tale conferatur auxilium, ut eo stante possit
non operari, fit ex eo ut omissione sua possit
decreti tam intentivi, quàm executivi efficien-
tiam impedire, & sic gloriam amittere. Pro
quo plura ingeniosus Scriptor accumulat, circa
quæ nescio an dici possit quod aliàs Tullius
saniori applicatione, esse scilicet aliqua, quæ
pręstat ignorare, quàm scire. Quando & modus
pariter ostenditur, juxta quem possit Deus non
adimplere promissionem modo decernendi ac-
commodatam. Id autem quod de gloria dici-
tur, in prædefinitione actus quoad substan-
tiam latè prosecutus Auctor fuerat Disput. 29.
Quæst. 2.
688. Sed quis non videat pro statuendaEfficaciter|impugna-|tur.
nova hac philosophandi ratione inutiliter in-
genium fatigatum, & viam aperiri, ut possit
circa stabilitatem divinorum decretorum, &
promissionum firmitatem multorum credulitas
vacillare. Ubi dici nequit pro Dei libertate de-
fensionem assumi, quando Deus illam sibi ex
suppositione decreti pro contrario ipsi super-
esse non vult, quia verò decernit ut non sit,
quod esse possit, inde in eo est exercitium li-
bertatis. Prætereà etsi Deus adhibeat medium
liberum, non cessat necessitas absoluti decre-
ti, quia non cessat illius existentia, in qua fun-
datur necessitas. Id patet, quia eo posito non
potest non esse, ex communi & certa persua-
sione quod res quando est, necesse est esse.
Item ex æternitate, qua necessariò durent, de
qua Auctor Disput. 31. ubi eam rationem ce-
teris probabiliorem reddit n. 369. quia non ob-<-P>@@
<-P>stante contingentia actus divinæ voluntatis,
eo ipso quod est Deo intrinsecus, & cum ipso
identificatus, omnes perfectiones divinas tran-
scendentes debet participare, & ita æternita-
tem. Ergo & hoc debet decreto intentivo
proculdubio concedi. Tunc ultra. Decretum
tale non utcumque est in Deo, sed secundùm
specialem conditionem suam, juxta quam est
necessariò inducens decretum executivum cum
nullo habens necessariam connexionem. Ex
quo habetur, quod quodcumque illud sit, in ip-
sum quodammodo influit, à quo in essendo &
permanendo dependet, unde ut superius vidi-
mus, juxta Auctorem ab ipso tamquàm à prin-
cipio remoto est gloria & decretum executi-
vum: id quod clarissimè evincitur ex dictis de
æternitate, quia sicut decretum intentivum
æternum est, ita & influxus, vel quasi influxus
in executivum. Unde falsum est quod dicitur
omissione operationis meritoriæ impeditam
utriusque decreti vim; nam eo ipso quod omit-
tatur operatio meritoria, tenetur Deus per alia
media suam exequi voluntatem: hoc enim ma-
nifestè evolvit ratio vagæ volitionis, vel potius
præcisivè per modum intentionis. Et ita præ-
scribitur modus defensionis doctrinæ Societa-
tis circa conciliationem gratiæ efficacis cum
libertate, de quo Sect. 7. Problemate 4. nu.
787.
689. Ubi illud post alia: Quòd suppositaSocietatis|Decretum|circa gratiæ|efficaciam.
scientia conditionalium ex efficaci Dei proposito at-
que intentione efficiendi certißimè in nobis boni, de
industria ipse ea media seligit, atque eo modo &
tempore confert, quo videt effectum infallibiliter
habitura: alijs usurus, si hæc inefficacia prævidisset.
Sic ibi. Ut in nostro casu idem asserere omni-
no debeamus, ut si auxilia ad decretum exe-
cutivum spectantia effectum non haberent,
alijs necessariò sit Deus usurus, quæcumque
illa sint, hoc enim vis illa decreti intentivi, non
utcumque, sed essentialiter postulat. Quem-
admodum absolutè debitor, si libranciam tri-
buat ut à quopiam aliquo pecunia ipsi debita
exigatur; ea non stante certa, alium debet mo-
dum solvendi ex justitia conquirere, id quod
passim videmus accidere.
690. Sed ait n. 49. id posse peculiari alioModus|alius|peculiaris|explosus.
modo convenienter explicari, si dicamus Deum
cum præfato decreto aliud habere executivum
conditionatum, quo efficaciter nolit ut confe-
ratur homini gloria, si careat meritis. Ubi qui-
dem aut conditionatum decretum est posterius,
ut videtur, cùm dicatur executivum; & hoc
est priori contrarium, ut constat, quia Deus
etiam carentiam meritorum suo intentivo de-
creto comprehendit, juxta nuper dicta, quod
per subsequens nequit limitari. Quod si simul-
tanea dicantur, etiam convincuntur sibi in-
vicem adversari, estq́ue in Deo modus indi-
gnissimus decernendi: Volo dare in omni eventu,
sed nolo in aliquo, si fuerit.
691. Modum alium possibilem proponitQuid circa|tertium.
n. 50. dicens esse magis certum ad intentum, si
videlicet decreta Dei indifferentia concurren-
di cum homine ad merita ipsiusque volunta-
tem proximam ad merendum constituentia
sint indivisim nolitiones conditionatæ quibus<-P>
@@0@
@@1@§. XXIV. Circa electionem præcisam à medijs. 239
<-P>Deus efficaciter nolit, ut conferatur homini
gloria, si caruerit meritis. In quo quidem
casu sic formandum videtur decretum: Volo
dare gloriam, si non caruerit meritis. Quæ qui-
dem æquipollet huic: Volo dare gloriam ei, qui
habuerit merita, quia nolle dare carenti, est vel-
le dare habenti, decretum enim tunc meliùs
suum sortitur effectum, cùm adsunt merita,
circa quæ Deus specialiorem habet affectio-
nem: Ita illud: Nolo dare carenti meritis, in-
fert illud, Sed habenti. Tunc autem quid mira-
bile & peculiare habemus in hujusmodi asser-
tione, cùm illum decernendi modum commu-
niter Doctores admittant etiam circa repro-
bos, unde non videtur cur debeat hoc loco con-
stitui, uti propriè ad prædestinationem spe-
ctans, cum præcisione illa à medijs, de quo est
quæstio. Sint ergo discursus eruditi & inge-
niosi Scriptoris utcumque & profundi & sub-
tiles, nobis per planiora plus placet incedere,
nec nodum inscirpo quærere: quod & de pro-
missione dictum velim, cùm pariformiter pro-
cedat.
692. Sed antequàm à concertatione hujus-Circa impu-|gnationem|scrupulus,|sed retenta|illius vi.
modi recedamus subit animo scrupulus, an ex
defectu legitimæ intelligentiæ impugnatio
nostra quoad decreti intentivi permanentiam
processerit, pro quo præstat Auctorem ita lo-
quentem audiamus: Actus non potest non liber
evadere, licet negatio actus essentialiter sit incom-
poßibilis cum ipso decreto; eo quòd in tali casu po-
sitio decreti non potest non esse dependens à nutu
voluntatis creatæ, potentis media omißione actus
facere, ut non extiterit decretum pro signo suo ante-
cedente &c. Sed quia in tali casu positio talis de-
creti pendebit à nutu voluntatis prout exequentis
gloriam medio alio actu libero executivo, quæ ut sic
hoc ipso quòd habeat potentiam proximam ad im-
pediendam executionem gloriæ, consequenter pote-
rit facere, ut non præextiterit decretũ gloriæ inten-
tivũ pro signo suo antecedente: Ex quibus videtur
haberi, quod remanet superiùs impugnatum,
scilicet decretum intentivum posse desinere ex
omissionis actus meritorij positione. Sed po-
test illud aliter intelligi, ut scilicet expositio-
ne dicta omissionis fieri potuerit ut Deus non
habuerit actum intentivum & consequenter
executivum. Si enim Deus non prævidisset
creatam voluntatem honestè & meritoriè ope-
raturam, saltem sub conditione, decretum tale
minime habuisset.
693. Sed quidem neque hoc videtur quo-Instauratur|impugna-|tio.
modo stare possit, sic enim habet Propositio
dicta: Decretum prædefiniens substantiam colla-
tionis gloriæ secundùm se præcisè, atque adeò cum
nulla scientia de meritis connexum essentialiter, ex
nullo capite repugnat Deo &c. Iuxta hæc ergo
nequit ad scientiæ medię antecessionem habe-
ri recursus: ergo eo pacto non potuit existen-
tia decreti impediri, quandoquidem cum illa
nullam habet connexionem. Ex eo autem quod
medium liberum adhibeatur neque id stare
potest, quia omissione posita & sic frustrato,
necessitas urget pro alio, juxta dicta, quæ qui-
dem videntur manifesta, unde quod scripsi,
scripsi.
@@
§. XXV.
Circa peculiarem sententiam in modo divi-
næ electionis.
694. HAbemus illum Problemate 4. §. 3.Pro vaga|prædestina-|tione quid|P. Izquier-|dus.
& est ille P. Alcazar, efficaciter im-
pugnatus, qui tamen placuit P. Izquierdo Dis-
put. 41. Quæst. 3. ubi hanc statuit Propositio-
nem: Etiam habet Deus de facto prædestinatio-
nem vagam, qua gloriam prædefinit hominibus
ante prævisa eorum merita, quæ circa varias perso-
nas, vel etiam circa varios gradus gloriæ ejusdem
personæ vagatur. Sicuti habet prædestinationem
conditionatam, qua vult ut omnes salvi fiant, si per
ipsos non steterit. Citat Patrem Alcazar, cui
consentire asserit Patrem Ruiz Quæst. 1. nu. 6.
ubi eum allegat ex Disput. 53. de Prædest. Sect.
4. n. 4, ubi quidem non penitus Patris Alcazar
sententiam amplectitur, ut constat ex n. 7. & 8.
ubi argumento nostro contra illam utitur, qua-
tenus pro uno cadente alium à Deo surrogari
contendat. Meminit etiam ejus P. Ortega
Controv. 7. Disput. 2. Quæst. 3. Certam. 2. nu. 7.
ubi eam vocat singularem & absurdam. Pro-
bat autem illam citatus Scriptor. Quia ali-
quem finem respexisse Deus credendus est in
eo, quòd tot homines salventur, quot reipsa sal-
vandi sunt, nec plures, nec pauciores; nimi-
rùm ut implerentur Sedes, quas Angeli apo-
statæ amiserunt, vel ut mansiones extructæ in
illa cælesti civitate justo civium numero habi-
tarentur; Sed ad hujusmodi finem nil interest,
quòd homines salvandi sint hi, vel illi. Ergo
credendum est priùs determinasse Deum ex
intentione talis finis numerum salvandorum,
quàm determinatas personas. Adducit deinde
exemplum fundatoris civitatis, quod ex P.
Cornelio à Nobis datum citato loco. QuodPrimæ il-|lius rationi|fit satis.
quidem quàm parvi momenti sit, ibidem osten-
sum. Sicut & quod præmittitur, & negandum
est, quia nihil est, quod verosimiliter indicet
illam formalis numeri antecessionem, neque
est consentaneum amori: quo Deus prædesti-
natos diligit, ut quasi ex occasione fortuitò
electi videantur. Concedimus ergo in præde-
stinatorum numero aliquem Deum finem in-
tendisse, sed cum electione determinata con-
nexum. Videns enim talem numerum futurum
convenientem, eum voluit in electis ab ipso
cœlestis Curiæ civibus inveniri. Sicut præde-
stinatio conveniens ipsi visa est; nec tamen
prius decretum aliquod absolutum habuit cir-
ca illam, sed ad Angelos & homines primò il-
lam suo decreto direxit, sine aliqua circa illos
præcisione.
695. Arguit deinde ex adducto loco Apo-Sicut & ar-|gumento ab|auctoritate.
calypsis 3. à Nobis allato & exposito: Tene quod
habes &c. pro quo & profert, quæ & P. Ruiz,
D. Gregorij Lib. 25, Moralium Cap. 8. aliàs 10.
& D. Augustini Libro de Corrept. & gratia Cap.
13. in prædictum locum verba numeri certi-
tudinem indicantia ex subrogandis integran-
dum. Sed illa profectò non urgent. Divi enim
Gregorij verba nimiùm probant, quòd scilicet<-P>
@@0@
@@1@240 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>pro cadentibus substituuntur alij, quod scilicet
cum grano salis accipiendum dixit P. Ruiz,
nam aliàs sequeretur (sicut & nos argumenta-
ti sumus) æqualem esse numerum electorum
& reproborum. Est ergo Electorum numerus
certus ac definitus, ut ille ait, sed non eò quòd
electi cadant & pereant, id enim stare nequit, ut
est manifestum, ex impossibilitate illa in Scho-
lis nota, unde quod de numero dicitur, aliunde
firmandum: Divus autem Gregorius in ea sen-
tentia fuit, ut censuerit tot glorificandos ho-
mines, quot Angeli ceciderunt, juxta quod &
præfato loco videtur pronuntiasse. Cùm ta-
men illius hac in parte sensum multi non ad-
mittant, dicentes majorem futurum hominum
beandorum numerum, quàm fuerit cadentium
Angelorum. Cui sententiæ non parùm favere
Divum ipsum Gregorium Homilia 34. in Evan-
gelia affirmat P. Suarez lib. 1. de Angelis Cap. 11.
nu. 5. quatenus asserit in gloria futurum esse
æqualem numerum Angelorum & hominum.D. Grego-|rius.
Et Lib. 7. Cap. 17. n. 5. ita scribit: Nec constat
numerum hominum salvandorum non fore majorem:
cùm credibile sit multò majorem esse futurum, quàm
numerus cadentium Angelorum fuerit. Sic ille.
Quomodo autem ex eo quòd D. Gregorius
asserat, æqualem in gloria futurum numerum,
sequatur futurum majorem numerum homi-
num, id possit idonea ratione componi, non
equidem apparet esse scilicet inæqualem &
æqualem, majorem scilicet & minorem. Sed
reverà Doctor sanctus æqualem non asserit,
sed per homines centenarium numerum, in
quo Angeli ad nonagesimum nonum perti-
nent, integrandum. In quo sunt multi, qui
Doctori sancto contradicunt; ejus enim sen-
tentia ex ijs est, quæ probabiliter inter Docto-
res sacros disputantur. Divus verò AugustinusD. August.
de numero non est Iocutus, sed de multitudine
minimè defutura, ut promissio Abrahæ facta
de multiplicando spirituali semine instar stel-
larum, & arenarum maris, verissima compro-
betur.
696. Arguit insuper præfatus Scriptor,Objectio à|ratione|discussa.
quia benevolentia Dei erga homines præstan-
tior erit, si ex se, & ante omnia eorum me-
rita omnibus & singulis velit gloriam affe-
ctu efficaci disiunctivo, quàm si velit tantùm
affectu simplici vel conditionato, ut constat.
Ergo de facto admittendus est in Deo talis
affectus. Ad quod quidem respondeo con-
cedendo Assumptum: Atqui illud de affectu
erga omnes & singulos procedit, qualis
non est amor vagus & indeterminatus, &
ita eo argumento nos potiùs usuri, ut jam
nuper præstitum: unde miror doctum Patrem
in eo ita proposito vim aliquam invenisse pro
suo placito, quo apertè nostrum comproba-
tur. Pro quo videri potest P. Aldrete Dispu-
tat. 8.
@@
§. XXVI.
Circa electionem ante merita Recentioris
Scriptoris argumenta discussa.
697. P. Christophorus de Ortega Disput. 2.P. Ortegam|ad versetur,|præmissis|quibusdam|cum rata|doctrina.|Titulus ejus|Quæstio-|nis 1.
de Prædestinatione, Quæst. 3. gravissi-
mam quæstionem versans diversorum certa-
minum hos habet Titulos 1. Ante absolutè præ-
visa merita eligi ad gloriam prædestinatos certum
omnino est, de ejus verò electionis efficacia non
item. Ubi pro antecedentia duplicem affert
rationem. Primam ex speciali serietate &
promptitudine erga media, quæ quidem satis
dubia est pro absoluta certitudine statuenda,
sed explicari potest per specialem complacen-
tiam, quod & nobis placuit. Secundam ex col-
latione auxiliorum, prævisa eorum efficacia;
ex quo fit collationem talem habere rationem
interpretativæ electionis, cùm dentur ex dire-
cta intentione gratiæ, quæ & communis est
etiam reprobis. Id quod etiam à Nobis dictum.
Quæ ratio cùm non habeat absolutam certi-
tudinem, aliqua quærenda est, quæ sit penitus
inconcussa, & est illa, Deum ab æterno glo-
riam electis voluisse, quam reipsa confert, uti
finem, ad quem illos creavit, pro cujus assecu-
tione media opportuna providit, quæ eo ipso
quòd media sint aliqualem finis intentionem
in eligente supponunt. Cumq́ue media pro-
portionata non sint alia quàm merita, ante
illorum prævisionem quomodocumque illa
explicetur, gloria ipsa debuit intendi. Si dica-
tur unico Dei actu omnia peragi, & ita nul-
lam esse antecessionem; in primis id ostendit
parùm esse consentaneum Scripturæ & Patri-
bus, illum dicendi modum. Et nihilominùs
tunc etiam suam antecessionem virtualem esse
negari nequit, amatur enim gloria ut finis, &
merita ut media, unde aliquis virtualis saltem
ordinis modus negari nequit.
698. Certaminis 2. Titulus ut sequitur:1. Vbi de|Schola Tho-|mistarum|etiam in|Societate.
Omißis Thomistis, sententiæ & Patronis. Ubi
Thomistarum nomine Patres Dominicanos,
& ipsis fœderatos intelligit, benè autem addit
esse etiam scholam Thomisticam Jesuanam in
Societate, pro eo quod P. Gonet congessit
Tomo I. in recommendationem doctrinæ D.
Thomæ §. 9. sic autem ille scribit: Quare &
scientiam mediam de conditionata contingentium
nostrorum, vel implicitè ut ante Molinam Schola-
stici veteres omnes, vel explicitè in terminis omnes
Scholæ nostræ Thomisticæ Iesuanæ, qui Molinam
nostrum ea in re habent præceptorem &c. Ubi qui-
dem doctus Auctor quod ad unicum præcep-
torem spectat potuit omittere, propterea, quæ
diximus nu. 628. & 633. ut & titulus ille
Molinistarum tantoperè Adversarijs in ore &
calamo frequens prorsus aboleatur.
699. 3. Irrito pro alterutra sententia ab ejus3.
Patronis ex Scripturæ testimonijs pluribus labora-
tur. 4. Irrito etiam pro alterutra sententia cer-4.
tatur ex Patribus. 5. Quousque Vasquez contra5,
Soarium minùs solidè discurrerit summatim expe-
ditur. 6. Haud majori opere pretio Vasquiani alijs<-P>6.
@@0@
@@1@§. XXVI. Circa electionem absolutam &c. 241
<-P>Soarium impugnant. 7. Magni mei magistri7.
Dazæ, & ipso posteriorum urgentium contra Soa-
rium argumenta retusa. Sic ille. Cui erit fortèQuid circa|illos.
qui non immeritò reponat: Haud magno ope-
ræ pretio in præfatis est ab Auctore evellente
& destruente, disperdente & dissipante, labo-
ratum; cùm tamen ædificatum nihil aut plan-
tatum ab ipso videamus. Et primum quidem
facile esse solet, non ita alterum. Et cùm Vas-
quij sententiam defendendam assumat, id suo
labore consecutus est, ut illa neque in Scriptu-
ris, neque in Patribus solidum habere funda-
mentum dignoscamus. Ex quo quidem minùs
plausibilis, & acceptione digna comprobatur,
cùm opposita D. Thomæ sit, & etiam Scoti in
id utraque conspirante schola, nec sperari
queat ut ab Auctore urgentiora, ut ipse jactat,
argumenta proponantur. P. Didacum DazamP. Didaci|Dazæ elo-|gium.
illius magistrum in hoc regno Peruviano ante
annos plus sexaginta novi grandævior Aucto-
re Confessarium Excellentissimi Principis de
Esquilache, coràm quo voluit me Theolo-
gicas theses defendere, jam circa metam cur-
riculi decurrentem, & eisdem præsidere. In
quo non annui, unde nullum tale suæ sapien-
tiæ specimen perrexit exhibere. Et agebat tunc
annum 35. Sed majestate corporis, & morum
gravitate, ac eruditionis non vulgaris opinione,
communem sibi æstimationem conciliabat.
Cumque aliqua ad quæstuarium negotium
spectantia minùs sibi placerent, in quibus &
conscientiæ suæ, aliarum judicis, periculum
vertebatur; valedixit palatio, & in Hispaniam
remigravit, ubi humanè exceptus, & cathe-
dris regendis aliquamdiu intentus, annum
agens 44. dum in Angliam tenderet Oratoris
Regij Comitis de la Corzana Confessarius in
ipsa navigatione obijt, non sine suspicione
propinati veneni ab hæretica pravitate, de quo
P. Nadasi in Anno dierum memorabilium die 16.
Octobris. Sed jam urgentiora illa argumenta
videamus.
700. Primò arguitur ex constitutione1. Argumen-|tum debile.
actuum liberorum per extrinseca connotata:
ex ea enim habetur decretum intentivum glo-
riæ per gloriam ipsam reipsa extra caussas po-
sitam constitui. Sed reipsa datur propter me-
rita: ergo non est locus tali decreto, quia ne-
que ordini intentionis & executionis. Sic ex
P. Daza fidelis ejus auditor: qui tamen post in-
ventum illum facilem explicationis modum de
intentionali intrinseco complemento, de quo
suprà n. 650. leve argumentum existimat, &
ab ipso eatenus abstinendum.
Dostları ilə paylaş: |