quidem quod spirituale corpus dici posset, ex
eo evincitur, quòd homo compositus, dicitur
ex corpore & anima. Sicut ergo materia spiri-
tualis dicitur, cùm tamen pro communi subje-
cto sumatur, ita etiam & spirituale corpus dici
poterit; quod constat quàm sit absurdum.
Sicut ergo conceptus corporis spiritui repu-
gnat, ita & materiæ. Unde & quidam refu-
giunt partem illam spiritualem materiæ re-
spondentem materiam compellare, contraMateriam|spiritualem|repugnare.
quos aliter arguendum. Et quidem talem com-
positionem de facto dari negant Theologi om-
nes. Quòd si illa esset possibilis, non est fun-
damentum momenti alicuius ad illius negatio-
nem. Ex Scriptura enim & Patribus ad sum-
mum infertur Angelos esse spiritus, & corpo-
ris compositione carere. Licet autem Patrum
aliqui eos vocent substantias simplices, expli-
cari possunt de simplicitate partium integra-
lium exclusiva. Vel si de essentiali: ex eo etiam
arguendum, quia in mentem illorum non ve-
nit posse compositionem hujusmodi reperi-
ri. Quod equidem ad Theologos jam pri-
dem scholasticæ doctrinę parentes transferen-
dum, & eos hucusque secutos, constanter
compositionem negantes, quæ numquàm tali
constantia rejecta fuisset, si illa esset possibilis,
cùm pro negatione, ut dixi, fundamentum
nullum, quod urgeret, obstitisset. Immò nec
mentio compositionis talis apud ipsos, quam in
speciali refellere fuerit ab ipsis judicatum. Pro
quo luculentam probationem exhibet D. Tho-
mas 1. p. q. 50. arti. 2. qui circa compositionem
Angelicæ substantiæ institutus, & in eo com-
positionem materiæ & formæ contra Avice-
bron rejiciens S. Doctor, ea est doctrinæ suffi-
cienti traditione contentus, nullam de spiri-
tuali comparte faciens mentionem. Illius ver-
ba sunt: Sed adhuc ulteriùs impoßibile est quòd
substantia intellectualis habeat qualemcumque ma-D. Thomas.
teriam. Sic ille. Ubi existimare possit quis-
piam terminis illis, Qualemcumque materiam, ab
eo spiritualem expunctam. Sed revera, non
aliam nisi communiter acceptam corpoream
partem intellexit, ut ex sequentibus constat<-P>@@
<-P>apertè, sic enim subdit: Operatio enim cujuslibetIdem.
rei est secundùm modum substantiæ ejus: intellige-
re autem est operatio penitus immaterialis. Non
ergo in illius mentem materia illa spiritualis,
nisi fortè ut chymærica, incurrit, & ideo illam
repellere minimè necessarium judicavit. Quod
& de alijs similiter pronuntiandum. Et Cardi-
nalis quidem Cajetanus in Commentario præfatiMa eriam|spiritualem|ut vocave-|rit Cajeta-|nus.
Articuli §. Circa improbationem, & sequenti, ma-
teriæ spiritualis meminit, sed eo nomine per-
peràm accommodato eam intelligit, quæ re-
mota quantitate indivisibilis remanet, quod
S. Doctor tradiderat in Corpore Articuli, sed
minimè spiritualis compellatione: Qua remo-
ta remanet substantia indivisibilis. Illius verba
sunt.
§. XII.
De incorruptibilitate Empyrei.
406. AGit de illa P. Henao Exercitat. 12.P. Henao|ut probet|incorrupti-|bilitatem.
ubi multa congerit hoc loco mini-
mè necessaria, dum varios dicendi modos ad-
ducit & rejicit, ut certam de incorruptibilitate
apud omnes sententiam tueatur. Et tandem nu.
14. & seqq. duos adducit probatiores, ex qui-
bus posteriorem præfert, uti sibi gratiorem,
juxta quem ideò Empyreum est incorruptibile
substantialiter, quia ejus dispositiones ita ad-
hærent ipsi, ut semel acquisita possessione præ-
cludant aditum alijs adventitijs, sine actione
& repassione. Sicut unio hypostatica in hu-
manitate Christi Domini, & visio beata in in-
tellectu, nequeunt saltem ex natura rei amit-
ti per peccatum in instantibus sequentibus.
Pro eo laudat PP. Oviedum & Franciscum
Alfonsum. Nec tamen unionis corporis beati
meminit, de quo n. 14. ubi impassibilitatem
attribuit qualitati, ratione cujus corpus beati
repugnantiam habet naturalem cum omni al-
teratione destructiva compositi. Eam autem
pro Empyreo proptereà non approbat, quia
sine necessitate adjicitur, & modus ille exposi-
tus est difficultati declarandi, quid eveniret
casu, quo Deus de potentia absoluta orbaret
Empyreum qualitate dicta. Videtur autem
juxta hujusmodi philosophandi modum incor-
ruptionem Empyrei majori fundamento inniti,
quàm corporum beatorum: quandoquidem
pro his solam qualitatem dictæ conditionis
sufficientem judicat illius Auctor, cùm tamen
pro Empyreo alia magis intrinseca & genuina
proponantur. Cùm tamen & Nos de illa agen-
tes n. 164. præferendam illam isti & dixeri-
mus, & studuerimus non leviter compro-
bare.
407. Dico ergo Primò. IncorruptibilitasAssertio 1.|Statuitur|omnimoda.
Empyrei est omnimoda, totalis, & ab intrinse-
co. Id probo. Nam talis à Deo produci potest
in aliquo excellenti corpore: ergo existiman-
dum omnino verosimiliter est eam in Empy-
reo omnium nobilissimo statuisse: quia ut
negetur nullum est verosimile fundamen-
tum.
@@0@
@@1@142 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.
408. Dico Secundò. Incorruptibili-Assertio 2.|Ab intrin-|seco, & non|solùm ob|dispositio-|nes.
tas dicta non est tantùm ratione dispositio-
num, sed ratione substantialis constitu-
tionis, quia & forma & unio tales sunt,
ut exigant naturalem permanentiam à nul-
la naturali caussa violabilem, neque ab
ipso Deo secundùm potentiam ordinariam
operante. Unde si Deus cælum aliud majus
conderet Empyreum ambiens, ut revera con-
dere potest, ab illo non posset alterari cum
corruptionis nota: quòd autem illuminari am-
pliùs posset, non involveret repugnantiam ali-
quam, Deo sic disponente. Ubi existimare
aliquis posset lucem non esse qualitatem sine
termino intensibilem, sed habere gradualem
terminum, & ad eum Empyrei lucem perveni-
re, sicut primariæ qualitates, colores, odores
&c. Ex quibus habetur, etiamsi divinitus sub-
stantia Empyrei nudaretur dispositionibus il-
lis, quibus ejus incorruptibilitas tribuitur ab
auctoribus nuper adductis, nihilominùs illam
inviolabilem permansuram. Unde non videtur
momenti esse alicujus difficultas illa circa qua-
litatem in hoc philosophandi modo, quid scili-
cet eveniret casu, quo Deus orbaret Empy-
reum qualitate illa, quam quidem non viden-
tur vitare, qui ad dispositiones recurrunt: ro-
gari enim possunt, Quid si Deus dispositioni-
bus illis substantiam orbaret Empyream? Si
enim dicant mansurum tunc Empyreum cor-
ruptioni obnoxium: ex eo fiet non esse sub-
stantialiter incorruptibile. Si autem minimè
subjectum corruptioni asseratur; jam ex eo
habetur non esse dispositionibus incorruptibi-
litatem adscribendam.
409. Dico Tertiò. Incorruptibilitas corpo-Assertio 3.|Incorruptio-|nem beato-|rum corpo-|rum præfe-|rendam.
rum beatorum nobilior est & major absolutè
loquendo, quàm sit Empyrea, licet secundùm
quid major esse videatur. Ita dixi citato n. 164.
& probavi ibidem, quia inter nobiliora extre-
ma versatur unio illa, & ad excellentissimas
operationes. Licet enim unio corporis & ani-
mæ rationalis in statu mortali etiam nobilior
videatur propter easdem rationes; anima enim
nobilissimum extremum est, & operationes
intellectus & voluntatis etiam nobiliores, &
ita ex eo titulo non apparere excellentiam ali-
quam in ratione incorruptibilitatis. Contra
tamen est: Nam cùm revera incorruptibilis
constituatur unio, eo in genere perficitur, &
ita ratione extremorum, quæ ad multò nobi-
liores operationes elevantur, quæ & æternæ
futuræ, nobiliorem gradum incorruptibilitatis
acquirit; fitq́ue absolutè major. Quòd autem
ab Empyrea aliquatenus excedatur, ex eo
ostendi potest quòd non sit adventitia, sed co-
æva, ac formæ debita. Ubi suppono unionemVnio in il-|lis an diver-|sa futura?
Corporum beatorum esse diversam ab ea, quæ
inter corpus & animam in statu mortali inter-
cessit, illa enim corruptibilis est. Neque ex eo
quòd sit diversa aliquid resurrectioni detrahi-
tur quoad surgentium identitatem, in qua idem
qui est mortuus debet resurgere, quia & idem
remunerandus aut puniendus. Ad hoc enim
unionis diversitas nullum affert detrimentum.
Unitas enim in corpore mortali quotidie va-
riatur additione partium per nutritionem, &<-P>@@
<-P>ideò moralis identitas pro absoluta locutione
sufficiens judicatur. Quod si quis circa hoc ali-
quo pulsetur scrupulo, dicat unionem etiam re-
surgere & incorruptibilem reddi eo ipso quod
corpus glorificatione donetur. Sicut gratia
habitualis in mortali statu amissibilis per con-
nexionem cum visione beatifica redditur in-
amissibilis, sicut etiam ex unione hypostatica,
posset etiam dici cùm unione dicta aliam su-
perioris naturæ posse consistere, & ita à Deo
conferendam: sicut nodo alicui nodus alius &
alius addi solet, ut quod revera erit innoda-
tum, ampliùs & ampliùs, & ita meliùs & per-
fectiùs innodetur. Et quidem circa res istas tot
sunt dicendi modi, dum quisque meliorem ex-
plicationem affectat: ut & Nobis jam pridem
in hac palæstra certantibus, liceat aliquid au-
gurari.
410. Posset etiam dici unionem EmpyreiMateria|an specie|distincta.
esse item humanâ ex eo perfectiorem, quod
materiæ perfectioris sit nexus, perfectioris in-
quam, excessu specifico, quod placet P. Ar-
riagæ Disput. 29. citata, nu. 14. ubi postquàmP. Arriaga.
assertum ab ipso non videri unde possit decidi
quæstio ista, subdit valde probabile esse prop-
ter altissimum finem, ad quem est creatum,
constare diversa specie materia à nostra, &
quidem incomparabiliter perfectiori. P. He-
nao Exercitat. 5. nu. 63. contrarium tenet.
Quod ex eo potest (quando rationes ab in-
trinseco non suppetunt,) suaderi quòd vi-
deatur inconveniens materiam aliquam crea-
tam perfectionis specificæ excessu materiam
beatorum corporum superare: inter quos sunt
Christi, & Matris ejus corpora, solum illud
pedibus eorum subjectum calcatura. Et cùm
propter ea creatum sit, non oportuit ut illa
tantoperè anteiret. Sic enim pro majori unio-
nis perfectione discursus est à Nobis efforma-
tus. Quia verò ad majorem Beatorum acci-
dentalem gloriam id potest conducere; po-
test excessus dictus admitti, stante possibi-
litate: quin ratio adducta concludat. Non
enim videtur inconveniens ut quod nobilius
sub aliqua ratione est, nobiliori absolutè
subserviat. Sic Christus minoratus modi-
co quàm Angeli, ut D. Paulus loquitur
Hebr. 2. vers. 9. eos habet sibi summa pote-Hebr. 2.|v. 9.
state subjectos, ut ibidem habetur: quod
& de Virgine dubio procul asserendum.
Sicut enim regum famuli solent quando-
que splendidioribus ornari vestibus, quàm
reges ipsi, quod quidem non est regibus
indecorum, quia totum illud in eorum re-
redundat gloriam; ita & in negotio præ-
senti discurrendum, cùm quidquid est in Em-
pyreo nobilioris materiæ, in Beatorum ce-
dat gloriam, ad quam totus ille apparatus or-
dinatur: nec deesse censendum, quod habent
illi sub pedibus.
@@0@
@@1@§. XIII. Circa Partem I. Exornatio Empyrei. 143
§. XIII.
Empyreum an solidum, aut penitus, aut
ex parte.
411. SOliditatem Empyrei statui §. 6. & 7.Sententia|pro non in-|tegra soli-|ditate.
eamq́ue totalem, non admissa senten-
tia eorum, qui fluidum ac liquidum media sui
parte constituunt, quos quidem secutus est P.
Henao Exercitat. 14. Sect. 1. Et eum P. Izquier-
dus de Novißimis pag. 406. Affirmat autem P.
Henao Conclus. 5. n. 12. credibile esse dari in-
tra ipsam mediam partem solidum aliquod qua-
si pavimentum Theatri, seu montis summita-
tem, in qua aderunt Beati Christo Domino ut
Principi. Id quod indicare videtur D. Joannes
in Apocalypsi Cap. 21. v. 10. dum se sublatum
dicit in montem magnum & altum. Et ostensam
sibi civitatem sanctam Ierusalem. Pro quo P.Apocal. 21.|v. 10.
Cornelium & D. Bernardinum Senensem, aut
Nicolaum Lyranum adducit. Præter pavimen-
mentum Theatri aliquos etiam thronos solidos
futuros esse asserit, pro Christo saltem, & ejus
sanctissima Genitrice, de quibus Exercitat. 18.
& 19. Sed neque throni, neque pavimentum
necessaria erunt juxta ipsum, ut pedibus insi-
stant, uti de pavimento indicat Aversa, sed
conducent ad majorem pulchritudinem Regiæ
cœlestis, & ad ostentationem majoris majesta-
tis. P. Arriaga Disputat. illa 29. n. 15. utram-
que sententiam censet probabilem, neque con-
temnendas rationes Molonij, cui P. Tannerus
subscribit, & P. Cornelius in Cap. 1. Genesis.P. Arriaga
& fortaßè, ait, id est probabilius, quia non video
cur non debeamus hominibus beatis concedere respi-
rationem, & consequenter corpus aliquod respira-
bile in cælo admittere. Quod verò corpus illud di-
vidatur, ut noster aër dividitur, nullam dicit im-
perfectionem. Hæc ille: qui cùm corpus tan-
tùm respirabile in cælo admittendum velit,
apertè indicat totum cælum non esse respirabi-
lis conditionis, unde & sententiam præceden-
tium Patrum amplecti.
412. Dico Primò. Cælum Empyreum pe-Assertio 1.|pro integra.
nitus solidum est. Sic plurimi, quos congerit
P. Henao suprà Sect. 1. nu. 5. Id quod §. septimo
ita firmatum, ut non occurrat quidquam, quod
de novo urgeat. Quod enim de respiratione
objicitur, ibidem discussum. Quòd si adeò ur-
gere pergant auctorum illorum asseclæ, &
respirabile corpus aliquod esse contendant, fa-
cilè concedi potest futurum illud, tale scilicet
ut Beatorum ambiat corpora, & sit quasi quod-
dam lucidum vestimentum, juxta ea, quæ de
dote claritatis dicta sunt in Epithalamio n. 526.
Benè verum est quod si habitatio cęlestiũ in-
colarum intra cælum esset constituenda, val-
de absonum videretur, ut intra corpus solidum
esset futura, quamvis dos subtilitatis nihil pa-
teretur impervium, & ita spatium illud immen-
sum corpore aliquo subtili & permeabili sine
miraculis deberet assignari, cùm esse non pos-
set vacuum attenta naturæ conditione, quam-
vis Deo id non esset impossibile: & ut staret
id naturæ conditionem admittere, aut non re-<-P>@@
<-P>pugnare; pro majori tamen Beatorum & di-
gnitate & solatio plenitudo illa poneretur re-
spondens aëreæ regioni, qua cælestia & terre-
stria ordinatissimè copulantur.
413. Dices stante etiam habitatione supraCirca Em-|pyreum an|fluidum ali-|quod cor-|pus.
Empyrei convexam sublimitatem, videri etiam
conveniens tale aliquid in eo constitui, ut &
dignitati & solatio Beatorum consulatur, &
etiam necessitati, ut sit spatium aliquod ple-
num, per quod species ad sensuum officia ne-
cessariæ transmittantur. Sed id negandum,
quia jam esset novum cælum fluidum supra
supremum constituere: & si consequenter
philosophandum, dicendum pariter supra flui-
dum illud spatium futurum culmen etiam
splendidum, ut Beati quocumque oculos diri-
gant, beatificam aliquam videant claritatem.
Sufficit ergo illis pavimenti claritas, & ea qua
totum Amphitheatrum resplendebit. In casu
autem illo habitationis spatij intermedij non
ex ea admittitur fluidum illud corpus, quod
pro usu sensuum necessarium sit, sed quia va-
cuum, non deberet admitti, juxta ea, quæ nu.Quid circa|sensuum|usum &|præsertim|circa audi-|tum.
179. dicta sunt. Ubi quod de visu assertum
circa illius amplissimam sphæram dubitare
quispiam posset an sit ad auditum extenden-
dum: & videtur sanè ita futurum, si pona-
mus inter se distantes velle inter se colloquia
miscere, aut audire eos, qui sine remedio pec-
cati originalis decesserunt suo in exilio collo-
quentes. Pro quo Guilielmus de Rubione in
4. dist. 48. quæst. 2. arti. 2. conclus. 3. ubi tra-
dit per species inditas sonorum posse Beatos
se mutuò audire, etsi sint valde distantes lo-
quanturq́ue summissa voce. Et idem est alijs
quibuscumque distantibus, si velint aures ap-
plicare. Unde & longè distantium cantus au-
dire poterunt. Circa quod specialius aliquid
habet P. Henao Exercitat. 29. nu. 40. & seqq.De cælorum|concentu.
ubi de concentu cælorum ex harmonica mo-
tione indicato Iob 38. v. 37. & concentum cæ-Iob. 38.|v. 37.
lorum quis dormire faciet? pro quo auctores ad-
ducit, & Beatis asserit fore etiam post finem
mundi gratissimum: quia licet cælorum motus
sit cessaturus, si præcisè attendatur generatio-
ni & corruptioni rerum sublunarium, pro qua
jam minimè necessarius: Nihilominus Deum
quandoque indulturum quòd detur eo fine, ut
Beatorum aures conditissimo mulceantur sono,
quem causset. Ubi quidem consequenter con-
cedendum sonum hujusmodi ex distante val-
de spatio à Beatorum auribus hauriendum.
Nisi dicatur adeo esse ingentem illum, ut à
distantissimis possit audiri. Et erit illud egre-
gium commentum. Ex quo & fieret in terra
audiendum, minùs enim cælum à terra distat,
quàm Empyreum ab orbe lunæ, & alijs, ex
communi Astrologorum sensu solidis conje-
cturis roborato. Et quidem sonus ille ingen-
tium adeò corporum non videtur quomodo
esse aurium lenocinio aptus. Quamquàm si ad
Dei omnipotentiam recurramus, non erit im-Rejectus|circa illum|quidam di-|cendi mo-|dus.
poßibile apud Deum omne verbum. Lucæ 1. v. 37.
Sed certè quod propter delectationem illam ex
audito cæli concentu orbes cœlestes jam quie-
scentes movendi aliquoties sint, nescio an ve-
rosimiliter asseratur, & ut tale sit à prudenti-<-P>
@@0@
@@1@144 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>bus auribus excipiendum: præcipuum quidem
naturæ ordinem propter voluptatem adeò par-
vi momenti variari: parvi inquam, quia pro
auditus delectatione innumeri alij possunt con-
centus glomerari. Et quidem convenientius
esset cælos semper in motu esse, & Deo glo-
riam suo concentu personare, sicq́ue Davidi-
cum etiam stare concentum Psal. 18. v. 1. CæliPsal. 18.|v. 1.
enarrant gloriam Dei &c. At hoc non admitti-
tur, etiam ex fine adeò sublimi, & dignum
deifica majestate, unde neque illud videtur ad-
mittendum. Concentus autem rectè explica-
tur à P. Gaspare Sancio, ut sit ipsa cęlorum dis-P. Gaspar|Sancius.
positio & ornatus, ex quorum motibus múlti-
plex fiat Planetarum congressus, & ex eo in
terra multæ rerum vicissitudines, ex quibus
quædam admirabilis resultat harmonia, qualis
esse solet in vocibus, quarũ alię acutę sunt, alię
graves, aliæ ex utrisque temperatæ: sic tamen
illas in cantu & cithara moderatur magister,
ut ex multis una existat symphonia, quæ mi-
rum in modum complet & recreat sitientes au-
res. Miror autem illum Pythagoricum afferen-
tem figmentum, nihil contra illud proferre, in
Ciceronis pro ipso sententia delectatum. Est
autem D. Hieronymi, seu Venerabilis Bedæ, vel
quicumque est Auctor expositionis Tomo 8. D.
Hieronymi satis dilucida & apta expositio deD. Hiero-|nymus.
Angelis, unde ait ille: Hujus igitur cæli concen-
tum, ait Dominus, quis dormire faciet? Id est, quis
erit, qui eos à perpetuis laudibus, quibus me bene-
dicunt Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus incessa-
biliter concinentes, ut cessent & quasi obdormientes
poßit inhibere? Sic ille. Pythagorici figmenti
nulla facta mentione. De concentu autem,
qui ex partibus fluidis cæli formari potest, qui
tale constituunt, ut libuerit philosophen-
tur.
414. Dico Secundò. Quòd Beati pedibusAssert. 2.|circa insistẽ-|tiam in pe-|dibus.
insistant, aut non insistant, circa quod vidimus
diversos sensus, potest sublata æquivocatione
ad concordiam revocari. Pro quo juvat P. Ar-
riagam n. 11. citatæ Disputat. sic pro distinctio-
ne Empyrei ab alijs cælis loquentem excepisse:
Addi potest pro hac veritate congruentia, quia vi-P. Arriaga.
Dostları ilə paylaş: |