das, mittere teneantur. Neque sine licentia prædi-
ctæ Congregationis eas in publicum edere, aut publi-
cè recitare præsumant; sub pœnis (ultra peccatum)
arbitrio Ordinarij & Inquisitoris infligendis &c.
Juxta quæ Litaniæ jam editæ non prohiben-
tur pro usu cujusque, dum publicè non reci-
tentur; licet in Decreto innumerabiles esse
proferatur. Sicut illæ, licet tot sint, dicto mo-
do permittuntur, ita & aliarum editio, in quo
majus esse inconveniens nequit: cùm & sup-
ponatur ab omni futuras errore eximias, Or-
dinarij approbatione juxta Ecclesiæ præscrip-
ta, præmissa.
397. Itaque particula Aut idem est ac &.Explicatum|quoad obli-|gationem.
Et transgressionem quidem non futuram le-
thale peccatum ex eo potest non levi conjectu-
ra deduci, quod tale in Decreto non asseratur,
sed tantùm dicatur, Vltra peccatum. Et cùm
odiosa prohibitio sit, juxta vulgarem regulam
restringenda, & receptam gravium Scriptorum
doctrinam, pro qua Diana Parte 1. Tract. 10.
Resolut. 25. & P. Arriaga Tomo 4. Disput. 20. n.
24. Quibus & addo prohibitionem dictam non
videri generaliter receptam, aut certè ejus obli-
gationem usu contrario abrogatam. Nam Li-
tania de SS. Sacramento ubique decantatur, &
hæc ipsa, in qua sumus, in Aragonia, ut ex te-
stibus fide dignis accepi. De peculiari alia, quę
à multis recitari solita cum Virginis encomijs
non ago: quæ sub judice sunt. Prodierunt
etiam post Decretum dictum Thesaurus precum
P. Thomæ Saillij, & Paradisus animæ Chri-
stianæ, in quibus Litaniæ variæ, quibus nul-
lus negotium hucusque facessivit sicut neque
Xaverianæ facessurum spero, semper tamen
judicio eorum, ad quos hæc spectant, obsequen-
tissimus excepturus. Vide infra n. 1412.
398. Num. & col. dictis, Naufragia pro Nau-Circa Silen-|sem, aut|Chilensem|narrationem|adnotata|nonnulla.
fragio. Et Clausula pro Clausura. Ubi de Reli-
giosarum clausura non violata Silensi terręmo-
tu, circa quod relationem secutus typis vulga-
tam, quam prorsus veridicam reputavi: cùm
tamen non talem deprehenderim, licet non-
nulla divinæ providentiæ argumenta sit cer-
tum extitisse. Et quod ad impeditum exitum
attinet, unum ex illis est à Dom. Episcopo, de
quo citato loco dictum, fideliter enarratum
Tomo 1. Gubernationis Ecclesiasticæ Parte 2.
Quæst. 20. arti. 2. qui circa Monasterium S.<-P>@@
<-P>Claræ, etsi ruinam proferat, & incommodissi-
mam proptereà habitationem, id, quod est
à Nobis assertum, non attingit, sicut nec
quidquam aliud, quod non est tamen propter
silentium dictum penitus improbandum. Id au-
tem quod ad prius Monasterium spectat ita vi-
detur, uti ab ipso est scriptum, accipiendum,
neque credibile apparet rem adeò specialem
inenarratam prorsus reliquisse. Quod enim
animadvertisse placuit, ob eam fidem, quæ de-
bet in Scriptis & scriptione præsertim talium
elucere, ob cujus defectum aliquorum scripta
& fidelium, & multò plus hæreticorum risum
meruerunt. Sunt etiam præfato in loco col. 3.
errores duo, dum Et pro It positum, It clamor ad
auras, & Docet pro Decet. Sicut Num. 302. col.
2. Hoc pro Hos. Num. 304. col. 2. Choripæus
pro Choripheus. Quamquàm & stare non ineptè
mutatio posset, ut sit Chori instructor, aut ma-
gister, sicut Melopæus: quamquàm nomen hoc
apud delicatiores Latinos non inveniatur, quod
tamen est in usu, & Græcum totum. Num. 305.
col. 2. Vir pro Vix. & Errati pro Errata. Num.
307. col. 1. Currum igneorum pro Curruum ig-
neorum. Num. 309. col. 2. At dices aliquis pro
Dicet. Sed non penitus absurda mutatio; nam
& stare posset Dices. Ibidem Ergo pro Erga.
Num. 310. col. 2. Hic pro Sic. Pergerit pro
Peregerit. Num. 312. col. 1. Apparet pro Appa-
rent. col. 2. Ancilia pro Ancile. Ubi quod ScutumAncile qui|quod pro|Angelis.
sit cælo delapsum, fabulosum tamen, assertum.
Et fabulam quidem habet Naso lib. 3. Fastorum
ubi Numæ datum illud à Jove canit, ut cer-
tum Imperij pignus:
Imperij pignora certa dabo.Ovidius.
Tum memor Imperij sortem consistere in illo
Consilium multæ calliditatis init.
O nos felices, quibus pro fabula inconcussa ve-
ritas suffragatur. Consilium illud multæ calli-
ditatis in eo constitit, quòd ancilia multa, sic
agente Numa, à Memorario artifice fabricata.
Atqui delapsum cælo unum fuit. Nobis autem
quot Angeli, tot deferũtur ancilia, tot scuta sor-
tis felicissimæ pignora, si & servare eos nobis,
ut nos & ipsi servant, studeamus. Sed diximus
Num. 406. Angelo posse Anguli nomen attri-
bui. Atqui de Ancile ita qui suprà:
Idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum Idem.
est,
Quemque notes oculis, angulus omnis ab-
est.
Sed quidem nihil in eo est adversans veritati.Quomodo|non angu-|lus in illis.
Est angulus ob fortitudinem & firmitatem, in
quo tamen anguli sub significatione alia im-
perfectio denegatur. Vbi angulus, ibi sordes, à
D. Bernardo dictum. Sed absit ut tale quid de
Angelis suspicemur. Nulla illi sorde vilescunt:
purissimi namque, unde & lucis nomine desi-
gnatos in mundi creatione D. Augustinus, &
alij ex antiquis censuerunt, quando dictum:
& divisit lucem à tenebris. Genes. 1. v. 5. quæ
quidem & in angulis esse solent: Ecce Ange-Gen. 1. v. 5.
lus Domini astitit, & lumen refulsit in habi-
taculo. Act. 12. vers. 7. Benè equidem, quiaAct. 11.|v. 7.
erat ille lux & lumen, quidquid de primaria il-
la compellatione sit Dei Filio propria, de qua
Ioan. 1. v. 9.
@@0@
@@1@§. X. Circa Partem I. Emendatio doctrinalis. 139
399. Num. 314. col. 2. & hoc quidem huma-Errores|varij.
na sapientia. Ubi ante vocem Sapientia deest
propositio De. Num. 315. col. 2. Delicias in
Paradisi. Tollendum In. Num. 318. col. 2. sic
legendum: Sed illos sua patria contineret. Num.
319. col. 1. Divinorum nos cupiunt, ubi Non.
Num. 321. col. 2. Posuit pro Poßit. Nomine pro
Nomina. Num. 323. col. 1. Duo ista. Ablegatione.
324. col. 1. Sedebis pro Sedebit. col. 2. Hunc diem
pro Nunc inferius: Vel, ut alij legunt. Num.
327. col. 2. Virtutes pro Virtute reponendum.
Ubi de Virgine est sermo super omnes Virtu-
tes ascendente. Et poterat quidem sententia
illa ut prostat sensum legitimum habere; sic
enim ibi: Dum super omnes Filij virtute ascende-
re innixa prædicatur. Ex Cant. 8. v. 5. Innixa su-
per dilectum suum. Constat autem eo ipso quòdCant. 8.|v. 5.
innixa ascendit, virtute ascendere Filij, & su-
per omnes quidem. Plus autem eo loco con-Virginis|gloriæ im-|mensitas|explicata.
tenditur, scilicet Matrem super omnes Filij
virtutes ascendisse: quod ut stare queat, ibi-
dem explicatum. Sed explicatio etiam satis
Virgini honorifica subjicienda. Omnes in Chri-
sto virtutes, & quà Deus, & quà homo: quia
& illæ, quæ Deitati propriæ, per unionem per-
sonalem, humanam naturam etiam affecerunt.
Super omnes autem virtutes istas innixa con-
scendit, quia ex omnibus illis suum decus ac-
crescit: est enim Mater ejus, qui illis omni-
bus supereminet. Sicut autem ratione illarum
suum accrescit decus, ita & gloria proportio-
nali retributione respondet. Ex quo quanta
illa sit, solus ille, qui contulit, potest æstima-
re. Nobis autem cumulus tantùm sublucet im-
mensus, ut dicere solùm possimus immensita-
tatem illam captum nostrum superare. Unde
celebris illa D. Bernardi sententia Serm. 1. de
Assumptione huc convenienter advocanda:
Christi generationem, & Mariæ Assumptionem,D. Bernar-|dus.
quis enarrabit? Christus enim secundùm æter-
nam generationem à Patre procedit ex cogni-
tione virtutum omnium ac perfectionum sua-
rum, quibus quasi innixus ad productionem
tendit, easque modo inenarrabili in Filio ex-
primit. Hinc ergo circa Virginem philoso-
phandum, quæ super omnes Christi virtutes &
perfectiones ascendit innixa, quia ejus Mater,
in quo illæ infinitè resplendent, & in ordine
ad quas respectum habet peculiarem. Unde
gloria debet proportione accommoda respon-
dere. Est ergo & illa inenarrabilis, & hoc de
ipsa enarrari tantummodò potest, quòd in-
enarrabilis sit: qua laude major nulla potest
dici, quia nec cogitari. Et huic etiam expli-
candi modo, quod circa alium, de quo ibi, pa-
riter adaptandum, sic etenim locutus: & mihi
videtur sanè sub doctiorum censura posse ita non
incommodè rem istam declarari. Ubi per errorem
Remissam legitur: quo remissus quidem notari
posset discursus, sed dummodò non carpatur
affectio, erit mutatio tolerabilis, quam arden-
tissimam cupio, & curo pro viribus erga Ma-
trem dulcissimam inflammare.
400. Num. 330. col. 1. Ad illius dexteramCirca D.|Magdalenæ|dilectionem|enodata|difficultas.
consessuro. Num. 334. Su boca es la medida.
Num. 335. in fine Qui pro Quia. Num. 342.
col. 3. Quam pro Quem. Num. 343. col. 1.<-P>@@
<-P>Quæstio est hæc. Et quæstio erat circa D. Ma-
riam Magdalenam aliquatenus implicata, quo-
modo scilicet dimissa illi peccata, quia dilexit
multùm, & aliàs multùm dilexerit, quia di-
missa illa, unde dilectio & præivisse videtur, &
pariter dimissionem peccatorum subsecuta, &
quòd amare post dimissionem potuerit, extra
dubium est, non est tamen de dilectione illa
sermo, sed de ea, quæ motivum præstiterit di-
missioni, quæ & aliàs magna ob remissionem
ingentis debiti prædicatur. Quam quidem ex
eo expediendam duxi, quòd felix peccatrix
ante dimissionem spe firmissima illam ante-
vertit, & ita dilexit ac si Christus jam grande
illud peccatorum debitum remisisset: pro quo
data D. Gregorij Magni verba ex Homil. 33. in
Evangelia, quibus gavisus sum cogitationem
meam, quam sine auctore, magno tamen, ut
mihi videbatur, fundamento, roboratam. Ita-
que vera spes pro facto reputat, quod incon-
cussa prætendit. D. Paulus Rom. 12. v. 12. fi-
deles vult spe gaudentes. Quod quidem juxta
moralis philosophiæ dogmata non videtur quo-Rom. 12.|v. 12.|Spes cum|gaudio ut|stare queat.
modo stare possit: siquidem gaudium est de
re possessa: cùm tamen spes ad non possessa
portẽdat; unde afflictionem parere potiùs nata
sit, quàm gaudium: pro quo Salomon Proverb.
13. v. 12. Spes, quæ differtur, affligit animam: li-Prov. 13.|v. 12.
gnum vitæ desiderium veniens. Id est adimple-
tum, desiderati possessione: tunc enim non
spes, sed gaudium, per lignum vitæ mirificè
declaratum. Ad quod quidem ea est adhiben-
da responsio, quæ ex præfatis indicata; spem
scilicet magnam, quæ & magnarum mentium,
pro possessione habendam, & consequenter
gaudere sperantes posse, & sperare gaudentes.
Unde & lignum vitæ esse illis desiderium po-
test, fructibus inchoatis. Quod quidem D.
Magdalena, dum spe est firmata, gustavit:
habet enim & præcoces fructus, qui solent esse
sanis gustibus dulciores. Unde illius lacrymæ
& dolorem & gaudium habuerunt. In quo qui-
dem æmulatio quædam Christi est, qui in pec-Pro D.|Magdalena|id stat, cum|illius enco-|mio.
catrice quasi jam sancta gaudebat: id quod à
B. Laurentio Justiniano eleganter expensum
Sermone de ipsa, ubi inter alia sic ait: Non aspi-
ciebat Dominus quid tunc ipsa erat, sed quid futu-
ra erat: tamquàm si artifex & faber lignorum deB. Lauren-|tius Iusti-|nianus.
sylva excidat rudem arboris truncum, de quo velit
ingenio suo formare imaginem ad decorem regiæ
domus. Iam enim imaginem operatus est in corde
suo. Iam in suo gaudet artificio &c. Sic agit opti-
mus artifex omnium Dominus Jesus. Sic ille.
Sicut ergo Christus quod in peccatrice erat
futurum sua & scientia & affectu pijssimus
antevertit: ita & illa ipsius directa spiritu, jam
sibi dimissa peccata reputat, remissionem spe-
rans, & quod erat in ea à magno faciendum
artifice præcognovit. Unde sicut gaudebat ille,
Iam in suo gaudet artificio: ita & illa; quæ eo
quòd fuerit remissioni cooperata, dici po-
tuit se sanctificasse, juxta illud 1. Joan. 3.
vers. 3. Et omnis, qui habet hanc spem sancti-1. Ioan. 3.|v. 3.
ficat se. Et consequenter fuisse novæ illius
sanctitatis imaginis artificem, quam in ea
Christus formare volebat, & in qua veluti
jam formata prægaudebat: & ita etiam illa<-P>
@@0@
@@1@140 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>jam in suo gaudebat artificio, spei beneficio
præformata.
CIRCA
EMPYREVM
AMPLIOR EXORNATIO.
401. POst lucubrationem de illo in manusDe PP.|Henao, &|Izquierdo|Empyrei|Encomia-|stis.
venere graves aliqui Scriptores, qui
pro illo cum eruditione multiplici feliciter de-
sudarunt. Ex quibus præcipuus P. Gabriel de
Henao, justo de Empyrologia volumine, in
quo multa discutit ad Philosophiam spectātia,
& quæ sunt pro materijs alijs communia, non-
nullaq́ue à Nobis in Theologicis Problemati-
bus disputata. Alia autem etsi scitu digna, pro
instituto tamen nostro minimè necessaria,
circa quæ forsitan non esset injucundum im-
morari, nisi opus pręsens plura alia complexu-
rum, ad curandam compelleret brevitatem.
Agendum ergo Nobis cum illo, ubi adversari
contigerit, aut sapienter suffragari. Prodijt
etiam nuper aureus de quatuor Novissimis li-
bellus P. Sebastiani Izquierdo, qui sapientiam
& eruditionem magnam magnis & pro re
Philosophica ac Theologica momenti perma-
gni, omnium litteratorum plausu & fructu
pervulgarat. Voluit autem Religiosissimus
Pater præfato Opusculo, aureo profectò gran-
dia illa profundi ingenij molimina coronare.
Ex illo ergo quod fuerit instituto commodum
eliciemus, & si adversum occurrerit aliquid,
diluemus, sicut in nonnullis alijs, in quibus
diversi sensus deprehensi.
§. XI.
Empyreum an corpus simplex.
402. NOn repugnare corpus simplex com-PP. Henao|& Arriagæ|sententia.
pletum censet & probat P. Henao
Lib. 2. Exercitat. 4. n. 9. & seqq. citans pro eo
nonnullos alios ex recentioribus: sed n. 22. &
seqq. negat id de Empyreo, cum tamen apud
ipsum unus aut alter affirment, quo philoso-
phandi modo usus & P. Arriaga possibilitatem
agnoscens, & negans illam de facto, quia ita
sentiunt omnes auctores communiter, unde &
probabilius. Sic ille Tom. 2. in 1. p. Disput. 29.
nu. 13. P. Henao ex eo probat quod simplicita-
tis nullum sit apparens vestigium, nisi tantùm
ejus non repugnantia, & quia pro compositio-
ne favent congruentiæ philosophicæ expensæ
pro cælo sidereo, & quia cùm ordinatum præ-
cipuè sit in domicilium glorificatorum homi-
num penes animam & corpus, par est æmu-
lari ipsos in ea quòd coalescat ex materia, &
forma. Sed quidem præfata omnia parvi mo-Infirmæ|illius ratio-|nes propo-|nuntur, &|disjiciuntur.
menti sunt possibilitate supposita: si unum ex-
cipiamus auctoritatis pondus, quo est P. Ar-
riaga permotus. Quod enim ad vestigiorum
defectum attinet, similiter potest pro adversa<-P>@@
<-P>parte proponi; quòd scilicet nullum composi-
tionis vestigium appareat; sin minùs à suis as-
sertoribus proferatur. Congruentiæ pro Side-
reo expensæ ab auctore n. 20. & 21. & Prima
est ex communibus accidentibus cælis & com-
positis sublunaribus. Secunda quia in illis est
lux ordinata ad agendum, & ad recipiendum
quantitas, quæ formam indicant & materiam.
Tertia, quia magnam habet communicationem
cum corporibus inferioribus: ergo & simili-
tudinem. Tandem ex aquis formatum, ut in-
dicat Scriptura, & multi Patres ac Doctores
affirmant. Quis autem non videat levia esse
isthæc. Nam quod de communibus accidenti-
bus dicitur ad lucem & quantitatem in secun-
da ratione revocatur: pro quibus necessaria
compositio non apparet, quia juxta asserentes
possibile, corpus lucidum & quantum est inne-
gabile. Quod autem ad communicationem
spectat, nihil juvat. Si enim lucidum sit, illu-
minare poterit, & esset ridiculum contendere
lucis communicationem ad sola posse simplicia
corpora extendi, & majoris etiam virtutis fu-
turum ob excellentiam majorem. Jam quod de
formatione ex aquis asseritur, satis solidum est
intra terminos, de quibus formatio procedit.
Empyreum autem altioris conditionis est, ne-
que ex aquis factum, uti firmamentum, quod
uti exploratum amplectitur Auctor. Denique
quod ad proportionem cum beatis incolis per-
tinet, trahi ad Angelos potest, qui incompara-
bili excessu plures futuri, quàm homines: cum-
q́ue simplicissimæ substantiæ sint, decens vi-
detur, ut & loco simplici perfruantur. Præter-
quam quòd, si ex simplicitate perfectio accres-
cat, majus inde etiam Beatis commodum pro-
veniet, quod specialiter attenditur, ut scilicet
Beati cum loco habeant proportionem, quę ip-
sorum meritis adæquatur. Iam quod de forma-
tione ex aquis dicitur, minimè ad rem facit,
cùm Empyreum ex illis factum sit, ipso ita
Auctore pronuntiante. Nihil est ergo à ratio-
ne petitum, quod simplicitatem possit amovere.
Quod verò ad auctoritatem spectat, si verè
attendendum est, genus quoddam certitudinis
arguit, & de re Theologica agitur: ergo non
tantùm probabilius, sed certum reputandum:
ita ut oppositum censuram mereatur. Quod
cùm non ita reputet, qui ex eo arguit, & jam
non omnes ita sentiant, poterit sine obstaculo
aliquo sententia præfata defendi. Præterquam
quòd si consentaneè philosophandum est, com-
muniter negatur simplicitas, quia communiter
censetur impossibilis: unde possibilitate proba-
biliter asserta, nihil est jam quod asserendæ de
facto possit obstare.
403. Dico Primò. Stante possibilitate cor-Assertio 1.|pro composi-|tione.
poris simplicis, in ordine ad effectum, de quo
agimus, constituendi scilicet in illo miseri cor-
diæ Amphitheatrum, parùm interest, quòd
Empyreum simplex aut compositum asseratur.
Id ostendo: Nam compositum potest esse adeò
perfectum, ut nihil in illo desiderari queat à
beatis incolis, quod in illo non inveniatur,
quoad pulchritudinem, amplitudinem, splen-
dorem; & ceteras decentissimas qualitates. Ne-
que enim simplex generaliter loquendo perfe-<-P>
@@0@
@@1@§. XI. Circa Partem I. Exornatio Empyrei. 141
<-P>ctius composito est: unde communiter Philo-
sophi asserunt corpora mixta perfectiora esse
elementaribus, cùm tamen hæc quodammodò
simplicia censeantur.
404. Dico Secundò. Admittentes possibili-Assertio 2.|Pro simpli-|citate.
tatem corporis simplicis, si hoc absolutè perfe-
ctius reputent, immeritò Empyreum simplex
esse negant. Probatur ex nuper dictis, quia
cùm id probabile sit, neque juxta illos quid-
quam obstet, quod momenti considerabilis sit,
non est cur perfectionem istam illi denegent
corpori, quod Deus ad finem omnium pręstan-
tissimum destinavit.
405. Dico Tertiò. Empyreum est corpusAssertio 3.|absoluta|pro composi-|tione.
compositum. Probatur ex dictis Tomo 1. Pro-
blematum n. 932. & seqq. ubi probatum tale
corpus repugnare, & quidem non levibus fun-
damentis, & ea quidem non attigit P. Henao,
qui ut positionem suam fundet, ex multis ar-
guit, quæ possibilia judicat, & non sunt minùs
difficilia, ut illud de materia spirituali, quod
perinde est ac corpus spirituale, & sic alia &
Dostları ilə paylaş: |