustici ignorant, & interrogati per-
versè respondent. Hæc ille, qui de Lusitanis
rusticis, ex quibus sumpta experientia, loque-
batur, ut de alijs rudioris indolis id potius de-
beamus asserere, indigere scilicet illos repeti-
tis interrogationibus, & ita non sufficere ge-
neralem prædicationem. Quia verò pro ali-
quibus magnus esse necessarius labor non rarò
potest, cui non semper valeat Parochus in-
cumbere, pro eo adjutores adsciscendi, ut in
Æthiopibus, quorum cura ad Parochos etiam
Hispanorum spectat, videtur specialiùs adni-Notandum|pro Æthio-|pibus.
tendum, quæ & esse non levis in eorum do-
minis debet, quamvis de eorum sit, ministe-
riali labore aliquid detrahendum: quod rarò
evenit, unde & Baptismus solet per annorum
iterata spatia differri: In quo quidem domi-
norum conscientiæ quantùm gravari pos-
sint non est dubiæ quæstionis argumen-
tum.
1280. Et præfatus quidem Scriptor circaCirca resti-|tutionem|pro omissio-|ne divini|Officij.
id, quod dictum de temperanda restitutionis
obligatione circa Parochos omittentes recita-
tionem divini officij, si aliàs muneri suo satis-<-P>@@
<-P>faciant, apertè subscribit cum alijs, quos ad-
ducit ibidem §, 5. n. 8. Vers. ult. dicens suffice-P. Fragosus
re tertiam vel quartam partem restituere fru-
ctuum, quod etiam cum alijs, quos refert, te-
net Mag. Acacius de Velasco Tomo 1. Resolut.Mag. Aca-|cius.
115. addens sufficere quintam. Cum quibus
& alij à Nobis adducti nu. 15. Juxta quæ quod
dictum nu. 166. ut scilicet non sit obligatio re-
stituendi partem illam, quæ decimali contri-
butioni respondet: in Parochis Indiarum: quia
illa exigua est, & ex ipsa solùm pars quinta re-
stitutioni obnoxia potest remanere: quæ adeò
tenuis cùm sit, gravis esse obligationis mate-
ria nequit, juxta ibidem dicta, & hic amplius
declarata. Id autem quod ex Diana citatus ha-Circa pecu-|liarem|doctrinam|congrua|resolutio.
bet Acacius Parte 1. Tract. 12. Resolut. 8. in fine,
qui ex P. Salas Disputat. 15. de legibus Sect. 2.
nu. 27. id deprompsit, scilicet quòd si contin-
gat Canonicum Canonicatus grossam verè &
absolutè lucrari antequam Officium omittat,
nihil ejus debeat restituere, quia pœna non
est ut fructus jā suos restituat, sed ut non faciat
fructus suos: quod quidem & ad Parochos pro
ea, quam recipiunt ex decimis portionem
etiam referendum. Id inquam difficile apparet
ex eo quòd fructus Canoniæ, sicut & Paro-
chiatus in lucrum venire nequeant nisi post
ministerium. Id quod in Indijs est satis explo-
ratum: unde pro illis doctrina præfata nihil
potest utilitatis afferre: nisi fortè de quotidia-
no illo subsidio loquamur, quod datur hebdo-
madario, si fortè illud manè accipiens, & Ho-
ris antemeridianis assistens, in alijs absit. Quòd
si contingat, pro tali absentia more solito ab
eo, cui est hujusmodi cura notabitur, sicut in
diebus alijs, pro eo quod pertinet ad quotidia-
nas distributiones, pro eo autem quod ad diei
peculiarem obligationem fortè omittetur: &
tunc videtur futurum locum præfatæ positio-
ni. Sed quidem secus videtur dicendum: quia
quod manè datum est sub conditione laboris
diurni fuit, sicut in operario quocumque acci-
dit, cujus si ex integro desit labor, integrè est
acceptum redhibendum, & secundùm ratam
defraudatæ operæ, nisi remissio spontanea sit,
qualis in casu dicto poterit sustineri.
1281. Idem Scriptor citata Resolut. nu. 1.Omittens|decies aut|vigesies in|anno an|teneatur ad|restitutio-|nem.
affirmat eum, qui decem aut duodecim vicibus
in spatio anni unius divini officij recitationem
omittit, non teneri ad restitutionem, licet mor-
taliter in omissione peccaverit quia nullus do-
minus prudens & liberalis famulum ad restitu-
tionem salarij obligat pro decem aut duode-
cim defectibus, quos spatio unius anni in ejusMag. Aca-|cij difficilis|assertio.
servitio commisit. Quæ quidem ratio ritè pro-
cedet, si defectus tales leves sint, non verò si
graves; & tales sunt ij, de quibus agimus, cùm
in illis gravis divinæ Majestatis offensio inter-
venerit, æterno inferni supplicio, si pœnitentia
non supervenerit, punienda. Prætereà Resolu-Ex alia|circa inutile|supplemen-|tum altero|die confu-|tatio.
tione eadem nu. 7. rogans idem Magister an qui
uno die omisit officium, possit sequenti gemi-
nata recitatione satisfacere, ut restitutionis
cesset obligatio: cum communi Doctorum
sensu negativè concludit, & probat Primò,
Quia Pius V. sua in Bulla ait eum, qui debito
non recitat tempore, fructus non facere suos.<-P>
@@0@
@@1@458 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 15.
<-P>Secundo. Nam Beneficiatus qui non recitat,
statim absque ulla judicis declaratione incurrit
pœnam restituendi fructus: & nullus propria
auctoritate potest se à pœna eximere, quam
incurrit. Quæ quidem satis efficacia sunt, sed
videntur contra resolutionem præfatam de tot
illis vicibus militare. Ubi & similiter potest
ratio pro illis adducta, & majori cum robore
detorqueri: quia nullus dominus prudens &
liberalis salario unius diei defraudabit famu-
lum ob defectum, quem sequenti die, sine de-
trimento aliquo serviens duplicavit. Addo
posse similiter argui ut non sit peccatum mor-
tale tot illis vicibus officium omittere, si quis
initio anni statuat quidem recitare, sed paucis
aliquibus diebus omittere, id exequens in de-
cursu: eodem illo prudentis & liberalis do-
mini exemplo usus: quod tamen ille citato
illo nu. 1. refellit, nolens Angelo & Rodericio
attribui. Sed reverà quod verbis rejicit, ra-
tione aliàs inducta videtur aliquomodo com-
probare. Sit ergo illud probabile, quia sic
doctus Magister, & nonnulli alij censuerunt:
re tamen vera solidum pro illo desideratum
fundamentum, quandoquidem quod addu-
citur, quàm sit debile apertè remanet de-
monstratum.
1282. Non posse obligatum ad dicendamCirca sti-|pendiumpro|Missa obli-|gationis.
Missam sine obligatione applicationis stipen-
dium pro illa accipere, dictum, & manifestè
probatum nu. 8. ubi P. Turriani inducta men-
tio, sed transcursu brevi. Ille ergo in Selectis
Parte 2. Disput. 31. Dub. 16. ex abrupto inci-P. Turria-|nus ut ap-|probet.
piens supposita in Titulo quæstione: Ita sensit
quidam hoc tempore, & probat quidem, quia hoc
est recipere duo stipendia, quod est prohibitum. Sed
fallitur apertè, quia quando prohibet duo stipendia
pro onere suo, intelligitur de eleëmosyna accipien-
da pro applicatione sacrificij: sed accipere aliquam
eleëmosynam pro applicatione sacrificij, & aliam
pro onere dicendi in tali loco, quando manet liber
Sacerdos ad applicandum sacrificium pro quo vult,
non accipit duo stipendia eodem titulo, & hoc fre-
quenter accidit in hac Curia Matriti, & juxta hoc
intelligenda est prohibitio de duobus stipendijs, &
oppositum nullam habet probabilitatem, quia nul-
lum habet probabile fundamentum, sed ex igno-
rantia procedit. Hæc ille; cujus indignam cen-Ejus depul-|sa censura,|qua Diana|notatur.
suram est qui non talem censeat nullus, si præ-
sertim Auctor ille, quem ipse suppressit, fiat
manifestus. Et videtur fuisse Diana, cujus
prior Tomus prodijt, quando ille in Matriti
degebat Curia, in qua & opus Selectarum
perfectum, Comiti de Olivares dedicatum. Et
quidem quod ad improbabilitatem spectat, non
est cur miremur, quandoquidem multi sic so-
liti Auctores loqui, circa ea, quæ ipsis non
placent, cùm tamen alij non solùm probabi-
lia, sed etiam probabilissima, immò sibi certa
multoties arbitrentur. Quod autem de igno-
rantia protulit, intolerandum prorsus est, cùm
adeò indecora nota viro sapientissimo, & cele-
berrimo sæculi nostri Scriptori inconsideratiusVel Ga-|vantus, pro|quo & de-|fensio.
impingatur. Sic enim tenet Parte 1. Tract. 14.
Resolut. 8. Sed erit fortè qui censeat non de
Diana locutum Auctorem, sed de Gavanto,
quem ille citat in Comment. ad Rubricas Missalis<-P>@@
<-P>Tomo 1. par. 3. tit. 12. n. 5. Sed quidem citatio
prioritatem editionis non arguit respectu prio-
rum editionum; ea siquidem, in qua citatio
extat, & cum additionibus prodijt, Octava
est, & forsitan in alijs citatio extat, quia &
post illam prodierunt. Sic autem qui dixerit,
inverosimiliter pronuntiabit, quia Gavantus
citato loco non arguit ex eo quòd duo reci-
piantur stipendia, sed ex aperta prohibitione,
licet ad duplicitatem stipendij videatur ali-
quomodo revocari. De Parochis autem sic in
fine: & de Parochis, quod quibus diebus tenenturGavantus.
Missam celebrare, non poßint manualem eleemosy-
nam recipere, censuit expreßè sacra Congregatio
Concilij die 1. Septembris 1629. Sic ille. Quòd
autem obligatio dicta non proveniat ex eo
quòd Parochus quoties ex obligatione cele-
brat teneatur pro Paræcianis celebrare, constat
ex ijs, quæ habet n. 22. cum Bonacina Quæst.
ult. de Sacramẽto Eucharistiæ Puncto 7. in fine. Sed
sit ita ut Gavantus sit fulmine illo censuræ
percussus, an de ignorantia potuit vir etiam
doctissimus suggillari, qui & Sacræ Congre-
gationis auctoritate suffultus, & Romæ scri-
bens, ac Congregationibus sacris familiaris,
earum potuit mentem penitius alijs à longè
aspicientibus penetrare?
1283. Et Dianam quidem mutasse senten-Dianam|sententiam|non mutas-|se, ut asserit|Cardin.|Lugo.
tiam ex Cardinali Lugo compertũ apparet se-
cus opinanti, sic enim Tomo de Sacramentis Disp.
21. nu. 21. Vnde idem Diana mutata sententia
hanc sequitur Tomo 3. Resolut. moral. proximè
edendo, quam mihi his diebus benevolè ostendit.
Sic ille acerbitatem statim notans censuræ
Scriptoris citati. Sed quidem mutatio talis ne-
que in Tomo illo, neque in alio extat, ut vi-
deri potest Parte 4. Tract. 4. Resol. 16. & 232.
& Parte 5. Tractat. 14. Resolut. 45. & Parte 11.
Tract. 7, Resolut. 27. Vers. Nota hîc obiter. Et
Tract. 8. Resolut. 67. Unde P. Henao de Sacrifi-
cio Missæ Parte 2. Disput. 19. nu. 75. immeritò
ita scribit: Tot mutationes, transformationesque
Dianæ, indicant variantes esse in hac quæstione
opiniones, ex quibus hos heri, illos hodie, alios cras
sequeretur. Sic ille. Est quidem compertum
Resolut. 26. citati Tractatus 2. p. docuisse posse
Parochum stipendium accipere, quod in eodem
Tractatu Resolut. 80. citata alijs denegavit, in
quo quidem argui inconsequentiæ potuit; &
quia hoc ille prævidit, posteà Parochis mini-
mè esse concedendum pronuntiavit. Ex eo au-
tem quod variantes opiniones P. Henao circa
præsentem difficultatem agnoscit, manifestè
convincitur eam, quam nos sumus citato loco
secuti, non esse unius alicujus obscuri nominis
Scriptoris, quem de ignorantia potuerit P.
Luysius incusare. Sunt autem præter citatos
pro nobis D. Barbosa de Potest. Episcopi Allegat.Qui suffra-|gentur|Auctores.
24. nu. 15. Ubi citatur à Hieronymo Garcia
in Summa morali de Sacerdotio Tract. 3. Difficult.
10. Dub. 3. nu. 5. cùm tamen ibi nihil tale ha-
beat, ac de re valde diversa agat. Melius Par-
te 1. de Officio Parochi Cap. 11. nu. 11. quam so-
lam citationem legitimam ille recognoscit, ad-
ducens Decretum Urbani VIII. & declara-
tionem aliam Ordinarij. Citat etiam idem
Scriptor Bonacinam Quæst. ult. Puncto 7. §. 2.<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa Parochos Indicos. 459
<-P>n. 13. & 14. Sed illius alia est mens. Tamburi-
nium item, Ascanium scilicet, de Iure Abbatum
Tomo 2. Disput. 5. Quæst. 9. n. 19. Ubi revera ita
tenet dicens oppositam sententiam Alfonsi de
Leone, Fraxinelli, & Homoboni correctam
fuisse à S. Congregatione. Item Gellius apud
Dom. Barbosam citata Resolut. 232. Nugnus
Tomo 1. in 3. p. q. 83. arti. 1. Dub. 19. Conclus. 2.
fol. 301. Col. 1. cum exacta adeò citatione apud
eumdem Resolut. 26. citata, & Joannes Soria
Resolut. 27. Parte 11. etiam adducta. P. Arriaga
Tomo 7. Disputat 39. post subtilem discursum
contra sententiam contrariam sic subdit: Ego,
ut verum fatear, gravem in hoc puncto sentio diffi-P. Arriaga.
cultatem, & magis propendeo in primam senten-
tiam: quia verò tot ac tam graves Auctores defen-
dunt secundam, non ausim illam in praxi impro-
bare. Sic ille. Quæ cùm ita se habeant, habemus
ex illis id, quod à Nobis est dictum circa obli-
gationem Parochorum, non unius aut alterius,
qui de ignorantia insimulari possint, sed mul-
torum & sapientissimorum Scriptorum aucto-
ritate subsistere. Et licet pro parte adversa plu-
res & gravissimi producantur, non est eo-
rum auctoritati penitus insistendum, quia
ante Decreta Sacræ Congregationis satis com-
perta, & authentica scripserunt: quæ non est
credibile ita parvi facturos, ut nonnulli, mi-
Dostları ilə paylaş: |