Matth. 11. v. 29. Tollite jugum meum super vos,
& discite à me, quia mitis sum, & humilis corde.
Inde & erit quod sequitur: Iugum enim meũ sua-
ve est, & onus meum leve. v. 30. Erit sanè suave
jugum, & leve onus, humilitate, cui conge-
nita mititas, suffragante. Pro quo D. Leo Ser-D. Leo.
mone 5. de Epiphania ita inquit: Illa nobis cur-
renda est via, quam ipse Dominus se esse testatus
est, qui nobis nullis operum meritis suffragantibus,
& Sacramento consuluit, & exemplo: ut in adop-
tionem vocatos, per illud proveheret ad salutem, per
hoc induceret ad laborem. Hic autẽ labor, Dilectißi-
mi, pijs filijs, & bonis servis, non solùm nec asper, nec
onerosus, sed etiam suavis & levis est, dicente Do-
mino: Venite ad me omnes, qui laboratis, & onerati
estis, & ego reficiam vos. Tollite jugum meum &c.
Nihil ergo, Dilectißimi, arduum est humilibus, nihil
asperum mitibus, & facile omnia præcepta veniunt
in effectum, quando & gratia prætendit auxilium,
& obedientia mollit imperium. Hæc ille. Qui dum
gratiam prætendere auxilium ait, humilitatis
prærogativam insinuat, cui cognata gratia;
quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat
gratiam. Iacobi 4. v. 6.
330. Id autem quod de obedientia dicitur,Difficilis|objectio.
mollire scilicet imperium, videtur quidem dif-
ficile, quia actus ipse obediendi imperium mol-
lire nequit, & ut ille sit qualis exigitur, molle
jam debet imperium anteire. Ad quod quidemObedientia|quomodo|molliat im-|perium.
dicendum obedientiam non ipsum obediendi
actum designare, sed dispositionem voluntatis
præfata Sancti Pontificis eruditione formata,
ut scilicet quando imperatur aliquid, duo illa
ante oculos habeat sincerus obedientiæ filius,
gratiam inquam Dei, quæ de esse nequit, &
Christi, nobilissimi & validissimi humilitatis
exempli: sic enim quantumvis grave mollie-
tur imperium: & quod aliàs jugum esset gra-
ve, suave leveq́ue reddetur. Imperium autem
pro re imperata positum, quia lex ex se neque
gravis, neque levis est. Est autem pro Religio-Notanda|doctrina.
sis illud etiam certissimum, obedientiam mol-
lire imperium: quando enim prompta illa est,
in Prælatis mollitur imperium: non enim du-
rum & asperum illis est, sicut quando confrin-
gitur jugum & dicitur: Non serviam, mille
difficultatibus pro declinando imperio in re
quacumque carni & sanguini non adminicu-
lanti prætensis. Tunc enim gravissimum por-
tandum Prælato jugum, ut non immeritò di-
cere queat: Non serviam, non inquam ultra,
dura hac & intolerabili, honorario palliato ti-
tulo, servitute. Sic æstimo fecisse & facere
multos, quibus condolens D. Paulus, sic sub-
ditos ut leniant imperium admonet ad Hebręos
scribens: Obedite præpositis vestris, & subjaceteHebr. 13.|v. 17.
eis &c. ut cum gaudio hoc faciant, & non gemen-
tes &c. Hebr. 13. v. 17. Sicut illi de quibus Job
26. v. 5 Gigantes gemunt sub aquis: sub aquisIob. 26. v. 5.
inquam multoties lachrymarum: non enim istę<-P>@@
<-P>ex illis sunt, quibus completur, juxta Poëtam,
egeriturque dolor quando & est quædam flere vo-
luptas, sed earum adinstar, de quibus Redem-Matth. 8.|v. 12.|Iob 27.|v. 12.
ptor: Ibi erit fletus & stridor dentium. Matth. 8.
v. 12. Nam talia, si sustinuero, infernus domus
mea est. Job. 17. vers. 12. Sed ad lætiora venia-
mus.
RECOGNITIO
SECVNDA
Circa priorem Partem
AMPHITHEATRI
MISERICORDIÆ.
§. I.
Ab errorum correctione auspicatum ini-
tium.
331. NVm 6. col. 1. Vivit pro Vovit. UbiSola legis|observatio-|ne conten-|tus, quo-|modo|non dicatur|vivere.
licet congruus sensus stare ne-
queat juxta tenorem discursus,
de quo ibi: stat tamen magni
momenti sententia, ut scilicet non vivat is,
qui tali est legis observatione contentus, ut
supererogationis nihil curet adjecisse. Vivet
quidem si ita demus moraliter posse continge-
re: id tamen erit numquàm, quod in eo, qui
semel tantùm in anno confitetur communiter
graves Scriptores affirmant. Ex quibus Cardi-
nalis Lugo Disputat. 15. de Pœnitentia nu. 134.
ita scribit, Fatemur de facto omnes confiteri, quiaDe annuæ|confessionit|præcepto.
apud fideles mirum esset, si inveniatur aliquis qui
inter homines vitam degat, & nec confiteatur per
totum annum, nec peccet mortaliter &c. MirumCardinalis|Lugo.
autem non esset, si communiter ita continge-
ret, neque in eo necessitatis genus aliquod,
cum absoluta libertate consistens non interve-
niret. Inde ergo circa alia sumi valida conje-
ctura potest: ut scilicet Deum is qui liberalis
erga ipsum non est, neque illum erga se eo in
genere liberalem experiatur. Videtur ergo ta-
lis servus legis, neque amore duci; in quo vilis
quidam cum Deo agendi modus apparet.
332. Et quidem qui in statu gratiæ perstat;Ex chari-|tate & ami-|citia argui-|tur pro libe-|ralitate.|Cassioderus.
etiā charitatis pretiosissimo omniũ charitate
decoratur. Atqui charitas amicitiam conciliat,
vel amicitia ipsa est. Qui ergo stare queat ut
erga amicum illiberalem se penitus non pudeat
exhibere? Non est amicitia vectigalis, sed libera-
lis, ut ex D. Ambrosio habet Cassiodorus. Libro
de illa in Prologo, ex quo & alia. Ubi & illud:
Nihil sanctius appetitur, nihil fructuosius custodi-
tur. Habet enim fructum vitæ, quæ nunc est, &
futuræ. Sic ille. Quod ergo de vita dictum ritè
consistit, ut sine liberalitate non vigeat. ProIn Zachæo|insignis.
quo & facit quod de Zachæo apud D. Lucam
habemus sic dicente post exceptum convivioLuca 19.|v. 8.
Christum: Ecce dimidium bonorum meorum do
pauperibus, & si quid aliquem defraudavi, reddo<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa Part. I. Doctrina multiplex. 111
<-P>quadruplum Lucæ 19. v. 8. Non quidem ait
ille: Ecce restituo quod debeo, ecce mandata
legis observare decerno. Sed supererogationis
opera se facturum, eaq́ue summa festinationeP. Cornelius
facturum. Non quasi lege naturæ, vel Mosaica te-
near, cum ad simplum tantùm utraque me obliget,
sed ex charitate hunc superabundantem justitiæ
actum edere constituo, ut est apud P. Cornelium,
ubi adde & misericordiæ, quia ad hoc charitas
à Christo ejus infusa cordi perurgebat. Vnde
sequitur, Quia hodie salus domui huic facta est. v.
9. Quod quidem ad vitam pertinet, salus enim
gratiam & justitiam eximiam designat, apud
eumdem.
333. Vbi & observandum quod de pau-Pauperum|præ venien-|da postula-|tio.
perum subventione dicitur. Ecce do. Non ergo
differt, donec illi petant, sed prævenit charita-
tis dulci imperio petitionem. Pro quo Cassio-
dorus supra §. Quanta liberalitas in amicitia re-Cassiodorus
quiratur, ita scribit: Quasi voluntatem petentis
præsagiens occurras, & desiderium ejus præcurras.
Animus ingenuus nihil magis erubescit, quàm pete-Ruth 2.|v. 14. & 15.
re. Booz advertens inopiam Ruth Moabitidis colli-
gentis spicas post messores suos, alloquitur, eam
consolatur, & invitat ad convivium puerorum &
& puellarum suarum: ejus etiam verecundiæ par-
cens, præcipit messoribus spicas de industria relin-
quere, quas illa possit sine pudore colligere. Sic ille
juxta Ruth. 2. v. 14. & 15. Nu. 9. col. 2. sic extatAdnotati|errores.
post Cassiodori citationẽ Garrula res est lætitia,
nec eũ prægaudio potest contineri. Antequā Plinius
&c. Ubi in verbo Cōtineri error manifestus, cùm
constet poni debuisse Continere. Quod autem
Eum dicitur, modum indicat, de quo præcesse-
rat sermo. Et sententia quidem dicta in præfa-
ta forma, aut Epistola non habetur, illam au-
tem Brosseus exhibet in Notis, utpotè in
membranis quibusdam inventam. In recepto
& vulgari textu ita legimus Gaudia semper ani-Cassiodorus
mos inquietant: modus enim rarò lætis rebus impo-
nitur, qui magis in tristibus invenitur. In eo au-
tem quod sequitur, Antequàm Plinius videtur
significari Cassiodorum in sententia Plinio
præivisse; quod est sanè falsissimum, cùm mul-
tò hic fuerit antiquior Cassiodoro, unde per
errorem sic positum, cùm fuisset reponen-
dum, Ante quem. Nemini sua est auferendaAntiquita-|tis non vio|landa præ-|rogativa.
ætatis prærogativa; antiquum esse pro decore
habetur, quia auctoritatem conciliat antiqui-
tas, unde & juxta eam priora solent in con-
cursu loca concedi. Neque condolendum he-
sternis, si meritis polleant, decurrent enim an-
ni, & erunt antiqui, sicut & hesterni fuere, qui
modò antiquitatis gloria memorantur. Circa
quod multa dici possent. Vnum illud dolen-Virgilius in|Didone|mentitus.|Vide Texto-|rem pag.|103.
dum, Virgilium circa Didonem ita errasse, ut
ex supputatione falsa temporum illi infamiam,
de qua 4. & 5. Æneidos, æternam procrearit. Vi-
deatur P. Salianus Tomo 2. Annal. anno 2842.
n. 4. & 5.
334. Licet enim Horatianum illud in ArteFamæ cu-|juslibet con-|sulendum.
sit sanè permissum, quòd scilicet Pictoribus at-
que Poetis &c. ab eodem tamen adhibita mode-
ratio est, licet non talis, quæ negotium con-
scientiæ concernat; & est illa, ut contra famam
cujusquam nihil falsum confingatur. Id quod
à Poëtis specialiùs observandum, quia carmina<-P>@@
<-P>& avidiùs leguntur, & memoriæ plus hærent,
ac libentiùs cùm memorata fuerint, audiuntur.
In nuperis quibusdam revelationibus, in qui-De nuperis|quibusdam|revelatio-|bus.
bus multa de morte D. Iacobi Majoris, asseri-
tur interfectorem ejus Herodem digno sup-
plicio affectum, quandoquidem percussus ab
Angelo consumptus vermibus expiravit, ut ha-
betur Act. 12. v. 23. idque meritò, eo etiam
quòd Domino in Passione illuserit, notissimo
vestis albæ ludibrio. In quo quidem comper-
tissimus error, nam Herodes Christi illusor
alius fuit ab Herode D. Jacobi interfectore, ut
ex auctoribus illius temporis habetur explora-
tum. Quo argumento præposterati cujusdam
successus, de quo Ecclesiasticæ historiæ, reve-
lationes alias cujusdam Religiosæ si non re-
pellendas, minùs tamen probandas, adjunctis
etiam fundamentis alijs, judicavi. Unde circa
hæc debent etiam Tribunalis S. Inquisitionis
Censores notitias accurare.
335. Num. 10. col. 2. pro Litet habet Licet.Magna Dei|gratia quòd|ipsum allo-|qui in Ora-|tione possi-|mus.
Quamvis autem sensus non consonet, in eo, de
quo ibi agitur verbum Licet accommodatum,
rem innuit momenti permagni: quòd scilicet
liceat nobis cum Deo loqui: nobis inquam vi-
lissimis vermiculis, cum Rege tremendæ ma-
jestatis, in cujus comparatione reges mundi
gloriosissimi & potentissimi, quasi nihil sunt:
cùm sciamus paucis & electis eos tantum lice-
re alloqui, vel si fortè alijs, magna pro eo esse
solicitudine opus, & favore quæstuoso sæpissi-
mè comparandum. De Assuero sic Esther 4.
v. 11. Omnes servi regis, & cunctæ, quæ sub ditioneEsther 4.|v. 11.
ejus sunt norunt provinciæ, quòd sive vir, sive mu-
lier, non vocatus, interius atrium regis intrave-
rit, absque ulla cunctatione statim interficiatur.
Tanto erat discrimine regis allocutio, si quis
desperatus irrumperet, ineunda. Et erat As-
suerus pulvis & cinis paulò post futurus. Et
tamen qui talem se agnoscebat, sic ad Domi-
num: Loquar ad Dominum meum, cùm sim pulvisGen. 18.|v. 27.
& cinis. Sic Abraham. Genes. 18. v. 27. Nulla
ibi locuturo pœna, nulla pro arcendo ingressu
obstacula, nulla ministerialium favorum ve-
nalitas. Patent portæ, obvius est Dominus, non
modò permissurus alloquium, sed invitaturus
ad illud.
336. Ad illud inquam, de quo sic D Pe-D. Chryso-|logus.
trus Chrysologus Sermone 1. de Orat. Domi-
nica: Hodie quod audituri estis stupent Angeli,
miratur cælum, pavet terra, caro non fert, auditus
non capit, non attingit mens, tota sustinere non
potest creatura ego dicere non audeo, tacere non
possum. Hæc ille & alia, ut deveniat tandem ad
Orationis Dominicæ stupendum illud initium:Matth. 6.|v. 9.
Pater noster, qui es in cælis Matth. 6. v. 9. Et
quam meritò à cælesti Magistro orationisV. 7.
tunc dictum: Orantes autem nolite multùm loqui.
v. 7. Unum enim illud adeò est sensibus abun-
dans, ut non sit opus ad plura digredi, in eo
quidquid desiderari, & dici poterit, reperturis.
Licet ergo orare, nec solùm licet, sed illud estGratissima|Deo Oratio.|Cant. 2.|v. 14.
ipsi, qui oratur, gratissimum. Sonet vox tua in
auribus meis: vox enim tua dulcis. Cant. 2. v.
14. Quod ad orationem referendum Paraphra-
sis Chaldaica his exposuit verbis: Fac audireParaphra-|sis Chald.
vocem tuam, quoniam vox tua suavis est in ora-<-P>
@@0@
@@1@112 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>tione. Pro quo & Sanctus Justus Urgelitanus.
Oremus ergo, & semper oremus, ut sic Deo
jucundissimum obsequium, quod & nobis uti-
lissimum, exhibeamus.
337. Num. 12. col. 2. Exutus pro Erutus. &Infernus|ut dici vesti-|mentum|queat.
posset quod ad rem attinet, aliqualiter tolera-
ri: quia infernus, de quo ibi, dici potest quo-
dammodo vestimentum, sicut de maledictione
dicitur in Psal. 108. v. 18. & induit maledictio-Psal. 108.|v. 18. & 19.|Matth. 25.|v 41.
nem sicut vestimentum. Æternam inquam, di-
cente supremo Judice: Discedite à me male-
dicti. Matth. 25. v. 41. De qua & sequitur v.
19. Fiat ei sicut vestimentum, quo operitur, &
sicut zona, qua semper præcingitur. Circa quæ sic
Titelmanus: Fiet inquam illis maledictio quasiTitelmanus
vestimentum, quo operiuntur homines: ut sua peni-
tus maledictione circumdentur, & ad modum zonæ,
qua homo per medium sui per totum corpus cingitur:
ut quomodo totum corpus zona cingit, & semper
cingit, ita maledictio impios illos penitus circũdet:
hoc est, maledictio & perditio totos ipsos pervadat,
tam secũdùm corpus, quàm secũdùm animā, semel
correptos & pervasos in perpetuum affligat. Sic ille.
Hujusautẽ maledictionis nomine cùm infernus
designetur, seu inferi æterna pœna; sicut male-
dictione indutus impius potest, ita & inferno.
Ubi quod vestimentum & zona dicitur magnoDe veste &|zona dam-|natorum.
est positum mysterio. Zona siquidem vesti-
mento superponitur, ut stringat, & corpori
penitus applicet, sicque illud meliùs incalescat.
Quod equidem in pœna inferi suo modo est
cernere: ignis enim vestimentum est, & zona
æternitas, qua ita adhæret ille, ut numquam
sit aliquod futurum laxamentum. Et hoc est
tormenti tormentum majus: illud incipere
semper, & numquàm ad levaminis metam per-
venire.
338. Christum jam gloriosum vidit Joan-Apocal. 1.|v. 13.|De veste &|zona gloriæ|illis opposi-|tis.
nes vestitum podere, & præcinctum ad mamil-
las zona aurea. Apocal. 1. v. 13. Veste inquam
pretiosa & candida, indicio gloriæ. Et præcin-
ctum quidem altè, ut totum ferè pectus zona,
eaq́ue aurea contineret. In quo Rupertus ejus
immortalitatem asserit designatam, & ita glo-
riæ æternitatem: in quo similes ipsi Beati fu-
turi. Gloria enim amplissima perfruuntur, quæ
ipsis zona æternitatis altè adhærescit, ut illa
gloria gloriæ sit, dum illi considerant illam
semper incipere, neque unquam finem habi-
turam. Huic ergo felicitatis ornamento cum
veste & zona aurea, in damnatis oppositum
schema respondet, vestis inquam ab igne fu-
mosa, & zona ferrea, qua sine termino con-
stringendi, qui peccatis finem imponere mi-
nimè satagerunt. O si inter istas sortes dormi-
remus.
339. Num. 14. col. 2. Discet pro Dicit. sineD. Martini|instituta de-|fensio pro|justificatio-|ne ante|Baptismum
congruo sensu. Num. 15. col. 1. Mantini pro
Martini. Ubi existimare aliquis poterit Man-
tinum esse nomen singulare illius gentis, ne-
que ex ijs, quæ baptizatis imponuntur. Et quia
his diebus circa D. Martinum peculiare aliquid
accidit, ex quo occasio data, ut in ejus gloriam
non nihil adnotarem, illud hoc loco præstat in-
seruisse, & his etiam diebus, quibus ejus oc-
currit Festum, in hac Limana Civitate ex eo
celebrius, quod dictum n. 618. in fine, qui &<-P>@@
<-P>est elogij operosiùs concinnati. De non bap-
tizato agebatur, qui tamen peculiaribus à Deo
favoribus & revelationibus decoratus fereba-
tur: & in patrocinium prætensæ veritatis D.
Martini producebatur exemplum, cui post di-
midiam chlamydem impertitam pauperi ap-
parens ea indutus Christus dicebat Angelis:
Martinus adhuc Catechumenus hac me veste con-
texit. Addebaturq́ue id illum de congruo me-
ruisse: eo quòd ratione status aliter, id est, de
cōdigno mereri minimè potuisset; quod meriti
genus respectu revelationum illarum & pecu-
liarium revelationum adstrui curabatur. Ad
quod quidem refellendum, & refellendas pa-
riter illusiones illas potiùs quàm revelationes
illius, quod obtendebatur, falsitas, visa est mihi
inter alia sufficiens fundamentum ministrare.
Divus siquidem Martinus etiamsi Catechu-Illius meri-|tum de con-|digno.
menus, in statu erat, in quo poterat de condi-
gno gratiam & gloriam promereri. Iustificatus
Baptismo flaminis, voto inquam illius, dum
actum amoris Dei supra omnia non semel, sed
sæpiùs eo usque elicuit, moribus sanctissimis
educatus. De quibus Sulpicius Severus, qui post
multa alia de illo jam milite ita scribit: NamEximiæ|virtutes|ante illum.
frugalitatem in eo laudare non est necesse, qua ita
usus est, ut jam illo tempore non miles, sed Mona-
chus putaretur. Quibus rebus ita sibi omnes commi-Sulpicius|Severus.
litones suos devinxerat, ut eum miro affectu vene-
rarentur. Necdum tamen regeneratus in Christo,
agebat quemdam bonis operibus Baptismatis candi-
datum: assistere, scilicet laborantibus, opem
ferre miseris, alere egentes, vestire nudos, nihil sibi
ex militiæ stipendijs præter quotidianum victum
reservare; jam tum Evangelij non surdus auditor,
de crastino non cogitabat. Sic ille. Quis autem
credat inter tot virtutum eximiarum actus
amorem Dei desideratum in eo, qui erga ip-
sum adeò erat piè affectus, ut præter alia he-
roica illa dimidiatæ chlamydis largitio egregiè
comprobavit. De quo statim agens præfatus
Scriptor, & pauperem ab alijs rejectum refe-
rens, ita subdit: Intellexit vir Deo plenus sibi il-Plenus Deo.
lum, alijs misericordiam non præstantibus, reser-
vari. Si ergo Deo plenus, in statu profectò
gratiæ. Quomodo enim Deo plenus dici pos-
set, qui in statu peccati, Deo invisus, filius
iræ, diaboli receptaculum, exorcismo indigens
pro illius expulsione?
340. Potest autem objici quorumdam Pa-Objectio ex|doctrina|Patrum cir-|ca necessita-|tem Baptis-|mi fluminis.|D. Ambro-|sius.
Dostları ilə paylaş: |