tibus, illis inquam, per quos mens Pontifi-
cis informatur, & à quibus pro definitione
concluditur, videtur etiam asserenda certi-
tudo, cùm ex illorum consilio sit ad il-
lam procedendum. Ex quo apparet non
esse eamdem rationem de assensu opinati-
vo in casu, de quo suprà: ibi enim res eo-
dem modo se habet, neque qui assensum præ-
staret, eam posset ad altiorem gradum certi-
tudinis elevare.
@@
Circa probabilitatem occasionalis discußio,
cum conformatione sæpiùs stabilitæ
doctrinæ.
486. ANte dies aliquot, ut dicebam nu-Circa nupe-|rum Scrip-|torem.
per, ad manus venit præproperè
evolvendus liber molis non exiguæ, ementiti
nominis Auctoris clancularia impressione, in
quo de conscientia, ac regulis & principijs
pro illius directione agitur. Et cùm nova pro-
mittat Auctor, vix est aliquid, quod in aucto-
ribus alijs non inveniatur. Fatetur se diu cum
communi doctrina de probabilitate docendo,
& agendo vixisse: sed consideratione posteà
ad profundius examen adducta palinodiam
recantasse. Unde ex professo probandum assu-
mit opinionem probabilem sic generaliter as-
sumptam, non posse uti regulam rectæ ope-
rationis adhiberi. In quo quidem jam præive-
rant Fagnanus, Bonæ-Spei, Mercorus,
Barron, & Gonet à Nobis impugnati. De-
beri tutius, aut probabilius amplecti operatu-
rum honestè. Et hoc apud citatos, juxta varios
modos explicandi. In opinionum æqualitate
non posse cuilibet assensum præstari. Id qui-
dem, ut vidimus, & Nos approbavimus: posse
tamen cum solo probabilitatis assensu licitè
operari: id quod ille negat, & est præfatis con-
sentaneum: sicut neque posse quempiam juxta
alterius sententiam agere, Caramuele specia-
lius impugnato. Cùm ita severè cum sibi ad-
versantibus agat, pro stabiliendo recto con-
scientiæ dictamine affirmat non esse pro licita
& honesta operatione necessarium assensum,
quo quis affirmet & pro certo habeat se hîc &
nunc minimè peccare, sed sufficere probabi-
lem, in quo quidem laxiùs philosophatur, quàm
illi, qui pro certa regula probabilitatem ad-
struunt, quatenus ea posita certum formatur
de operationis honestate dictamen, ex certo
illo principio, quod licitum est operari juxta
opinionem probabilem: licet suo illo in asser-
to patronos habeat, quos & Nos alibi dedi-
mus. Sed cùm stante probabilitate pro parte
contraria, videatur necessariò asserendum pro-
babile esse eum peccare, qui pro lege aut præ-
cepto non operatur, unde & dubium remanet,
cũ quo nō licet operari asserit operantem pra-
cticè non dubitare, quia licet cognoscat & di-
cat non repugnare, seu possibile esse quod ob-
jectum aliter se habeat, in sensu tamen compo-
sito nequit dicere, fortè objectum non est ita.
Quemadmodùm in amicitia & humana fide,
licet possibile sit eum, qui pro amico habetur,
minùs fidelem esse, & eum fallere, cum quo
communiter agimus, & experientiam servatæ
fidelitatis habemus: non ideo cum formidine
illa procedimus, ut in omnibus, qui occurrunt,
casibus, quasi dubij procedamus. Pro quo etiam
facit certitudo illa, quam de statu in gratia ha-
bemus, quæ quidem omnimoda esse non po-
test, juxta Concilij Tridentini doctrinam sine
speciali revelatione: nec tamen proptereà cum
stimulo illo dubitationis in omni operatione,
pro qua est status gratiæ requisitus, post adhi-<-P>
@@0@
@@1@180 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>bitam diligentiam pro justificatione procedi-
mus. Et dubium quidem actuale ex eo remo-
vendum censet, quòd teneatur quis opinionem
probabiliorem sequi relicta minùs probabili:
tunc enim gradus quidam certitudinis datur;
qui licet sit infimus, est tamen sufficiens, &
tunc accidit, cùm res, de qua agitur, ferè sem-
per ita se habet, ut matrem diligere filium. Ad
eum enim modum de probabiliori est opinione
censendum. Sed quia casus accidere potest, in
quo secus se res habeat, cum eo onere talis
modus operandi conceditur, ut si quid contra
opinionem probabiliorem occurrat, id debeat
diligenter expendi, nec verendum circa illam
decernere ex intrinsecis principijs legitimum
discursum efformando. Id quod in sententia
communi pro licito usu probabilium affirmat
accidere. Cùm enim illam magis probabilem
reddant tot graves Scriptores, sitq́ue commu-
niter recepta: Nihilominùs quia sunt qui cla-
mant & reclamant aliqui, & præjudicialem
talem doctrinam agnoscant, meritò circa id in-
quiri potuit, quod & factum ab ipso, nonnul-
lis zelo pro simili collaudatis, & rationibus
quibusdam adductis, quas & Auctores, quibus-
cum à Nobis actum, adducunt, & plus verbis,
quàm pondere muniuntur.
487. Ad quæ quidem quatenus ea concer-Illius ex-|plosa do-|ctrina.
nunt, de quibus aliàs dictum, præsertim Tomo
1. & 2. Auctarij, aut respondendum, aut an-
nuendum, juxta Ibidem dicta. Modus autem ille
philosophandi circa securitatem in operatione
ex eo quòd probabilior debeat opinio eligi,
quia rarò accidit ut vera non sit, negotium
sub confusione & perplexitate penitus indiscus-
sum relinquit. Nam in casu occurrente statue-
re, quæ sit probabilior sententia, valde diffici-
le, immò & impossibile est, cùm circa illud
diversimodè ab Auctoribus sentiatur; & quam
quisque sententiam amplectitur, eam reputat
probabiliorem. Non ergo doctrina illa de ferè
semper accommodari convenienter potest, quia
non apparet cui ex duobus probabilibus possit
applicari. Cumque applicatio deficiat, ex eo
habetur peccare eum, qui juxta opinionem pro-
babilem operetur, quandoquidem periculo se
exponit contra legem operandi, juxta Scrip-
toris præfati mentem, de qua dictum. Et qui-
dem quod de modo operandi sine aculeo illo
formidinis dicebatur, eatenus verum est, qua-
tenus qui habet assensum opinativum, non est
in statu purè dubio, cùm statuat rem ita esse:
quia verò de suo est incertus assensu, dubium
penitus non excludit, cùm dicere possit: Ego
quidem censeo, v. g. me non esse ad restitutio-
nem aut jejunium obligatum: sed certus de eo
non sum, & forsitan meo in judicio fallor. Ex
eo autem quòd in sensu composito id dicere
nequeat, si rationabiliter operaturus sit, secu-
ritas operationis constare asseritur. Atqui dici
illud proculdubio potest: nam admittitur posse
dici non repugnare ut objectum aliter se ha-
beat: ergo & dicere, fortè nunc non ita est: quia
hoc non magis repugnat, quàm illud, cùm sit
propositio particularis sub universali conten-
ta; nec magis incertitudinem excludens quàm
illa. Sicut in exemplo adducto de statu gratiæ,<-P>@@
<-P>quid vetat aliquoties quempiam supra seipsumCirca sta-|tum gratiæ|ut se gerere|quisque de-|beat.
reflectere, ut stet Concilij Tridentini doctrina
Seßione 6. Cap. 9. ubi sic dicitur: Nam sicut ne-
mo pius de Dei misericordia, de Christi meritis, de-
q̃ue Sacramentorum virtute & efficacia dubitareConcilium|Trident.
debet: Sic quilibet, dum seipsum, suamque pro-
priam infirmitatem, & indispositionem respicit, de
sua gratia formidare & timere potest: cùm nullus
scire valeat certitudine fidei, cui non potest subesse
falsum, se gratiam Dei esse consecutum. Sic Con-
cilium: juxta quæ convenientissimum appa-
ret ut fidelis quisque circa incertitudinem gra-
tiæ quandoque considerationem inflectat: sic
enim actus amoris & contritionis eliciet, qui-
bus securitas adstruatur. Licet hoc non sit ni-
mis frequenter faciendum, ob molestiam, &
anxietatem, quam consideratio talis potest in-
gerere, per quod fiducia de divina misericor-
dia, Christi meritis, & Sacramentorum virtu-
te, videtur aliquatenus infirmari. In amicitia
autem & fidelitate, si demus ita procedendum,
ut asseritur, nihil ex eo contra nostram reso-
lutionem, & pro firmanda adversantis elucet,
quia ibi non agitur de lege aut præcepto vio-
landis, sicut ex eo quòd quis dum per calles
civitatis incedit non applicet animum ad con-
siderandum posse tegulam aliquam cadere, &
caput graviter conquassare: quod exemplum
etiam adducitur. Præterquàm quòd in amici-
tia & fidelitate, ut sincerè & sine formidine
procedatur, adest lex justitiæ & charitatis, ut
non temerè de proximis judicemus. Sicut etiam
de statu gratiæ potest esse moralis certitudo,
quæ anxietatem depellat, licet sanctum illum
timorem, de quo est dictum, aliquoties admit-
tat: sic enim aliquando in filijs suboriri suspicio
potest de matrum amore, ne scilicet illum ali-
qua in ipsis demerita propulsarint.
488. Cùm ergo præfato philosophandiVrgetur|impugnatio.
modo non vitetur inconveniens illud de incer-
ta regula pro directione conscientiæ, quæ in
absoluta probabilitate ab auctoribus receptis-
simæ sententiæ constituitur, alius est à præfato
Scriptore quærendus: vel si in sua illa velit per-
sistere, majus profectò debet devorare. Et ar-
guit quidem ille ex eo quòd in reddenda ratio-
ne alicujus demonstrativi discursus non est ad-
mittendus processus infinitus, sed ad princi-
pium aliquod veniendum, quod non indigeat
probatione. Tunc sic. Cùm pro licito usu cu-
juslibet opinionis probabilis arguitur, pro fun-
damento assumitur universalis illa: licitus est
absolutè usus opinionis probabilis: ergo & hujus, &
illius, sive probabilior, sive minùs probabilis simul
proponatur. Atqui negari assumptum illud po-
test, ut negatur à multis. Debet ergo illud alio
fundamento probari. Quod ergo illud? Dice-
tur fortè, ipsam rationem probabilitatis hoc
secum importare: nam probabile est id, quod
potest absolutum assensum terminare. Sed cùm
id etiam negetur, pro eo ratio alia reddenda
est, quæ non extat apud Scriptores hujus sen-
tentiæ patronos, vel si reddatur, talis erit pro-
fectò ut in ea non possit conquiesci. Quod
quidem argumentum posset validum censeri,
si non idem contra sic arguentem posset in-
staurari. Dicitur enim posse quempiam opi-<-P>
@@0@
@@1@Circa probabilitatem ex recenti scriptore. 181
<-P>nionem sequi contra legem, si opinio sit pro-
babilior quàm ea, quæ pro lege stat. Sed id
negatur, quia etiamsi probabilior sit, non ces-
sat periculum faciendi contra illam, conceditur
enim assensus, quo decernatur non repugnare
ut objectum aliter se habeat. Quid ad hæc? Id
scilicet, quod jam vidimus: probabiliorem sen-
tentiam habere gradum certitudinis sufficien-
tem, eo quòd rarò contingat objectum aliter
se habere. Quod tamen cùm impugnatum
manifestè sit, quærenda est ulteriùs ratio fun-
damentalis, quæ apud Auctorem desideratur;
cùm sibi sufficiens visa fuerit illa, quæ ex ipso
adducta est. Sicut ergo illi visa est sufficiens, ita
& sufficiens videri potest cōmunissima pro sen-
tentia ab ejus patronis reddita, qui plures &
gravioris notæ, in qua meridiana luce non de-
buit ille cespitare. Et quidem in præsenti statu
non sine gravissimis inconvenientibus agi po-
test de scrupulis injiciendis circa modum ope-
randi cum opinione probabili, cùm sit illud
multis peccatis obnoxium, & injuriosum do-
ctissimis & gravissimis magistris in Theolo-
gia Principibus suadendo fidelibus illos mini-
mè audiendos. Quamvis aliàs existimare quis-
piam possit de hoc non esse curandum: adeò
enim altas radices receptissima sententia in
cordibus fidelium misit, & tot primariorum
luminum splendore collucet, ut nihil à parvu-
lorum sagittis, aut angularibus lucernulis, ti-
mendum videatur.
489. Er rogare quidem præfatum Scripto-Et conclu-|dens impro|batio.
rem juvat an in editione præfati libri proba-
biliori sit opinione usus, vel non? Si hoc ulti-
mum, id quod conatus est ædificare destruit:
contra suam doctrinam adeò commendatam
agens, ex quo libro auctoritati nimis quantùm
derogatur. Si secundum, ergo probabile, immò
& probabilius est, Religiosos sine licentia Prę-
latorum suos posse libros edere; & nomen in-
vertere pro ipsis eludendis. Quod quidẽ quàm
sit absurdum statim apparet, cùm stent contra
illud Conciliaria Decreta, Lateranensis scili-
cet, & Tridentini Seßione 4. ubi Lateranensis
Decretum confirmat, & observandum præci-
pit. In quo cùm adeo graviter à Religiosis
fuerit terminis deviatum, habemus unde do-
ctrinam lucubrationis dictæ minùs veritati
consonam censere debeamus. Deus enim ve-
ritatis lucem hujusmodi spiritibus lucifugis, &
simulatione utentibus, minimè lucem veritatis
ostendit. Unde D. Jacobus in sua CatholicaIacobi 3.|v. 17.
Cap. 3. v. 17. ita scribit: Quæ autem desursum est
sapientia, primùm quidem pudica est, deinde pa-
cifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, ple-
na misericordia, & fructibus bonis, non judicans,
sine simulatione. Ubi circa nonnullas ex prædi-
ctis qualitatibus posset non sine veritatis ma-
nuductione discurri; sed omittens alias, quòd
suadibilis dicitur, instituto præsenti congruit,
sic enim Syrus Interpres, Obediens, Obsequens,
ut ibi P. Cornelius, qui circa simulationem il-
lud Sap. 7. v. 13. uti bellè consonum attexit:
Quam sine fictione didici, & sine invidia commu-Sap. 7. v. 13.
nico, & honestatem illius non abscondo. Non in-
quam abscondo Prælatis, unde nec mea sa-
pientia judicans est; judicium scilicet eorum fu-<-P>@@
<-P>giens, ad quos illud, Deo sic jubente, spectat,
& mihi illud usurpans, judicio aliàs mihi in-
honoro, & formidabili judicandus. Conclusio
operis sic se habet: Atque hæc, Domine, post exa-
men annorum assecutus sum, te utique donante, siScriptoris|finales|preces.
vera sunt, quæ de probabilibus, & dubijs, ac nostris
opinionibus redderem tibi tua: sicubi verò nesciens
aberro, atque latentior paßio, aut culpa fefellit,
ignorantias quæso meas ne memineris, ac miseri-
cordiam consequar, quia ignorans feci: sit autem
tibi gloria in omnibus, & per omnia. Hæc ille,
laudanda quidem, si quæ desiderantur, suadibi-
lis, non judicans, sine simulatione, & abscon-
sione, laudabiliter præstitisset. Cumq́ue ille
non admodùm de sui laboris veritate confidat,
non est cur nobis debeat ille quidquam nego-
tij facessere. Unde standum dictis, & cum mo-
deratione à Nobis aliàs requisita, in negotio
probabilitatis cum magnis in Ecclesia lumina-
ribus procedendum.
§. II.
Circa existentiam Dei in spatijs imaginarijs.
Circa Sect. 3. Probl. 2.
490. TVetur sententiam à Nobis traditamCirca spa-|tia imagi-|naria mo-|dus expli-|candi P.|Izquierdi.
citato loco P. Sebastianus Izquierdus
Tomo 1. Operis Theologici Tract. 3. Disput. 6. n. 89.
& seqq. & solidè ac erudita subtilitate corro-
borat. In explicandis autem spatijs imaginarijs,
pro quibus nu. 81. & seqq. & fusius Disput. 5.
Quæst. 2. singularem dicendi modum ample-
ctitur, dum ait independenter à cogitatione
nostra dari spatium locale, quod consistit in
reali possibilitate præsentiarum realium vero-
rum entium infinita diffusa undequaque: quæ
possibilitas capacitas quædam est, non realitate
existentiæ, sed realitate essentiæ, seu quiddi-
tatis, aut possibilitatis, de quo in Pharo scientia-
rum Disputat. 10. Quod quidem non caret dif-Difficilis|ostenditur.
ficultate, quòd scilicet spatium sit capacitas
realis realitate essentiæ, sed non existentiæ.
Nam realitas aut asseritur respectu ipsius spa-
tij, aut præsentiarum. Si primum, respectu il-
lius non est distinctio realitatis essentiæ & exi-
stentiæ, cùm verè existat juxta eum existen-
tiæ modum, qui illi competit. Si secundum,
cùm realitas hujusmodi extra illius quiddita-
tem sit, per illam non potest constitui, & ita
neque declarari. Addit spatium dictum non
posse negatione constitui, qualiscumque illa
sit, id quod à Nobis aliter stabilitum. Et pro-Negatio|pro consti-|tutione ad-|mittenda.
bat, Primò, quia negatio nullum esse actuale
habet, cùm non in esse, sed potiùs in non esse
constituat. Quod argumentum est contra Ari-
stotelem, & receptam Philosophiam, juxta
quam privatio est principium generationis.
Dicendum negationem consistere in non esse
ejus, quod negat, non tamen sui ipsius, & ita
suo modo posse existere. Secundò, Quia nega-
tio nequit habere extensionem necessariam ad
locale spatium, quia tantùm competere potest
extensio ratione extensionis positivæ, quam
removet. Negatur tantum, sicut & negatio-
nem esse extensionis actualis, sed eo modo, quo<-P>
@@0@
@@1@182 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>est à Nobis explicata, unde cum extensione
actuali corporis supervenientis potest consiste-
re, juxta dicta Ibidem. Quidquid Auctor oblu-
ctatur contra P. Charletonem. Tertiò. Quia
negatio nequit esse capacitas extensionis po-
sitivæ, ut videtur per se notum. Id nego de ne-
gatione æquivalente rei positivæ, & illius
quodammodo habente proprietates, de quibus
cum præfatis discursus exhibitus. Neque plura
addam circa Propositiones alias perdocti Scri-
ptoris, propriam defendisse contentus, & diffi-
cultatem circa modum philosophandi ipsius,
indicasse.
P. Bonæ-Spei Tomo 1. Disputat. 2. nu. 30.P. Bonæ-|Spei adver-|santis obje-|cta discussa.
negativæ sententiæ adhæret referens se ad
Tractatum 3. Physicum, Disput. 9. Dub. 2. & ad-
ducens D. Thomam in 1. dist. 37. q. 2. art. 3.
ubi sic ait: In quocumque est aliquid, illud oportetD. Thomas.
esse, quia in nihilo nihil omnino est, & D. Bernar-D. Bernar-|dus.
dum Lib. 5. de Consideratione Cap. 6. sic locu-
tum: Non est ut quæras ultra ubi erat: præter ip-
sum nihil erat, ergo in se ipso erat, & non in alio.
Objicit prætereà sibi magno numero adversa-
rios à P. Quiros citatos, & respondet asseren-
tibus Deum esse extra mundum, ita quidem
esse, quia est inquam in seipso, & non tam-
quàm in spatijs imaginarijs, cum præsentia ad
distinctum à se, pro quo refert Lezanam, &
Michaelem à Bononia. Concludit autem sic:
Nec certè video quomodo Deus magis dici poßit ibi
esse in spatio imaginario cum præsentia ad distin-
ctum à se, quàm species in Eucharistia dici poßint
esse in subjecto imaginario cum inhæsione ad sub-
jectum à se distinctum, quod non admittitur. Sic
ille. Ad quæ dicendum Divi Thomæ mentemVtriusque|commoda|explicatio.
expressam haberi 3. p. Quæst. 57. arti. 4. ubi
affirmat & probat Christum ascendisse, & esse
supra superficiem Empyrei: & huic potiùs re-
solutioni standum, quàm insinuationi cuilibet
alteri. Potest prætereà adducta auctoritas ex-
plicari, ut in nihilo nihil sit quod sit purum
nihil, & non æquivaleat propter speciales ali-
quas rationes rei positivæ. D. Bernardus eo lo-
cutus modo, qui videbatur sufficiens non agen-
ti cum Theologo, sed Jurisperito; neque enim
erat ibi locus philosophicis difficultatibus im-
morandis sine quibus res Theologica non po-
terat expediri. Potest siquidem verè dici Deum
esse in se, quatenus per se subsistit, sine indi-
gentia sustentantis, & ratione circumin ses-
sionis, quæ de divinis personis in Theologia
admittitur & explicatur, & suo modo potest
de divinis perfectionibus affirmari. Iam quodInepte dici-|tur Deus|extra mun-|dum, quia|in seipso.
attinet ad explicationem illam de existentia
Dei extra mundum, quia est in seipso, quis
non videat esse frivolam: ex ea enim sequitur
non existere in mundo, quia in mundo etiam
est in seipso, & ratione ejusmodi rationis es-
sendi in seipso dicitur esse extra mundum. De-
inde cùm Patres eo modo loquendi utuntur,
explicare intendunt Dei magnitudinem, ut
non sit ad mundi quantitatem arctata, sed
extra ipsum diffundatur, ut constat ex addu-
ctis à Nobis, & præsertim ex similitudine infi-Species Eu-|charistiæ|cur non in|subjecto|imaginario.
niti maris, in quo esset finita spongia, à D.
Augustino adducta. Quod de speciebus Eucha-
risticis objicitur nullius est ponderis, non enim<-P>@@
<-P>sunt, neque esse possunt in subjecto imagina-
rio, quia illud penitus nihil est, neque à natu-
ra datum, nisi ut existens suo fungatur officio,
sicut res omnes ad sua propria destinatæ. In
Dostları ilə paylaş: |