is, quem dudum audivimus, potuit, omnia ar-
bitrata fuisse ut stercora, ut Christum lucri-
faceret. Absit enim ut de parentibus tale ali-
quid labia illa Virgineo compluta lacte pro-
nuntiarent. Non eos ut stercora arbitrata
est, sed ut cælestia pignora, & ut divina cog-
natione sublimes, ac propterea dilectione in-
effabili dignos, qua est illos verissimè prose-
cuta. Sermone etiam 67. in Cantica: illa ex-
tant ejusdem Sancti Scriptoris verba: BonusThren. 3. v.|26. Bonum|est, &c.
quoque ex ore Ieremiæ ructus, bonus ex David, qui
ait: Eructavit cor meum verbum bonum, &c.
22. B. Amadeus, vel Amedeus, de cujusB. Ama-|deus.
cùm canonizatione non constet, Sancti tamen
titulo condecoratus incedit, Episcopus Lausa-
nensis, quem eumdem esse cum Amadeo alio
Minorita fuit qui nuper somniarit Homilia 7.
de laudibus B. Virginis, sic habet: Igitur cùm Vir-
go Virginum à Deo, & Filio suo Rege regum, ex-
ultantibus Angelis, collætantibus Archangelis, &
cælo laudibus acclamante deduceretur, impleta est
prophetia David dicentis ad Dominum: Astitit re-
gina à dextris tuis in vestitu deaurato circumda-
ta varietate. Sic Divus ille, qui non solùm
astitisse à dextris Filii affirmat Virginẽ, quan-
do in throno altissimo ad ejus est dexteram
collocata; sed etiam cùm deduceretur: ut co-
mitem ascendenti credamus ipsum, & cælos
laudibus acclamantes: quia inclinavit cælos,
& descendit. Psal. 17. v. 10. dum cælestes om-Psal. 17. v.|10.
nes incolæ deducturi Reginam suam ambitio-
sissimè descenderunt.
23. Eumdem adducens locum RichardusRichardus|à S. Lau-|rentio.
à S. Laurentio lib. 6. de laudibus Virginis cir-
ca Titulum MARIA fortis. col. 7. & expen-
dens dici adstare Reginam. Primò à promp-Virgo auxi-|liatrix|promptissi-|ma.
titudine serviendi & ministrandi. Secundò à
promptitudine auxiliandi. Tertiò à promp-
titudine contradicendi adversarijs nostris, id-
q́ue locis Scripturæ illustrans, subdit ita:
Quartò à perseverantia in supradictis, quia asta-Eccli. 2. v. 1
re perseverantis est. Unde Eccli. 2. Fili acce-
dens ad servitutem Dei, sta in justitia & ti-
more, persevera in hac duplici virtute: ipsa enim<-P>@@
<-P>indesinenter & perseveranter opitulatur servis suis,
nec unquam deserit hominem, nisi priùs ab homine
deseratur. Ideò dicitur: Astitit, & propheticæ
certitudine posuit David præteritum pro futuro.
Hæc ille & alia pro affectu ergo Virginem
permovendo, & promovendo commodissima,
sed quæ loci alterius sunt: & pro præsenti sit
satis præfatos sententiæ, de qua agimus, adje-
cisse Patronos.
§. III.
Conficti à nonnullis Psalmi alij Auctores
expuncti. Circa n. 4. & seqq & 29.
24. GEnebrardo Core filios vidimus pla-Circa filios|Core.
cuisse, pro quo & nonnulli alij pari-
ter improbati, quia Prophetas illos fuisse sine
fundamento asseritur. Unde non audiendus
P. Antonius Millieus in Moyse Viatore: Sed au-
diendus aliàs Parte 2. lib. 17. pariter arbitratus,
Virgilianus enim Vates imitatione sublimi,
etiam ubi à vero videtur recessisse, sicut Vir-
gilius auditus. Ille ergo miraculo grandi ser-
vatos filios Core sic celebrat, locutus ad ipsos:
Quæ, juvenes, quæ Musæ sunt pietatis amoremP. Anto-|nius Mil-|lieus.
Quæ docuere sacro mysteria pangere versu,
Dißimilesque adeò patrijs assuescere mores?
O digni meliore domo, & meliore parente!
Ne tamen opprobri pudeat vos clara paterni
Progenies, numquàm inficient vos illa parentis
Dedecora, & rapti scelerata in Tartara Manes.
Sanguinis absterget maculas, quæpropria virtus,
Liberaq́ue, & nullo traduci stemmate poßit
Nobilis illa suis opibus, quo corpora cumq́ue
Orta satu, patria sordes ab origine ducat.
Illa haustus petit æthereos, & semina cælo,
Queîs se sponte animis cælesti luce propagans,
Abdicat infami ductas à sanguine sordes.
Ergo pios Vates, & Christo digna locutos
Servarunt dulcis pietas, santæq́ue Camœnæ.
O fortunati juvenes, queîs patria numquàm
Ambitio placuit, vanoque illusit honore!
Quin & carminibus sanctis mulcere furentem
Aggreßi, insanos studuistis frangere faustos,
Et vetito prohibere gradu, vos ille monentes
Suprema saltem infelix audisset in hora;
Heu! Heu! Elyseas inter nunc viveret umbras.
Intereà vobis divi solatia casus
Cantores inter sacros pia carmina Musæ
Dictabunt, partesq́ue suas longæva tenebit
Posteritas, citharam pulsans & nablia, templo
Æternoque hodierna feret miracula cantu
Rex fidicen numeros olim, & nova carmina
panget,
Divisosq́ue choris solij mens sistet ad aras.
Sic ille venustissimus vates, & gravissimusEjusdem|commenda-|tio.
pariter Societatis alumnus & parens in Gallia
Provincialis: unde necdum Historiam suis non
est prosecutus carminibus, sed illius reseravit
profunda mysteria interpretatione perdocta.
Neque enim viri hujusmodi, si poëtico spiritu
valeant, indignum reputare debent, ut illum
ad res sacras, si per otium liceat liberale, tra-
ducant.
@@0@
@@1@8 Recognitio I. Epithalamij Christi.
25. Id quòd à multis ex antiquis Scriptori-Poësis viris|summis dig-|na ex Vr-|bano VIII.
bus sanctitate & sapientia illustribus observa-
tum fuisse eorum plausibilia satis documenta
testantur. Pro quo Urbanus VIII. nondum
Urbanus, sed jam nominis candidatus, sic
vindex sacrarum Musarum elegantissimus
peroravit:
Insignes gravitate viri, nec devia munus
Aut opus injunctum sprevit vel deserüit mens,
Sacra quibus Pindus præcinxit tempora lauro.
Pontifices alios inter se Damasus offert,
Cui comes is Gelasi, magnæ lux altera Romæ.
Ambrosius quoque Castalijs labra proluit undis.
Moribus impubres decorans Albinus, Arator,
Sedulius, Paulus, Paulinus, Prosper, Avitus,
Gregorius Sasimis Antistes: tuque Boëthi
Non vitæ minùs innocuæ, quàm mortis amator.
Cum Fortunato Prudentius, atque Iuvencus.
Non ego te Synesi, neque te Cypriane silebo.
Quid reliquos referam Patres, quos iutulit astris
Excellens animi virtus, cæloque beavit
Aönio celebres cantu, dum vita manebat?
26. Sic cùm referat Leo Carmelita TomoLeo Carme-|lita.
3. Studij sapientiæ universalis Parte 3. Epist. 1. ad
eumdem Vrbanum, ita subdit: Verùm audacter
dicam, & citra omnem adulationis suspicionem,
unus post omnes palmam præripuisti universis. Sed
luculentius P. Carolus Scribanus in Adole-
scente Prodigo, ubi plurima ad ipsum, & exipso.
Possumus autem Urbanensi catalogo addere
alios, scilicet Gregorium Turonensem, Hil-Nonnulli|ex Patribus|sacris Poësi|recensentur.
debertum, Aldelmum, Sulpitium Severum, Si-
donium Apollinarem. Addi ex antiquissimis
& Tertullianus potest, dum esset qui esse de-
buit: nec indignum duxit in tanta morum se-
veritate. Dracontius, de quo in Titulo n. 676.
Anselmus, Angelicus Thomas, Seraphicus
Bonaventura, Franco Abbas, Baptista Mantua-
nus; ut omissos faciam alios, cùm præfati
ad positionem præmissam formandam sint
satis superq́ue suffecturi.
27. Non omittam tamen liberalem præ-Robertus|Galliæ Rex
dictam vacationem Regia ipsa & Imperiali
non esse indignam Majestate. Pijssimo Ro-
berto Galliæ Regi hymnus de Spiritu sancto
adscribitur, in ejus Missa ex Ecclesiæ præscrip-
to contentus. Ferdinandi III. Imperatoris, &Ferdinan-|dus III. Im-|perator.
Serenissimæ Eleonoræ illius conjugis Italica
carmina exhibet D. Caramuel in Dominico, in
vita inquam Venerabilis P. Dominici à Iesu Ma-
ria, in cujus laudem illa, dignissimum sanè
Augustæ celsitudinis argumentum. Mihi au-Digni præ-|conibus ta-|libus amici|Dei.|Psal. 138.|v. 17.
tem nimis honorificati sunt amici tui Deus, nimis
confortatus est principatus eorum. Sic Rex Va-
tes Psal. 138. v. 17. & quidem non omnes ami-
ci Dei mundano excelsi principatu: cùm ta-
men Regi Vati omnes sint Principes, & Ex-
cellentissimo principatu. Quòd si non de ho-
nore ab ipso impenso, quod tamen volunt
multi, sed à Deo loquatur, id nihil incommo-
dare valet intento. Honorificati à Deo amici,
& principatu condecorati perpetuo, facti An-Cardinalis|Bellarmi-|nus.
gelis æquales, Filii Dei & heredes; fratres autem
& coheredes Vnigeniti, quem constituit Deus he-
redem universorum, ut loquitur Cardinalis Bel-
larminus. Quomodo ergo non digni Regiis<-P>@@
<-P>& Imperialibus Carminibus celebrari? Illos
igitur David celebret, cithara, fidibusque cano-
ris: celebret inquam Regio clarus Imperio, ut
de ipso D. Ambrosius in Apologia pro eodem,
pariter Imperator & Rex celebs & invictissi-
mus Ferdinandus, celebret & clarissima con-
jux Eleonora. Ne autem exercitatio talis Au-Augustus|carmine|Virgilium|celebrat.
gustis videretur indigna, suo illorum primus
exemplo præivit, quod videri potest apud P.
Cerdam cap. 7. Elogiorum Virgilii, ubi elegan-
tissima Augusti carmina pro evitando combu-
rio, de quo in Ratione Operis, testante id Plinio
lib. 7. cap. 30. ut clamet ille:
-------------------- Ergo ibit in ignes
Magnaque doctiloqui morietur Musa Maronis?
Ubi quidẽ & virtutis respectus habitus, quan-
doquidem mandata testamento combustio ob
verecundiam fuit. Utinam aliquid hujusmodi
ad salutem æternā contulisset. Sed heu! Ubi-
nam illi? Ergo ibit in ignes, & laudatus & lau-
dator. Non sic pijssimi illi, de quibus di-
ctum, de quorum æterna felicitate Virtutum
egregiarum pignora, quantum humana asse-
qui potest fides, prohibeant dubitare.
28. Et præfata quidem occasione filiorumAdnotati|errores cir-|ca nomina|Bethschee,|& Barabbas
Core dicta sunt, quos Psalmi nostri auctores
non fuisse contendimus. Sunt autem nescio
quem fingentes alium, dum nuptias Assueri
& Estheris, aut Salomonis & filiæ Pharaonis,
in eo asserunt celebrari. Immò & sunt qui ip-
sius Davidis cum Bethsabee, de quo citato n.
29. ubi pro Bethsabe positum Bersabe ex incu-
ria aut inscitia, sono vocis tantùm attento; cùm
Bersabe nomen mulieris non sit, & secundùm
originem suam idem sit ac Puteus juramenti,
sicut Bethsabee Domus juramenti. Sic aliàs, ut
in nomine Barabbas, pro quo Barrabas, quia ita
vulgo solitus vocitari. Unius autem litteræ
additio diversam parit significationem. Barab-
bas enim idem est ac Filius patris, cùm tamen
Barrabas sit Filius magistri. Sicut apud No-
strates etiam videre est in addita aut detracta
R ut Sara, Sarra, Choro Chorro, Pero Perro, Ara
Arra, Caro Carro, & sic in alijs. Bene verum
est apud D. Hieronymum in Commentarijs ad
Evangelium D. Matthæi haberi Barrabam, ubi
& dictam interpretationem juxta Hebræorũ
Evangelium, & non aliam adducit, sicut &
alii: ut prædictus error tolerabilis possit judi-
cari. Et citato quidem n. 29. pro commentoAlij circa|citationem|Auctorum,|ubi de Ge-|ne vensibus.
illo de Davidis & Bethsabee nuptiis allegati
Lyranus, Valentia, Aiguenus, & Trebetus, er-
rore nescio quali, cùm revera Auctores dicti
pro nuptiis Assueri & Estheris stent, uti à P.
Lorino referuntur, qui aliqualem errandi præ-
bere potuit occasionem. Sicut circa Vatablum
& Genebenses pro Assueri & Estheris connu-
bio pariter allegatos, cùm tamen pro Salomo-
ne & Ægyptia militent. Et quod ad Vatablũ
attinet, in ipso perspicuum extat: de Gene-
vensibus autem testatur Genebrardus in prin-
cipio expositionis sic dicens: Impii, ut Gene-
venses de Salomone hunc Psalmum exponunt. Pri-
mò contra rationem, &c. De quibus & in Præfa-
tione. 2. ubi præsertim contra Bezam sentinæ
illius scholiarcham, & in cathedra pestilentis-
simæ blaterationis cum plausu totius inferni<-P>
@@0@
@@1@§. IV. Circa Dissertat. Proæm. de gloria S. Ignatij. 9
<-P>regnantem, ut non immeritò dictum censeri
debeat, quod à Nobis erga illos ibidem pro-
nuntiatum; promeritos acriora. Videatur ci-
tatus Genebrardus. Unde & refellendus venitGeneva,|aut Geneba|perperàm à|Cluverio|clara dicta.
Philippus Cluverius in introductione ad univer-
sam Geographiam, lib. 2. c. 16. Ubi de Sabaudia
loquens, affirmat in ea nihil esse clarum pręter
unam Genevam, (aut Genebam) liberam ci-
vitatem, bellis Sabaudicis, & Protestantium
religionis professione claram. Clara enim dici
non debuit, in qua ipse Protestantium pro-
fessio cymmerias potiùs offundit tenebras,
quàm ullo modo commendabilem claritatem.
Illi sanè abominandæ ex perditorũ confluxu
confusionis ponto nox incubat atra, Tartari ve-
stibulo, & exteriorum januæ feralissimæ te-
nebrarum, de quibus Dominus Matth. 22.
vers. 13.
§. IV.
Ex erroris occasione Divi Ignatii,
& institutæ ab ipso Societatis instructa
laudatio. Ad n. 18. & 74.
29. EO animo Divum Parentem, quam in-Correctus|error circa|D. Ignatij|gloriam.
stitit Societatem, de Iesu nomine
compellandam voluisse, ut ipsi propriũ num-
quàm audiretur, à Nobis dictum: sed eo ipso
gloriosius redditum pariter ostendimus, quia
splendidissimum quæsivit operculum, lapi-
dem, inquam, pretiosum, à singulari pretiosi-
tate & splendore, divino testimonio com-
mendatum. Vt quod ille occultando nomini quæ-
sivit operculum, ornatui præclaro deserviat; ut
deservit pretiosus lapis metallo nobili, cui operâ
artificis sapienter insculpitur. Sic ibi dictum:
sed in eo error quòd pro quæsivit operculum, po-
situm quæ sicut operculum. Ubi erunt fortè qui
hæreant: nam & manca sententia, & illud
Quæ contra Grammaticæ leges aut asserat, aut
suspicetur adjectum; & verba ergo & sensum
hærenti restituimus, & D. Ignatio Parenti
decus, quod dum declinare intendit occulta-
tione nominis, amplius est & gloriosius con-
secutus: & ultra dicta locis alijs cumulamus
alia ex nube testium ornatissima; nec dome-
sticorum quidem, quamvis esse & illi pos-
sent & plurimi, & incorrupti, sed externo-
rum, quibus tanta celeberrimę sanctitatis cla-
ritas ita resplenduit, ut in præconia insignia
provocarit. Et quidem si omnia in hunc locum
fuissent convehenda, justum possent implere
volumen; cùm tamen aliud modò intentum
prosequamur. Pro quo & P. Andreæ MendiPanegyristæ|alij.
filialis candor, & nota eruditio desudavit in
Appendice ultima Staterę morali adjecta, post
eruditum Opusculum P. Nicolai Lancicij
Gloria S. Ignatij dictum, quod Tomo 2. Opuscu-
lorum extat Opusc 18. Sed quod tantis placuit
Scriptoribus, & mihi perplacet: non libellum,
aut Opusculum, sed panegyricũ aliquid obla-
turo, quo, & ijs, supra quæ cadit, elogijs, jam
pridem nostra qualicumque diligentia conge-
stis, & quę apud præfatos Panegyristas extant,
luculentior possit apparatus Ignatianæ glo-
riæ, si alicui ita placuerit, concinnari.
@@
30. Ea quidem stante constantissima veri-Gloria ex|instituta So-|cietate, &|illius filijs.
tate, quidquid de gloria Societatis dicitur, &
à Nobis in Spiritu humilitatis accipiendum,
ad gloriam S. Parentis pertinere, qui Societa-
tem suam in eorum Spiritu Minimam compel-
lavit, nam gloria patris est filius sapiens. Et
juxta Salomonem Corona senum filij filiorum.
Proverb. 17. v. 6. ubi & quod Gloria filiorumProverb. 17|v. 6.
patres eorum. Ut scilicet se invicem illi coro-
nent; ubi pro corona apud Septuaginta est glo-
riatio, ut respondeat prior sententiæ pars se-
quenti: ut filij parentum gloria sint, sicut glo-
ria filiorum patres eorum. Sic enim utrisque ac-P. Corne$unclear.
cedet dignitas, honor, & gloria instar coronæ. Ut
doctus inquit interpres. Ubi & audiendus eru-
ditissimus Pater Leo Carmelita Tomo 3. Studij
Sapientiæ universalis pag. 534. Vbi elegantissi-
mę Orationis exordiũ in celebritate S. Ignatij
Societatis Jesu Fundatoris coram Christia-
nissimo Galliæ Rege, sic locutus: Has ipsasLeo Car-|melita.
profectò litteras sibi circumscribit Oratio (scilicet
Societas nostra cum Filio ejus Jesu Christo1. Ioan. 1.|v. 3.
1. Ioan. 1. v. 3.) Virum posteriori sæculo incompa-
rabilem, inclytum Loyolam, Magnum Ignatium
laudatura. Favet viri Epitaphium mihi Romæ
olim conspectum quatuor verbis immensa comple-
ctens: IGNATIO SOCIETATIS IESV FVN-
DATORI. Haud sanè est quod addatur ultra. Ar-
canum porrò interpretatur natura correlativorũ,
quæ sese definiunt mutuò, & invicem interpretan-
tur. Cogitas hodie mecum admirari Societatem
Jesu, intende Patri, à quo genita est. Conaris
ex adverso quis & quantus fuerit Ignatius conji-
cere, appende institutam ab eo Societatem, enim-
verò utriusque meritis justa deerit mensura, nisi ag-
nomen superpendium accedat. Societas nostra
(Emblema Ignatij est, suæque posteritatis felicißi-
mæ) cum Filio ejus Jesu Christo. Hæc ille pro
felici laudationis auspicio, iterum in decursu
ejus adsciscendus.
31. Neq; præfatis obstare potest id quod ha-Marcelli-|nus de Pise.|Societatis|Deum solũ|Auctorem|esse ut pro-|bet.
bet devotissimus, sapientissimus & eloquen-
tissimus P. Marcellinus de Pise Capucinus tom.
2. Encyclopædiæ moralis, Hom. de S. Ignatio Patri-
archa almæ Societatis Jesu, dum circa Societatẽ
eximiè affectus, & illius fundationem extol-
lens, aliquantulum videtur gloriæ Fundatoris
Ignatij, dum sic scribit, adversari: Hoc igitur
constans esto Societatem Jesu nullum planè aliũ
habuisse Opificem à Patre, & Filio, & Spiritu
sancto, utpote opus, cui meditando impares sunt
omnes omnium hominum cogitatus. Quòd si in
Ignatio sacri illius instituti prima fundamina
posita sunt: si lucis, quæ toti Ecclesiæ affulsit ad
exortum Societatis. Ignatius primos excepit, & post-
modùm explicuit, radios: omne tamen illud opifi-
cium desuper emanavit. Nec est qui audeat ven-
dicare sibi gloriā hujus egregij facinoris, quin sta-
tim inglorius suos temerarios ausus sic audiat à
Domino sugillari: Numquid producis Luciferum
in tempore suo, & Vesperum super filios terræ con-
surgere facis? (Job 38. v. 32.) Id est: An putasIob 38. v.|32.
Genium aliquem infra Deum potuisse aliquos con-
gregare homines, & tantis in eos influere dotibus,
ut eorum ope reprobi terræ addicti, & quasi im-
mersi volutabro illecebrarum carnis, inde emerse-
rint, illucente eis lumine Societatis inclytæ co-<-P>
@@0@
Dostları ilə paylaş: |