habitaculo vestro cœlesti, vos omnes, qui estis in
cælo. Omnes virtutes ejus, id est omnes exercitus
ejus. Et intelligi debere Angelos perspicuum est &c.
Illud ergo est quod Prophetę considerationem
ante omnia alia abripuisse videtur, cùm & ma-<-P>@@
<-P>gnitudinem contemplaretur immensam, &
conditoris potentiam pariter, qui dixit, & facta
sunt. Et ut id, quod de æternitate dictum hoc
loco non prętermissum censeamus, sequitur
statim: Statuit ea in æternum, & in sæculum sæ-
culi. Vers. 6. Ex quo pro stabiliendis Christia-
nis cordibus circa mysteria alia argumentum
satis opportunũ occurrit, ut circa Virginitatem
Deiparæ, continentiā corporis Christi sub Sa-
cramentalibus speciebus, resurrectionem cor-
porum. Circa quod observandus modus lo-
quendi Archangeli Lucæ 1. v. 37. QuoniamLucæ 2.|v. 37.
non erit impoßibile apud Deum omne verbum. Li-
cet enim in Scriptura verbum pro ejus sumi
significato soleat: hîc tamen aliquid specialius
indicatum; videlicet Deo in ordine ad magna-
lia ejus potentia dignissima solo opus esse ver-
bo; unde in illis nullum impedimentum, diffi-
cultatem nullam experitur. Quomodo enim in
alijs tale aliquid subsit, quando in sublimi cœ-
lestium molitione, ipse dixit, & facta sunt, ipse
mandavit, & creata sunt? & si enim aliqua supra
naturam sint: nihilominùs Dei potentia ma-
gis in creatione mundialis structuræ resplen-
det. Cùm in illis circa accidentia quædam vi-
deatur divina potentia versari, quæ in crea-
tione partum illum habuit, qui abundè potest
magnitudinis ejus singularem excellentiam de-
clarare.
§. XVIII.
Errores aliquot utili animadversione eor-
recti.
426. NVm. 349. col. 1. cui cum leone pro ceuIn oratione|Deus humi-|litate pla-|candus.
cum leone. Ubi sermo de Deo, quo-
cum humillima submissione in templo, quando
oramus, agendum, ut sic ejus indignationem,
ut pusilla, aut meticulosa animantia suum il-
lum regem mansuefacere solita, mitigemus.
Leoni tantùm ex feris clementia in supplices, pro-
stratis parcit. Sic Plinius Lib. 8. Cap. 16. Au-Plinius de|leonum|clementia.
diendus Ieremias Cap. 25. v. 30. Dominus de ex-
celso rugiet, & de habitaculo sancto suo dabit vo-
cem suam: rugiens rugiet super decorem suum. EtIerem. 25.|v. 30. 34,|& 38.
ut ad leonem alludi notum fieret, subdit infe-
riùs vers. 38. Dereliquit quasi leo umbraculum
suum. Et quid adhæc? Vlulate pastores, & clama-
te & aspergite vos cinere optimates gregis. v. 34.
Ad preces inquam perfugium: in eo enim ve-
rissimum quod superstitiosum in Africa. CreditPlinius.
Lybia intellectum pervenire ad eos precum. Sic
Plinius, prodigialem subjungens narrationem.
Et de templo quidem apud Prophetam sermo,
in quo Deus quasi leonina latebat majestate.
Unde sic ex D. Hieronymo & alijs P. Corne-
lius: Dereliquit, scilicet Deus, templum habita-P. Cornelius.
culum suum, quod ut leo, quasi latibulum suum ante
tuebatur, ut nemo auderet illud aggredi: sed Deo
quasi illud derelinquente, & egresso, Chaldæi in-
greßi sunt illud, atque vastarunt. Sic ille. Ex quo
apparet quanto sit cum reverentiali timore
templum adeundum. Sed positioni de clemen-
tiæ comparatione humilitatis objectu in præ-
fato Ieremiæ loco illud videtur obstare, eos<-P>
@@0@
@@1@§. XVIII. Circa Partem I. Vtilis errorum correctio. 151
<-P>scilicet qui aspersi cinere, ut sic leoninam in-
dignationem placarent, id non fuisse consecu-
tos, cùm apud eumdem sic consequenter habea-
tur: Quia completi sunt dies vestri, ut interficia-
mini, & dißipationes vestræ, & cadetis quasi vasaIerem. 25.|v. 34.
pretiosa. v. 34. Ad quod quidem apta est &
Dei benignitate, etiam cùm rugit, digna re-Pœnitentia|numquàm|infructuosa.
sponsio: Non exauditos quidem ululantes, &
cum humilitatis schemate manifesto claman-
tes, in ordine ad pœnas temporales, benè ta-
men in ordine ad negotium pręcipuum ani-
marum, ut pœnæ dictæ in remedium gravium
offensionum, quibus Deum irritaverant, ver-
terentur. Semper enim Deus ad pœnitentiam
dignum dignatur habere respectum. Et peribitIerem. 25.|v. 35.|D. Hieron.
fuga à pastoribus. Sic v. 35. Ubi D. Hierony-
mus ita subdit: Quando non egerint pœnitentiam.
Numquàm enim illa infructuosa. Et verè juxta
mentem Doctoris sancti ad pœnas etiam prę-
fata est prophetia referenda, ut Deus quidem
quidquid in ejus est verbis terribile commine-
tur, nisi egerint pœnitentiam: modum autem
illius adjuncto ipsi humilitatis præscribit anti-
doto, dum aspersionem cineris cum precum
vehementi clamore, quas ululatus designat, in-
jungit. Sic leonem se & agnum pariter osten-
dit, dum rugiens rugit, hoc est, valida indi-
gnatione fervescit, & modum simul mitiga-
tionis apponit, humili orationis officio com-
mendato.
Num. 350. col. 2. In sublimi conantur,Dei ante|omnia quæ-|renda gloria|cōtra super-|bam ascen-|sionem.
pro In sublime, id est ad sublime conatum
urgent, futuri felices ascensu. Stat aliàs
in sublimi conari, sed infelici conatu. Qui
enim mundiali est dignitate sublimis am-
bitionis notis artibus comparata, in subli-
mi conatur, numquàm contentus obtentis, in-
ter conatus, & torquentia desideria moriturus.
Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.Psal. 73.|v. 23.
Sic vates Rex Psal. 73. v. 23. Sed quî stare illud
queat, ut sint qui odio Deum habeant? Sunt
equidem, propter tuæ gloriæ contemptum, inquit
Titelmanus, qui suæ gloriæ vanis incrementisTitelma-|nus.
sunt semper intenti, divinam contemnunt,
quod odij genus est: Sicut enim amare est vel-
le bonum, ita malum velle, odisse est: qui au-
tem Dei gloriam contemnit, ita se gerit, con-
temptus enim gloriæ ipsius, malum quoddam
est, quod non solùm corde agitur, sed practica
illatione à contemptore frequenter irrogatur.
Nec leve illud, cùm nihil à Nobis Deus aliud
quęrat, nisi ut ejus gloriæ militemus. Hic crea-
tionis fructus, hic redemptionis. GlorificantesEccli. 43.|v. 32.
Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit
enim adhuc & admirabilis magnificentia ejus. Ita
Siracides post enarrata opera creationis. Eccli.
43. v. 32. Iam pro redemptione audiendus
Apostolus: Empti enim estis pretio magno. Glori-1. Cor. 6.|v. 20.
ficate, & portate Deum in corpore vestro. 1. Cor. 6.
v. 20. ut non solis verbis negotium adeò nobile
peragatur, sed ad externa officia se prodat affe-
ctus. Utinam sic omnes, utinam & cum alijs, &
præ alijs nos, magni illius Parentis proles, qui
Jesu nomen semper in ore habuit, cujus &
gloriam in omnibus quæsivit, ut de ipso Ec-
clesia in sacris officijs.
427. Ibidem col. 3. Hominum pro Hominem.<-P>@@Circa pedes|pro Zacha-
<-P>Num. 351. col. 1. Vox pro Vos. Quid pro Quòdriæ vatici-|nio conside-|rationes|aliquot.
Et quod dissonantius Pedibus pro De quibus. Et
quomodo stabit sententia illa: Vt fiamus illi
lapides, pedibus scriptum est: Lapides sancti vol-
vuntur super terram. Zachar. 9. v. 16. ut habetZachar. 9.|v. 16.
D. Hieronymus, cùm in Vulgata sit: Eleva-
buntur. An scribi pedibus possit, idq́ue ad Pro-
phetas spectet? Scimus quidem in hoc Peru-
viano regno fuisse graphiarum insignem, qui
pede scribebat, & venustè equidem. Pedibus
loqui jam arte discitur, de qua Dom. Caramuel
in Haplote Arti. 8. Sed nihil horum videtur in-
stituto præsenti conveniens; nisi fortè illud
Pedibus in casu dandi sit, ut ad pedes scriptum
vaticinium asseratur. Et quidem de lapidibus
sermo, ex quibus est cœleste Amphitheatrum
mysticum construendum: qui non coacti, sed
spontanei suis sunt locis manu divini artificis
coaptandi. Habituri ergo & mysticos pedes.
Parum illud. Sunt & ipsi pedes futuri, ut stet
quod à D. Hieronymo dictum: Vt non præstolen-P. Hierony-|mus.
tur ædificantium manus, sed ipsi festinent imponi
super fundamentum Christi. Ubi non ædifican-
tis, sed ædificantium manus dictæ; quia cum
primario artifice secundarij alij concurrunt,
Angeli inquam, & illius pro hominum æterna
salute comparanda ministri. Quidquid ergo de
typographico errore sit, & apta aliàs correctio-
ne, id quod modò dictum, est sanè verissimum,
eum scilicet qui ad cœleste ædificium se spe-
ctare confidit, & lapidem aptum eidem futu-
rum prompta ad divinum obsequium obseque-
la: & lapidem ea ratione, qui totus pedes sit,
sicut & rotæ, de quibus Ezech. 1. v. 20. & cit.Obedientiæ|specimen.|D, Bernar-|dus.
n. 351. Pulchrum D. Bernardi monitum: Ve-
rus obediens parat aures auditui, linguam voci, ma-
nus operi, pedes itineri &c. Ire ergo jussus totus
futurus pedes, ut sic vnus ex illis posset esse
fortunatissimis incolis, de quibus dictum: Stan-
tes erant pedes nostri in atrijs tuis Ierusalem. Psal.Psal. 121.|v. 1. & 2.
121. v. 2. nec solùm in atrijs, sed in domo ipsa
Domini, de qua præcesserat: In domum Domini
ibimus. Ubi pedum eatenus honoraria facta
mentio, quia itineri parati semper, felix illud
ad gloriam ducens confecerunt. Ibidem col. 2.
Confirmandus pro Conformandus. Ubi apta con-
structio corrupta; licet aliàs confirmatio &
conformatio ritè possint in caussa, de qua ibi,
coaptari. Debet enim hominum puritas Ange-
licæ conformari, quæ & firmissima, quia prę-
terquam quòd gloriæ status id secum afferat,
in sua illi via dici possunt post fidele contra
Draconem & sequaces obsequium in gratia
confirmati. Pro quo D. Basilius stat exponens
Psalmum 32. circa ver. 6. Verbo Domini cæliPsal. 32.|v. 6.
firmati sunt; & spiritu oris ejus omnis virtus eo-
rũ. De Angelis siquidem accipiendum censet,D. Basilius.
& eorum significatam constantiam, immobili-
tatem, & soliditatem in bonis. Iuxta hæc ergo
conformandi ipsis, sua etiam constantia im-
mobilitate, & soliditate debent esse conspicui:
unde ij, qui gratiæ sunt incuriosi custodes, &
cadentes ac resurgentes, cùm fluidæ sint quo-
dammodo conditionis, valde difficilè erit An-
gelicæ, cujus prædicata soliditas, coaptari:
fluida enim solidis uniri nequeunt, ex quo fa-
ctum ut multi sanguinem animatum fuerint<-P>
@@0@
@@1@152 Recognitio II. Amphitheatri Misericordiæ.
<-P>inficiati. Circa quod & error Num. 352. col.
2. ubi sic habetur: Vt Cherubini meritò poßint
coæquari. Cùm sit dicendum Cherubinis. Ex quo
discursus præcedens ampliùs potest robo-
rari.
428. Num. 356. col. 2. Antequam pro An-Cura de|minimis.
te quem. sensu omnino contrario. Num. 360.
col. 2. Despicitur pro Dispicitur. In utraque mu-
tatione apparet quantam unius litteræ muta-
tio possit confusionem importare. De quo
aliàs, & alij integris, & non minimæ, sed exi-
miæ eruditionis tractatibus. Inde difficultas
linguæ sanctæ, quia vocalibus caret, unde tot
exortæ versiones. Si enim Nos illis careremus,
& inveniremus S & L. N. & X. P. & X. Incer-
tum esset an sol, vel sal: an nox, vel nix: an pax vel
pix deberet intelligi. Unde Deo agendæ sum-
mæ gratiæ sunt, cujus singulari providentia
Scripturæ sacræ ad nos incorruptę devenerunt.
Et ergo Divo Hieronymo peculiaris excitan-
dus affectus, quod in ejus panegyrico à Nobis
non leviter commendatum. Num. 365. col. 2.Felix per|mortem de-|cessus gratia|Christi.
Decedentes pro Accedentes. Contrario sensu, nisi
servato illo, qui proprius Textui sacro est, illud
decedentes pro morientibus sumamus, sic enim
stat verissimus sensus. Deceßit filius tuus, id est,
decurrit ad eum finem ad quem omnia properant.
Sic Seneca de Consolat. ad Martiam Cap. 11. Et
sic alij principes Latinitatis. Decedentes ergo
per Christum, ad Deum felicissimè perveniunt.
Dicuntur autem per Christum decedere, qui
per ipsum gratiam fuerint consecuti: nam gra-Ioan. 1.|v. 17.|Rom. 1. v 5.|Rom. 12.|v. 12.
tia & veritas per Jesum Christum facta est. Joan.
1. v. 17. Per quem accepimus gratiam &c. Rom.
1. v. 5. Non est alia via per quam eundum, un-
de curandum solicitudine non pigrâ sed fervi-
da, ut adhæreamus ipsi, & cum sponsa tenea-
mus & non dimittamus, Cant. 3. v. 4. ne & ipse
dimittat, & fiant novißima pejora prioribus.
Matth. 12. v. 45. Tenui eum nec dimittam donecCant. 3.|v. 4.|Galat. 4.|v. 26.
introducam illum in domum matris meæ. Et quæ-
nam hæc mater? Notum ex Apostolo Galat. 4.
v. 26. Illa autem, quæ sursum est Ierusalem libera
est, quæ est mater nostra. Non ergo dimittendus
sponsus donec illum in domum illam felicissi-
mam introducamus. Sed quî hoc stare queat,
cùm ab illo introducendi nos simus per cujus
gratiæ consortium fortunatus decessus obtine-
tur? Stat equidem ritè & rectè: & introdu-
cit ille nos & à nobis introducitur. Cùm enim
membra illius simus, introductio nostra intro-
ductio illius est, summo id ejus amore agente,
qui ad ineffabilem protenditur unitatem. Sic
cùm cogitassem inveni Theodoretum ita scri-
bentem: Sponsa se sponsum inventum dimissuramTheodore-|tus.
negat, priusquàm in thalamum & cubiculum in-
structum simul ingrediantur. Id est in cœlestem
Ierusalem, quam matrem omnium nostram appel-
lat Apostolus. Sic ille, pro quo & Gislerius
non injucunda ministrat Exposit. 3. Videatur,
& nos in nostro persistamus themate, ut non
dimittamus Christum semel feliciter appre-
hensum; ne & ipse dimittat, sitq́ue propterea
infelicissimus dimittentis decessus, quia eum
non ampliùs tenere poterit, unde nec obti-
nere.
429. Num. 369. col. 1. rarum additamen-<-P>@@
<-P>tum occurrit, sic enim ibi: Vnde sequitur, PapaPapæ in-|congrua|mentio.
præparabitur veritas tua in eis. Sed unde hîc Pa-
pa? Ubique sanè illius veneranda memoria:
sed (ut cum Poëta loquar) nunc non erat his lo-Horatius|in Satyr.
cus: nam & multa sunt, in quibus ille locum
non potest, aut certè non expedit illum habe-
re: pro quo multiplex apud Scriptores disqui-
sitio præsenti minimè consonans instituto. In
eo felix aliquatenus additamenti deformitas,
quod ibi collocatus Papa, ubi de veritate divi-Ritè illi|adnexa cœ-|lestis veri-|tas.|1. Tim. 3.|v. 15.
na præparata in cælis agebatur, cùm sit Ponti-
ficia Cathedra columna & firmamentum veritatis.
1. Tim. 3. v. 15. Quod de Ecclesia quidem di-
ctum, sed suo cum Capite, ut neque Concilijs
sine illo ea sit singularis prærogativa tribuen-
da. Ut neque in ipsis cælis, neque in firmamen-
to ipso, de quo Psal. 18. v. 1. Cæli enarrant glo-Psal. 18.|v. 1.
riam Dei, & opera manuum ejus annuntiat firma-
mentum, majus possit veritatis firmamentum
inveniri. Nam & cœlestis est, cui Pontificium
Oraculum insistit, auctoritas, & qui per stel-
las in firmamento loquitur: in terra suas etiam
per stellas lucem profert ineluctabilis veritatis.
Visus à Divo Evangelista Joanne Christus ha-Apocal. 1.|v. 16. & 20.
bebat in dextera sua stellas septem. Apoc. 1. v. 16.
De quibus statim: Septem stellæ, Angeli sunt
septem Ecclesiarum. v. 20. Episcopi scilicet, ut
ex sequentibus liquet, & gravium Interpre-
tum discursus evincit. Divus ergo Petrus
stella fuit, quia Episcopus, illius Vicarius, qui
sic de seipso: Ego sum stella splendida & matu-Ibidem 22.|v. 16.
tutina. Cap. 22. v. 16. Vnde & stellæ etiam suc-
cessores cum plenitudine potestatis. Per illas ergo
loquitur Deus, & quidem diviniùs quàm per
eas, quas posuit in firmamento cæli, ut lucerentGenes. 1.|v. 17.
super terram. Genes. 1. v. 17. Per has enim na-
turæ vocibus instruimur: per illas majora di-
vinitatis mysteria in gratiæ ordine reserantur.
Et naturæ quidem voces non propriæ, sed me-
taphoricæ, cùm tamen aliæ verè & propriè ta-
les sint, & cœlestis sapientiæ Oracula lumi-
nosa.
430. Num. 372. col. 1. Collectaneus pro Col-Errores|aliquot.
lactaneus, Manahen scilicet, de quo Act. 13. v. 2.
Nec potest congruum sensum habere mutatio,
licet Collectaneus vox benè latina sit, sed diver-
sæ valdè significationis: cùm id indicet, quod
ex varijs sit locis, aut aliter, collectum, unde
& in Scriptoribus Collectanea, qualia ex
Dom. Barbosa obvia. In fine Num. præced.
Conquiescant pro Conquiescat. col. 2. HumiliterNotabilis|quidem, ubi|de austeri-|tate.
pro Humilitas. Num. 383. col. 1. notabilis alte-
ratio, sic enim ibi: Cujus non decipienda auste-
ritas. Cùm debuisset legi: Cujus non despicien-
da auctoritas. In alienissimum sensum mutata
sententia, quæ neque textui apta, neque utili-
ter aptabilis caussæ alteri. Nisi fingamus Præ-
latum aliquem austerum, eo quòd ita status
rerum exigeret, quem decipere aliqui cona-
rentur, ut ad laxitatem declinaret, qui tamen
decipi præ ingenij maturitate non posset. Vel
si eumdem austerum sibi, alijs tamen tractabi-
lem & humanum, qualem S. Petrum de Alcan-S. Petrus de|Alcantara,|S. Francis-|cus Borgia.
tara ejus prodit historia, & S. Franciscum Bor-
giam, cujus vitæ austeritatem elogium in
Martyrologio Romano decantandum repræ-
sentat, de cujus materna erga subditos indul-<-P>
@@0@
@@1@§. XVIII. Circa Part. I. Vtilis errorum correctio. 153
<-P>gentia præclarissimis attestationibus Societatis
scriptores præiverunt. Et scimus quidem circa
prædictos, & alios ejusdem spiritus deceptionẽ
intentatam, ut aliquid admitterent opportuni
commodi erga defatigatum corpus, quod eo-
rum vigilantia respuebat. Sed pius ab ipsis de-
tectus dolus, ut minimè deceptio suum fuerit
effectum consecuta. Non ergo patitur de-
ceptionem austeritas, nimis enim erga mo-
dum tractandi corporis oculata eorum an-
tipoda, de quibus Apostolus Roman. 13.
vers. 14. & carnis curam ne feceritis in deside-Rom. 13.|v. 14.
rijs. Dum enim curam hujusmodi desiderijs
agitur, oculi & mentis & carnis in eo infelici-
ter occupantur. Oculus meus memoria mea, &D. Bernar-|dus.
cogitare quodammodo videre est, ait D, Bernardus:
Sermone 5. in Festo omnium Sanctorum. Quid
jam ubi incessabilis cogitatio desideria exci-
tans, & desiderijs pariter excitata? Felices ani-
mæ, quæ etsi penitus ad ista non cœcæ, incu-
ria sancta caligant. Caligavit quidem, sed non
ita feliciter typographus, qui citato loco Lucæ
pro sua posuit: non alio fundamento, nisi quod
Lucæ mentio præcesserat, memoriæ magis
quàm exemplari, quod visum requirebat, in-
tentus.
431. Num. 385. col. 1. Facescere pro Faces-Pro Divi|Petri excel-|lentijs non-|nulla.
sere. col. 3. In Christi pedibus, pro In Petri pedi-
bus. Et hic etiam incuriosus formarum compo-
sitor caligavit Petrum pro Christo apponens,
Dostları ilə paylaş: |