carnis & diaboli ignita jacula, & aspectus
maximè frænandus, ne subeant cogitationes,
quæ speculativæ cùm ab aliquibus censeantur,
practica revera sunt infectæ malitia, unde &
sacrilegij, quia contra votum castitatis. Ubi
difficultas illa occurrit, de qua P. Cardenas
Disput. 42. Cap. 4. An sit purè speculativa co-Peculiaris|difficulias|circa femi-|neæ pul-|chritudinis|aspectum.|Vbi de Ca-|ramuelis|sententia.
gitatio feminæ pulchræ ad excitandam dele-
ctationem veneream. Circa quam Dom. Cara-
muel in Theol. regulari nu. 1050. §. Ioannes, sic
philosophatur, ut in dicta cogitatione tria sint,
finis, entitas medij, & ordinatio medij in fi-
nem. Finis est delectabilior pollutio; non mu-
tat autem speciem major aut minor delectatio;
& ideò non est opus in Confessione talem cir-
cumstantiam aperire. Entitas medij erat licita,
quia est actus speculativus nullo modo interdi-
ctus. Ordinatio medij ad finem est mala, sed
malitia finis: unde in Confessione sufficiet si
quis dicat se commisisse pollutionem. Circa
quod multa citatus Scriptor citato Capite, & se-Quid P.|Cardenas.
quentibus, ubi magna ex parte videtur esse quæ-
stio de nomine, an scilicet cogitatio dicta sit
dicenda speculativa, vel practica, & satis effi-
caciter ostendit practicam esse dicendam, &
eatenus lethaliter peccaminosam. Ex eo autem
quòd talis sit, non videtur contra adversarium
concludi necessarium esse ut in Confessione
aperiatur, cùm possit ad circumstantiam aggra-
vantem revocari, quandoquidem turpitudo af-
fectus non versatur circa feminam, sed circa
mollitiem, ad quam affectio illa erga pulchri-
tudinem trahebatur, ut scilicet esset major de-
lectatio: veluti si quis aliquid aut comederet
aut biberet calidioris temperamenti, ut esset
delectabilior & copiosior pollutio; in quo ni-
hil esset præter aggravantem circumstantiam.
Sed quidem licet in vigore loquendo id stareQuid vero-|similius.
possit: juxta rei veritatem, & ordinariam sic
affectorum dispositionem, existimandum sic
de pollutione agentem diverso circa feminas
peccato delinquere, juxta earum conditionem;
quod ex eo videtur evinci: Nam ita se polluens
in ipso turpi actu feminea pulchritudine pro-<-P>
@@0@
@@1@478 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 17.
<-P>vocatur cogitatione captata: & ita se erga il-
lam, quæ præsens est cogitationi, se habet, ac
si cum ipsa turpitudinem illam exerceret: aliàs
valde materialiter se haberet, ac si tantummo-
dò præcessisset. Sic enim accidere in conjugi-
bus solet, ut vir rem cum uxore habens, aliam
cogitet, & cum uxore adulterium exequatur.
Neque dicat quispiam posse cogitationem ut
non transeat ultra speciem intentæ turpitudi-
nis cohiberi, nam id moraliter non videtur
admittendum, quia se polluere, ex eo accidit,
quòd feminæ copia non suppetat: ergo affectio
primariò in illam tendit: ex quo fit, quòd
cùm præsentem illam vivida cogitatio exhi-
beat, in eamdem credendum sit affectum sic
peccantis inclinari.
1329. Et hæc quidem suasione frequen-Circa asser-|ta Patris|Cardenas|quæ viden-|tur sibi|contraria.
tium occasionum, in quibus Indici Parochi
versantur, dicta sunt, ut eorum debeat esse mo-
deratus aspectus. Habet autem P. Cardenas
citata Disput. 42. n. 134. & seqq. animadversio-
nes utiles pro sedandis scrupulis circa ista. Ubi
tamen duo habet asserta, quæ sibi videntur ad-
versari. Primum nu. 139. sic se habens: Qui
vacat cogitationi speculativa objecti venerei cum
periculo præviso incidendi in cogitationem practi-
cam graviter provocatoriam, non autem consen-
tiendi in illam, non peccat graviter. Ratio est,
quia cogitatio purè speculativa non est caussa per
se, nec notabiliter influens in cogitationem practi-
cam. Sic ibi. Secundum autem nu. seqq. supra
quæsitum cadit sic se habens: Qui cum urgenti
caussa incumbit cogitationi speculativè objecti ve-
nerei, cum periculo tamen consentiendi in cogita-
tionem practicam graviter provocantem, non tamen
in cogitationem veneream, numquid peccabit letha-
liter? Ad quod quidem sic respondet: Vel iste
sine difficultate potest vertere cogitationem practi-
cam in speculativam, vel non potest. Si primo modo,
peccat lethaliter, quia nulla est caussa urgens ad
habendam illam cogitationem practicam, & peri-
culum illud facilè potest vitare per resistentiam, &
actus internos. Si verò secundo modo contingat,
non peccat, quia vitare eam operationem intelle-
ctualem non videtur obligare cum tanto rigore.
Hæc ibi. Tunc sic. Id quod quæritur, illud
ipsum est, quod priori fuerat assertione firma-
tum, & probatum ex eo quòd cogitatio purè
speculativa non est caussa notabiliter influens.
Ergo non benè posteà asseritur in consensu
circa cogitationem practicam sine periculo
circa consensum in delectationem veneream
peccari lethaliter. Neque dici potest in priori
asserto dici, Cum præviso periculo incidendi, in
Secundo autem Consentiendi: nam prævidere
periculum, & velle incidere, consentire in il-
lud est. Et ratio adducta de notabilis influxus
defectu, eadem est, ut vel dicere debeamus
utrobique lethaliter peccari, aut lethale in eo
non esse peccatum: quod tandem Doctus Pa-
ter admittit addens quod in ijs circumstantijs non
est peccatum grave exponere se periculo habendi
eam cogitationem practicam: immò neque actuali-
ter illam habere, de quo in Asserto n. 136. Quod
autem consentire in periculum non plus dicat,
quàm se exponere incidendi in illud, ex eo
constat, quia aliàs non posset stare in eo non<-P>@@
<-P>peccari lethaliter, quod tamen, ut vidimus, af-
firmatur. Cùm ergo benigna in illo Articulo
notanda proponantur, dicendum juxta sic pro-
mittentis mentem in præfatis casibus grave
non esse peccatum communiter loquendo,
quia reflexio illa supra cogitationum illarum
distinctionem rarò accidere potest, unde stante
rationabili caussa practicam admittere, aut
permittere, sine consensus in delectationem
veneream periculo, peccatum lethale non erit.
Pro quibus hæc satis, quæ Indicis Parochis
esse utilia possunt, qui juxta obligationes offi-
cij multas habituri sunt occasiones non solùm
pro speculativis venereorum cogitationibus,
sed etiam pro practicis importunas nihil noci-
turas, sed pro meritorum ac coronarum multi-
plicatione opportunas potiùs, dum firma &
insuperabilis stat Deum non offendendi vo-
luntas, implendi Apostolicum ministerium, cui
tantopere abominatio turpitudinis adversatur,
quæ nec nominetur in nobis.
Circa Votum Obedientiæ.
1330. CIrca obedientiam dicta aliqua su-Circa titu-|lum, quo|sit Superio-|ribus obe-|diendum.
prà n. 1321. & duplicis pro illa
tituli inducta mentio, de quo & in præsenti n.
63. ubi quod præcipienti Superiori titulo ob-
ligationis ab emisso voto provenientis obe-
diendum sit, consequenter ad dicta circa obliga-
tionem obediendi in Parochialis curæ injun-
ctione loquendum esse firmavimus. Quia verò
P. Suarez, quem est, ut aliàs ferè semper, secu-
tus P. Palaus, id docuit, quod ex ipso dedi-
mus n. 62. poterit circa hoc instructus ejus
amplexus doctrinam probabiliter operari; quā-
do scilicet (quod absit) non obedire statuerit,
& minùs in eo peccare, obedientiæ votum mi-
nimè sic operantem infringere sibi persuasus,
operatur. Sed quidem generalius loquendo uti-
lius est alio operari respectu, quia & meriti
majoris, eo quòd ex voto agere perfectius sit,
ut est receptissima Doctorum sententia cum
D. Thoma 2. 2. q. 88. arti. 6. Ubi pro eo tres
validas rationes adducit, Divi Augustini, nec
non D. Anselmi auctoritatibus roboratas, qua-
rum præcipua est, quòd sit actus nobilioris
virtutis inter morales, Religionis inquam. Po-
terit autem juxta alium respectum operans,
perfectiùs agere, si à charitate actus imperetur.
At non videtur quomodo id stare convenien-Notanda|doctrina.
ter possit, ut quis ex amore operari velit, &
nihilominùs obedire renuat actum verè reli-
giosum; juxta voti scilicet obligationem, in
quo difficultas est nulla, respuendo, licet ab-
solutè loquendo impossibile non videatur, qua-
tenus cum amore super omnia stare potest im-
perfectus operandi modus, etiam cum veniali
peccato, ut est exploratum: licet pro casu di-
cto quædam appareat deformitas ob rationem
adductam, cùm religio sit proximior charita-
ti, quàm reliquæ virtutes morales, unde actum
illius, in quo difficultas nulla est, immò facili-
tas major, respuere, minimè charitati consen-
taneum sit, & animum erga Deum non peni-
tus affectum videatur indicare. Ubi de ope-<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa non differendam aditionem Præbendæ. 479
<-P>rante secundùm opinionem non stantem ex
parte legis aut præcepti, alia est ratio, modo
imperfecto operandi admisso, ibi enim diffi-
cultas secùs operandi intervenit: unde si nul-
lum esset incommodum, & nihilominùs sic
ageretur, eodem modo philosophari liceret, &
indignus agendi modus proclamari, in quo vix
posset saltem veniale peccatum evitari.
CIRCA
TITULUM XVIII.
De Præbendarijs Cathedralium Ec-
clesiarum.
§. I.
De obligatione non prorogandi Regiæ præ-
sentationis acceptationem. Ad Cap. 1.
& Addition. n. 126.
1331. QUod dictum de obligatione cir-Vt stet obli-|gatio pro|casu tituli|sub mor-|tali.
ca assistentiam in Choro affir-
mat Dom. Barbosa Tractatu de
Canonicis & Dignitatibus Cap. 20. n. 8. ubi sic
scribit: Vnde his tribus mensibus exceptis, in re-
liquis novem tenentur quolibet anno residere; ita ut
si in illis notabiliter absint, peccent mortaliter. Sic
ille adductis ante posteriorem clausulam Ni-P. Barbosa.
colao Garcia, & Armendariz, & pro sequenti
P. Sà, eodem Garcia, Squillante, Sanctarello,
Filliucio, Suario, Diana, Machado, ex quo
cum Garcia loquente subdit non videri id ita
amarè accipiendum, cùm sic faciant multi
absque scrupulo conscientiæ, existimantes in
eo non peccare, nec communiter id notatur.
Quod quidem juxta adductam limitationem
intelligendum venit, si videlicet notabiliter
non absint: neque enim amarè cum ijs agitur,
quibus absentia per tres menses, & quæ non
sit notabilis indulgetur, si videlicet bis aut ter
in singulis, cùm circa officij divini recitatio-
nem neque pro die uno indulgentia conceda-
tur, sitq́ue Præbendariorum obligatio speciale
pro eo munus, ad splendorem Ecclesiæ spe-
ctans, & satisfactionem Christianis populis
exhibendam, qui decimas pro eorum susten-
tatione contribuunt & divini cultus majestate.
Neq; sit satis, si dicatur eos, qui absunt, non le-
vare decimales fructus: licet enim ita sit, Chri-
stianis populis, decimas solventibus legitima
satisfactio deficit, dum quod pro pluribus solvi-
tur, ad paucos devenit, eorum, qui assisterent,
impeditur provisio, & Dei caussa indignè per-
tractatur.
1332. Sed citatus quidem Scriptor ut vi-Ex citato|Scriptore|quid ulte-|rius habea-|tur.
dimus citato loco pronuntians, quæstionem ex
professo tractandam assumit Cap, 40. à n. 9. Et
rationibus atque Auctoribus pro parte utraque
præmissis, cùm illis sentit, qui peccatum mor-
tale affirmant minimè in absentia committi,
duabus tantùm limitationibus adjunctis, de
quibus n. 15. scilicet quando Canonicus non<-P>@@
<-P>vult residere & interesse ex contemptu, seu
contra Prælati sui præceptum ex justa caussa
latum. Deinde quando ex alicujus Canonici
absentia non remanerent tot, qui possint Ec-
clesiam competenter officiare. Ex Sylvestro
V. Horæ nu. 3. parti. 2. ut si ipso discedente non
remanerent in Choro saltem quatuor, ex Ca-
rolo Maringno de horis Canonicis Cap. 56. n. 24.
Circa quod quidem in Indijs non multùm vi-
detur interesse sive hoc, sive illo modo quis-
piam opinetur. Cùm enim ad distributiones
quotidianas decimalis pro Præbendarijs portio
reducatur, omnes adesse curant, licet omnium
fortè non sit, quod de Sanctissimo sene Simeo-
ne dictum ab Evangelista. Hic venit in spirituLucæ 2.|v. 27.
in templum. Lucæ 2. v. 27. Unde videtur non
futurum in divinis officijs notabile detrimen-
tum ex absentia etiam notabili, quia nullus
est notabilem jacturam in temporalis subsidio
voliturus. Sed quia esse tale aliquid absolutè
potest, generalis est doctrina utiliter propo-
nenda. Et quidem si sententia, quam præfa-
tus Doctor amplectitur, licet timidè, ut appa-
ret, vera est, id quod in prima limitatione ad-
dit, non videtur locum habere posse; scilicet
Prælatum posse, sub reatu culpæ lethalis assi-
stentiæ præceptum imponere, cùm ipse, cui
imponitur, ad illam non teneatur. Quòd si di-
catur posse Prælatum juxta sententiam proba-
bilem operari: Præbendarius idem excipiet.
Et, vel caussa non procedet, vel non sine liti-
bus transigetur. In qua si & Præbendarius
vincat, ut frequentissimè accidit, Prælati
auctoritas circa ista notabile detrimentum pa-
tietur.
1333. Jam quod de quatuor manentibusCirca nu-|merum assi-|stentium in|Choro do-|ctrina pe-|culiaris|improbata.
in Choro dicitur non videtur resolutioni præ-
sentis quæstionis opportunum, ubi de absentia
pro notabili tempore agitur, & quam esse lici-
tam adducta pro eo à præfato Scriptore fun-
damenta videntur probare, si quidquam pro-
bant. Cùm tamen exitus ille Præbendarij ma-
nentibus quatuor casus singularis sit: in quo
quidem consideratione dignum est, quòd si ex
quatuor illis deesset unus, ad remanendum te-
neretur: Atqui per accidens est quòd remanere
velit, potuit enim prior exire. Ex quo convin-
citur obligatio remanendi; quia hæc non est
per accidens, sed ratione Præbendæ: aliàs
omnes abesse possent, cùm nullus præ alio ad
assistendum teneatur, & qui intervenerit defe-
ctus nulli possit in speciali præ alijs imputari.
Hic profectò modus obligationis ex præcepto
Ecclesiæ indignus, immò indignissimus esset:
Aßistat Præbendarius, si alij non aßistant. Ex quo
fieret ut nullus se absolutè obligatum deberet
reputare, & ita contingere, ut si per totius anni
discursum quatuor assisterent, possent multi
per totum illud alto dormire somno, & sine
Chori defatigatione genio penitus indulgere.
Est autem verè talis, si praxis eo decurrat mo-
do, qui ab Auctore præfato, undecumque il-
lum eruerit, exhibetur. Et obligationem qui-
dem non talem, sed absolutam statuit Conci-
lium Tridentinum Seßione 24. de Reformat. Cap.
12. Ubi de Canonicis absentibus, seu non ser-
vientibus præcipit ut primo anno dimidia parte<-P>
@@0@
@@1@480 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 18.
<-P>fructuum, secundo omnibus, tertio non am-
pliùs fructibus, sed beneficijs ipsis priventur.
Quod equidem stare non posset, si obligatio
serviendi non prorsus urgeret. Ad quod quidem
dupliciter responderi potest juxta præfatum
Scriptorem. Primò in eo puniri culpam non
Theologicam, sed juridicam. Quod ut demus,
etiam ex eo sequitur absolutam esse obligatio-
nem, aliàs neque pœna juridica posset impo-
ni. Secundò legem dictam esse pœnalem, quæ
in foro conscientiæ non obligat juxta receptam
sententiam ut valde probabilem. Sed neque
hoc satisfacit circa id, quod modò intendimus,
obligationem scilicet non esse juxta modum
illum dicendi, Si non aßistant alij. Deinde effi-
caciter improbatur, nam ex eo sequitur nullam
esse in foro conscientiæ obligationem, sive
adsint, sive non adsint alij. Id constat, nam in
eo tantùm est culpa juridica, & lex pœnalis
est, quæ in foro conscientiæ non obligat. Vi-
detur evidens consequentia, unde plura non est
opus adjecisse.
§. II.
Vbi Præbendarij pauci quid circa Distribu-
tiones. Circa Cap. 2.
1334. QUibus sint applicandæ distributio-Quid circa|casum Dom.|Barbosa.
nes absentium, pro quibus illis ti-
tulus nullus tractat Dom. Barbosa citato Tra-
ctatu de Canonicis Cap. 22. nu. 14. & seqq. &
citatis locis Concilij Tridentini, & accrescere
præsentibus cum multis, quos refert, affirmat:
loquitur autem de ordinarijs ex tertia fructuum
parte constantibus juxta ejusdem Concilij dis-
positionem Seßione 21. Cap. 3. de Reformat.
Seßione 22. Cap. 3. etiam de Reformat. licet ille
de ijs, de quibus in hoc posteriori Capite, ali-
ter sentiat cum nonnullis, juxta distinctionem
à Nobis insinuatam, & explosam, quia revera
menti Concilij, sicut & tenori videtur adver-
sari. Est quidem satis verosimile in posterioriDiscrimen|distributio-|num juxta|Concilium.
Capite de tertia fructuum parte agi, quæ sit à
priori illa diversa, de qua in priori, aliàs non
erat cur repetitio dispositionis præteritæ sub-
deretur. Id autem magno consilio sic actum.
Cùm enim ij, qui in Ecclesiis Cathedralibus
aut Collegiatis dignitatem, personatum, aut
officia peculiaria habent, propter excellen-
tiam supra alios, soleant eorum exercitia repu-
gnare: oportuit ipsos pœna distributionum ta-
lium à negligentia suis in muneribus cohibere.
Possent enim assistere, & sic ordinarias distri-
butiones lucrari, nec tamen officijs incumbere,
unde specialem oportuit pœnam designari: ne-
que alijs accrescere, non quidem habentibus
officium, quia & ipsi pro illo suum præmium
habent, neque rationi congruit, ut præmium
quod unus ob negligentiam circa proprium
committit officium, alius, cui diversum incum-
bit, & nihil circa prius illud laborat, habeat
officialis. Ex quo & habetur, non posse ad
Canonicos & alios non habentes officia per-
tinere, sicut pertinere ordinariæ distribu-
tiones possunt ob incrementum aliquod la-<-P>@@
<-P>boris, & aliquale juvamen in eodem mini-
sterio.
1335. Archidiaconum, qui simul sit Ca-Circa du-|plicata offi-|cia in Præ-|bendario.
nonicus, non posse duplicatas distributiones
accipere dictum nu. 8. Sed contrarium cum
multis, quos allegat, tenet D. Barbosa citato
Tractatu Cap. 21. n. 18. & 19. & sic de alijs di-
stincta obtinentibus officia, quod & in civili-
bus habere locum affirmat, ut illis duplicatum
salarium debeatur. Quod quidem valde vero-
simile est quando unum officium per se nonEt solum|in officijs|civilibus:
est annexum alteri, secus si per modum unius
propter annexionem conferantur: ut in Regijs
Auditoribus videre est, quibus juxta muneris
proprij conditionem plures adhærent judiciales
curæ. Non ita cùm speciale aliquod ministe-
rium demandatur, ut in judice mediæ Annatæ
videre est salarium habente speciale, licet valde
moderatum, & in commissionibus alijs, dequo
Dom. Solorzanus in Politica pag. 772. & de
Prætoribus locutus P. Fragosus Tomo 1. pag.
421. Col. 2. In nostro autem casu non posse
duplicatas distributiones accipi tenent Anto-
nius Butrius, Rochus Curtius, Ludovicus Go-
mesius, quos adducit Covarrubias Lib. 3. Variar.
Cap. 13. nu. 6. Quod adeò verum præfatus ar-
bitratur Antonius, ut nec contrarium possit cō-
suetudine admitti constanter asseveret. Quid-
quid autem alicubi sit, ubi ex dispensatione
Pontificis aut consuetudine, Archidiaconatus
& Canonicatus, cùm distincta beneficia sunt,
ab uno obtinentur, & consequenter duplicatas
distributiones levat, in Indijs alia est ratio, in
quibus unum tantùm beneficium sunt, unde
circa distributiones non est præfata diversitas,
sicut neque in alijs Dignitatibus, cùm ta-
men adnexum officium habeant, ex eo ur-
genti principio, quòd præsentia non multipli-
catur.
1336. Stephanus Weyms apud. D. Barbo-Ratio cur|distributio-|nes absen-|tium non|addicantur|præsentibus|ex VV eyms.
sam nu. 15. cit. Cap. 22. post adductam decla-
rationem Cardinalium juxta quam distributio-
nes absentium sunt fabricæ Ecclesiæ, aut alteri
loco pio, pro arbitrio Ordinarij applicandæ,
subdit rationem ejus considerari posse ex eo
quòd tertia illa pars fructuum distribuatur non
Dostları ilə paylaş: |