& Theologica Theoremata perleguntur.
apponi. Quod si apponendum, interponi par-
debuisset. Et quia de odore sermo, juvat du-
Ubi & audiendus D. Anselmus, cujus & illud
Et quàm hoc opportunum. Quia enim San-
ctum & terribile nomen ejus. Psal. 110. v. 9. sua-
vi est ab ipso providentia dispositum, ut aliud
esset nomen, sanctum quidem, sed non terribi-
le, Mariæ inquam, dulcedine ac suavitate ple-
nissimum; cujus odore fidelium affectus impo-
tenter raperentur. Ad quod in suo Cantico vi-
detur allusisse ipsa, cùm dixit: Quia fecit mihi
magna, qui potens est, & sanctum nomen ejus. Lu-Lucæ 1.|v. 49.
cæ 1. v. 49 Ubi quod sanctum dicit, etiam &
terribile voluit intelligi, cùm duo illa epitheta
sciret à Vate regio connexa. Et quia de nomi-
ne meminit, ad proprij nominis commenda-
tionem à Spiritu sancto directa, in quo magna
ipsi fecit, qui potens est, reddens illud suo
etiam modo omnipotens, inter cælestes dulce-
dines, & divinissimas suavitates.
307. Num. 44. col. 2. sic habetur lin. 2. Mini-Errores|aliquot|typici.
mè positus Mariæ nomine, ubi omissa præpo-
sitio in. Inferius. Opinionem in certa, pro Opinio-
num incerta. Ubi incerta substantivè positum,
sicut apud Virgilium, Cæli convexa. & Eccle-
siæ illud, Paradisi amæna virentia. Et plurima
alia. Ibidem sequenti versu. In constat pro Id
constat. Inferius. Deus uti conterens hostis propo-
nitur. Ubi stare quidem posset Deum esse ho-
stem, dum in Virgine contra serpentem tarta-
reum præliatur. Sed nihilominùs non hostis, sed
hostes reponendum, juxta verbi, de quo agitur,
proprietatem. Neque enim unus tantùm autDiabolici|exercitus|contra fide-|les quibus|plenus aër.
alter nobis hostis, quem oporteat à Deo con-
teri: sed plures, plurimi, & quandoque innu-
meri, ut videatur tota inferni potentia contra
folium, quod vento rapitur, velle suam poten-
tiam ostentare. Et id nobis per Mariæ no-
men felicitatis accrescit, ut Deo conterente
illos, feliciter triumphemus. Quoniam non estEphes. 6.|v. 12.
nobis colluctatio adversus carnem & sanguinem, sed
adversus principes & potestates, adversus mundi
rectores tenebrarum harum &c. Ephes. 6. v. 12.
Circa quem locum Divus Hieronymus præter
alia se digna ita scribit: Hæc autem omnium do-D. Hierony-|mus.
ctorum opinio est, quòd aër iste, qui cælum & ter-
ram medius dividens, inane appellatur, plenus sit
contrarijs fortitudinibus. Sic ille Sunt ergo &
exercitus, in quibus hostium innumerabilis
multitudo. Ideò præmiserat: Induite vos arma-V. 11.
turam Dei, ut poßitis stare &c. v. 11. Ubi enim
tot hostes, non quibuscumque armis opus est,
sed divinis: nec simplici armatura aliqua, sed
omnimoda. Unde idem Sanctus Doctor ita
scribit: Vt igitur poßit quis in hac die diabolo re-Idem.
sistere, assumat omnia arma Dei (hoc enim sonat
πανοπλία;) non ut in Latino simpliciter arma tran-Panoplia.
slata, & omnibus telis, armisque succinctus, de qui-
bus in sequentibus &c. Cùm ergo fideles Dei ar-Circa quod|& videndus|Cassianus|Collat. 7.|Cap. 5. &|21 &|Collatione|8. Cap. 12.
mis instructi contra tartareos prælientur ex-
ercitus, dici revera potest Deus in illis hostes
conterere, & ita etiam in Virgine, cujus &
nomen eorum est insuperabilis armatura,
Stygiosque furores
Frangere, Tænariasque volo regnare sub umbras.
Ut n 324. dictum.Charitas ad|externos|extendi de-|bet affectus,|& sic se|ostendere.
308. Num. 51. col. 2. pro Extendere habe-
tur Ostendere. Nec magnus error, quia & tole-
rabilis, & sensu non alieno. Liberalis enim lar-
gitio, de qua ibi, ad salutem siquidem proxi-<-P>@@
<-P>morum spectans, dum ad propriæ vitæ largi-
tionem extenditur, etiam se pariter ostendit,
sicut & debet ostendi ordinata charitas, quo-
ties id necessitas proximi postulavit. Non enim
internis fit satis affectibus, quando & effectus
exiguntur. Pone me ut signaculum super cor tuum,Cant. 8.|v. 6. & 7.
ut signaculum super brachium tuum. Cant. 8. v. 6.
Dictum circa locum istum aliàs, sed num-
quàm satis, & ad amorem spectare signacu-
lum geminatum videtur innegabile: quando-
quidem in eodem versu, sic sequitur: Quia fortis
est ut mors dilectio &c. Per amorem ergo spon-
sus in corde & brachio collocandus: nisi enim
per amorem esse ille in sponsa nequit. Sit ergo
ut signaculum, dum intus fervet amor, sit in
brachio, dum ad externos se extendit, & in
quibus se ostendit, effectus. Unde & paulò post
de exhibitione substantiæ mentio luculenta
subnectitur. Si dederit homo omnem substantiam
domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
v. 7 Ubi illud Pro idem est ac Præ. Si enim
cor dilectio vera possideat, in largitione to-
tius substantiæ domesticæ nihil se facere dili-
gens reputabit, & est explicatio hujusmodi ver-
sioni Septuaginta conformis, qui non Pro sed
In habent, ut hoc pacto Vulgatæ sensus aperia-
tur. Et est ille satis genuinus, licet alios etiam
exhibeant Interpretes minimè contemnendos.
Sed audiamus insuper D. Paulum ita Corin-
thios allocutum 2. Cor. 8. v 24. Ostensionem2 Cor. 8.|v. 24.
ergo, quæ est charitatis vestræ, & nostræ gloriæ pro
vobis, in illos ostendite, in faciem Ecclesiarum.
Præmiserat v. 21. Providemus enim bona non so-
lùm coram Deo, sed etiam coram hominibus. Non
ergo est pia erga alios affectione contentus,
Deo nota, sed ad charitatis officia impenden-
da, ejus ardens providentia se porrigit. In quo
quidem dignos se cupit & studet habere disci-
pulos, unde ut vidimus Corinthijs scribit, non
contentus eorum arcana dilectione, sed osten-
sionem exigens erga illos, de quibus ibi. Et
nostræ gloriæ pro vobis. Ut scilicet sic ostendant
quàm meritò de illis per Evangelium Christo
genitis glorietur, uti exponit D. Joannes Chry-D Chryso-|stomus.
sostomus Homil. 18. in Epist. cit. ubi sic legit:
& nostræ pro vobis gloriationes. In eo ergo gloria
illius videtur constituta, ut charitas se ad osten-
sionem exerat, nec quomodocumque, sed In fa-
ciem Ecclesiarum. Ubi & idem S. Doctor In eos
demonstretis etiam in conspectu Ecclesiarum. Quod
quidem ad honorem ille refert, qui Ecclesijs
exhibetur, quando illi, qui ab ipsis missi sunt,
exhibetur. Audiendus ille sic locutus: Deinde
facit sermonem horribiliorem dicens, In conspectu
Ecclesiarum. In gloriam, inquit, Ecclesiarum, in
honorem. Nam si illos honoraveritis, Ecclesias, quæ
miserunt, honoræveritis &c. Circa quod notan-
dum illud, Sermonem horribiliorem. Ubi horri-
bilis error apparet, cùm honorabiliorem, dicen-
dum videatur. Ex quo apparet iam pridem ty-
pographiam hoc vitio laborasse, impressio
enim, qua utor, anni est 1541. Sed non ut
nostris regnat illud temporibus, pro quo jam
sine spe fortunæ melioris declamatum. ExtatNotandum|circa hono-|rem exhi-|bendum do-|cumentum.
autem in prædicta Doctoris sancti expositio-
ne non missum faciendum documentum, qui &
pro Ostensionem documentum habet: quod sci-<-P>
@@0@
@@1@106 Recognitio I. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>licet in honoribus exhibendis maximè se de-
beat Charitas fidelium ostendere, in faciem
Ecclesiarum, in illarum conspectu; ut scilicet
parci in eo non simus, sed modis omnibus, sine
affectationibus tamen fastidiosis, & ceremo-
nialibus, liberales.
§. VI.
Cum adnotatione errorum opportunæ verita-
tes, de vitando honore hæreticorum.
309. NVm. 55. col. 1. sic extat; At hoc, nonHorror non|honor hære-|ticis exhi-|bendus.
solatio, sed honori datum hæreticis, er-
rore intolerabili, cùm pro horrori, positum ho-
nori sit. Hæreticis namque non honor, sed hor-
ror, horrendis sanè monstris exhibendus. Lu-
therum quidem sic ore Ecclesiæ notatum ha-
bemus in Bulla Canonizationis S. Ignatij no-
stræ Fundatoris Societatis, in qua teterrimum
monstrum compellatur, & aliæ detestabiles
pestes, eo auspice propagatæ. Quis autem te-
terrimis monstris, & detestandis pestibus ho-
nor debeatur? Omnis qui recedit, & non perma-2. Ioan.|v. 9. & 10.
net in doctrina Christi, Deum non habet. Si quis
venit ad vos, & hanc doctrinam non affert, nolite
recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. Joan.
2. v. 9. & 10. De hæretico ille locutus, cui
nec communis ille salutationis honor, juxta
eumdem exhibendus. Vult enim nos erga illos
velut erga monstra versari; monstro enim oc-
currens detestabili & pestilenti, totus in hor-
rore est, neque quidquam, nisi quod horrorem
præ se ferat, ex ore ejusdem audiatur. Ubi arsArte diaboli|hæreticis|monstrum|Summus|Pontifex.
illa diaboli apparet, qua studet teterrimo men-
dacio, par pari reddere veritati. Suadet ille hęre-
ticorum filijs interventu parentum Papam esse
monstrum quoddam horribile, unde sic edu-
cati ad ejus nominis compellationem horres-
cunt, & via illis præcluditur ad ovile Christi
directa, Pastore in abominationem verso, &
ejus ministris penitus devitatis. Pro quo atte-
xuisse juvat brevem narrationem ex P. Joanne
Nadasio depromptam in Anno dierum memora-Notabilis|narratio
bilium die 18. Septembris, ubi ita scribit de P.
Joanne Mulhusino Germano post alia: Hoc in
illo minimè omittendum, quòd cùm Romam tuncP. Nadasi.
adhuc hæreticus appulisset, ubi Summum Pontifi-
cem vidit, ac diligenter aspexit, agnovitque homi-
nem verè esse non verò monstrum seu bestiam in-
fandam (id quod à suis hetherodoxis magistris au-
dierat) repentè lumine cælesti perfusus manus veri-
tati orthodoxæ dederit, postea Societatem quoque
amplexus. Sic ille.
§. VII.
Notati errores super indicta doctrina.
310. NVm. 64. col. 1. Divi Parentis nostriD. Ignatius|qualem in|suis requirat|puritatem.
Regulare monitum & Seraphico di-
gnum zelo erga suos alumnos, dum eos vult
castitatis splendore conspicuos Enitendo Ange-
licam puritatem imitari, & corporis & mentis no-
stræ munditia ex Part. 6. Constit. Cap. 1. §. 1.<-P>@@Constitutio.
<-P>Pro munditia autem positum munditiam, aufe-
rendi casu in accusandi mutato. Ubi quod ad
ablationem spectat, ad curam referri potest,
quæ in hac materia est futura permagna in
auferendis sensuum lenocinijs, quibus pericli-
tari puritas tantopere requisita potest, & ita
id committi, propter quod possit meritò infe-
lix transgressor à sua conscientia, quidquid de
alijs fuerit testibus, accusari. Isaiæ 1. v. 16. La-Isai. 1.|v. 16.
vamini, mundi estote, auferte malum cogitationum
vestrarum ab oculis meis. Ecce quomodo pro
puritate & munditia comparanda & retinenda,
auferendi cura præscribitur. Auferendi in-
quam malum cogitationum ab oculis Dei, ut
nihil sit, quod ejus possit mundissimos offen-
dere oculos, licet non sit in hominum oculos
incursurum.
311. Mundi sunt oculi tui ne videas malum,Habac. 1.|v. 13.
& respicere ad iniquitatem non poteris. Habacuc
1. v. 13. Ubi Isaiæ videtur consonasse, & uter-
que malum sine peculiari expressione reponit
Dei oculis permolestum: videturq́ue ad carna-
lem turpitudinem referendum, quæ munditiæ
& puritati speciali quadam ratione videtur ad-
versari. Unde Luxuriosus quidam auditis præ-
fatis Isaiæ in Ecclesia verbis admirabili est
transmutatione conversus, de qua ex Ruffino
P. Cornelius in eum locum. Ad quem accessis-
se Angelus dicitur, qui à longè steterat, ut
sciamus cognatam esse illis castitatem, & pe-
tijsse jure optimo D. Ignatium ab alumnis suis
curam illam pro imitatione, & corpore &
mente, Angelicæ puritatis.
312. Ne accusationes illæ subintrent,Rom. 2.|v. 15.
de quibus D. Paulus Rom. 2. vers. 15. Et
inter se invicem cogitationibus accusantibus &c.
Circa quod D. Joannes Chrysostomus ho-D. Ioan.|Chrysost.|Cogita-|tiones|se invicem|accusantes.
mil. 5. in eamdem Epistolam sic ait: Non indi-
get homo accusatore alio, illo quidem in judicio.
Non tantùm in die cùm judicabit Deus occulta
hominum, de quo ibidem v. 16. Sed in antecur-
rente illo, quod post admissum peccatum con-
scientia teste & judice agitatur. Cùm accusa-
tur caro, quod concupiscentiæ ardore ad car-
nis vetita officia provocarit, & caro accusatio-
nem regerit in eum, qui indulgens sensibus
ignis fomitem ministravit. Cùm accusatur ocu-
lus, qui intemperatè respexit, & ille eum ac-
cusat, qui in periculosa ipsum aspiciendi vetita,
occasione constituit. Et sic invicem in alijs ac-
cusatio nihil profutura, sicut neque defensio
procedit. Cura sit ergo de Angelicæ imitatio-Dei timore|sermones|in judicio|disponuntur.
ne puritatis, & sic disponamus Sermones in ju-
dicio, quod Dei timore perficitur, juxta illud
Vatis summi Psal. 111. Disponet sermones suos
in judicio. Ille inquam, de quo in principio,Psal. 111.|v. 2. & 5.|& 118. v.|120.
Beatus vir qui timet Dominum. Dicet enim: Con-
fixi timore tuo carnes meas: à mandatis enim tuis
timui. Psal. 118. v. 120.
313. Num. eodem paulò post præfata FecisseSocietatis|alumnorum|Apostolicum|ministerium.
pro Fuisse. & statim pro verbo Duxit deest D.
& lin. ult. & pro Est. Sic ibi: Munus annun-
tiandi Christum non semel aut iterum, sed semper,
ubivis gentium & omnibus hominum generibus à
Deo & (est,) ipso gravißimè demandatum. Socie-
tati inquam. Prædicate Evangelium omni crea-
turæ. Marci 18. v. 15. Sic dictum Apostolis: &<-P>
@@0@
@@1@§. VII. Circa Discursum Isagog. Notati errores &c. 107
<-P>quod etiam sit dictum Societati declaravit
Sedes Apostolica, ex cujus mandato Evange-
lium dictum in Festo S. Francisci Xaverij In-
diarum Apostoli decantatur. Neque aliud est
reliquorum institutum, quibus magnum illud
præluxit exemplar, Apostoli Ecclesiarum, gloria
Christi. 2. Cor. 8. 23.
Ubi non est sermo de2. Cor. 8.|v. 23.
duodecim primarijs, sed de Evangelicis mini-
stris, ut exponit D. Joannes Chrysostomus
Homil. 18. ibi, ita scribens: Nam pro Tito pos-D. Chryso-|stomus.
sum aliquid dicere, quòd & meus socius sit, & vester
amicus: pro his autem quòd fratres, quòd Apostoli
Ecclesiarum, quod gloria Christi. Vides quòd &
hinc manifestum, quòd ipsi fuerint ex ignotis
&c.
314. Et quidem pro ministris talibus inQuàm glo-|tiosum.
Societate præter munus idem, id specialius fa-
cit, quod gloria Christi dicuntur, debent enim
magni Parentis exemplo gloriam Christi quę-
rere, cujus majorem Gloriam inore semper habue-D. Ignatius|ex illo gre-|mio, & glo-|ria Christi.
rat, semper in omnibus quæsierat, ut in sacris ha-
betur Officijs. Atque etiam Evangelium spe-
ctat, quod ex concessione Clementis X. reci-
tandum, & est equidem Apostolici muneris
exactissima, utpotè Christi magisterio & au-
ctoritate, stabilita formatio. Lucæ 10. Desig-
navit Dominus & alios Septuaginta duos &c. de
Lucæ 10.|v. 1. & 17.
quo aliàs dictum. Sed non prætereundum quod
post prædictam accedit formationem: Reversi
sunt autem septuaginta duo, cum gaudio, dicentes:
Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in no-
mine tuo. v. 17. In nomine ergo Jesu suo mu-
neri faciebant satis, ad quod statim obeundum
veloces & alacres exierunt. Id quod pro Socie-
tatis operarijs juvat specialius usurpare, qui in
nomine Jesu ad muneris Apostolici diversas
functiones, ejus tantùm quærentes gloriam,
progrediuntur.
315. Sed quid à Christo responsum cumVt illam,|non suam,|quærant,|filij ejus ad-|monentur|casu diaboli|proposito.|v. 18.
gaudio feliciter obiti muneris revertentibus?
Dostları ilə paylaş: