nebris, ab incursu, & dæmonio meridiano. Psal. 90.
privilegiũ autem cessante concessionis caussaQuid obstet|privilegio,|sed defen-|ditur.
finiri recepta doctrina est, pro qua Cardinalis
Tuschus Tomo 1. Lit. C. Conclus. 202. nu. 27.
& Dom. Barbosa Tractat. de Axiomatibus Iuris
Axiomate 40. nu. 9. & alij passim. Sed hoc non
obstat, quia in primis caussa privilegij non pe-
nitus cessat, & quando id accidit, perseverare
illud receptissima etiam doctrina est, de qua
Nos Tit. 19. nu. 68. revera enim ad majorem
securitatem possunt famuli armati conducere,
ad quamcumque scilicet irreverentiam præ ca-
vendam: tum etiam quia videntes sic armatos
famulos peculiarem de reverentia Dominis
debita, & ipsorum præeminenti potestate con-
ceptum efformant; ex quo & eorum major se-
curitas stabilitur. Deinde familia armata non
tantùm pro securitate, sed etiam pro honoris
quadam prærogativa confertur, civibus com-
munis, ubi portatio eorum habetur in usu, ut
in Hispania, & provincijs alijs ex cōsuetudine,
cùm tamen sit jure prohibitum, de quo Scrip-
tores apud Cardinalem Tuschum Tomo 1. Lit.
A. Concl. 115. Inde est ut is, qui gladio non
sit accinctus, parvi fiat, ut sunt rustici, nisi
Advocati, aut Medici sint, & id sit Principi-
bus peculiare, & eorum vices gerentibus, ut
cum gladio possint in Concilium, aut Senatum
introire, de quo eruditè Janus Langlæus in
Semestribus Quia ergo honorarium ornamen-
tum gladius est, Inquisitorum famulis est per-
missum, unde etiamsi necessitas cesset stabilita
securitate, stare privilegium potest, sicut in
Episcopis, quorum eximia reverentia & secu-
ritas in populis Christianis.
Circa 5. & 6.
1385. QUod dictum n. 48. in fine circa Cle-Negotiato-|res Clerici|ut amutant|privilegium.
ricos negotiantes tradit etiam P.
Pereyra Tomo 1. Promptuarij Theologiæ moralis
nu. 1218. Vers. Certum est, addens quod à Nobis
uti certum est prætermissum, scilicet Cleri-
cum amittere privilegium Clericale, non qui-
dem Canonis, nec fori, sed quo tam ipse, quàm
ejus bona, à tributis & oneribus eximuntur,
& hoc donec resipiscant. Num. 50. circa De-Quid circa|Deposita-|rios.
positarios addendum id, quod ibi traditur, non
procedere, circa Depositarios, qui non sunt à
Justitia Regia constituti: unde alij convenire
apud laica tribunalia non possunt. Dictum
ibidem Depositarium circa reddendam ratio-
nem inobedientem puniri à laica potestate
posse, non ita qui morem gerens judici ratio-
nem reddit, sed non bonam. Quod quidem
ita accipiendum est, ut in reddenda ratione
malitia non videatur admisceri, si enim tale
quid accidat, & probari sufficienter possit, à
laica poterit potestate compelli: quia malam
reddere rationem perinde est ac non redde-
re. Nullum enim esse, & esse sine effectu, pariaD. Barbosa.
sunt, ut apud Dom. Barbosam Tract. de Axio-
mat. Iuris. Axiomate 164. nu. 2. pro quo &
Marius Antoninus Variar. Resolut. Lib. 1. Re-<-P>
@@0@
@@1@502 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 20.
<-P>solut. 78. nu. 9. & 10. Ubi commodum pro eo
exemplum non legitimæ publicationis, quæ
pro nulla habetur, & in casu quidem nostro
sic dicitur: Se pueda compellar à que dè quenta de
los tales bienes. De omnibus ergo reddenda ra-
tio, & ad id Depositarius compellendus, quod
dum non præstat subterfugio damnabili, per-
gere compulsio potest, & punitionis op-
pressio.
Circa 9.
1386. EUm, qui post delictum ad gremiumCirca pri-|vilegiatum|post deli-|ctum.
est S. Tribunalis admissus non pos-
se privilegio ejus potiri habet præfatum Capi-
tulum. Sed posse in eo locum habere, quod erga
Clericum Communis sententia firmat, ut sola
Clericatus assumptio non sufficiat, nisi ad
fundandam præsumptionem vitandi fori alia
concurrant. Ubi à simili argumentati sumus,Privilegium|ut queat|extendi|favore reli-|gionis.
eo quòd sit in favorem fidei, cùm simile ratio-
ne tantùm similitudinis non possit communem
privilegij usum fundare. Sed est in eo difficul-
tas, quia privilegium etiam ob titulum fidei
aut religionis ampliari nequit ultra expressos
terminos concessionis in præjudicium tertij.
Ex Cap. Dudum de privilegijs. Ubi Glossa sicCap. Du-|dum de|privil.
colligit: Et sic nota quòd Papa concedendo indul-
gentiam seu privilegium, non intendit alium læde-
re. Sic Vers. Casus. Pro quo & textus plures
Cap. In his. quæ Vers. Ad cultum divinum. Quæ
cùm ita sint, constat aliàs jurisdictionem Re-
giam ex præfata ampliatione lædi, dum ab
eadem delinquentes ante acceptum privile-
gium subtrahantur, circa quod quidem Prin-
cipes zelum peculiarem affectant, suosque cir-
ca hoc satagunt attentissimos esse ministros.
Ad quod dici verosimiliter potest in primis
Reges nostros, cùm sint acerrimi fidei defen-
sores, & S. Inquisitionis Tribunal eximijs fa-
voribus prosequantur, dum concordiæ Capi-
tula esse sibi gratissima ipsa concordiæ appro-
batione declarant, minimè futuros invitos cir-
ca verosimiles eorum intellectus, cùm id etiam
eorum sanctissimam intentionem videatur
promovere. Deinde si ejusmodi interpretatio-
nes non placeant, id stat, quod in fine Capituli
præsentis est dictum, unde potest ab ipsis sua
jurisdictio sarta tecta conservari. Sed cùm In-
quisitores possint aliter sentire, inde quidem
possunt controversiæ multoties suscitari. Sed
hoc novum non est, cùm pro casibus hujus-
modi quid sit opus facto dispositum invenia-
tur. Quamvis ubi opiniones probabiles pro
utrâque parte sunt, non ita appareat decisum
quid fieri debeat, videturq́ue non incongruum
ut sit locus præventioni, nisi jam circa usum in-
valuerit consuetudo. Et quidem in ijs, quæ
mixti fori sunt, in quibus est locus præventio-
ni, id ex eo videtur accidisse, quod pro parte
utraque probabilis esset opinio, unde prudenter
sic est usus temperatus.
@@
Circa 11.
1387. CIrca notorium excessum dictumCirca incar-|cerationem|Alguacel-|lorum, no-|tanda do-|ctrina.
ibi, talem esse posse, etiamsi non sit
in publico & frequenti loco commissus, sed
taliter ut per idoneos possit testes comprobari.
Sed cùm incarceratio rarò futura sit, Si no en
casos raros: pro commoda praxi ita videtur pro-
cedendum, ut dum excessus in publico com-
missus est, ad satisfaciendum scandalo meritò
incarceratio adhibeatur: quando autem non
talis, sed paucis, sufficientibus tamen probatus
testibus, convenienter poterit circa carcerem
indulgeri, nisi adeò excellat gravitas, ut hujus-
modi pœnalitatis genus opportunum judice-
tur. Et quidem casus rari ij esse videntur, qui
in publico committuntur, ut toti statim civi-
tati fiant manifesti: nam & rari sunt qui ita
irreverentes erga S. Tribunal possint depre-
hendi. Unde quod dicitur Si no en casos raros y
notorios, ad hunc est intelligendi modum ad-
vocandum, ut rari sint cum notorietate pe-
culiari: nam si hoc pacto non accipiendum,
non videbitur necessarium quod de notorie-
tate raritati adnexum: cùm constet à S. Tri-
bunali Alguacellos Regios, ubi de hæresis
crimine, aut ipsum concernentibus non agi-
tur, minimè nisi notoriè excedentes esse, non
solùm incarceratione, sed neque pœnis alijs
afficiendos. Et in hoc quidem graviores esse
lapsus possunt, quia de ministris Regijs agi-
tur, in quorum supplicio si præcauti admit-
tantur excessus, post interpositam in præsenti
Capitulo Regiam auctoritatem, illius lædi vi-
detur auctoritas. Unde & occasio ut Regia
indulta circa S. Tribunal aut subtrahantur,
aut minuantur. Ex quo apparet, quòd dum
pro S. Tribunali imprudenter agitur, contra
ipsum potiùs agatur, dum providentissimè
constituta in favorem fidei non ut oportet cu-
stodiuntur. Quæ quidem ad futurorum spe-
ctant cautionem, circa præsentia enim nihil
occurrit animadversionis censura condignum,
quam neque ego, si secus res se haberent, ulla
ratione distringerem, probè conscius quantùm
reverentiæ & observantiæ, à juratis præscrtim
ejus beneficio Ministris, Tribunali sancto de-
beatur.
Circa 13.
1388. IN illo sic habetur nu. 58. In fine: QuæCirca bona|in quibus|succeditur.|Apud quẽ,|& qua liter|intentanda|lis ab In-|quisitoribus.
rationes licet magni momenti sint, &
propter eas meritò sit lex hujusmodi stabilita: quia
tamẽ ad bona tantùm; in quibus Ministri Officij san-
cti succedunt, limitata est, in alijs debent obortæ
molestiæ devorari. In illis enim Inquisitionis Mini-
stri ad Tribunal sanctum possunt caussas evocare,
& actores apud illos debent reos convenire. Hæc
ibi, ob limitationem, quæ in Textu extat,
dum dicitur, En algunos bienes litigiosos por te-
stamento, ò otro titulo, scilicet Sucediendo. Ex
quibus videtur inferri in bonis, quæ ad succes-<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa S. Inquisitionis concordata. 503
<-P>sionem non spectant, aliter asserendum, &
ita id faciendum, quod nuper dictum, id quod
est dispositionis prędictę tenori cōforme, juxta
quam est à Nobis pronuntiatum. Sed quidem
verosimile etiam apparet, ut quod de succes-
sione dicitur, ad jus quodcumque aliud refer-
ri debeat, cùm ratione exempli tantùm bona
sint ex successione obvenientia mentionata:
quia in omnibus eadem videtur esse ratio.
Successionis autem mentio inducta, quia id
frequentiùs, cùm ij, de quibus agitur, nego-
tiationi non incumbant, ex qua solent frequen-
tiora oriri litigia, aut alijs sint litigiorum oc-
casionibus implicati. Similiter etiam videtur
accipiendum quod dicitur. Que se determinen y
acaven, donde se ubieren comenzado. Quid enim
si inceptæ lites non sint, sed eas oporteat à
præfatis inchoari? Apud eosdem profectò ju-
dices litigandũ ex indicato ibidem fundamento,
quod actor debeat sequi forum rei. Id quod
ex sequentibus comprobatur, O ubieren de yr en
grado de apelacion. Incepta enim ad judicem
sunt ejusdem ordinis, si appellatio successerit,
deferenda: ex quo fit idem esse pro incipiendis
faciendum. Cur autem de inceptis tantùm de-
cisio processerit, eadem esse ratio potest, quæ
pro præcedenti est reddita, quia id magis in
usu, cùm rarum videatur Inquisitorem litem
auspicari. Quamvis reverà Capituli tenor
non videatur de inceptis accipiendus, cùm pos-
sit de omnibus convenienter intelligi, si illud
Donde fueron comenzados, exponamus de incep-
tis etiam ab Inquisitoribus & Ministris, quibus
avocatio caussarum, de quibus agitur, ad Tri-
bunal Sanctum prohibeatur, quia & lis ante
adeptum officium potuit incipere, & etiam post
inchoationem injustè attrahi posset ab ipsis
jam in Superiori gradu constitutis: Verba si-
quidem juridicarum dispositionum ad eum sunt
sensum adsciscenda, qui juri conformior, &
rationi consonantior videatur, juxta ea, quæ
adducit Cardinalis Tuschus Tomo 5. Lit. O.
Conclus. 55. nu. 4.
Circa 14.
1389. NVm. 81. in principio sic habe-Error typo-|graphicus.
tur: Sed cùm prohibitio in id tan-
tùm tendat, ut mandata pro jurisdictione non den-
tur. In quibus ex errore typographico sen-
sus redditur prorsus ineptus: pro inhibitione
namque jurisdictione suppositum. Est autem
dicto in §. satis controversa doctrina de foro
competenti, & datum ibi, quod pro subjecta
materia est sufficiens judicatum. Et quod ad
laicum attinet in civili negotio? ut liceat &
valeat, juxta jus commune, seu Cæsareum,Circa juris-|dictionis|prorogatio-|nem.
ex adductis ibidem textibus compertum habe-
tur, quidquid de Jure Castellæ, & Lusita-
niæ sit, cujus meminit D. Barbosa in Colle-
ctaneis ad Cap. Signisicasti 18. de foro compe-
tenti Lib. 2. & D. Solorzanus Lib. 2. Cap. 28.
nu. 20. & seqq. ubi adducit Didacum Perez,
citatum etiam à D. Barbosa, de lege Ordina-
menti loquentem. Adducit etiam Azevedum<-P>@@
<-P>l. 2. & 4. Tit. 17. Lib. 4. Recopilationis, ubi ni-
hil ad rem. Videtur autem id resolutioni à
Nobis propositæ obstare, ut scilicet incarce-
rato non liceat jurisdictionem judicis, neque
Inquisitoris prorogare. Sed quidem quod ad
Inquisitorem attinet, ex communi doctrina
circa Ecclesiasticos, de qua citatus Dom. Bar-
bosa, firmari potest, cùm Ecclesiastici judices
sint; & laici possint Ecclesiastici judicis ju-
risdictionem prorogare. Quod autem non ob-
stet legibus qnorumdam regnorum id videri
prohibitum, ex Emmanuele Themudo habe-
tur Decisione 44. nu. 1. 2. & 3. Ubi de Lusi-Quid in|Hispania.
tanicis. In Hispania autem extat lex 3. Tit.
1. Lib. 3. Ordinamenti, quæ & est 20. Tit. 1.
Lib. 4. Recopilat. tenoris sequentis: Ordenamos
que nuingua lego sea osada de citar, ni emplazarLex ordina-|menti ob-|stans.
à otro lego delante el juez de la Iglesia, ni hazer,
ni otorgar obligacion sobre si, à que se someta à la
Iuridicion Ecclesiastica sobre duedas ò cosas profa-
nas à la Iglesia no pertenecientes, y si lo hiziere,
mandamos &c. Sic tres Reges Alfonsus Unde-
cimus, Henricus II. & Joannes II. Et quia
illius usus jam non vigebat à Catholicis Regi-
bus Ferdinando & Isabella revocatus, & post
illos à Carolo V. Propter quod Illustrissimus
Felicianus à Vega Relectione in citatum Cap.
Significasti nu. 3. cum alijs tenet ex jure Re-
gio prorogationem dictam non licere, licet
juxta commune secus habeat, ad ea se refe-
rens, quæ dixerat in Relect. circa Cap. Ex
tenore n. 25. & seqq. Sed quidem doctissimusSed non|obstante|verosimilis|& pia Aze-|bedi reso-|lutio.
Azebedus circa leg. 11. citati Libri & Tituli
affirmat & probat & licere prorogationem di-
ctam, & acta esse valida, Regesque nostros
pœnis ab ipsis statutis contentari, pro quo non
leves rationes adducit, cum notabili illa do-
ctrina, quòd scilicet Judices Ecclesiastici
competentes sint respectu laicorum, non actu,
sed habitu, quia in exordio Ecclesiæ ad ipsos
fidelium litigiosæ caussæ pertinebant. Et
quidem cùm juxta Juris Canonici expressam
sanctionem prorogatio dicta liceat, quidquid
nonnulli minùs videant, satis Catholicorum
est Regum pietate dignissimum, ut circa hoc
rigidè agatur, quando quidquam minimè di-
ctis legibus consentaneum acciderit, neque ex
illo inconveniens aliquod momenti conside-
rabilis timeatur. Sunt autem qui legem præ-
dictam affirmant contra Ecclesiasticam esse
libertatem, quos adducit D. Barbosa Lib. 2.
Votorum decisivorum Voto 36. nu. 73. in quod
ipse videtur inclinare. Sed Regum nostrorum
non est ita apertè pietas traducenda. Pro quo
& Doctores ibi & nu. 36.
Circa 15. 16. & 17.
1390. FAmiliares, de quibus num. 62. &Exteri ne|funiliares,|& qui tales.
63. præter qualitates alias, habi-
turos eam, quæ ad nativum solum spectant,
nec exteros admittendos optimo quidem jure
præcipitur. Quinam autem naturales repu-
tandi sint, dictum ibi, eos scilicet, qui ad
Castellæ, Legionis, & Navarræ regna perti-<-P>
@@0@
@@1@504 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 20.
<-P>nent. Unde in rigore loquendo Aragonien-
ses, & qui ad Aragoniæ Coronam attinent,
naturales non sunt: nihilominùs erga illos si-
ve in Regijs muneribus, sive in beneficijs Ec-
clesiasticis, id non solet attendi, de quo di-
ctum Tomo 2. Auctarij Parte 8. nu. 520. Ne-
gari tamen nequit circa Ministros S. Tribuna-
lis, ut frequenter non admittantur, peculiarem
esse rationem, ex eo quòd de puritate sangui-
nis, ob distantiam, informationes nequeant
sic commodè capi, nec cum ea S. Tribuna-
lis satisfactione, quæ debet perdiligenter accu-
rari.
1391. Circa tollendos Alguacellos S. Tri-Circa Al-|guacellos.
bunalis statuit Capitulum 16. Unum solum-
modò in Oppido de la Veracruz in Nova Hispa-
nia permittens, eo quod principalis portus &
Indiarum quasi scala videatur. Sed quidem ut
in Nova Carthagine, celebriori Indiarum por-
tu, & ampliorum regionum scala, alius debe-
ret constitui, non solùm similis, sed major
profectò ratio compellere debuisset. Unde &
ita factum, non solùm Alguacello concesso,
sed Tribunali cum debitis Ministris constitu-
tos. Id quod in Portu fluminis argentei satis
opportunum apparet, in illum enim periculo-
sus Judaicæ perfidiæ confluxus, qui & scala,
licet curetur occludi, sed frustrà, semper enim
aditum impietas meditatur, & sæpè assequitur,
quæ ut cancer serpit.
1392. Pro Religiosis Qualificatoribus op-Circa Qua-|lificatores.
timam 17. Capitulum exhibet cautionem, ne
scilicet ad munus hujusmodi eligantur, qui si-
ne Regia licentia, & suorum Prælatorum in
Indias transmigrarint. Sic autem in illius fi-
ne: Cùm autem Capitulum de solis Qualificatori-
bus loquatur, circa Ministros alios prohibitio non
procedit, si accuratum pro eorum sufficientia exa-
men accedat. Sic Commissarios Religiosos vidimus
non Hispanos, qui magna cum satis factione Tribu-
nalis sancti processerunt. Vnde & Ministri alij as-
sumi poterunt, qui ad ministerium non ita honori-
ficum & confidentiæ tantæ deligantur. Hæc ibi.
Ergóne eligi ad præfata poterunt, qui sine li-
centia præfata devenerint, eo quòd de solis
Qualificatoribus Capitulum proloquatur?
Anne etiam Commissarij dicti sine illa
transfretarunt? Minimè gentium. Unde &
observandum circa illos id, quod de Qualifi-
catoribus constitutum cùm animadversioni-
bus adjectis, & omnem concernentibus æqui-
tatem. Quod ergo de Commissarijs non
Hispanis dictum, non eatenus procedit, quòd
sine licentia pervenerint, sed ut ostendatur
circa licentiam dictam, cùm aliàs satisfactio
plena præcedat, non esse scrupulosiùs agen-
dum, quandoquidem pro exteris non soleat
esse Regis sic prompta licentia, unde quod
de Qualificatoribus statutum, ad alios non
derivatum, ex attenta nimis Dominorum ob-
servantia, licet revera possit imposterùm deri-
vari.
@@
Circa 18.
1393. SIc illud: Que siendo Calificador deCirca eos-|dem, pro|licita remo-|tione.
la Inquisition algun Religioso, si à
su Prelado le pareciere mudarle à otra parte por
algunas consideraciones, los Inquisidores, no
se lo impidan. Est hoc convenientissima ratio-
ne dispositum, ne obedientia Religiosa cum
magnis Religionis detrimentis liberum mo-
dum agendi comitantibus infringatur. Et
actum quidem ibi de renuntiatione privilegij,
quo gaudet Societas nostra, ut nequeat abDe renun-|tiato privi-|legio à So-|cietate, quid|Cardinalis|Lugo.
Inquisitoribus (sicut & à Prælatis quibuscum-
que) ad quodvis munus, officium, seu exercitium,
absque expresso sui Superioris consensu, ac etiam
mandato adigi, vel cogi. Quæ renuntiatio, ut
asserit Cardinalis Lugo Lib. 4. Respons. moral.
Dub. 36. nu. 8. ad sola munera Consultorum
& Qualificatorum directa est, quia solùm de
illis tunc temporis agebatur, volentibus In-
quisitoribus liberè eligere, & privilegio suo
obnitente in contrarium Societate. Quod
quidem si ita est, cessat quod à Nobis di-
ctum de ampliori erga officia alia earumdemDifficilis|ejus resolu-|tio ostendi-|tur.
potestate. Sed verò nescio an omnes id ita
sint accepturi, cùm privilegij tenor secus ha-
beat, ut vidimus, Ad quodvis munus, offi-
cium, seu exercitium, & renuntiatio supra illud
cadat, nulla facta exceptione. Neque ex
Dostları ilə paylaş: |