tuit, ut ij, qui modò electi sunt, relinqueren-
tur, & eligerentur alij: qui nullo modo
dici potuerunt electi per Christum præ alijs,
cùm electio talis modò non sit, & ita Christus
circa illos nihil speciale constat peregisse: si
enim tale aliquid esset, electi revera & non re-
licti in summa miseria fuissent. Prætereà con-
formare se electioni etiam anticipatè, non est
eligere, ut constat, cùm tamen Scriptura ele-
ctionem propriè dictam meritis Christi habi-
tam apertè significet. Stat quidem electionem
fieri ab aliquo, quæ alteri tribuatur, eo quòd
pro eligendo ut sibi benè visum fuerit legale
mandatum habeat ejus nomine operatus. At-
qui nequit dici Christum ut hominem Deo ad
eligendum vices suas commisisse; sed potiùs è
converso. Ex quo & fieret prædestinatos non
esse cur debeant beneficium electionis ita per
Christum recognoscere, ut grati esse proptereà
debeant, quandoquidem quidquid ab eo præ-
stitum stare potuit, quin ipsi prædestinarentur,
licèt revera pro ipsis & passus & mortuus, quia
post electionem factam à Patre sua eis meri-
ta pro executione electionis, & illius effecti-
bus applicarit. Et ut demus aliqualem gratitu-
dinem pro electione à Patre habita per merita
Christi deberi: illius certè motivum magna ex
parte deficit, cùm nihil speciale Christus circa
ipsum egisse comperiatur. Præterquàm quod
non videtur permissurus Deus, ut potestate ex-
cellentiæ in Christo locum non haberet, cùm
id posset sine difficultate disponi, ut sic etiam
sibi homines singularis electionis beneficio de-
vinciret. Unde verosimilius apparet ut facta
meritorum exhibitione eum resignatione di-
cta à Christo, Deus eo ipso electionem ipsi
remitteret, & in ejus beneplacitum regereret.<-P>
@@0@
@@1@248 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>Omitto alios & alia, res enim hæc adeò arcana
in varios sensus Scriptores distrahit, unde pe-
riculum est ne pro fundatis sententijs halluci-
nationes solummodò venditentur.
§. XXXI.
Circa permißionem peccati quomodo esse effe-
ctus prædestinationis poßit.
720. ET posse, & reipsa esse statuimus Sect.Pœniten-|tiam posse|prædefiniri|ut defendat|P. Izquier-|dus.
14. Problem. 4. Sed non ita ut præde-
finiri absolutè queat actus cum culpa connexus
ante illius absolutam prævisionem, in quo ta-
men sunt qui contradicant, ex quibus præter
adductos sunt P. Quiros Tomo 2. & P. Izquier-
dus eum citans in speciali ex Disput. 22. & 23.
consentiens ipsi fusè intentũ prosecuto, & alijs
ab eodem adductis Disp. 43. n. 20. & 32. & de-
siderabam invenire apud ipsum & alios respon-
sionem, quæ argumento à me proposito cum
suis instantijs plenè, si tale esse poterat, satis-
faceret; quod secùs accidit. Cùm enim il-
lud proponat n. 33. de necessaria connexione
peccati, & ita de necessaria etiam volitione,
quandoquidem illud, quando pœnitentia in-
tenditur, sub absoluto statu non videtur, ita re-
spondet: Respondeo ex doctrina tradita Disp. 36.
Quæst. 4. Proposit. 2. qui vult efficaciter finem,
tunc solùm neceßitari ad volendum id, sine quo fi-
nis esse non potest, quando illud aliundè futurum
esse non prævidet, aut absolutè, aut sub conditione
alterius medij ab ipso ponendi. Et quoniam Deus,
cùm efficaciter pœnitentiam prædefinit, prævidet
peccatum futurum à voluntate humana, casu, quòd
ipse illud permittat: idcircò ex intentione pœni-
tentiæ efficaci dumtaxat tenetur Deus ad permitten-
dum peccatum, nec opus est ut illud amet aliquo-
modo: posita enim à Deo permißione peccati, re-
ipsa & infallibiliter existet peccatum: quod solùm,
& non ampliùs exposcit intentio efficax pœnitentiæ.
Sic ille, qui eo in loco, ad quem se refert, nihil
habet specialius, sicut & in alio pariter rela-
to in illo, scilicet Disput. 34. à nu. 150. Tota
ergo evasionis vis in eo constituitur (in quo &
concurrunt alij ab eo citati) quòd licet existen-
tia peccati sit necessariò connexa cum pœni-
tentia, non est necessarium intendi, quia aliun-
de habetur, ex permissione inquam prævisa sub
conditione. Quod quidem ex dictis in Proble-
mate sufficienter refelli potest.
721. Sed arguo insuper meo judicio claris-Clarissima|contra ip-|sum obje-|ctio.
simè. Nam cùm dicitur non esse necessariam
volitionem circa existentiam peccati, quia il-
lud aliundè futurum supponitur, ex connexio-
ne cum permissione, rogo in quo signo permis-
sio sit? & quidem quòd posita permissione
peccati illud futurum sit, non cognoscitur per
scientiam mediam, quia ut Auctor recognos-
cit, & ex ipso positum, posita in Deo permissio-
ne peccati reipsa & infallibiliter existet pec-
catum; scientia autem media non est de haben-
tibus infallibilem connexionem, undecumque
illa proveniat: pertinet ergo illa cognitio ad
scientiam simplicis intelligentiæ; unde omni-<-P>@@
<-P>no necessarium est, ut si Deus velit pœniten-
tiam, necessariò etiam velit permissionem, &
in eo non à scientia media, sed ab alia dicta
dirigatur, quia secundùm se tantùm ut possi-
bilis proponitur, & ita pro transitu ad statum
alium liberum Dei requiritur decretum, de quo
inquiritur in quo signo habeatur, an in eo, in
quo pœnitentia intenditur, an in posteriori?
Si primum dicatur, ejus erit sensus: Volo per-
mittere peccatum, sed reparandum per pœniten-
tiam. Quod quidem in permissione respectu
prædestinatorum per absolutam intentionem
necessariò fatendum est, cùm nihil coinquina-
tum sit ingressurum in cœlestem civitatem.
Sic autem receditur à sensu, quem Auctor, &
alij cum eo sentientes videntur intendere, &
in quo minimè repugnamus. Et ita videtur
dicendum secundum, scilicet decretum Dei
circa permissionem subsequi decretum pœni-
tentiæ. Ex quo evidenter sequitur ante decre-
tum permissionis jam peccati existentiam ha-
beri. Constat, quia est pœnitentia, quæ cum
peccato habet infallibilem connexionem. Ubi
nequit dici ab humana voluntate esse illud, quia
humana voluntas non potest illius videri caus-
sa, nisi supposita permissione, circa quam non-
dum extat Dei decretum. Cumq́ue aliud non
sit, à quo esse possit, Deo est necessariò tri-
buendum, quod Catholicè nequit admitti, un-
de neque modus ille intendendi admittendus.
Hinc est ut etiamsi dicatur permissionem videri
in statu conditionato, & consequenter pecca-
tum, etiam per scientiam mediam, difficulta-
tem perstare: nam pro transitu ad statum ab-
solutum requiritur etiam Dei decretum, quod
cùm constituatur post decretam pœnitentiam,
idem discursus remanet applicandus, cùm ne-
queat dici per decretum Dei peccatum transire
de conditionato statu in absolutum; quod qui-
dem eveniret; si quidem in signo, in quo est pœ-
nitentia, debeat etiam peccatum uti extra sta-
tum conditionatum eductum necessariò con-
cipi, ob rationem dictam.
722. P. Aldrete Disputat. 21. Sect. 3. & tri-P. Aldrete|singularis|dicendi|modus.
bus seqq. latissimè probat, quod & Nos conten-
dimus, unde potuisset omittere, quod Sect. 7.
statuit, esse scilicet probabile permissionem
peccati esse posse effectum prædestinationis ex
intentione efficaci pœnitentiæ. Proponit au-
tem casum, quem si admittamus, nihil contra
prædicta, quod incommodare possit, resultabit.
Ex eo enim quòd peccatum non possit præce-
dere intentionem efficacem pœnitentiæ, pro-
bamus illam in Deo esse non posse. Si autem
inveniatur casus, in quo peccatum possit præ-
cedere, quid inde? Id quidem juxta ordinariam
Dei providentiam frequentissimum, ut prævi-
sis peccatis pœnitentiam in prædestinatis in-
tendat. Sed est peccatum illud rara ex cogita-
tione deductum. Sit equidem, & sua pro eo
laus ingenioso Auctori. Ibi qui voluerit, in-
veniet, & vel probabit, vel rejiciendum judica-
bit. Sed Sectione 9. n. 1. id tradit, quod nostræAssertio aliæ|contra vo-|litionem pœ-|nitentiæ|simul cum|permissione.
videtur adversari doctrinæ de actu simul ten-
dente in pœnitentiam & permissionem, dum
ait falsò putasse nonnullos ex Junioribus, licet
Deus non possit efficaciter intendere pœniten-<-P>
@@0@
@@1@§. XXXII. Permißio peccati quomodo effectus &c. 249
<-P>tiam ante prævisionem peccati, posse tamen
ante præscientiam peccati ut absolutè futuri
per eumdem actum indivisibilem virtualiter
intendere pœnitentiam, & caussare media re-
quisita ut existat peccatum. Contra quod ar-
guit ex eo quòd Deus in hac sententia appli-
caret auxilium ex fine carentiæ peccati, & pa-
riter efficaciter vellet pœnitentiam, & appli-
caret media ad carentiam pœnitentiæ. Non
enim caussatur illud auxilium absque vera in-
tentione boni operis, & carentiæ peccati.
Prætereà Deus per eamdem voluntatem exe-
cutivam auxilij amat efficaciter pœnitentiam:
ergo nequit intendere bonum opus, nec con-
ferre auxilium ex fine illius. Probatur Conse-
quentia: quia eadem voluntas nequit esse effi-
caciter executiva, & aliàs versari inefficaciter
circa bonum opus, per cujus inefficaciæ co-
gnitionem illa dispositio regulatur. Sic argu-
mentum Auctoris ad formam redigo clariorem.
Sed quidem quidquid alij circa simultaneamQuomodo|non obstent|pro eo ad-|ducta.
illam voluntatem dicant, sententiæ propriæ
non obstat: neque ratio adducta convincit,
quin cum affectu efficaci pœnitentiæ stare
potest affectus erga auxilium congruum, ut
homo illum reddat congruum juxta ipsum
operando, & sic absolutè non sit pœnitentia,
quia licet sit impossibile Dei voluntatem effi-
cacem frustrari, illa impossibilitas in libera
hominis voluntate fundatur, cujus operatio
prævisa est per scientiam mediam, & ea sup-
posita positum decretum circa pœnitentiam,
quod potuit benè operando penitus impediri.
Itaque sincerus Dei affectus erga operationem
stat eo modo, quo pręvisus est sub cōditione, &
ita superveniente affectu circa pœnitentiā nihil
minus habetur, & res procedit ac si talis vo-
luntas non sit, ut sit illius sensus: Ego tibi
auxilium pro recta operatione confero, desiderans
ut rectè opereris: sed quia video te non bene ope-
raturum, de remedio pœnitentiæ provideo. In quo
implicatio apparet nulla. Itaque licet Deo pœ-
nitentia placeat ex suppositione peccati, magis
placeret operatio, pro qua confertur auxilium,
quia illa est bonum simpliciter, quod non ha-
bet pœnitentia, unde neque homo illam ab-
solutè desiderare potest. Unde cùm commu-
niter petimus mortem cum pœnitentia, ideò
est, quia supponimus nos habere & habituros
peccata. Totum hoc autem continetur in uni-
co actu, qui æquivalet pluribus, quem non
implicat simul esse efficacem & inefficacem
circa diversa, ut constat in voluntate ipsa
conferendi auxilium inefficax, quæ circa col-
lationem auxilij efficax est, inefficax tamen
circa effectum.
723. Sed subintrat hîc doctrina alia ejus-Circa col-|lationem|auxiliorum|sufficien-|tium modus|peculiaris|Auctoris|ejusdem non|admissus.
dem Auctoris, de qua Disputat. 11. Sect. 3. &
seqq. ubi multis contendit Deum non posse ap-
plicare auxilia efficacia ex sincero affectu no-
stri boni operis, dum positivè intelligitur præ-
scire infallibiliter inefficaciam illorum auxi-
liorum, unde neque defacto sic illa conferre:
ad id enim quod certò non futurum scitur,
nequeunt media prudenter applicari, ut de eo,
cui reveleretur ejus æterna damnatio, commu-
nis sententia firmat. Unde Sect. 7. ostendit<-P>@@
<-P>signum esse quoddam, in quo Deus præscin-
dens à cognitione inefficaciæ auxilia decernit.
Qui philosophandi modus videri non imme-
rito parùm consentaneus possit: dum scilicet
auxiliorum largitio tantoperè incongrua &
& Dei benignitate sincera, ac benigna since-
ritate indigna judicatur, si cognoscens eorum
qualitatem conferat, cùm aliàs Deum illam
scire nequeat dubitari. Ex multitudine enim
rationum pro insinceritate audientium aut le-
ctorum mens imbuitur, & cùm ad explicatio-
nem devenitur, & illa aut non percipitur, quia
revera difficilis est, aut uti falsa respuitur, in
periculum non leve sinistrè de Deo sentiendi
incurritur. Quæ ergo labefactare fidem aut
pietatem possunt nimis urgenda & premenda
non sunt, sed sufficienter propositis explicatio
est luculenta & solidis firmata fundamentis
exhibenda. Circa quod magis exacuendum
ingenium, quàm pro novis difficultatibus in-
veniendis, quibus mysteria fidei difficiliora
creditu demonstrentur.
724. Ostendit quidem doctus Pater sig-Contra|illum ar-|guitur.
num aliquod, in quo Deus non agnoscatu$unclear
cognoscens auxiliorum inefficaciam: at revera
illam cognoscit; ergo revera sciens & volens
auxilia hujusmodi tribuit: ergo revera non
sincera & candida voluntate. Deinde Deus
post cognitionem necessariam possibilium im-
mediatè cognoscit futura sub conditione, ut
superius arguebamus contra decretum disiun-
ctivum nu. 717. quod ex eodem fundamento
inveni posteà à P. Esperza rejectum Quæst. 24.
Arti. 1. ad 2. Ergo & supponitur cognitio illa
ad voluntatem conferendi auxilia incongrua,
quæ talia per scientiam mediam cognoscun-
tur. Neque enim potestati Dei subest antepo-
nere aut postponere ordinem objectorum,
quem ipsa necessariò habent, unde neque
scientiam visionis priorem cōparatione scien-
tiæ simplicis intelligentiæ, & sic contingentia
priora reddere necessarijs, aut saltem simulta-
nea. Quomodo etiam poterit hæretico arguen-
ti rationibus illis, quas ex citato Auctore de-
sumet, ut de more illis est, subtilitatibus illis
& argutijs satisfieri, quas neque Catholici, &
pij, & docti etiam admittant?
725. Quomodo ergo respondendum? di-Opportuna|responsio.
cendo utique Deum sincerissimo affectu auxi-
lia etiam inefficacia præbere, ea talia cognos-
centem, quia ex se effectum habere possunt,
&, ut nuper dicebamus, Deo fore gratissi-
mum, si effectum à se desideratum obtine-
rent. Neque obstare cognitionem carentiæ
illius, quia ille non se habet ex parte Dei,
sed ex parte creatæ voluntatis, cui opor-
tet de necessariis præsidijs ad salutem pro-
videre. Cur autem cùm possit præbere con-
grua, incongrua præbeat, ad profundita-
tem divinorum judiciorum referendum est
cum Divis Paulo & Augustino, ac sacris alijs
Doctoribus; quod & hæretici negare nequeunt
sacras Scripturas admittentes. Et ita opportu-
nior est illa responsio, quàm nonnullæ aliquæ,
quas illi possint tradere. Cùm alias nullam ipsi
reddere possint, quæ non levis, frivola, & Deo
injuriosa non sit, ut in præsenti caussa; ex<-P>
@@0@
@@1@250 Recognitio Tomi I. Problem. Theolog.
<-P>fundamentis enim indicatis Deum ad peccan-
dum necessitare confingunt; & vim merito-
riam bonis operibus detrahunt, utpotè ex ne-
cessitate confectis, & sic alia. Fateor veritates
esse aliquas nimis arcanas in divinis, quæ à
Doctoribus explicari solent subtilibus, & ar-
gutijs plenis ratiocinationibus, quales sunt
quæ ad generationem Verbi pertinent, & ad
actus liberos, ac sic aliæ. Fateor inquam, sed
nullus est, qui veritates dictas novis difficulta-
tibus obruat, ut tandem rationem aliquam pa-
rùm verosimilem, & ita improbandam exhi-
beat; sed difficultate omnibus perspecta pro-
posita, explicationem pro suo captu in spiritu
humilitatis adornat, ad solida potiùs, quàm ad
subtilia prudenter attentus. Sit ergo Scotus
titulo subtilis insignis: sed illum non ipsi
Doctor Angelicus invidebit, & ipse cum
profunditate solidus, & cum sobrietate sub-
tilis.
726. P. Ortega Disput. 4. Quæst. 3. Certa-Quid P.|Ortega.
mine 3. præfiniri posse pœnitentiam asserit, &
argumento de necessaria volitione peccati re-
spondet ex quadam doctrina P. Vasquez Tomo
1. in 1. 2. Disputat. 4. Cap. 2. ubi probat proxi-
miora media non habere rationem finis, neque
exercere finis caussalitatem respectu medio-
rum remotiorum. Hinc longo discursu deducit
non esse necessariò amandum peccatum, licèt
rationem aliquam medij videatur habere, quia
ad summum rationem medij proximioris habet
respectu gloriæ, ad cujus consecutionem alio-
rum interventione conducit. Unde concludit
Patrem Vasquez principij hujus & Aristotelici
& sui immemorem tantùm argumento huic
suo tribuisse, ut eo in primis convictus in negā-
tem sententiam ierit, Doctosq́ue alios memo-
ratos secum traxerit, nec parum negotij an-Ejus dis-|cursus im-|probatus.
tecessoribus nostris affirmantis etiam patronis
facesserit. Quæ quidem non sine injuria Do-
ctoris tanti prolata sunt, & ex non intellecta
ipsius mente & doctrina constat prodijsse. Li-
cet enim pro neganda ratione effectus in per-
missione admittenda non sint, quia stare illa
sine volitione absoluta pœnitentiæ potest, ut
in Problemate demonstratum; quatenus verò
ex volitione pœnitentiæ antecedente peccati
prævisionem, illius amorem futurum esse con-
tendit, optimè est philosophatus, nec suum
illud principium deseruit de amore mediorum,
in quo est incursa deceptio. Quando enim ille
cum Aristotele probat media non amari nisi
propter finem, mediorum amorem non negat,
sed affirmat illum esse relatum ad finem, & ita
non exercere munus caussæ finalis. In quo
quidem probabiliter procedit, siquidem multi,
ex quibus aliquos retulit Cap. 1. contrarium
sentiunt. Ipsum utile non potest absolutè amari,P. Vasquez.
sed relatè, quæ sunt illius verba ibidem incul-
cata. Iuxta illius ergo mentem si pœnitentia
amatur ut finis permissionis, etiam & pecca-
tum licet relatè. Atqui hoc etiam modò amari
absolutè repugnat Deo: ergo rectè & conse-
quenter ad propriam doctrinam argumenta-
tus ille, sicuti & eum secuti quoad modum ab-
solutæ prædefinitionis. Responsio ergo Aucto-
ris præfati nullius momenti est, neque plausi-<-P>@@
<-P>bilis, sed improbanda, ex minimè ōpportuno
verborum apparatu. Id autem quod juxta præ-
fatam philosophiam inconveniens emergit,
juxta aliorum sententiam, qui in medijs finali-
zationem agnoscunt, evidentiùs apparet: ut
scilicet nullo modo possit amari peccatum:
unde argumentum neutrius ex prædictis sen-
tentiæ obtentu potest infirmari.
§. XXXII.
Circa Reprobationem aliqua utiliter ad-
notata.
727. MAg. Joannes à S. Thoma Disputat.Sententia|Mag. à S.|Thoma ut|censuretur à|pluribus, &|quæ illa.
10. n. 13. uti sententiam D. Thomę
menti conformem, eam proponit, quæ à Nobis
reprobata est Sect. 15. Problem. 1. & non qui-
dem ante prævisa demerita, cùm talis sit, ut
eam gravissimi Theologi diversis censuris affi-
ciant, de quibus P. Ortega Disput. 5. Quæst. 3.
Certam. 3. n. 2. & P. Aldrete Disp. 23. Sect. 1.
n. 5. P. Bonæ-Spei Disputat. 18. nu. 15. dum
asserit ille Deum ante demerita prævisa repro-
basse eos, qui gloriam non sunt obtenturi, sta-
tuendo illos ab ea excludere, ex qua voluntate
voluntas permittendi peccata numquàm re-
mittenda processit. De qua ita scribit nu. 20.
Facta electione eorum, qui sunt ad vitam, reli-
qui non manent eligibiles, quia si eligi de-
berent, utique cum alijs electis include-
rentur, quia electorum omnium una est ele-
ctio in Christo. Ergo non manet suspensum,
ita ut adhuc eligi possint. Si autem eligi non
possint utique rejecti manent. Tam efficax
ergo est ista aversio seu rejectio, sicut illa ele-
ctio, utraque enim defacto fit, & in re effe-
ctum habet. Est denique positiva, quia ex
parte voluntatis divinæ non se habet merè su-
spensivè circa illos, sed determinatè non vult
illos eligere, sicut creaturas possibiles deter-
minatè non vult producere. Hæc ille, qui & n.
6. ubi sententiam quidem proposuerat, sed
suam circa ipsam mentem non aperuerat, præ-
veniens sinistrum circa illam sensum, ut ipse
judicabat, & censurarum fulmina, ita scripse-
rat: Eumdem tribuit Thomistis P. Alarcon Tract.
4. de Prædestinat. Disput. 5. Cap. 1. Sed gravatQuid ipse|contra So-|cietatis|Scriptores|immeritos.
Dostları ilə paylaş: |