stri intentio dirigi, cùm se debeat Ecclesiæ
sensui conformare. Aliunde autem insurgit
circa limitationem illam difficultas. Cùm enim
Sacramentum hoc ad omnium peccatorum
tollendas reliquias tendat: immò & peccata
ipsa, juxta receptissimum sensum, de quo Tomo
2. Problematum n. 1865. & 1866. Oportuit
quidem ut in ipsius forma id expressum, aut
saltem aliquatenus designatum haberetur: quod
tamen limitationes dictæ non admittunt. EtPro expedi-|tione præ-|missa quæ-|dam.
quid ad hæc? Illud quidem in primis, licet
Sacramentum sacrę Unctionis pro peccatorum
omnium remedio sit dubio procul institutum,
non ideò opus fuisse ut partes omnes, quibus
peccare homines possunt, ungerentur, sed quas-
dam, quarum unctio ad alias posset extendi,
juxta instituentis destinationem, propter ali-
quam connexionem. Cerebrum quidem non
ungitur, ubi tamen interiorum sensuum sedes,
& peccatorum frequentissima instrumenta:
quia tamen cum sensibus omnibus, qui in ca-
pite resident, suam habent connexionem, ad
eosdem etiam spectat unctionis virtus, & quid-
quid per cerebrum est delictum unctionis be-
neficio reparatur. Unguntur renes propter ar-
dorem libidinis, & unctionis hujusmodi effi-<-P>@@
<-P>cacia ad eam pertingit partem, in qua, ut ait
D. Bernardus Sermone 1. de Circumcisione
Domini, regnat additamentum Leviathan, habent
enim partes illæ suum etiam nexum dispositio-
ne naturæ mirabili. In unctione manuum
etiam tale aliquid observandum, quandoqui-
dem sensus tactus omnis corporis pertes com-
prehendit. Sicut autem unius partis unctio ad
aliam se potest extendere, ita etiam de parte,
quæ ungitur, sentiendum, ut licet in illius un-
ctione actus præcipuus exprimatur, ad omnes
extendi debeat, qui in illa esse cum delicto
possunt. Et juxta hæc procedit Ecclesiæ inten-
tio, quia & Christi. Unde cùm locutio tan-
tùm in linguæ peccatis exprimitur, alia etiam
intelligenda veniunt, quæ per illam committi
quandoque accidit, & ad gustum non spectant,
cujus delicta etiam specialiter designantur.
Cùm ergo Ecclesiæ intentio & consequenter
Christi ea sit, nihil contra illam præstat, qui, ut
vidimus, præfatam formā juxta sensum addu-
ctum assumit; cùm aliàs ejus animus talis sit,
ut nullo modo velit à sensu Ecclesiæ, quicum-
que ille fuerit, deviare. Poterit ergo Rituale
dictum, quoad hoc in usu haberi, dum alius
non suppetit. Sed quidem cùm adeò sit facile
formam ex Romano transcribi, debet id Pa-
rochus sic agere, stante obligatione, de qua
n. 19. & 50. ubi & animadversio præsens. Et
quis negligentiam circa illud non damnabilem
arbitretur?
1309. Circa Sacramentum MatrimonijCirca ritum|Matrimo-|nij ex Ri-|tuali Indi-|co.
occurrit difficultas ex ritu, qui habetur in Pra-
xi Indica, seu Rituali pro administratione Sacra-
mentorum fol. 58. Præsentes enim coràm legi-
timis testibus sponsos sic Parochus alloquitur:
Señora N. otorgase por muger y esposa legitima
por palabras de presente del Señor N. que aqui està
presente, como lo manda nuestra santa Madre Igle-
sia Romana?
Resp. Si otorgo.
Quierele por su marido y esposo legitimo?
Resp. Si quiero.
Recibele por su marido y esposo.
Resp. Si recibo.
Et statim ad sponsum.
Señor N. otorgase por esposo y marido legitimo
por palabras de presente de la Señora N. que està
aqui presente, como lo manda nuestra santa madre
Iglesia Catolica Romana?
Resp. Si otorgo.
Quierela por su muger y esposa legitima?
Resp. Si quiero.
Recibela por su esposa y muger?
Resp. Si recibo.
Post hæc jubet Parochus ut sponsus manum
dexteram super dexteram ponat sponsæ, & sic
stantes benedicit dicens: Ego vos in Matrimo-
nium conjungo in nomine Patris & Filij, & Spiri-
tus sancti. Ubi quidem superfluæ videntur in-
terrogationes iteratæ. Cùm enim in priori
totum id expressè contineatur, quod in sequen-
tibus additur, ad quid aliæ? Non enim tantùm
se velle contrahere ait sponsa, sed reipsa tra-
dit per verba de præsenti: sicut & sponsus:
unde etiamsi nihil prætereà addatur, Matri-<-P>
@@0@
@@1@§. V. Circa Matrimonium. 469
<-P>monium absque ulla dubitatione constabit Et
ut ea, quæ ad sponsam spectant, non videantur
alicui obnoxia inconvenienti, eo quòd ipsis
non conficiatur Sacramentum, sed pars illius
sint, ubi non potest nocere repetita conjugalis
traditionis expressio: in ijs tamen, quæ ad vi-
rum pertinent, secus habet. Si enim post prio-
rem illam protestationem aliud pariformiter
juxta ritum receptum addatur, & ratione ali-
cujus eventus inopinati, additio non extet,
sicut in simili aliquando accidit, poterit circa
Matrimonij valorem oriri dubitatio, & caussa
litibus agitari. Præterquàm quòd videtur in-
juria fieri Sacramento, dum veluti pars formæ
additur, quod revera tale non est. Quòd si
non forma, sed materia esse dicatur, idem est
inconveniens.
1310. Id quod ex ritu juxta Rituale Ro-
manum apertè convincitur, in quo una tantùm
pro sponso interrogatio est, & pro sponsa al-
tera in hunc modum: N. Vis accipere, N. hîc præ-Rituale|Romanum.
sentem in tuam legitimam uxorem juxta ritum san-
ctæ Matris Ecclesiæ? Respondeat sponsus Volo.
Mox Sacerdos sponsam interroget: N. vis acci-
pere N. hîc præsentem in tuum legitimum maritum
juxta ritum sanctæ Matris Ecclesiæ. Respondeat.
Volo. Licet autem addatur quod à Nobis est
observatum circa laudabiles consuetudines &
cæremonias, pro diversis Provincijs, id quidem
non videtur circa præsentem admittendum ob
rationes dictas, unde & usus Ritualis Romani
penitus adhibendus. Et verba quidem illa Pa-
rochi: Ego vos &c. satis conformia sunt Ri-
tuali Romano, & quem habere commodum
sensum possint communiter à Doctoribus ex-
plicatur, juxta quod & Nos Tomo 2. Problem.
nu. 1369. non ita alia, quæ dici posse in Ri-
tuali Indico asseritur, sequentia inquam; Et ego
ex parte Dei Omnipotentis, & Apostolorum Petri
& Pauli, & Sanctæ Matris Ecclesiæ, vos matrimo-
nio conjungo, & istud Sacramentum inter vos con-
firmo, in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti.
Ubi quod ex parte SS. Apostolorum dicitur,
videtur incongruum, quia eo in ministerio
nullus illorum adhibetur influxus: etsi ad in-
vocationem referatur, juxta dicta citato n. Vers.
1. inepta est sanè locutio, dum ex parte dici-
tur. Jam quod additur de confirmatione Sa-
cramenti, supponit quidem illud; & Sacra-
mentum quod jam est revera tale, non indiget
confirmatione, quæ videtur illi robur & per-
fectionem substantialem impertire. Et licet
juxta plurium Scriptorum sententiam, de qua
n. 1367. ea possit vis Parochi verbis adscribi,
ut rationem formæ habeant, quia tamen recep-
tissimus Theologorum sensus contrarius ad-
stat, id quod de confirmatione dicitur, non vi-
detur admittendum. Nihilominùs non est talis
modus loquendi damnandus, quia congruus
illi potest sensus assignari, sicut verbo Conjun-
go. Et etiam propter dicta ibidem de forma ac-
cidentali.
1311. Est autem circa ritum utrumquePeculiaris|difficultas|ex contra-|ctus nup-|tialis condi-|tione.|P. Ægidius.
non levis difficultas: Nam ut doctè tradit P.
Ægidius de Sacramentis Disput. 24. n. 32. Om-
nis contractus onerosus habet duplicem obla-
tionem & acceptationem, V. g. in emptione ab<-P>@@
<-P>una parte offertur pretium, ab altera parte res
empta, & utrumque à contraria parte accep-
tatur. Sic in Matrimonio vir tradit suum cor-
pus, mulier verò suum, & uterque alterius ob-
lationem acceptat. Itaque debet in utroque sal-
tem virtualiter esse duplex consensus, unus qui
habeat rationem traditionis, & alter qui habeat
rationem acceptationis: & signa externa debẽt
utrumque explicitè vel implicitè significare.
Sic ille. Tunc sic. Ergo juxta ritum omnino
necessarium post traditionem unius conjugis
debet acceptatio alterius subsequi, & signo
aliquo significari. Atqui non ita videtur in
ritibus, de quibus dictum, res se habere: unus
enim conjux corpus offert, alter offert pariter
& acceptat: nullum est autem signum, quo
prior conjux oblationem ab altero factam ac-
ceptet. Unde & videtur non obstante oblatio-
ne, posse non acceptare, & ita claudicare con-
tractus, ac revera non consistere Sacramentum.
Ad quod quidem ex dictis à præfato ScriptoreDoctrinalis|enodatio.
videtur exactam posse reddi difficultatis solu-
tionem, quatenus ille signum saltem implici-
tum sufficiens fore pronuntiavit: tale autem est
dum recognoscens conjux post sui corporis
oblationem, alterius oblationem pariter & ac-
ceptationem, nihil contrarium agit, sed uti con-
jugem se gerit, ac Parochi benedictionem sus-
cipit, annulum de manu Sacerdotis post bene-
dictionem ipsius acceptum digito uxoris im-
ponit: vel si à sponsa ritus incœptus, idem sanè
est, dum & benedictionem accipit, & digitum
annuli impositioni porrigit. Quod si annuli
cæremonia deficiat, in præcedentibus suffi-
ciens profectò est acceptationis significatio, &
ita acceptatio non est ad cæremoniam dictam
secundùm quod necessaria est ad Matrimonij
substantiam revocanda: siquidem ante illam
jam est perfectum Sacramentum, nisi quatenus
illam præcessisse eo indicio apertè denotatur.
Et ita dicendum ubi primùm conjux post alium
interrogatus consensum plenarium exhibet
audiente alio, in illo acceptationis sufficiens
signum etiamsi taceat, deprehendi: hic enim
maximè verum habet quòd qui tacet, consen-
tire videtur, quando scilicet id agitur, quod
ipso volente & postulante fit: in ipsa enim po-
stulatione non retractata acceptatio contine-
tur, unde mora taciturnitas non est, quæ in
hoc non admittitur Sacramento; sed voluntas
moraliter manifesta: unde & Parochus statim
benedictionem confert, id dicens, quod jā præ-
missum. Notissima est Iuris regul. 43. in 6. quòd
qui tacet, consentire videtur. Id quod in favorabi-
libus currere exponunt communiter Scripto-
res, ex quibus complures congerit Dom. Bar-
bosa Axiomate 217. in Tractatu de illis. Nihil
autem ita favorabile quàm id, quod quis ex-
petit, dum juxta votum offertur, ut in casu
præsenti, pro quo hæc satis.
@@0@
@@1@470 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 16.
§. VI.
Circa Altaris ministerium.
Ad Cap. 9.
1312. NVm. 109. error extat typographi-Circa Pate-|næ usum|pro Pace|conferenda.
cus non dissimulandus, dum de Re-
gibus profertur, quod ad Reginas spectat, &
aliquid omissum, quod sensum confundere
videtur, unde sic legendum: In quo quidem, ut
de Reginis non loquamur, quia earum alia est ratio,
quibus & Pontifices plus indulgent, virorum con-
templatione, erga res Ecclesiæ benevolas habere con-
veniens arbitrantes, nimia videtur licentia præ-
sumi &c. Ubi quidem de Patenæ usu est pro
conferenda pace Proregum uxoribus, cui abu-
sui jam locum non futurum admonui ibidem,
quia id generali est Regij Indiarum Consilij
rescripto sublatum. Sed quid peculiari in casu,
qui revera accidit, si Proregi in sacris Officijs
assistenti ex improviso, non habeatur ad ma-
num instrumentum aliud pro pace præter Pa-
tenam, ab ea quidem distinctam, qua Sacerdos
utitur, eritne licitum illius usus, ne Proregis
incurratur offensio, & honoris illud singulare
officium cum nota assistentium omittatur? Ita
quidem nonnullis visum, & non inverosimili-
ter, quia licet juxta dicta nu. 112. id videatur
indecentiam aliquam præ se ferre, non ea ta-
men adeò manifesta est, ut circa id viri pij &
docti peccatum aliquod deprehenderint, longo
illo usu ante rescriptum Consilij Indici illum
prohibentis. Licet enim Patena res sacratissi-
ma sit, non usui alicui profano adhibetur. Sed
osculanda summa cum veneratione à Principe
gubernatore defertur, qui & eam posset extra
Missæ sacrificium osculari. Ad prohibitionem
ergo gravitas obligationis videtur penitus re-
vocanda. Atqui pro casu tali ea non videtur
urgere propter adductas rationes, ex quibus
rationabilis interpretatio potest sine ulla te-
meritate fundari, communium circa hoc regu-
larum applicatione. At in casu prædicto etiam
aderat Proregis uxor, cui & impartita Pax, &
quid si contingat aliàs quidquam simile? Usus
quidem obtinuit, ut erga illas omne id fiat,
quod erga viros, in thurificatione, Evangelij
delatione, & Pacis impartitione: unde & pro
casu dicto juxta dicta nu. 114. discurrendum:
ubi quidem non ex contemptu sacrorum ri-
tuum agitur, sed potiùs ex peculiari erga ipsos
veneratione, licet aliquantulùm humanorum
respectuum misceatur. Novem Auctores, &
non cuntemnendæ auctoritatis apud Lean-
drum Tomo 2. Tract. 8. Disp. 5. Quæst. 35. affir-
mant posse Sacerdotem bis Missam celebrare,
si in fine dictæ superveniat Episcopus aut Prin-
ceps: quod licet communissima sententia non
admittat, non est tamen probabilitate penitus
destitutum. Censent ergo personæ Principis
adeò esse deferendum, ut propter illũ id pręstari
possit, quod est tantopere majoris momen-
ti, quàm Patenam ad largitionem Pacis, uni-
cæ inquam Cæremoniæ, in casu necessitatis
adhibere.
@@
1313. Et prædicta quidem ad IndorumAd Paro-|chos Indo-|rum ut præ-|fata spe-|ctant.
Parochum minùs spectant, cùm rarò Proreges
in eorum Ecclesijs Missarum officijs assistant;
sunt autem occasione eorum discussa, quate-
nus ad ipsos pertinet modus in Missæ celebra-
tione servandus coràm Prætoribus, ne, ut di-
ctum nu. 108. in fine, illis conniveant nec diffi-
ciles experiantur salarij sibi reddendi solutores,
aut aliàs adversantes. Habent enim & illi fre-
quenter secum uxores, quas uti PrincipissasProreges in|Missis De-|functorum|non thurifi-|candos.
student, & fortè etiam uti Reginas pertracta-
ri. Et ut ad Proreges revertamur, non ante an-
nos plures, cùm eorum unus funerali officio,
in quo adstabat Archiepiscopus, pariter inter-
esset, videretq́ue illi thurificationem impen-
sam post offertorium, sibi autem non impendi,
pro eo expostulavit, & Archiepiscopum ut sibi
illud redderetur officium acriter requisivit,
unde factum ut aliquantulùm retardarentur
officia, & inter adstantes admiratio cum mur-
mure ex non agnita caussa funderetur. Sed
cùm Archiepiscopus id, quod erat actum, juxta
legitimos Ecclesiæ ritus procedere respondis-
set, Principis indignatio deferbuit, & sacri-
ficium est debita cum tranquillitate per-
actum. Et ritus quidem legitimus habetur in
Cæremoniali Episcoporum, dum Lib. 2. Cap.
11. in quo de Episcopo solemniter celebrante
pro Defunctis, sic enim ibi: Imponet tamen post
Offertorium Episcopus thus in thuribulum, more
solito, cum benedictione. Per interceßionem &c. &
thurificabit oblata & altare, & demum ipse so-Cæremo-|niale Epis-|coporum.
lus thurificabitur. Sic ibi. Sequenti autem Ca-
pite sic habetur: Ad Offertorium Episcopus more
solito, ministrante naviculam Presbytero aßisten-
te, imponet thus in thuribulum dicens, Per inter-
ceßionem &c, & thurificatis oblatis & altari, thu-
rificabitur celebrans à Diacono, & Episcopus à
Presbytero aßistente, more solito. Tantùm illic.
Et quod de non thurificandis alijs celebrante
Episcopo decernitur, in Missa coràm ipso pa-
riter observandum, quia eadem norma in om-
nibus servanda præscribitur. Cur autem cùmCur solus|thurificetur|Episcopus.
non thurificantur alij, Episcopus tamen thuri-
ficandus sit, ex eo habetur, quia thurificatur
celebrans, & Eiscopus cum illo quadam ratio-
ne concelebrat; unde cum cappa facit Con-
fessionem cum celebrante: cumq́ue & ipse
thuris benedictionem perficiat, debet illius par-
ticipatione pariter honorari. Quod quidem
licet non explicent de hujusmodi materia a-
gentes, videtur Ecclesiæ menti penitus conve-
nire: & pro dictis juxta Cæremoniale Cle-
mentis VIII. stat etiam R. P. Michael Bauldry
in Manuali sacrarum Cæremoniarum circa librum
2. Cæremonialis Cap. 11. & 12. Ex quo infer-
tur circa illa nullam factam mutationem. Erit
autem à ratione alienum, si contendant Pro-
reges thurificationem sibi in Missis præfatis
exhibendam, quæ & Ecclesiasticis omnibus, &
Choro assistentibus denegatur, ac pro eorum
libitu stabilitos jam diu sacros ritus pro divi-
nis officijs immutari.
1314. Circa quod novus quidem cœpitReverentiæ|ut sint à|Diacono|Proregibus|exhibendæ.
abusus introduci, quòd scilicet Diaconus
Evangelij librum osculandum Proregi defe-
rens, sicut & thurificaturus, & Pacem daturus<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa Altaris Ministerium. 471
<-P>procedens reverentias faciat more aulico, etiam
genuũ flexione trigemina. Quod quidem ma-
nifestissimè Cæremoniali adversatur, sic enim
Lib. 1. Cap. 30. præscribitur: Semper tamen Cap-Cæremo-|niale Epis-|coporum.
pellanus, sive Evangelium, sine Pacem deferens
observet ne ullam priùs reverentiam faciat versus
Episcopum, aut alios, quàm librum, aut instru-
mentum Pacis osculandum præbuerit. Sic ibi. Cùm
autem reverentiæ solùm ante deosculationem
prohibeantur, licebit post illam in ipso disces-
su reverentiam aliquam inclinatione capitis &
pectoris moderata, sine genuflexione tamen
exhibere. De thurificatione autem cùm nihil
dicatur, videtur reverentia permitti, & poterit
stare aliquantulùm ante thurificationem, &
immediatè post ipsam. Ratio autem discrimi-
nis est, quia Librum Evangeliorum apertum
deferens summæ Venerationis Minister est;
unde ipsi potiùs exhibenda est reverentia, quæ
& Evangelio ipsi exhibetur, ac proptereà de-
osculandum deferatur. Cùm instrumento Pa-
cis etiam accedens, quasi Christi legatum agit,
cujus & verbis loquitur. Non ita cùm thuris
ministerio utitur, neque enim thuribulum in
se quidquam habet sacrum, propter quod reve-
rentia debeatur, sicut habet Evangelium, & Pa-
cis instrumentum. Est quidem thus in thuribu-
lo Deo sacrum, sed respectus ille talis non est,
ut adorationem mereatur; neque enim res
quælibet Deo consecrata illam promeretur,
licet debeat religiosè tractari. Deo enim debe-
tur latria, hyperdulia Virgini, dulia Sanctis,
& ijs, quæ illos repræsentant, aut aliquomodo
ad eos spectant, aut quidquam eorum sunt:
quod de Deo eatenus dici potest, quatenus fa-
ctus homo, & sic ea, quæ illius aliquomodo
sunt, adoratione reddidit digna ad supremum
gradum pertinente. Quæ ergo talia non sunt,
etsi sacra, ad orationem neutiquam promeren-
tur. Et quæ de Proregibus dicta sunt, Indo-
rum Parochi sibi cum proportione accommoda
dicta intelligant, ut Prætoribus & gubernato-
ribus caveant indignis humiliationibus se con-
temptibiles, dum sacra tractant ministeria, prę-
bere. Decet potiùs in his sanctè esse superbos,
superbia illa, de qua Dominus Isaiæ 60. v 15.
Ponam te in superbiam populorum. Ubi de con-Isai. 60.|v. 15.
versione Gentium, ut præclarè D. Hierony-
mus, & Ecclesiæ gloria, quæ curvari debeat
nemini, cùm tamen eam sint gloriosissimi om-
nium curvis genibus perculturi. Et venient ad
te curvi filij eorum: qui humiliaverunt te, & ado-v. 14. & 16.
rabunt vestigia pedum tuorum. v. 14. & suges lac
Gentium, & mamilla regum lactaberis v. 16.
Quomodo autem superbia non inflatum &
insolentem animum, præ se omnia despicien-
tem, sed excelsum & magnanimum cum de-
bita tamen erga Deum, & ejus ministros sub-
jectione designet, ex P. Gaspare Sancio abun-
dè poterit Lector haurire, apud quem erudi-
tionis multùm, dum Nos paucis erga sæcu-
lares Parochos dictis ad Religiosos propera-
mus.
@@
CIRCA
TITULUM XVII.
De Religiosis Parochis.
§. I.
De convenientia Paræcialis curæ in Religio-
sis, & gradu obligationis circa admini-
strationem. Ad tria priora
Capita.
1315. CIrca convenientiam in eo,Circa con-|venientiam|judicium.
quod scripsi, persisto. Si Reli-
Dostları ilə paylaş: |