bilis cumulus, & superexaltatio in cælestibus
respondere. Sic ob humilitatem Christo da-
tum nomen, quod est super omne nomen, suprà v.Philip. 2:|vers. 9.
9. Ut intelligamus eos, qui in camino humi-
liationis exercentur nomen supra nomen alio-
rum habituros: ut sic stet quod ibidem dictum:
Hoc enim sentite in vobis, quod & in Christo Jesu.Vers. 5.
v. 5. Dicat ergo, dicat semel & iterum VatesPsal. 118.
Res: Bonum mihi, quia humiliasti me. Psal. 118.
v. 71. Ubi quidem de humiliatione agit in ca-
mino proprio illius, de quo sic præmiserat:
Multiplicata est super me iniquitas superborum.
v. 69. Et quod illi bonum, non equidem bo-
num erit solummodò nobis, sed & melius, &
optimum, in lege gratiæ majoribus gratiæ the-In lege gra-|tiæ non bo-|num tan-|tùm, sed op-|timum.|Hebr. 13.|v. 9.|Iacob. 1.|v. 17.|1. Pet. 5.|v. 6.
sauris divinitatis, & ad Christi sublimandis ex-
emplum: unde Apostolus non bonum tan-
tummodò proponit, sed optimum, Hebr. 13. v.
9. Optimum est enim gratia stabilire cor. & D.
Jacobus: Omne datum optimum. Jacob. 1. v. 17.
Utinam sapiamus & intelligamus, ut novissi-
ma hæc felicia providentes, humiliemur sub
potenti manu Dei, ut nos exaltet in die visitatio-
nis. 1. Petri. 5. v. 6. Sunt & cit. n. & col. leves
errores alij, ut Nec pro Ne, quamvis & hæc non
admodùm levis, cùm sensum reddat ineptum.
& Poßit, pro Poßis. Et utinam non succederent
alij, sed patienter tolerandi, & cum utilitatis
compendio referendi.
@@0@
@@1@§. III. Circa V. Part. Tituli, Ex erroribus fructus. 85
§. III.
Æstimabile ex erroribus compendium.
246. NVm. 975. col. 2. pro Iocantem habe-De jacente|Isaac cum|Rebecca|utile docu-|mentum.
tur Iacentem. ubi de Isaac sermo vi-
so ab Abimelech cum Rebecca uxore jocan-
te. Et error quidem ex subsequentibus poterit
deprehendi. Historia habetur Genes. 26. v. 8.
& ibi quidem nimis fuisset exitialis error, si
perseverasset in rege ob rationẽ ab ipso reddi-
tā. n. 10. & locus est moralibus præceptionibus
opportunus, de quibus Scriptores, præsertim
Nostri. Quia in erroribus corrigendis & vi-
tandis sumus, juvat id, quod ad hujusmodi caus-
sam conducere potest cum D. Joanne Chryso-
stomo perpendisse. Cùm Rebecca ludens de-
prehensus est Isaac ab Abimelech, cùm soro-
rem simulasset, ne si uxorem dixisset, occide-
retur, reservata illa ad usum turpem à maritali
vinculo liberata. Vitæ ergo conservatio in er-
roris erat continuatione, ipso judice, constituta.
Atqui ubi à rege circa ludum convenitur di-
cente: Perspicuum est quod uxor tuasit; ingenuè
veritatem confitetur respondens: Timui ne mo-
rerer propter eam. v. 9. & tamen negare adhucGen. 26.|v. 8. & 9.|10. & 11.
poterat, & timere, quia ludere & honestè jo-
cari cum sorore alienum à legibus cognationis
non est, licet rex ut perspicuum contrarium af-
firmarit. Ad quæ sic S. Doctor Homil. 51. Post-D. Ioannes|Chrysost.
quàm ex conjecturis deprehensus est justus, non ul-
tra negat: sed fatetur, & caussam manifestam af-
fert quare sororem vocandam censuerit. Dixit
enim, inquit, ne fortè moriar propter ipsam, Mortis
timor me hoc agere coegit. Sic ille. Non ergo con-
tinuari errorem jam patitur, quomodocumque
maritus agnitus, quia justus, & rege admo-
nente, suam illam dissimulationem futuram
occasionem gravium peccatorum recognovit.
Unde divinam providentiam est statim exper-
tus, rege ipso vitæ ipsius procuratore reddito:
Præcepitque omni populo dicens: Qui tetigerit &c.
v. 10 & 11. Ubi & idem aureum os, Vide, in-
quit, Dei providentiam, & ineffabilem curam. NamIdem.
qui dixerat ei, Ne descendas in Ægyptum, & habita
in terra ista, eroque tecum. Vers. 2. & 3. ille erat
qui hæc omnia dispensabat, & justum in tanta con-
stituebat securitate. Hæc ille. Non ergo errores
in patrocinium advocandi, sed fiducia in Dei
providentia collocanda. Et verò Isaac suus ille
non profuisset quantumvis diligenter observa-
tus: cùm enim suspicari detectionem suamet-
ipsius persuasione non poterat, & securus cum
Rebecca jocabatur, aspiciente per fenestram
rege detectus est, ex quo divinæ providen-
tiæ suavitas intercessit, quæ si non ita præstò
adfuisset, & ipse & uxor magno in discrimine
versabantur.
247. Num. 976. col. 2. illa prostat Tertul-Tertulliani|sententia|circa debi-|tum con-|jugale.|Lib. 2. ad|Vxorem|Cap. 3.
liani sententia circa debitum conjugale: Non
ut pedes sanctos officia sexus, cum honore ipsius ne-
ceßitatis, tamquàm sub oculis Dei molestè & mo-
deratè transiguntur. Ubi pro Modestè posi-
tum Molestè: & stare quidem rectè posset,
cùm de sanctis conjugibus sermo sit, sanctis<-P>@@
<-P>inquam, de quibus loquebatur ille, illius feli-
cis temporis Christianis, quales & nunc plu-
res, quibus molesta inquam illa necessitas ho-
nestissimis præsertim uxoribus: unde & ex
communi consensu ad conversationem cæli-
bem revocantur. Sed ut molestè non sit, sit
tamen modestè, ut in oculis Dei. Gaudete inPhilip 4.|v. 4. & 5.
Domino semper: iterùm dico gaudete. Modestia
vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus enim
prope est. Sic cælestis Præceptor, Philip. 4. v. 4.
& 5. Gaudendum quidem & conjugibus est
in illo necessitatis articulo: sed non coràm
omnibus hominibus; immò neque coram ullo:
nihil enim ita ab omnium oculis curatur avelli.
Quod ergo dictum pro observatione modestiæ
in gaudiorum occasionibus, Dominus enim pro-
pe est: gaudijs in connubialibus præsertim ob-
servandum. In alijs enim hominum multùm
coërcetaspectus, etiam si divinus non ita at-
tentè proponatur: in ijs tamen, cùm de homi-
num oculis nihil, totùm ad Dei oculos redu-
cendum: ut ita sit honorabile connubium, &Hebr. 13.|v. 4.
torus immaculatus. Hebr. 13. v. 4. dum cum ho-
nore necessitatis, & modestè commercia illa
transiguntur. Eodem n. col. 3. Amatoria pro àSensualis|amor spiri-|tuali con-|trarius.
materia, scilicet abtracta. Non ita amatoria
esse solent, cùm sensuum in illis negotium
præcipuè peragatur, unde sensualis amor spi-
rituali adversus, & in una non valens cum eo
sede commorari. Sensus enim & cogitatio huma-Gen. 8.|v. 21.
ni cordis ad malum prona sunt. Genes. 8. v. 21.
Quomodo autem hujusmodi inclinatio ad ma-
lum cum inclinatione ad summum bonum, ad
quod spiritualis tendit, sociari patiatur? Num.
977. col. 3. Nauseat, pro Nauseet. Et sententia,Sapores in-|compatibi-|les.
in qua error, dudum allatæ deservire potest
positioni: sic enim ibi: Quomodo enim qui cæle-
sti pascitur cibo, ad sordida alimenta non nauseat?
Pascitur autem divinus amor cibis cælestibus;
qui enim ex corde Deum amat, in cælestibus
habitat, unde & congruentia loco alimenta
ministrantur. Et inde est ut sensuum inordi-
natam horreat pastionem. Sicut est etiam è
converso dicendum. Unde Apostoli illud 1.
Cor. 2. v. 14. Animalis autem homo non percipit1. Cor. 2.|v. 14.
ea, quæ sunt spiritus Dei. Non inquam percipit
earum gustum, sordidioribus alimentis occu-
patus: neque genuinum ciborum saporem pa-
latum biliosis humoribus tabefactum. OrandusNotanda|admon$unclear
cælestis medicus ut depravatum medicari dig-
netur appetitum, & quia postulare videmur dif-
ficilia, ad ea saltem excitandus affectus, ut id,
quod minùs in eo genere fuerit, desiderij &
sinceræ ac fiducialis ex corde orationis fre-
quenter fusæ, meritis suppleatur.
248. Num, 984. col. 3. sic legitur. A quarumChristus|quomodo|semel &|iterum|Dilectus.
splendore, (virtutum scilicet) Dilectus simul &
iterùm Christus. Juxta locum Psalmi 67. v. 13.
Rex virtutum dilecti dilecti. de Christo exposi-
tum, & à D. Brunone modo prædicto, de splen-
dore scilicet virtutum explicatum. Erratum
autem circa adverbium semel, cujus loco simul
positum confuso sensu, & modus latinæ locu-
tionis enervatus, semel & iterum. Est enim
Christus semel iterumq́ue Dilectus, id est di-
lectione dignissimus ob splendorem virtutum
omnium summo in gradu connexarum. Unde<-P>
@@0@
@@1@86 Recognitio VI. Epithalamij Christi.
<-P>semel & iterùm Dilectus proclamatus à Pa-
tre, in Baptismo scilicet & Transfiguratione:
Hic est Filius meus Dilectus. Matth. 3. v. ult. &In Baptis-|mo & Trans-|figuratione.|Matth. 3.|v. 16. & ult.|& 17. v. 5.
17. v. 5. & in Baptismo quidem Spiritus san-
ctus specie columbæ apparuit, & vidit Spiritum
Dei descendentem sicut columbam. 3. v. 16. Id
quod ad virtutum plenitudinem in eo designan-
dam sic peractum, ut scilicet Isaiæ vaticinium
demonstraretur impletum Cap. 11. v. 2. Et re-Isaiæ 11.|v. 2.
quiescet super eum, Spiritus Domini, spiritus sa-
pientiæ, & intellectus &c. ubi Divus Hierony-
mus ita plenum Spiritu dicendum esse affirmat,
ut & ipse sit totum id, quod dicitur, & virtu-
tum cumulus inducatur: unde ita scribit: EtD. Hierony-|mus.
quomodo idem sermo Dei vocatur lux, & vita, &
resurrectio, sic spiritus sapientiæ & intellectus, con-
filij, & fortitudinis, & scientiæ, & timoris Do-
mini nuncupatur: non quo diversus sit juxta diffe-
rentias nominum, sed unus atque idem cunctarum
virtutum fons sit atque principium. Absque Christo
enim nec sapiens quis esse potest &c. Quia ergo
cunctæ in illo velut in fonte virtutes, à Patre
Dilectus proclamatur, sicut & à Divino Spiri-
tu columbino candore demonstratur. Jam in
Transfiguratione pro virtutibus etiam testi-
monium perhibitum, pro eadem veritate com-
probanda. Hic est Filius meus Dilectus, in quo mi-
hi bene complacui, ipsum audite. Ibidem. Sic Pa-Vox Patris|de nube,|quia nubes|Spititus|sanctus.
ter. Sed unde illa vox? & esse vox de nube di-
cens. De nube ergo. Et quænam nubes? In
splendenti nube Spiritus sanctus visus est. Ita Ec-
clesia in Officijs sacris Transfigurationis. Inde
ergo vox Patris; inde & Spiritus sancti testi-
monium iteratum. Ipsum audite. Ipsum inquam
septiformi plenissimum spiritu: hic vobis pro-
ponitur & Magister & virtutum exemplar:
Absque Christo enim nec sapiens quis esse potest &c.
ut nuper cum D. Hieronymo dicebamus. Et
hoc mysteriorum splendidissimo apparatu id
agebat Dominus ut sibi Dilectum eorum, qui
adfuerunt cordibus, uti amoris dignissimum
mobile collocaret. Dixerat Petrus: Domine,Matth. 17.|v. 4.
si vis, faciamus hic tria tabernacula &c. v. 4. Sed
alia erant profectò tabernacula Domino pla-
citura, de quibus fic Doctor Maximus: HicD. Hierony-|mus.
est, ait, Filius meus dilectus. Huic figendum est
tabernaculum. Moyses & Elias debent & ipsi vo-
biscum in penetralibus cordis sui Domino habitacu-
lum præparare. Sic ille. Cùm ergo Pater rex
virtutum semel & iterùm Dilecti sit, non est
tolerandus error col. 4. in qua virtutis dicitur,
sed qui possit facilè deprehendi, ut non diu in-
vestigatio sensus lectorem remoretur.
§. IV.
Errorum utilis depulsio.
249. NVm. 985. col. 5. Pictoris pro Pectoris.Pictoris pro|Pectoris|ut stare|queat. Vbi|quod Chri-|stus imagi-|nis suæ pi-|ctor, sicut &|diabolus|suæ.
De Eucharistia sermo ibi, quæ mo-
nile pectoris, sicut & fasciculus myrrhæ. Quid
ad hæc Pictoris? Certè si pictorem dicamus
Christum, monilis illius interventu in reci-
pientibus dignè divinam pingit imaginem.
Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, porte-
mus & imaginem cælestis. Sic Divus Paulus 1.<-P>@@
<-P>Cor. 15. v. 49. Priorem imaginem depinxit dia-1. Cor. 15.|v. 49.
bolus, dum falsis coloribus humani generis
protoparentes infuscavit dicens: Eritis sicut dij.3. Genes.|v. 5.
Genes. 3. v. 5. & tunc quidem de fructu ligni
vetiti comedendo tractabatur, quod est men-
titis illis coloribus consecutus. Hæc igitur tur-
pis imago turpissimi artificis ab omnium arti-
fice sapientia, Sap. 7. v. 21. deleri statuitur, &
esu id fructus divini feliciter obtinetur, dum
ipsa se humano pectori imago, quæ & fructus
infundit, & impressione facta transfundit, ut
dicere vero in sensu possit: Ecce Adam quasi unusV. 22.
ex nobis factus est. v. 22. & quod sequitur: Sciens
bonum & malum. Nam de Christo à ProphetaIsaiæ 7.|v. 15.
dictum: Butyrum & mel comedet, ut sciat repro-
bare malum, & eligere bonum. Sumptione ergo
cælestis alimoniæ depictio ista peragitur, ut
stare possit, quod per errorem appositum, Mo-
nile pictoris. Sed legitima lectio reponenda:
sicut & inferiùs Agnationum pro Agnitionum. InAgnitio-|num pro|Agnatio-|num &|quid inde.
Dictionario Octolingui Verb. Agnascor, error
similis in adducta lege, Qui adoptionem. D. de
Adoption. ubi sic Paulus Iuriscons. Qui in ad-
optionem datur, ijs, quibus adnascitur, & cognatus
fit. Ubi pro Adnascitur habetur Agnoscitur. Sunt
autem Agnati, qui quasi ab eodem patre ge-
niti consanguinitate junguntur: non ita qui
cognati ex parte matris. Vbi quod ad divinam
spectat ritè quadrat, ex eodem enim Patre Deo
cognatio in rationali natura descendit, quæ
latiùs patet, unde & citato loco cognationum
etiam dici potuit, & fortè meliùs, ut ex eo
intelligamus quidquid stricti est vinculi in co-
gnationibus, id veriùs & strictiùs in divina re-
periri.
250. Num. 986. col. 3. De pulchra pro AcError deli-|cias in Chri-|sto quæren-|das a vertit,
pulchra. 987. Legicis pro Lexicis. col. 2. 988.
col. 1. Dorias pro Dorcas. 990. col. 1. Adeò est
illi dulcis, pro Adeò est ille dulcis. O dolendum
errorem, quo Christi dulcedo, & suavitas im-
peditur! Risum reputavi errorem; & gaudio dixi,Eccles. 2.|v. 2.
Quid frustra deciperis? Sic post errores suos
Sapientissimus quàm anteà rex Eccles. 2. v. 2.
cùm summa sit sapientia opportuna ab errorum
lubrico revocatio. Error ergo est risus, error
& gaudium, quia decipi errare est. Sive ergo
breves ut risus, sive diuturnæ dulcedines sæculi
sint, errores sunt, quia à vera devios faciunt
delectatione, quorum curas superfluas occu-
parint; cùm in solo illa possit Dilecto ex Di-
lecto reperiri. Duplici errori duplicis dilectio-
nis thesaurus ex adverso positus, ut errantes ad
viam revocari queant, qui eam miserè perdi-
derunt, à Deo ipsi perdendi. Perdidisti omnes,Psal. 72.|v. 26.
qui fornicantur abs te. Psal. 72. v. 26. Ubi non
de illa tantùm turpitudine agitur, quam com-
munis verbi significatio designat, sed de seces-
su à Deo per terrenas delectationes, cùm in eo
possent puriores & se dignas experiri. UndeCardinalis|Bellarmi-|nus.
Cardinalis Bellarminus ita scribit: Non solùm
pereunt qui avertuntur à Deo, quia carent hoc ipso
gratia Dei, quæ dat vitam animæ: sed etiam quia
Deus Zelotes est, & animas sibi primus desponsa-
vit, & ideò gravißimè punit pœna sempiterna, qui
fornicantur à sponso tam bono, & tam potente.
Sic ille. Indignatur ergo cælestis sponsus, &
usque ad perditionem mucro indignationis<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa V. Part. Tituli, Errorum depulsio. 87
<-P>meritò desævit, quia dilectationes ejus inani-
bus, frivolis, & turpibus posthabentur. Quod
damnabile adulterium ex errore exitiali proce-
dit, de quo superiùs: sic enim versu in eodem:
Quia ecce qui elongant se à te, peribunt. Elon- Vers. eodem.
gari à Deo errare est, quia longè à via recedi-
tur, cùm dicat Veritas ipsa: Ego sum via. Joan.
14. v. 6. & quod jam audivimus: Risum repu-
tavi errorem, D. Gregorius Nyssenus dixit D. Nyssenus
mentis emotionem, & quidem cùm oratio
sit elevatio mentis in Deum, elevationis lo-Notandum|documen-|tum.
co emotio mentis assumitur, dum paulatim
illa deseritur, & sic etiam à Deo, donec quis
longè fiat, & sic viam perditionis irremeabi-
lis ingrediatur. Quod altè contemplatus Va-
tes subdit: Mihi autem adhærere Deo bonumV. 27.
est. vers. 27, Bonum inquam, & ita non so-
lum honestum & utile, sed etiam delectabile.
Ubi & ego diutius hærerem, nisi vocarent alia,
si ad alia transiturus advertam in citati num.
col. 2. Præsentia pro Præsentiam haberi.
251. Num. 994. col. 2. Poscit pro Poßit. col.Error circa|locum|Aggæi. 2.|v. 8.
2. Gloriam pro Gloria. Circa locum Aggæi 2.
v. 8. & implebo domum istam gloria, dicit Domi-
nus exercituum. Et ubi Deus de gloria loquitur,
non est solœcismus admittendus; de gloria in-
quam domus suæ, in cujus cultu id maximèAb Ecclesia|ignorantes|arcendi.
curandum ne ignorantes admittantur ministri,
qui & de Grammaticalibus erroribus loquen-
do, non rarò in multis audiuntur. Unde ob-
servatione dignum hoc loco dum loquens in-
ducitur, Dominum exercituum compellari.
Ubi in primis dici potest de militia cælesti esse
sermonem, cui cantandæ gloriæ lætissimum
est ministerium commendatum nascente Do-
mino. Et subitò facta est cum Angelo multitudoLucæ 2.|v. 15.|Ministri in|illa Angelo-|rum futuri|æmuli.
militiæ cælestis, laudantium Deum, & dicentium:
Gloria in Altißimis Deo &c. Deus ergo militiæ
gloriam canentis Dominus compellatus, ut in-
telligamus, quàm sit exactè, & sapienter de
gloria domus ejus ad curandum, ut scilicet si-
miles cælestis militiæ choris in quantùm fieri
possit eligantur. Hinc illud Vatis regis Psal.
137. v. 2. In conspectu Angelorum psallam tibi:
adorabo ad templum sanctũ tuum &c. Ubi cùm de
gloria templi agat, & se inter ejus ministros
adnumeret, Angelos sibi præsentes agnoscit,
quos & conatus imitari. Deinde Dominus exer-Qui non ta-|les ut timere|debeant.
cituum, ut timorem non levem incutiat; cùm
enim ægerrimè ferat ministrorum erraticam
imperitiam, de indignatione sua eos studet ad-
monitos, sicut & Prælatos minùs in re tanta
sollicitos, pro quibus satis horrendum jampri-
dem in Heli & filijs pervisum exemplũ, de qui-
bus 1. Reg. 2. v. 12. & 13. Porrò filij Heli, filij1. Reg. 2.|v. 12. & 13.
Belial, nescientes Dominum, neque officium sacer-
dotum ad populum. Ubi existimare aliquis pos-
set adverbium illud Porrò non sine mysterioPorri unde|dicti.
aliquo positum; est enim accommodatissimum
nescientibus, de quibus ibi: tales enim vulgo
appellari soliti Porri. Nesc io an à porris rusti-
corum proprio cibo, ut & rustici ipsi & agre-
stes, nec nati ad litteras indicentur. Verosimi-
lius suspicor ab aliquo peculiari casu in Scho-
lastico quopiam sumptam compellationem, ut
aliàs accidit. Sic illud, Tomò las de Villadiego, pro
abijt, excessit, erupit, evasit. Esas son otras qui-<-P>@@
Dostları ilə paylaş: |