qui & esse per subtractionem solent. Qui enim
multi qui per adjectionem intereant. Illi in-
opportunos influxus ad negotium salvationis.
@@0@
@@1@116 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>interrogare possumus: & qui estis vos? Quæ
vestra vita? Quales illius termini? Pro quibus
D. Jacobus verissimum responsum exhibebit
dicens, & respondens propositæ interrogatio-
ni: Quæ est enim vita vestra? Vapor est ad modi-Iacobi 4.|v. 15. &|11.
cum parens, & deinceps exterminabitur. Jacobi
4. v. 15. Quibus eorum inconsiderantiam vel-
lit & admonet, de quibus præmiserat: Ecce
nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in
illam civitatem, & faciemus ibi quidem annum, &
mercabimur, & lucrum faciemus, qui ignoratis quid
erit in crastino. v. 13. Ubi sanctus Apostolus
concludenti est usus argumento. Si enim dies
crastinus est incertus, quomodo circa annos vi-
tæ securitas prorogatur? Vitæ inquam quæ
vapor est, modicissimæ durationis, qui dum
extollitur, dissipatur, & quid ad hæc conversio-
nis tempora protrahentes cum periculo æternę
damnationis? Lucrum faciemus etiam illi di-
cunt. Sed inveniunt pro lucro temerè sperato
jacturam, de qua Dominus Matth. 8. v. 6. ubi
mercatorem lucro felicem inducit, cùm ait:
Quid prodest homini, si universum mundum lucre-Matth. 8.|v. 6.
tur; animæ verò suæ detrimentum patiatur. Ubi
de ijs videtur loqui, de quibus & nos, conver-
sionem inquam arbitrarijs terminis reservanti-
bus. Qui videlicet lucrum ingens nacti, post
illud animæ jacturam patiuntur; quod ideò ac-
cidit, quia conversionis præcipuum negotium
distulerunt, & repentinus eis supervenit interi-
tus. Proverb. 29. v. 1. & qualis ille? & interitusProv. 1.|v. 27. & 29|v. 1.
quasi tempestas ingruerit. Ibid. 1. v. 27. ut tem-
pestas inquam, in qua confusionum cumulus,
ut nihil commodè peragi possit, & mortis jam
jam imminentis sensum omnem adimat turbu-
lentus intuitus. Ante non multos dies mor-
tuus hîc Limæ opulentus institor, qui dudum
ex Hispania advenerat, & octogenarius cre-
debatur. Sic audivi. Si de annis minus aliquid,
senex equidem, & valde senex, & cùm talis es-
set, ausus se credere ponto, duo devoraturus ma-
ria, ut in portu ma orem inveniret tempesta-
tem, & interitus quasi tempestas ingruerit. Et hęc
quidem à concionatoribus inculcari oportet,
pro quibus parum subtilium conceptuum ja-
ctatio profuerit, cùm debeant solidissima per-
sonare.
381. Num. eodem col. 2. pro Eruamus estDei miseri-|cordia vesti-|mentum, &|quæ ab illo|bona.
Exuamus. sensu instituto, de quo ibi, contra-
rio, ubi de divinæ misericordiæ magnitudine.
Et de illa quidem Propheta sic Psal. 31. v. 10.
Multa flagella peccatoris: sperantem autem in Do-
mino misericordia circũdabit. Ubi quod circum-
datura dicitur, ad vestimentum videtur perti-
nere. Unde Titelmanus habet: Circumcinget,Psal, 31.|v. 10.
ita enim opus est, ut flagellatio vitetur: nam
flagellandi vestibus exuuntur. Unde & Cardi-Cardinalis|Bellarmi-|nus.
nalis Bellarminus ita scribit: Quamvis interdum
peccatores florere videantur, tamen ipsum peccatum
est gravißima pœna, quæ parit alias pœnas sine nu-
mero, solicitudines, anxietates, timores, pericula,
remorsum conscientiæ, & similia: neque his con-
tentus Deus justus judex, multa alia flagella ad-
jungit, & nisi peccator resipiscat, & oret ad Deum
in tempore opportuno, sine dubio ad flagella sempi-
terna perveniet. Contra justus, qui sperat in Domi-
no & non confidit in vanitate mortalium, ab ipso<-P>@@
<-P>misericordia divina undique circumdatur, ut à
nulla parte flagellum ad eum accedere poßit. Porrò
misericordia divina fons est omnium bonorum: ideò
cùm dicitur Misericordia circumdabit sperantem
in Domino, significatus cumulus omnium bonorum,
quo abundantißimè fruuntur, qui uni Deo adhæ-
rent. Sic ille. Absit ergo ut nos divinam mise-
ricordiam exuamus, qua induti id consequi-
tur, quod à Propheta, & ab ejus doctissimo
Interprete adeò est luculenter declaratum. Vę
nudo, sicut Væ soli, quot ei flagella imminent,
quot vulnera! A planta pedis usque ad verticemIsai. 1. v. 6.
non est in eo sanitas: vulnus, & livor, & plaga tu-
mens, non est circumligata, nec curata medicamine,
neque fota oleo. Isai. 1. v. 6. Ergóne Samarita-
nus aliquis non erit, qui vinum & oleum adhi-
beat, & de alligandis vulneribus non curet,
qualem in Evangelio reperimus? Lucæ 10. Erit
sanè, si opportuno tempore conquiramus. ProPsal. 31.|v. 7.
hac orabit ad te omnis Sanctus in tempore opportu-
no. Sic in citato Psalmo. v. 7. Ubi idem do-
ctissimus & pijssimus Cardinalis ita loquitur:Cardinal.|Bellarmin.
Itaque sensus erit, hac de caussa, id est, quia tu tam
clementer ignoscis pœnitentibus, omnis sanctus, id
est, omnis pius, omnis verè pœnitens, qui incipiensQuanta|medela in|misericor-|dia.
odisse impietatem suam, incipit induere pietatem
tuam. Orabit autem in tempore opportuno, id est,
antequàm tempus misericordiæ finiatur: dum hæc
vita durat, dum ad pœnitentiam Deus invitat.
Tantum ille. Ubi quod de induenda Dei pieta-
te dicit, quod est à nobis de misericordia di-
ctum apertè demonstrat, sicut & vim & effica-
ciam orationis, qua indumentum divinæ mi-
sericordiæ, & plagarum omnium remedium
præsentissimum comparatur.
282. Num. 36. col. 2. Vocationem pro Vaca-Vocatio ut|stare pro|vacatione|queat Et|quod insi-|ste dum|officio.
tionem. Et posset mutatio non penitus absurda
censeri, ut vocatio ab officio dici queat, qua-
tenus nulla avocatio sit, unde exercitium ces-
set. Unde cùm aliquis citò se ab aliqua occupa-
tione curat expedire, dicere solet, Multa me
vocant, & apud Nos. LLaman me, ò estan me
llamando muchas cosas Unde voces istæ minimè
audiendæ, sed dicendum cum Vate: Ego autemPsal 37.|v. 14.
tamquam surdus non audiebam. Psal. 37. v. 14.
& quàm illustre in Christo circa hoc exem-
plum! Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus
& fratres stabant foris quærentes loqui ei. Dixit
autem ei quidam: Ecce mater tua, & fratres tui
foris stant quærentes te. Matth. 12 v. 46. & 47.
& quid ad hoc ille? At ipse respondens dicentiMatth. 12.|v 46. 47.|& 48.
sibi ait: Quæ est mater mea, & qui sunt fratres
mei? v. 48. &c. Insistebat officio, unde avoca-
re, licet piè conantes, neque id penitus, sed ad
loquendum, quia fortè tune aliquid negotij, in
quo opus erat consulere ipsum, occurrebat; &
repellit, neque id tantùm, sed & ignorare si-
gnificat. Sic D. Hieronymus Lib. 2. in Matth.
ad citatum locum: Occupatus erat Dominus inD. Hierony-|mus.
opere sermonis, in doctrina populorum, in officio
prædicandi. Ubi & addit: Videtur mihi iste qui
nunciat, non fortuitò & simpliciter nunciare, sed
insidias tendere Salvatori: Vtrùm spirituali operi
carnem & sanguinem præferat. Vnde & Dominus,
non quod negaret matrem & fratres exire contem-
psit, sed quod responderet insidianti, Extendens
manum in discipulos &c. Docuit ergo Dominus<-P>
@@0@
@@1@§. II. Circa Partem I. Vtiles præceptiones. 117
<-P>dum officio insistit, nec vocantes audit, etiam
Matrem, minimè voces similiter vocantium
audiendas, neque carnale quidquam insisten-
tiæ in spirituali officio, immò nec si pietatem
redoleat, præferendum.
383. Num. 37. col. 2. mutatio enormis,Mali latro-|nis per versa|consolatio in|morte, quod|& in vita.
Consolationem pro
Conlatronem. De sancto enim
agebatur Latrone criminum & supplicij so-
cium exhortante. Sed an aliqua esse consolatio
poterat in illo, quæ posset à socio reprehendi?
Divus Lucas audiatur: Vnus autem de his, qui
pendebant latronibus, blasphemabat eum, dicens:
Si tu es Christus, salvum fac temetipsum, & nos.
Lucæ 23. v. 39. In ea ille blasphemia conso-
lationem quidem habebat, quia de illis erat, de
quibus Salomon: Quæ lætantur, cùm malefece-Proverb. 2.|v. 14. & 15.
rint, & exultant in rebus peßimis. Proverb. 2. v.
14. Id quod & in morte peragunt, quia ille est
terminus viæ ipsorum proportionata imitatio-
ne respondens: Quorum viæ perversæ sunt, & in-
fames gressus eorum. v. 15. ut sit etiam perver-
Iustorum in|ea felix|sors.|Psal. 115.|v. 5.
sus & infamis exitus. Sicut in Sanctis pretiosa
mors. Psal. 115. v. 5. Pretiosa in conspectu Do-
mini mors Sanctorum ejus, quia & via gressusque
pretiosi. Novit Dominus viam justorum. Psal. 1.
v. ult. Circa quod D. Hieronymus sic habet:Psal 1.|v. ult.
Viam autem justorum illam puto esse, qui loquitur:
Ego sum via. De quo & Propheta dicit: Videte quæ
sit via bona, Sic ille ex Ioan. 14. v. 6. & Ierem. 6.
v 16. Quàm autem via hæc pretiosa sit novit
Petrus, ex quo illud: Scientes quod non corrup-1. Pet. 1. v.|18. & 19.
tibilibus auro vel argento redempti estis, sed pretioso
sanguine Agni immaculati. 1. Petri 1. v. 18. &
19. Ubi observatione dignum, non dixisse il-
lum Sed pretiosiore, sed pretioso. Si enim pretio-
siorem dixisset, facta fuisset comparatio,
cùm tamen pretium sanguinis Christi sit in-
comparabile, & ita ille per excellentiam pre-
tiosus. Unde pretiosi & gressus, de quibus
Cant. 7. v. 1. Quàm pulchri sunt gressus tui in cal-Cant. 7.|v. 1.
ceamentis filia principis! Ubi non solùm pul-
chritudo gressuum laudata, sed eorum pre-
tium à pretiosissimis calceamentis, ea enim ut
observant Interpretes ex Plinio, Clemente
Alexandrino, & alijs, solebant auro, gemmis,
& alijs magni pretij additamentis ornare, ut vi-
videri etiam potest apud P. Cornelium, qui &De Cathari-|na Regina|Lusitaniæ.
pro eo affert, quod apud Lusitanos & Hispanos
fuit in usu pensum scilicet auri pro Regina-
rum socculis Chapin de la Reyna, Lusitanica
pietate laudata, quæ illud, hortante S. Fran-
cisco Xaverio, in Neophytorum opem conver-
tendum maluit. Vocat autem illam S. Catha-
rinam, per errorem addito Sanctæ titulo. Nam
licet Serenissima Catharina insignis pietate
fuerit, eum tamen titulum hucusque non adep-
ta, quem neque unquam, ut credo compara-
bit, cùm sint Lusitani una, & meritò, Regina
Sancta Elisabetha contenti. Sicut autem in P.
Cornelio præfatus circa dictam Reginam in-
ductus est error, ita & in Numero, in quo is, de
quo agimus colum. 3. (duo enim Numeri 38.
& 39. prætermissi) circa eumdem P. Corne-
lium non dissimilis occurrit, sic enim, D. Corne-
lius, mutata P. in D de quo dictum
superiùs. In
fine ejusdem numeri adverbium Præcipuè malè
positum cum finali nominis sic Præcipuæ.
@@
§. III.
Notati errores cum doctrinæ fructu.
384. NVm. 42. col. 2. Divo pro Duo. UbiDivi titulus|ut omnibus|conveniat|Beatis.
de odore Reliquiarum S. Teresiæ
sermo, & absurdissimè quidem Divi epithetum
ibi oculis legentium obtruditur, cùm sequatur
Mihi, & quid mihi cum Divo, tam à Divis re-
moto, quantùm à luce tenebræ, à candore fu-
mus, à sanctitate peccatum. Quod licet ita sit,
per Dei tamen gratiam non negaverim me ti-
tuli hujusmodi esse qualemcumque Candida-
tum. Spero salvari, pro quo & certo, & oro
in tempore opportuno, & sic orantibus jam
vidimus à Davide Sancti titulum attributum,
juxta Cardinalis Bellarmini expositionem, de
quo n. 381. Beatis autem prius illud jure opti-
mo conferendum, & compellandi Divi, ad quos
illa Ecclesiæ vox:
Quicumque in alta siderumReges illi &|Principes,|& heredes,|quia filij.
Regnatis aula Principes,
Favete votis supplicum,
Qui dona cæli flagitant.
Non enim illa ad eos solùm dirigitur, qui ab
ipsa per annum peculiaribus Festis celebran-
tur, sed ad omnes cæli felices incolas, qui &
Principes & Reges, cùm sint heredes Dei, co-
heredes autem Christi Rom. 8. v. 17. Pro quoRom. 8.|v. 17.
sola filiorum prærogativa ne essaria proponi-
tur: Si autem filij, & heredes. Unde Concilium
Tridentinum Seßione 6. Cap. 16. sic decernit:
Atque ideò bene operantibus usque in finem, & inConcilium|Trident.
Deo sperantibus, proponenda est æterna vita, &
tamquàm gratia filijs per Christum Jesum miseri-
corditer promissa, & tamquàm merces ex ipsius Dei
promißione bonis ipsorum operibus & meritis fide-
liter reddenda. Hæc est enim illa corona justitiæ,
quam post suum certamen & cursum repositam sibi
esse dicebat Apostolus à justo judice sibi reddendam:
non solùm autem sibi, sed & omnibus, qui diligunt
adventum ejus 1. Tim. 4. v. 7. & 8. In Oratione
etiam Secreta Missæ sic etiam dicitur: Quæ &1. Tim. 4.|v. 7. & 8.
pro cunctorum tibi grata sit honore justorũ &c. Id
quod potest prætereà ex Angelis ostendi, om-
nes enim nullo excepto Ecclesia officio solem-
ni concelebrat, tum proprio ipsorum die, tum
in Festo omnium Sanctorum, dum eorum me-
moriam exprimit, & cum alijs recolit, ac pa-
riter patrocinium exorat. Cur ergo homines
excludat ejusdem consortes gloriæ, & gratiæ
in multis minimè inferioris? Quæ etsi non
æqualis in alijs, neque in Angelis omnibus
talis, & nihilominùs pari cum illis festivitate
decorati. Cùm ergo beati omnes eo sint hono-
re conspicui, ut cum sanctis, quorum peculia-
res memoriæ sunt in Ecclesia celebres, hono-
rentur, dici etiam Divi illi & possunt & de-
bent, & optimi & maximi, non politico tan-
tùm ritu, sed sublimiori illo, qui cæli notis ci-Conandum|pro eo hono-|re, & Divi|epitheto,|etiam im-|perfectis &|vilibus.
vibus reservatur. Ad hunc ergo honoris gra-
dum si contendere cum Dei gratia fideli cui-
que licet, cur non & mihi, licet omnium in-
fimo? nam & infimis sua esse spes & conten-
tio potest. Laudatos gressus sponsæ nuper au-<-P>
@@0@
@@1@118 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>divimus in calceamentis: Quàm pulchri suntCant. 7. v. 1
gressus tui &c. Cant. 7. v. 1. Circa quod D. Am-
brosius Ser. 17. in Psal. 118. vers. 5. ita scribit:D. Ambro-|sius.
Fortaßè quando sapientiam inter perfectos loquitur,
speciosa est in superioribus membris, quando autem
inferioris status aut doctrinæ homines verbum se-
quuntur, fidei seriem non obliviscuntur, sacerdotis
præcepta custodiunt, speciosa est in calceamentis
&c. Potest ergo & pedibus sua esse & spes,
potest & speciosus esse conatus. Unde & ob-
servavit Aponius laudari pedes in Ecclesia,
quia ad fidem in illa haud primò conversi suntAponius.
Principes & Duces, sed inferior turba.
355. Num. 49. Circa D. Teresiæ gentili-Circa D.|Teresiæ|nomen|Cepeda.|Num. 156.
tium nomen Cepeda dictum à Cepa deduci, quæ
Latinis & Hispanis est vitis. Quod Hispanis
res est notissima, de quo & suprà. Quòd au-
tem Latinis non ita exploratum: Apud classi-
cos quidem Scriptores nihil tale: unde licet
apud unum aut alium minimè talem occurrat,
quorum modò non memini, non debet ut tale
ad usum, nisi cum addito, advocari. Ne barba-
rè videamur loqui, & sic à benè Latinis, ut
non semel accidit, arguemur. Sit in hoc Diva
Teresia etiam peregrina, rara, & singularis,
quod nomina habeat Latinis ignota: siquidem
Teresia apud illos non extitit, licèt fuerit
Therasia uxor S. Paulini Nolani Episcopi, qui
unà cum ipso nuntium remisit mundo, non
disparis in coniugio sanctitatis, quam & cœ-
lebs propagavit. Et in Hispania quidem rarum
etiam Teresæ nomen, quod tamen jam perfre-
quens post Seraphicam Matrem, quo & ma-
gnæ reginæ gaudent: ut quod de Jesu dictum
nomine, erga illam etiam verissimum compro-
betur: Oleum effusum nomen tuum: ideò adoles-Quomodo|oleum effu-|sum.|Cant. 1. v. 2.
centulæ dilexerunt te nimis. Cant. 1. v. 2. Effu-
sum enim est ejus nomen, quia jam multis com-
mune, adolescentulis eam nimis diligentibus,
quæ & nomine, & affectu, & imitatione con-
spicuæ. In quo quidem aliquid in ejus elucet
nomine, quod in Jesu nomine non apparet:
neque enim commune illud, licet hoc reveren-
tiæ sit fidelium tribuendum. Quamvis autem
id in Jesu nomine ita habeat, in Emmanuelis
tamen non ita, neque in nomine Salvatoris, ad
quæ referri potest, quod de effusione nominis
est à Sponsa pronuntiatum. Cum qua nominis
effusione est & alia sublimior ratione doctri-
næ, juxta illud Eccli. 24. v. 46. Adhuc doctri-Eccli. 24.|v. 46.
nam quasi prophetiam effundam, & relinquam il-
lam quærentibus sapientiam, & non desinam in pro-
genies illorum usque in ævum sanctum. Verè enim
ut prophetiam, ut cœlestem quidem Spiritus
sancti derivationem, doctrinam effudit, unde
& Ecclesia orat ut cœlestis ejus doctrinæ pabulo
nutriamur; Sic enim libri ejus leguntur, & le-
gentur usque in ævum sanctum, usque in re-
surrectionis beatum diem, quando jam lectio-
ne non opus, sed lectionis fructus uberrimus
& æternus colligetur. Quando illa lætissima
sic colligentibus & perfruentibus dicet quod
sequitur. Videte quoniam non mihi soli laboravi,
sed omnibus exquirentibus sapientiam. v. 47. Uti-Auctoris|votum.
nam ego ex illis unus, & id meus erga illam
mereatur affectus etiam voto firmatus, & illam
erga me prudentissima mater benevolentiam<-P>@@
<-P>exerceat, quam erga sibi bene affectos studuit
semper exhibere, pro quo & promissionem à
cœlesti sponso satis peculiarem, & omni ac-
ceptione dignam reportavit. Unde nullam lo-
quendi de ipsa occasionem elabi permitto, nec
solius remunerationis intuitu, sed eo, quem
præclarus gratiarum cumulus promeretur. Ita-
que gratis amo, & gratis laudo, laudaboque,
& semper laus ejus in ore meo, sine sponsi inju-
ria, qui & sponsam vult obsequijs, si non pa-
ribus, consimilibus tamen honorari. En dilectusCant. 2.|v. 10.
meus loquitur mihi: Surge propera amica mea, co-
lumba mea, & veni. Cant. 2. v. 10. An non ami-
ca, an non columba, quæ instar columbæ Cœ-
Dostları ilə paylaş: