dentiæ divinæ. Primum patet, quia in statu
conditionato debent præsupponi eadem præ-
requisita conditionatè, quæ in statu absoluto
supponuntur: adeóque si lædatur libertas per
prærequisita in statu absoluto, illam non sal-
vabit scientia status conditionati: Si autem
non lædatur, non requiritur scientia conditio-
nata ex hoc capite. Secundum patet: quia ad
infallibilitatem divinæ providentiæ sufficit
scientia simplicis intelligentiæ, qua Deus no-
vit quod sit possibile sibi per talia vel talia prin-
cipia operari cum creato arbitrio liberè con-
currente: huic enim scientiæ accedente divino
decreto infallibiliter futurum est, & quidem
liberè prout ipse Deus decreverit. Responderi
in primis potest cum transitione Assumpti, li-
cet enim necessaria non sit ratione providen-
tiæ, est tamen eo quod divinus intellectus ob
summam & amplissimam perfectionem debet
attingere omnem veritatem; quam cùm ha-
beant determinatam futura contingentia ad se
debet necessariò extendere. Sicut in scientia
visionis est cernere, quæ rerum existentiam
consequitur, quod tenet Auctor n. 36. cum
Smising Disputat. 3. n. 115.
564. Deinde ratio adducta non pro-
bat intentum, quia pro statu absoluto ali-
quid requiritur, quod in conditionato non
reperitur; ipsius scilicet status conditiona-
ti prævisio: quod juxta dicta ab Auctore,
de quibus nu. 591. de necessaria cognitio-
ne per consequentias certas, quæ ad simpli-
cem intelligentiam dicuntur pertinere, cùm
constet esse illam penitus necessariam. Opor-
tet enim perfectissimum gubernatorem scire
quomodo cum omnimoda certitudine, sit crea-
turas directurus, ut sic non cœco modo proce-
dat. Quod si dicatur id haberi posse per physi-
cam præmotionem, id est quod negamus, & in
eo est insignis huius controversiæ cardo præci-
puus constitutus. Et hæc circa docti Patris
probationes: qui n. 69. objicit sibi, quod non
stante scientia conditionata secluso decreto, si
interrogaretur Deus an Petrus in tali occasio-<-P>@@
<-P>ne esset peccaturus, non posset interroganti
respondere. Et respondet 1. habiturum Deum
decretum circa concursum ac permissionem. 2.
Si non habeat, responsurum esse quidem pec-
catum possibile, sicut & alios eventus, sed in
tali conditione futurum, quia secluso concursu
est impossibile creatam voluntatem operari, &
hanc cognitionem pertinere ad scientiam sim-
plicis intelligentiæ. Sed est utraque responsio
difficilis. Prima quidem, quia sine ullo fun-
damento asseritur Deum circa conditionata
omnia decretum habiturum, ex nullo enim ca-
pite illa Deo necessitas potest ad scribi. Secun-
da, quia respondere possibile esse, est non re-
spondere, quandoquidem interrogans id probè
agnoscit, & supposita probabilitate circa futu-
ritionem sciscitatur. Deinde & possibile esse
& impossibile asseritur, & explicatio est pa-
rùm expedita.
§. XII.
Circa sententiam Patris Bonæ-Spei.
565. CIrca illum P. Henao De scientia Me-P. Bonæ-|Spei impli-|cata doctri-|na.
dia n. 1174. & seqq. ubi aliqua circa
ejus singulares discurrendi modos, & juxta ad-
notata à Nobis n. 586. & 587. ænigma in illis
recognoscit, quod solus aliquis solvere ma-
gnus Apollo queat. Sed quia ibi de solvendis
illius argumentis non agitur, quę contra scien-
tiam Mediam instruit, operæ alicujus pretium
fuerit circa illa nonnihil distineri. Hic ergo
doctus & subtilis Scriptor Disput. 11. multa di-Illius circa|scientiam|Mediam|sensus.
cit, quibus & Patrum Dominicanorum senten-
tiam refellit, & Societatis doctrinæ quoad prę-
cipuum placitum conniveat, cùm tamen scien-
tiam mediam in sensu, juxta quem ab ejus Au-
ctoribus traditur, non esse admittendam arbi-
tretur, sed in alio latiori. In primis ergo n. 6.
supponit non magis Deo scientiam cōditiona-
tam, sive conditionatorum sine errore denegari
posse, quàm scientiam simplicis intelligentiæ,
sive possibilium, & visionis, seu realiter ali-
quando existentium: nam vel conditio, quæ
cadit supra futura libera nondum in præcisione
rationis, aut numquàm realiter purificabitur,
aut certè simpliciter & absolutè purificabitur.
Si 1. spectat saltem sub præcisione ad scien-
tiam simplicis intelligentiæ. Si 2. absolutè spe-
ctat ad scientiam illam. Si denique 3. spe-
ctat ad scientiam visionis, ut omnes fatentur.
Ubi quidem contra illos apertè decernit, qui
cognosci à Deo contingentia prædicta nega-
runt, & fuerunt plures, quorum sententia post
concertationes Pontificio imperio initas abo-
lita est, licet sint quidam id negantes, ne quid-
quam eo in negotio debere se Societati fatean-
tur, de quo P. Quiros Disput. 51. n. 5. juxta rei
locutus veritatem, sed quæ non omnibus pla-
cet, etiamsi sua se luce manifestet. Cùm ergoIllius cen-|sura ut stare|possit contra|negantes|absolutè co-|gnitionem.
ita de sententia illa sentiat, dubitare forsitan
aliquis poterit, quomodo illam adeò gravi cen-
sura percellat, cùm id contra Pontificiam vi-
deatur esse cautionem. Ad quod dici potest
Pontifices de sententia agere juxta id, quod est<-P>
@@0@
@@1@208 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>in concertationibus disceptatum: in quibus
PP. Dominicani sententiam illam Ledesmę &
aliorum quorumdam deseruerunt; unde illa
notari censura potuit, utpotè extra disputatio-
num argumentum. Est insuper in suppositio-
ne illa præfati Auctoris notandum, asserere
illum, si conditio tribus modis sumatur ad
scientiam simplicis intelligentiæ, & visionis
pertinere: cùm tamen duos tantùm præmittat
modos, ut adducta ejus verba præseferunt. Un-
de necessariò fatendum est aliquid pro sensu
exacto deesse. Post verba ergo illa: Nam velQuædam|illius non|vera asser-|tio.
conditio, quæ cadit supra futura libera, nondum in
præcisione rationis, addendum aliquid, scilicet,
Purificata est. Sic autem quod tandem con-
cludit omnes fateri quæ ab ipso dicta fuerant,
non video quomodo potuerit oculatus adeò
Scriptor pronuntiare. Contingentia enim fu-
tura, quorum numquàm purificabitur condi-
tio, ad scientiam simplicis intelligentiæ perti-
nere sciebat ille, & paulò post apertè protulit
Auctores Societatis denegare, licet sint qui-
dam, qui scientiam mediam dicant reduci ad
scientiam dictam eo quòd sit numquàm futu-
rorum. Quidquid de hoc sit.
567. Pergit ille, & statuit Resolut. 1. non1. Probatio|ex Patribus|apertè disie-|cta.
dari in Deo scientiam mediam strictè sump-
tam, quæ scilicet distincta sit à duplici com-
muniter recepta. Probat 1. ex Divis Augusti-
no & Prospero contra Semipelagianos agenti-
bus, & negantibus præscientiam futurorum,
quæ numquàm erunt, ut sic eos convincat,
qui ob merita aut peccata à Deo prævisa sub
conditione, electionem aut damnationem
statutam ab ipso confingebant. Cùm ergo co-
gnitionem futurorum ut talium negent, di-
cendum cognitionem talem ad scientiam pos-
sibilium pertinere, juxta quam nullus aut re-
munerari aut damnari potest. Ad quæ quidem
dictum aliàs, & modò assero ex illis nihil elici
posse, quòd Auctoris possit intento favere. Ubi
enim apud illos cognitionem hujusmodi esse
merè possibilium? & quidem si quidquam ex
eorum videtur deduci doctrina, illud quidem
fuerit, merita & demerita sub conditione
Deum non agnoscere; quod tamen juxta Au-
ctorem, ut vidimus, error in fide est, neutiquam
tantis Doctoribus adscribendum. Adducit
etiam D. Thomam juxta præfatos locutum 1.
2. q. 105. arti. 4. ad 6. & 3. p. q. 1. arti. 5. ad 2. ubi
quod urgeat nihil. Vidit Auctor posse ipsi
objici quod à Nobis dictum, & respondet qua-
dam intricata responsione, quam qui legerit,
me etiam tacente, deprehendet, ut minimè
circa illam, quæ & penitus voluntaria, opor-
teat ocupari.
568. Addit confirmationem, quæ & nova2. Ex Scrip-|tura.
esse probatio possit, sic enim arguit: si detur
cooperatio bona conditionatè futura à possi-
bili in se, & ab absolutè futura in se & simili,
ut medium condistincta, ad Apostolum 1.
Cor. 4. dicentem: Ne suprà quàm scriptum est,1. Cor. 4.|v. 6. & 7.
unus adversus alterum infletur pro alio: quis enim
te discernit? Quid autem habes, quod non acce-
pisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non
acceperis? Responderi poterit, Meipsum discer-
no per cooperationem conditionatè futuram à<-P>@@
<-P>purè possibili per me distinctam, sive per me
potiùs conditionatè futuram, quàm non condi-
tionatè futuram: Si enim hæc habeat esse suf-
ficienter distinctum à purè possibili, conse-
quenter habere debet esse sufficienter moti-
vum ad præmium. Sic cùm arguat, subdit re-
sponsionem satis congruam, P. Comptoni
Disput. 24. Sect. 6. nu. 9. quæ est & aliorum So-
cietatis Auctorum negantium conditionatè
futuris operibus vim motivā ut meritis vel de-
meritis. Negatur ergo posse Apostolo respon-Notanda|doctrina.
deri juxta arguentem, licet aliàs opportuna es-
se responsio possit: siquidem Apostolus tantùm
intendit gratiam Christi statuere, à qua omnis
discretio provenit; unde illi bonæ operationis
fructus debet adscribi. Sic autem & in statu est
conditionato dicendum, si videantur duo, quo-
rum unus cooperetur gratiæ, resistat alter.
Tunc enim illum gratia discernit; & ex eo ca-
pite non posset operationi tali meritum dene-
gari, si adessent alia; scilicet absoluta existen-
tia omnino necessaria. Aliàs simul idem & sal-
vari & damnari posset, quia qui in quibusdam
occasionibus bene operaturus agnoscitur, in
alijs perperam acturus videri potest, unde &
essent præmij & supplicij tempora partienda,
quod est absurdissimum cogitasse.
569. Tertiò. Conditio si nihil ponat in3. Ex pro-|pria ratione|conditionis.
re, subjecti quod afficit, statum sequitur: At-
qui futura conditionata sunt talia: ergo non
cognoscuntur à Deo ut distincta à possibilibus.
Probatur Major, quia Conditio Si ut summum
est ens intentionale & transcendentale tam
latè patens ac nostra intellectio: ac proinde
sicut hæc præcisè facit cognitum quidquid
efficit, sive purè possibile, sive existens, sive
impossibile, aut chymæra: ita conditio Si præ-
cisè: Atqui cognitio nihil ponit in re: ergo
nec conditio. Respondetur distinguẽndo Ma-
jorem: Conditio legalis, concedo: Conditio
ad statum pertinens, nego. Et talis est illa, de
qua agimus, constituit enim statum conditio-
natum, qui aliquid revera dicit, quod non im-
portant status alij. Nego ulteriùs tam latè pa-
tere conditionem, quàm cognitionem, quia
status conditionatus non est aliquid ab intel-
lectu confictum aut confectum. Deinde re-
spondeo concedendo Majorem, quia revera
conditio nihil actualiter ponit in re. Item &
Minorem sub eodem sensu: Sed nego conse-
quentiam, quia stante utriusque propositionis
veritate, stare potest ut subjectum, supra quod
cadit conditio, conditionaliter varietur, quia
revera posita conditione non solùm esset ve-
rum rem esse possibilem; sed infallibiliter fu-
turam. Sin minùs quomodo juxta arguentem
cognitio talis ad scientiam visionis spectare
potest? quod quidem asseritur, cùm ex
utraque scientia conflari cognitionem assera-
tur.
570. Quartò. Inter esse purè possibile con-4. Ex medio|non possibili|inter condi-|tionem possi-|bilem &|actualem
ditionis, & esse absolutum ejusdem conditio-
nis aliud esse fingi non potest: quia esse con-
ditionatum conditionis, de quo quærimus quid
sit antecedenter ad omne decretũ Dei absolu-
tum, & omnem creaturam absolutè existen-
tem condistinctum ab existentia conditionis<-P>
@@0@
@@1@§. XII. Circa Scientiam Mediam. 209
<-P>purè possibili, & ejusdem conditionis absoluta
existentia: immò cùm aliundè purè possibile
sit privativè non existentia, sive non actus, &
existens sit positivè actus, oportet ex parte ob-
jecti medium assignare inter actum & non
actum, ens & non ens, sive existentiam &
non existentiam, quod vix fingi potest. Unde
apparet quod futuribilitas nihil esse aliud possit
quàm futuritionis possibilitas, & futuritionis
absolutæ privatio, sive non futuritio absoluta,
quæ, utpotè negatio, tolli non potest, nisi per
affirmationem, seu per ens absolutum extra
Deum, quod antecedenter ad omne decretum
Dei absolutum, & omnis creaturæ absolutam
existentiam non concedent Adversarij, nec
possunt, quin Pelagianismum & Semipela-
gianismum suscitent: immò quin supponant
creaturas independenter à Deo absolutè exi-
stere. Sic apud Scriptorem suismet ipsius ver-
bis, multis equidem, cùm paucis posset absolvi,
dicendo inter esse possibile cōditionis & actuale
non dari medium, quia illud est aliquid priva-
tivum, quod per actuale tollitur.
571. Ad quod respondeo concedens
inter conditionem absolutè possibilem, qua-
tenus consideratur vt privatio, non dari me-
dium, benè tamen ut consideratur secun-
dùm conceptum possibilitatis, qui sine pri-
vatione esse potest, unde possibilia ante
Dei decretum cum actualibus possunt con-
jungi. Sic autem concepta possibilitas habere
medium potest, unde & est auxilium possibile
dari à Deo homini constituto in tali occasio-
ne, & conditionaliter considerato, quod in si-
gno sequenti accidit, & actualiter, cùm abso-
lutè decernitur: qui sunt status objectivè di-
versi, unde pro illis esse distinctæ Dei possunt
cognitiones: quod quidem ex eo convincitur:
Nam, ut n. 593. dicebamus, si rogetur Deus
quid Petrus in tali constitutus occasione face-
ret, non poterit respondere possibile esse tale
aliquid vel tale facere: ergo quia cognitio ta-
lis ad possibilitatis statum non pertinet: ergo
ad alium, pro quo & scientia est specialis, quæ
semper perseverat, neq; enim in Deo accessio-
nes & decessiones admittendæ sunt, eo quòd
in rebus status variari contingat, unde & pos-
sibilitatis cognitio perseverat etiam in statu
existentiali, sicut actus odij erga peccatorem
etiamsi convertatur, pro illo scilicet statu, quid-
quid nonnulli inverosimiliter somniarint.
572. Quintò arguitur ex defectu caussæ5. Ex defe-|ctucaussæ.
in statu conditionato. Ad quod quidem in Pro-
blemate responsio extat, quia objectio com-
munis est. Sed instat, tunc esset caussa: ergo
& tunc esset scientia, & non modò. Negatur
illatio; quia modò Deo objicitur determinata
veritas. Sicut ergo ineptè argueretur hoc mo-
do; Res modò non sunt, sunt tamen possibiles:
ergo & in Deo scientia modò non est, sed tan-
tùm est possibilis: ita & de contingentibus di-
cendum, quæ supra possibilitatem addunt ali-
quid, quomodocumque illud explicetur. Ex
quo & fieret, Deum non posse de præsenti re-
spondere juxta nuper dicta, & etiam cogni-
tionem illam mixtam ex utraque scientia non
asserendam de præsenti, sed quòd esset, quia<-P>@@
<-P>non extat objectum, quandoquidem ut tale
caussam non habet.
573. Sextò. Quia si Deus per scientiam6. Ex Chri-|sti expro-|bratione.|Matth 11.|v. 20. & 21.
mediam cognovisset Tyriorum & Sidoniorum
conversionem, de qua Matth. 11. inanis esset
Christi exprobratio incussa Iudæis: siquidem
comparativè ad illos stare non poterat repre-
hensio. Nam sicut Deus dedit gratiam Iudæis
in circumstantijs, in quibus vidit illos non
operaturos, ita Tyrijs & Sidonijs talem dare
potuisset: & sicut etiam vidit per eamdem
scientiam circumstantias has, in quibus fuissent
cooperati Iudæi: igitur totum ex scientia me-
dia descendit, quòd Deus Iudæis gratiam de-
derit in circũstantijs, in quibus scientia media
stricta vidit illos non cooperaturos, & non in
illis, in quibus eadem scientia vidit illos coo-
peraturos: aut certè quòd in his circumstantijs
illam gratiam non dederit, qua ista scientia vi-
dit illos in his circumstantijs cooperaturos, si
illis daretur. Unde excusatio legitima ab ista
scientia petitur. Sic arguit Auctor, contra
quem eadem militat difficultas, asserenti Deum
futura conditionata infallibiliter cognoscere,
unde quid Tyrij & Sidonij facturi, & quid
etiam ludæi quibusvis in occasionibus consti-
tuti: ac proinde excusatione posse legitima se
tueri.
574. Nec satisfacit quod n. 47. circa lo-Difficilis|Auctoris|doctrina|nec satisfa-|ciens.
cum præfatum habet dicens sensum verborum
esse, Væ tibi Corozain &c. quia licet purè pos-
sibilis sit Tyriorum & Sidoniorum in cilicio
& cinere pœnitentia, sub factibilibus in Tyro
& Sidone virtutibus illis: attenta tamen eo-
rum dispositione præsenti, omnino simili dis-
positioni agentium, qui suppositis virtutibus
jam concessis, in cinere & cilicio jam infalli-
biliter pœnitentiam agunt; ipsi in cinere &
cilicio infallibiliter pœnitentiam egissent. Un-
de Tyriorum & Sidoniorum pœnitentia hoc
solo sensu dicitur conditionatè futura, quia
illius possibilitas sub istis præcisè præter vir-
tutes illas dispositionibus est similis actuandæ
infallibiliter in alijs pœnitentibus, ex simili
omninò sub virtutibus istis dispositione. Sic
ille discurrit, sed satis confusè, nec faciens sa-
tis objicienti sibi, quod ipse objicit fundare
conatus Iudæorum excusationem. Si enim
Deus vidit sub dispositionibus quibusdam
non pœnituros illos, & sub alijs salubriter re-
sponsuros, cur illos sub illis, & non sub istis ad
pœnitentiam patratis miraculis provocavit,
etiamsi pœnitentia ut possibilis, aut quomo-
dolibet aliter asseratur? Ubi quidem de verita-
te Christi dubitare non licet, neque de disposi-
tione sufficienti, sed alia ad arcanam sunt ju-
diciorum divinorum abyssum referenda. Ar-Efficaciter|convulsa.
guo insuper contra doctrinam illam de pręvisa
pœnitentia reipsa acta, quod ad scientiam vi-
fionis spectat, ex quo infallibiliter sequitur
possibilitas illius in Tyrijs & Sidonijs posita
simili dispositione. Nam si Christus in occa-
sione dicta non prædicasset Iudæis, nec mira-
cula in comprobationem doctrinæ peregisset,
erat certum, quòd si prædicasset & patrasset
miracula, illi pœnitentiam non egissent. Et
tunc ille dicere ipsis potuit: Etiamsi vobis<-P>
@@0@
@@1@210 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>prædicavero, & miracula fecero, non estis
pœnitentiam acturi, quod quidem verissimè
dicere potuit, & tunc addere, etsi in Tyro &
Sidone &c. essetq́; illud verissimum, si & adda-
mus Christum prædicationem & miracula pe-
nitus subtraxisse, ita ut nullus, eo sic agente, es-
set pœnitentiam acturus. Tunc enim non esset
pœnitentia, quæ posset scientia visionis agno-
sci. Quod ut ampliùs declaretur & roboretur,
ponamus Verbum non assumpsisse carnem,
aut certè mortalem, Adamo non peccante, ne-
que ejus progenie. Tunc quidem nihil fuisset
eorum, quæ ad conversionem hominum à
Christo patrata sunt. Et tamen ab æterno co-
gnovisset Deus Iudæis non agentibus pœni-
tentiam, Tyrios & Sidonios acturos, si erga
illos ea, quæ apud Iudæos acta, similiter age-
rentur. Quod quidem negare Auctor nequit,
qui, ut vidimus n. 594. sine errore in fide negari
non posse apertissimè pronuntiavit. Atqui tunc
nihil esset, quod scientia visionis posset agno-
sci: ergo ad scientiam mediam hujusmodi est
cognitio referenda.
576. Et ex præfatis constat, non esse ad-Alia & ra-|ra, & mini-|mè proban-|da.
mittendum quod habet ille Resolut. 2. de scien-
tia media latè dicta, ut constante inquam ex
scientia simplicis intelligentiæ & visionis. Ha-
bet insuper n. 63. rarissimam quamdam doctri-
nam, quam necessariam omninò judicat pro
conditionatorum cognitione, & prædestina-
tione operum cum creata libertate salvanda.
Ait enim, quòd quoties consentit voluntas, ip-
sa fuerit ex natura rei determinata ad consen-
tiendum sub dispositionibus, quas habuit, uno
vagè & indeterminatè ex multis instantibus,
decem v. g. immò fortè uno ex duobus præce-
dentibus: ita nempe, ut sub illis dispositionibus
quolibet istorum instantium determinato pos-
sit consentire, vel non consentire, unde plenè
salvatur libertas; ut alterutro tamen sine ullo
ex illis vago & indeterminato ex natura rei
necessario consentiat: alioqui impossibile est
Deum certò scire libera conditionatè futura,
Dostları ilə paylaş: |