Credulitatis positum Crudelitatis. Et
agebatur quidem de abjurato Arianismo Leo-
vigildi regis Edicto stabilito, & Reccaredi filij
constantissima fide, propter quam in Hispania
Scriptorum numerositas inundavit. Hac om-
nium nobilißima benedictione (sic ibi) Hispanum
donatum imperium, ob repulsam à Reccaredo ini-
tiatore Hispanicæ crudelitatis paternam supersti-
tionem. Et quid magis dici absurdum potuit?
Christi fides non crudelitati militat, sed man-
suetudini, dicente ipso: Beati mites, quoniam
ipsi poßidebunt terram Matth. 5. v. 4. &, DisciteMatth. 5.|v. 4 & 11.|v. 29. & 30.
à me, quia mitis sum, & humilis corde. Iugum
enim meum suave est &c. Cap. 11. v. 29. & 30.
Quibus non obstat quod nu. præced. de gladio
dictum in charissimos quosque distringendo,
in quo quidem D. Hieronymus genus aliquod
crudelitatis agnoscit celebri illa, & ardenti ple-
na spiritu monitione Heliodorum allocutus
Epist. 1. Si in limine pater jaceat, per calcatumD. Hierony-|mus.
perge patrem; Siccis oculis ad vexillum crucis evo-
la. Solum pietatis genus est, in hac re esse crudelem.
Sic ille. Non inquam obstat, quia obedire
Christo in ijs, quæ aut mandat aut consulit,
neque umbram potest crudelitatis habere; im-
mò in eo gratissima Deo intervenit mansuetu-
do. Diriget mansuetos in judicio, docebit mitesPsal 24.|v. 8. & 9.
vias suas. Psal. 24 v. 9. Ubi judicium pro lege
positum, juxta id, quod præcesserat: Legem
dabit delinquentibus in via, ut doctè exponit
Cardinalis Bellarminus. In obediendo enim
legislatori Deo & mansuetudo & mititas exer-
cetur: Dum non resistunt Domino docenti, immòCardinalis|Bellarmi-|nus.
cupiunt doceri. Diriget, inquit, mansuetos in judi-
cio, id est, ducet per viam rectam legis suæ. Sic ci-
tatus Scriptor. Unde & D. Hieronymus in illo
apparenti crudelitatis spectaculo genus pieta-
tis agnovit: Solum pietatis genus est. Et quidemPietas ut|stet cum pa-|tris concul-|catione.
meritò: pietas enim virtus est, quæ ad conve-
nientem se habendi modum in filijs erga pa-
rentes inclinat, juxta ea, quæ præceptum illud
divinum complectitur; Honora patrem tuum &c.<-P>@@
<-P>Quod equidem in conculcatione etiam patris
à Doctore Maximo edocta sublimiter adim-
pletur: patris siquidem malum gravissimum
amovetur, quod certò imminet, si eo sic agen-
te, filius rebellis Deo vocanti persistat: pro quo
experimenta & multa & horrenda succurrunt.
Et quidem si hostibus grave damnum inferre
volentibus patri filius occurreret, pietatis id es-
set satis laudandus effectus, etiam si pro de-
fensione necessarium esset illum semel & ite-
rùm conculcare.
158. Non sic in Arianismo actum, in quoArianismi|genuina|crudelitas.
crudelitas ita suum propagavit imperium, ut
nihil in barbaris minus inventum;
Non Scytha, Caucaseas nec qui colit accola
rupes.
quod de talibus novioribus sæculis verissimè
dictum, pro quo Romanum Martyrologium
excepisse juvabit, die 12. Octobris, ubi sic ha-
bet: In Africa sanctorum Confessorum & MartyrũMartyrol.|Romanum.
quatuor milliũ nongentorum sexaginta sex (4966.)
in persecutione VVandalica sub Hunnerico re-
ge Arriano: qui cùm essent partim Ecclesiarum
Dei Episcopi, partim Presbyteri & Diaconi, asso-
ciatis sibi turbis fidelium populorum, pro defensione
Catholicæ veritatis in horribilis eremi exilium trusi
sunt: ex quibus plurimi, dum crudeliter à Mauris
ducerentur, hastilium cuspidibus ad currendum im-
pulsi, & lapidibus tunsi; alij ligatis pedibus velut
cadavera, per dura & aspera loca tracti, & singulis
membris discerpti, ad extremum variè excruciati,
martyrium celebrarunt. Erant inter eos præcipui
Domini Sacerdotes Felix & Cyprianus Episcopi.
Hæc ibi, & multò plura Victor Uticensis de
persecutione Wandalica, in qua & Geisericus,
aut Gensericus Hunnerici pater suo præiverat
Catholici sanguinis horrendus profusor ex-
emplo, de quibus multa ab Ecclesiasticis Scrip-
toribus haurienda, & ut parcamus alijs, ex ijs
certè Leovigildus, qui Sanctissimum filium
jussit occidi; hunc enim enormitatis spiritum
Arianismus influebat. Cùm enim Ariani ne-
garent Christi divinitatem, fontem sibi Chri-
stianæ dulcedinis desiccabant. Dulcis & rectus
Dominus. Psal. 24. v. 8. & inde quod jam nu.Psal. 24.|v. 8. & 9.
præced. perspeximus: Propter hoc legem &c. Di-
riget mansuetos in judicio.
159. Jam quod de firmitate fidei in Hispa-Fides in|Hispania|pose Recca-|redi con-|versionem.
nia jam inde ab antiquis temporibus in titulo
præpositum, res ipsa loquitur, & nostra opor-
tet ut cum gratiarum actione felicitas recog-
noscat. Converso Reccaredo conversa est His-
pania, & numquàm conversa est retrorsum. Ap-
paruit D. Jacobo in Hispania vivens adhuc
Deipara. Qua veritate nihil in illa constan-
tius: licet Marchio Agropolitanus circa id se
exhibeat hæsitantem in suis Dissertationibus
Ecclesiasticis: ubi licet addat nihil velle se circaApparitio|Virginis|Cæsaran-|gustæ cer-|tissima.
hoc movere, satis ex loquendi modo hæsitan-
tiam manifestat, addens etiam pro eo rationem,
quam est sanè mirum viro erudito (sed non ille
Theologus) momenti alicujus fuisse visam, &
mundo posse non penitus rejecturo committi.
Est ergo illa non videri conforme humilitati
Virginis, ut templum suo nomine erigendum
Divo Apostolo suismet ipsius verbis intimarit.
Cum sit profectò certissimum Virginem, cùm<-P>
@@0@
@@1@54 Recognitio IV. Epithalamij Christi.
<-P>tale aliquid peragit, non suo, sed divino impe-
rio regi, & ejus explorata voluntate. Quid
autem humilitati non congruum in eo apparet
mandati modo, si dicat: Dei est voluntas ut meoDe facto|Ioanni Pa-|tritio.
nomine tali loco templum construatur? & memi-
nisse auctor poterat celeberrimæ apparitionis,
quam Ecclesia peculiari solemnitate comme-
morat die 5. Augusti. Titulo S. Mariæ ad Nives.
Quando scilicet illa Joanni Patritio, & con-
jugi, ac etiam Liberio Pontifici apparuit, & in
Exquilino monte templum extruẽdum edixit,
seu Ecclesiam, quæ Mariæ Virginis nomine
consecraretur. Ubi humilitatis quidem inter
verba supercælestis imperij specimen observa-
tione dignum elucet; nullum enim sibi ad-
scripsit titulum, ex sublimibus illis quibus po-
terat decorari. Et tale aliquid in apparitione
D. Jacobi verosimile est intervenisse. Neque id
tantùm cum tribus præfatis factum; nam sæpè
aliàs de ędificandis suo nomine Ecclesijs à Vir-
gine in majestate se digna apparente actum,
pro quo videri potest P. Balinghem in Kalen-
dario Virginis in locis, quæ dabit Index. Et
præsertim die 8. Sept. nu. 12.
160. Sed quia de doctrinæ abundantia inIaspidea|columna|copiam sa-|pientiæ in|Hispania|indicans,|quæ in D.|Petro præ-|sulcit.
præfato loco ex Reccaredi gloriosa conversione
specialiter agebatur, præstat circumstantiā co-
lũnæ interim expendisse, quæ quidem Iaspidea
est. Iaspidem autem esse D. Petrum, & sub ea si-
militudine primũ civitatis cælestis fundamen-
tum in Apocalypsi habemus: Fundamentum
primum Iaspis. Apoc. 21. v. 17. de quo dictum
nu. 922. & in Amphitheatro magis ex professo
n. 384. & seq. ubi & pro veritate, de qua modò,
pulchrum etiam fundamentum: ut enim ex
Plinio ostensum ibi non Iaspis quæcumque
Petrus, sed quæ apud illum Grammatias, aut
Polygrammos, id est gemma litterata, & multi-
littera: talis enim Petrus, in quo cælestis sa-
pientiæ sublimitas, & qui suprema & antiquis-
sima Theologorum summitas, ut eum vocat Ma-S. Ioan.|Damasce-|nus.
gnus Dionysius ad D. Timotheum scribens,
& à S. Joanne Damasceno allegato in Oratione
de Dormitione Virginis, & pro sacris dignissima
dubio procul officijs, & supremæ illius atque
antiquissimæ Theologiæ latices in Hispania
pro Virginis fluxisse gloria mysticè ab eadem
indicatos res ipsa sine testium necessaria pro-
ductione testatur, ubi præsertim pro illius pu-
rissimæ Conceptionis prærogativa plusquàm
alibi militatum, & à nostra præsertim Societa-
te, quæ & Polygrammos ipsa, de quo citato
num. 673. & alibi actum in spiritu humilitatis,
& etiam veritatis, ut nunc à commendatione
gloriæ hujus meritò abstinendum censeamus.
Id solùm addidisse dum liceat in eodem num.
errorem occurrere circa Carmen Virgilianum,
Credo equidem vivos ducent &c. Ubi pro vivos
extat viros: quod neque sensum habere com-
modum potest, neque cum carminis lege con-
stare. In eo tantùm poterat esse periculum, si
error talis auctoris adscriberetur inscitiæ, quod
de lectorum benignitate minimè præsumen-
dum. Nihilominùs adnotasse non oberit, quia
sapientibus & insipientibus debeo me cum
Apostolo recognoscere debitorem.
@@
§. III.
Errores adnotati aliqui, & ex quibusdam
multiplicata doctrina, cum D. Petri
Veronensis laude. Num. 674. 679.
680. 681. & 682.
161. IN priori Debuerint pro Debuerit. Et Iu-Epithala-|mium no-|strum quo-|modo Epos.
terpretis pro Interpretes. In hoc postre-
mo periculum nullum, quia nihil contra Syn-
taxim, secus in præcedenti, ubi contra illam
peccatur, nomini enim Epos singularis debet
verbi significatio respondere. Epithalamium
autem Epos à Nobis dictum. Licet enim En-
nius Epos longum dixerit; in nostro ea est
concisio, quæ eminens possit censeri meritò
longitudo. Id quod testimonio magni circa
illud voluminis legitimo comprobatum, in quo
& omissa plurima, cùm ad Titulum fuerit pro-
lixæ tractationis varietas revocata. Unde &
stare potest, quod ex Diomede apud Gram-
maticos obvium, juxta quem Epos est Carmen
exametrum rerum divinarum, atque heroica-
rum, humanarumq́ue comprehensio. Quod
equidem in illo videre est: nihil enim heroi-
cum magis quàm Christi & prælia, & victo-
riæ triumphiq́ue. Inter divina divinius nihil,
quàm divinissima Trinitas, & hæc in ipso: ne-
que in humanis nobilius quidquam humanita-
te Christi: ubi & plura alia ad sublimem sta-
tum supra humanam conditionem reformata.
162. Num. 679. pag. 473. pro cognationeD. Petro|Martyri|prava cog-|natio non|obfuit.
legitur Cognitione, sicut & nu. sequenti. Et ali-
quali æquivocationi esse locus potest. Ubi de
D. Petro Martyre sermo erat, cui nihil obfuit
prava cognatio, ex Manichæorum pestifera
parentela. Ubi ponderatione dignum occurrit
D. Petrum à Sanctissimo Dominico in Reli-
gionem, cujus erat fundator, admissum: cùm
tamen esset ille ex nobilissima Gusmanorum
familia, à qua quidquid maculosi sanguinis
est, quàm longissimè propulsatur. MagnumA Divo Do-|minico cur|admissus.
ergo de præsenti & futura Veronensis juvenis
sanctitate formavit ille conceptum, quæ posset
labem omnem impuri sanguinis abolere. Simi-
le aliquid in Christo videamus. Mane astaboPsal. 5.|v. 5. & 6.
tibi, & videbo, quoniam non Deus volens iniqui-
tatem tu es. Neque habitabit juxta te malignus:
neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Sic
vates Rex Psal. 5. v. 5. & 6. Sed audiatur D.
Lucas ingressum Magdalenæ ad convivium
enarrans, in quo assistebat Christus à quo & illa
gratanter admissa. Et ecce mulier, quæ erat inLucæ 7.|v. 37.
civitate peccatrix &c. Lucæ 7. v. 37. & seqq.
Quid ad hæc? Ecce mulierem coràm oculis
Christi, nec increpitam, nec repulsam, obmur-
murante Simone. Illud certè Christum ex prę-Simile quid|in Magda-|lena.
senti statu altè de illa sensisse, & de futura
sanctitate altum etiam conceptum efformasse,
quæ maculas omnes præcedentis dedecoris
obumbrantes, suo splendore superaret. Et li-
cet opponi possit Dominum omnes benignè
suscepisse peccatores, unde & Pharisæi ac
Scribæ murmurabant, dicentes: Quia hic pec-Lucæ 15.|v. 2.
catores recipit, & manducat cum illis. Lucæ 15.<-P>
@@0@
@@1@§. III. Circa III. Part. Tituli, De D. Petro Martyre. 55
<-P>v. 2. Id quidem non obest, quia erga Magda-
lenam specialiùs aliquid operatus, in qua præ-
ter peccatricis labes, erat aliud, quod admis-
sioni posset obstare. Nam de illa ejecerat septemMarci 16.|v. 9.
dæmonia, Marci 16 v. 9. unde ad diaboli prosa-
piam quodammodo pertinebat. Qua non ob-
stante est clementer admissa, quia futura lux
in Ecclesia clarissima, & verum Sanctitatis ex-
emplar. Ut intelligamus inde à D. Dominico
ritè ac rectè erga Veronensem Petrum actum,
dum eum in suam Religionem admisit, prima-
ria in nobilitate fundatam, eatenus nobiliorem
futuram, quia vivens & moriens in illa Pe-
trus, & ipse etiam puro sanguini decorem esset
mirè æstimabilem additurus, factus Tribuna-
lis S. Inquisitionis Patronus, cujus Ministris
nulla est ma ula ejus generis adhæsura, pro
quo exactissimæ debent præcedere probatio-
nes.
163. Ad eumdem spectat, quod nu. 680.Victoria de|parente &|patruo|instar|Herculis|illustrata.
ubi etiam error, dum de victoria agitur à pa-
truo hæretico reportata, adducta Herculis
comparatione in cunis de duobus anguibus in
illum insurgentibus triumphantis, nam & cum
patruo pater. Et sic legitur: Nam erat in cunis
Petrus, cùm legi debuisset, Non erat. Ex Ori-
gene Homilia 1. in Cant. adducto n. illo 977.
puerilis atas non movetur ad amorem poßibilium.Origenes.
Quod quidem ex eo accidit, quod sensuum
tunc prævaleat imperium, unde ad præsentia
tantùm puerilis affectio raptatur. Jam ex hac
parte sancti pueri singularis excellentia venit
admiranda: siquidem infantili in ætate ad pos-
sibilium amorem movebatur, & interioribus
animi motibus se obsequentissimum exhibe-
bat. Erat quidem possibile ut fidem constantis-
simè prædicaret, & pro illa Martyr gloriosissi-
mus moreretur. Horum prænuncia lux jam
tunc puerili in corpore coruscabat. Auspicaba-
tur prælia dum angues geminos superabat, un-
de & auspicia multiplicis victoriæ, & trium-
phalis exitus, Deo sic docente, captabat. Ne-
que enim ad prælium cum inferni serpentibus,
de quo dictum, à ludi-magistro est elemento-
tum instructus; sed à Patre luminum, Jacob. 1.Iacobi 1.|v. 17.
v. 17. à quo scilicet omne datum optimum, &
omne donum perfectum. Revera enim cum Pater-
na lux adest, omne in ea datum optimum, &
donum perfectum dari pariter debet reputari.
Et datum quidem optimum, ac donum perfe-
ctum nostro datum Petro. Optimum est enim
gratia stabilire cor, non escis. Hebr. 13. v. 9. Sic
dictum ab Apostolo, sic factum à nobilissimo
auditore. Ita enim gratia stabilivit cor, ut bap-Singulare|D. Petri|encomium.
tismalem conservarit. Et quod ad escas attinet,
ita abstinens, ut quod ab ipso est eo in genere
peractum, prodigium habeatur. Ubi autem da-
tum optimum, etiam & perfectum donum,
cui scilicet nihil desit, ita enim perfecti ge-
nuina conditio solita definiri. Nihil defuit gra-
tiæ, quia numquàm defuit gratia, cujus defi-
cere nihil potest, nisi deficiat & tota. Et hoc
quidem non cujuslibet luminis beneficio habe-
tur, sed luminum Patre multa ex singularis ac
Paternæ providentiæ altitudine largiente. Un-
de & in D. Petro se luminum Patrem ostendit
ab incunabulis rationalis infantiæ, quia ut esset<-P>@@
<-P>& ipse Pater luminuui parabatur. Lumina enim
& luminaria in Ecclesia Domini Inquisitores
sunt fugandis hæreseon tenebris destinata:
quorum Pater & Patronus D. Petrus, Chri-
stianus Hercules monstrorum domitor, quod
& nunc peragit Paternorum luminum sedulus
accurator. In eodem num. alius extat error pag.Errores ali-|qui correcti.
464. Col. 1. scilicet Sementem pro Serpentem in
D. Augustini auctoritate: absurda penitus si-
gnificatione. Alius in alia ibidem, ubi corre-
ctio facilis, de duabus animabus. Et si tales aliæ,
non esset cur de illis nimis à Nobis esset mul-
tùm laborandum. De cognatione jam dictum
initio §.
164. Num. 681. in Virgiliano CarmineLerna quid,|ubi quod|Hydra hæ-|resis.
pro Lernam, Vernam, extat ineptissimo sensu,
& Vernam tremefecerit arca. De occisa ab Her-
cule Hydra in Lernæo lacu sermo erat, quam
multorum esse capitum à Poëtis confictum,
quorum aliquot excisis, totidem continuo re-
nascebantur, donec ab Herculis sagittis, ad
quas allusit vates, & igne interfecta est. Quæ
etiam dedit proverbio locum in Græcia λέρνε
kakṽn Lerna malorum, de malis multis simul in
unum congestis. Quo dici aptius nihil de hæ-
resi potuit, multorum capitum monstro post
excisionem repullulantium, quando scilicet
illa non voluntariè, sed adhibita punitione vi-
detur excidi: unde ad ignem veniendum, quod
supplicium justissimè obstinatis & relapsis in-
ferendum. Et quidem ut hæresis congrua defi-
nitio reddatur, nulla equidem congruentior,
quàm si Lerna malorum proferatur. ContraA S. Petro|Veron. de-|victa. Et|quod sagit-|tis & igne.
hanc Divus Petrus illis est usus sagittis, de qui-
bus Psalmus noster: Sagittæ tuæ acutæ; populi
sub te cadent &c. Apostolica inquam prædica-
tione, qua integros ad se rapiebat populos, in-
signibus miraculis roborata, Sed de sagittis &
igne alibi vates etiam audiendus. Sagittæ po-Psal. 119|v. 4.
tentis acutæ cum carbonibus desolatorijs. Sic ille
Psal. 119. v. 4. Ubi Divus quidem Augustinus
sagittas hujusmodi esse vult verba Dei cum
exemplis charitatis igne succensis. Vivus enimHebr. 4.|v. 12.
est sermo Dei, & penetrabilior omni gladio ancipiti:
cui si accedat exemplum ex vera charitate pro-
diens, quasi carbo ignitus, nihil ei refistere po-
terit. Quod quidem in Divo Petro singulari
excellentia pervisum. Sed non solus ignis ille
aliquando sufficit, unde licet ille quampluri-
mos veræ Christi fidei restituerit, non tamen
omnes, unde & machinati illi mortem, quam
& perfidia stimulante eidem intulerunt. Ideò &
ignis elementaris etiam adhibendus, & rela-
xandi sæculari Curiæ, ut Lernæ malorum hoc
pacto renascentia virulenta capita penitus au-
ferantur.
§. IV.
Circa desiccationem pedum Christi à Mag-
dalena, cum ejus encomio.
Ad Num. 738.
165. LEvis citato in num. error occurrit, exDesiccates|Christi pedes|certum.
eo quod Ibi pro Vbi, ut ubi fuerant pe-
des Christi. Sic enim sensus legitimus & genui-<-P>
@@0@
@@1@56 Recognitio IV. Epithalamij Christi.
<-P>nus habetur. Magis illud notabile quod de pe-
dum desiccatione, quos Beatissima peccatrix
abluerat, ibidem dictum, sic enim: Tenuerat
illa Christi pedes, osculata fuerat, rigaverat lacry-
mis, capillis desiccarat. In quo quidem sacri
Textus observatus tenor, ita enim Lucæ 7. v.Lucæ 7.|v. 38.
38. Et stans retrò secus pedes ejus, lacrymis cæpit
rigare pedes ejus, & capillis suis tergebat, & oscula-
batur pedes ejus, & unguento ungebat. Et infe-
rius: Hæc autem lacrymis rigavit pedes meos &
capillis suis tersit. v. 44. Circa desiccationẽ ergo
hujusmodi dubium esse nequit. In eo autem
quòd oscula ante ablutionem sunt posita, &
detersionem capillis peractā, ordo EvangelicęAn absier-|sio oscula|præcesserit,|pro quo ali-|qui.|D. Augusti-|nus.
Dostları ilə paylaş: |