modò, etiam tunc nascituros, sed prædestina-
tos, id certè à præfatis non dicitur, & licet
sint qui dicant, sunt tamen aliter sentientes,
quòd sufficit, ut de novitate nequeat, cum er-
randi periculo tale placitum incusari. Impu-
gnat autem illud P. Aldrete Tomo 1. de Incar-
natione Disputat. 22. Sect. 6. nu. 6. dicens esse
imperceptibile, quòd possibiles pactum ingre-
diantur: cujus rationes bonæ quidem sunt, sed
quæ non inverosimilem habere possint solu-
tionem: unde nihil damnabile in opposita as-
sertione evincunt.
745. Jam quod attinet ad traductionemQuid no-|vum, nec|verosimile,|de Virgine|ex alia fa-|milia tra-|ducta.
illam Virginis ex genealogia alia non infecta,
si possibilitas spectetur, non est quidem impos-
sibile apud Deum omne verbum. Et cùm stan-
te SS. Joachimi & Annæ sterilitate, non po-
tuerint nisi miraculosè generare, parùm vide-
tur interesse, quod hoc aut illo modo miracu-
lum componatur. Nihilominùs inverosimile
apparet Virginem ad genealogiam SS. Paren-
tum non potuisse pertinere. Singulari enim
Dei providentia electi sunt, ut Virginem pro-
crearent, qua etiam dispositum, ut impedimen-
tum acceleratæ generationis obtingeret, ut
eam, quam aliàs genituri erant juxta naturæ
defluxum, cum specialibus miraculosis circum-
stantijs generarent, de quo multa à Nobis dicta
Tomo 3. Auctarij. Id quod Leo Imperator Ora-
tione de Nativitate Virginis in Bibliotheca Pa-Leo Impe-|rator.
trum P. Francisci Combefis Tomo 8. his verbis
luculenter illustravit: Mihi porrò dubium est,
deceatne vulvam divina adeò honestatam prole
sterilitatis nomine accusare, illosq̃ue dicere ineptos
procreandæ proli, qui omnino adepturi essent, ut
partus omnes superarent. Quin illud dico, fuisse
Annam aptam quæ pareret. Quomodò enim ex qua
salus florere habebat, infecundis accensenda foret?
Enim verò, benè quidem ac præclarè ad fructus edi-
tionem comparata erat: at necdum advenerat hora,
quam sapientißimus ille temporum definitor, ante
omnia sæcula opportunam generandæ proli consti-
tuerat. Sic ille de Diva Anna specialiùs locu-
tus: nam de D. Joachimo minor erat ratio du-
bitandi: pro quo sic S. Andreas Cretensis Ar-
chiepiscopus Ierosolymitanus Oratione 1. undeS. Andreas|Cretensis.
supra: Ioachim enim vir mitis, modestusq̃ue, ac di-
vinis innutritus legibus cùm sobriè vixisset, Deo-
que constans adhæreret, ac sic perseveraret, conse-
nuerat orbus filijs, cùm natura quidem vegeta esset,
nec ejus tamen vigori gratiæ munus responderet,
&c. Et id quidem aptè explicant plures Patres
apud citatum Scriptorem, dum ajunt soluta
fuisse sterilitatis vincula: quæ quidem Deus
providentissimè injecerat fœcundis aliàs con-
sortibus, opportuno tempore soluturus. Suntq́ue
soluta sterilitatis vincula &c. Quæ sunt verba
nuper adducti Patris & præfatis immediata.
Non ergo Divis Parentibus hic honor dene-
gandus, adeò ipsis genuinus, & sine fundamen-
to ad genealogiam aliam recurrendum, in qua
neque ita nobiles, neque adeò Sancti videntur
concurrisse, & sola à debito immunitas requisi-
ta, quod in qualibet poterat femina reperiri.
@@0@
@@1@258 Recognitio Tomi II. Problem. Theolog.
746. Sed in eo vis constituitur, ut sit inPro familia|Adami ar-|guitur.
illa perfecta munditia, & ita ab Adami pro-
genie recedatur. Sed hoc à SS. Patrum sensu
est prorsus alienum, cùm sit aliàs de fide Virgi-
nem ex Adamo descendere, ut constat ex
Evangelio, neque ulli in mentem venit, ut
eam ab ipsius progenie removeret. Pro quo
audiendus idem qui supra Sanctissimus Cre-
tensis Oratione 2. ejusdem Festi, sic enim ibi:S. Andreas|Cretensis.
Cùm scilicet ipsis propè instaret januis, qui regiam
drachmam quæreret, humano, inquam, generi im-
pressam imaginem, ut pulverem, in qua illam pri-
mùm delituisset, Deifici Spiritus emundatione de-
tergeret: atque ut inde in seipso naturam huma-
nam benignè instauraret. Quisnam ergo pulvis ille,
in quo ingenuitas nostra delituisset? Nónne ex
dictis perspicuum habetis; tametsi non dica-
mus ipsi: ut plastes noster illum pulverem, ex
quo primùm formati fuimus, ac postmodùm re-
formati, scrutans, quod quærebatur, invenerit?
Quid illud? Vtique imaginis exemplar, quod vidit
paßionibus obrutum is, qui per naturam ab omni
immunis paßione agit. Scrutabatur illum Adami
pulverem. Porrò pulvis ille, in quo inventum est
quod quærebatur, terra quidem erat nostro similis
corpori, cujus locus, Virginalis Sanctißima Vulva
est. Hunc enim invenit arvum vivifica nostra spica,
in quo sine semente, ulláve cultura, eximia quadam
ratione crescens germinavit Hic pulvis, hæc spica,
hæc terræ regio, in qua nova quadam ac decenti ra-
tione fuimus reformati, ac per quam noster refor-
matus pulvis, antiquam dignitatem postliminio re-
cepit. Hæc ille quam qui clarissimè, gravissimè,
& elegantissimè, ut Adamicum pulverem in
Virgine, non peregrino & incognito genere
dignoscamus. Pro eodem Leo Imperator su-
prà, sic ob natam Virginem, Dæmonem allo-
cutus: Videbis modò revera Deitate donatum eum,
quem olim per imposturam deitatis promißione de-Leo Impe-|rator.
ludens divina extorrem consuetudine effecisti. Sic
ille: quod quidem stare nequit, si Virgo
aliunde traducta, sic enim Adamus dici non
potest Deitate donatus ratione ipsius assump-
tæ naturæ origineæ successionis. Sic neque il-
lud D. Augustini Sermone 176. de Tempore: InD. August.
illo nostræ originis corpore cœlestibus regnis arrham
nostræ conditionis imposuit. Sic Doctor sanctus
de Christi Ascensione locutus: neque enim
originis nostræ corpus fuit, qui ex Adamo de-
scendimus, quandoquidem ad genealogiam
aliam pertinebat. Illud item D. Leonis Sermo-
ne 1. de Ascensione: Nam quos virulentus ini-D. Leo M.
micus primi habitaculi felicitate dejecit, eos sibi
concorporatos Dei Filius ad dexteram Patris collo-
cavit. Dejectos ergo ex Paradiso concorpora-
vit sibi Dei Filius, Adamum inquam & pro-
geniem universam. Pro quo & D. Bernardus
Sermone 3. in Vigilia Natalis Domini, sic ait:
Voluit quoque infirmiora nostra abundantiori gloriaD. Bernar-|dus.
sublimare, & contraxit se Majestas, ut quod melius
habebat, videlicet seipsum, limo nostro conjungeret,
& in persona una sibi invicem unirentur Deus &
limus &c. Et quid his clarius? Dum enim limus
à Deo assumptus dicitur, natura ab Adamo
veniens irrefragabiliter indicatur, non ergo
aliunde in Matre traducta. Pro quo & com-
plures alij possent adduci Doctores sacri.
@@
747. Non ergo effugi potest quominùsInstantia|validissima.
Virgo ex maculata genealogia descendens as-
seratur. Rogo enim an dici possit propriè filia
Adami, vel non? Si primum, ergo propriè ex
maculata genealogia descendit. Nec dici po-
test esse miraculosum descensum, quia miracu-
lum non tollit proprietatem filiationis, sicut
in miraculosis alijs generationibus videre licet:
ergo neque absolutam compellationem, &
cùm tanta cura de vitanda macula habeatur,
debuisset sanè commercium cum maculosa ge-
nealogia vitari, sic enim usu venit, ut qui è
puro sanguine se gloriantur descendere, om-
ne cum infecto consortium studeant evita-
re. Si autem dicatur secundum, non esse scilicet
propriè filiam, id quidem sustineri nequit, cla-
mante D. Matthæo in principio: Filij David,Matth. 1.|v. 1.
filij Abraham, ut sic deveniatur ad Virginem,
constetq́ue Davidem & Abraham filios esse
Adami ex genealogia D. Lucæ Cap. 3. In quo
improprietas nulla admitti potest, sic stante
communi Patrum consensu, & modo dicendi
receptissimo admisso, ut filij dicantur etiam
non immediatè geniti, sed successione genera-
tionum ab una stirpe venientes. Omnes enim
magnam in serie generationum, & compella-
tione ex ipsa desumpta, proprietatem recog-
noscunt: unde id non videtur posse tutò negari,
contra quod & faciunt adductæ nuper Patrum
auctoritates; quibus addenda alia ex citato
Andrea Oratione 1. in qua sic loquitur: CùmS. Andreas|Cretensis.
enim, ut dixi, Redemptor generis, novam priori
succedaneam nativitatem ac formationem, exhibere
voluisset: quemadmodùm illic priùs, accepto limo,
ex Virgine ac illibata terra primum Adam effinxit:
sic & hîc modò, suæ ipse incarnationis Auctor alte-
rius, ut sic dicam vice terræ, mundam hanc, imma-
culatißimamque Virginem, à tota natura eligens,
nostrumq́ue in nobis ex ea figmentum, nova ratione
componens, Adæ fictor, novus Adam effectus est, ut
recens ipse, temporibusque nihilominùs superior,
veteri illi salutis caussa foret. Hæc ille, in quibus
electio Virginis ex tota natura nostra, id enim
declarat ampliùs dum subdit, Nostrumque ex no-
bis in ea figmentum. Non ergo ex alieno gene-
re, & incognita genealogia.
748. Prętereà aliunde ostenditur idem in-Vrgentia|major cum|notanda|doctrina.
tentum, ex suppositione illa diffusæ maculæ
in omnem possibilem posteritatem, ex ea enim
evincitur, non solùm ad posteritatem Adami,
sed ad omnes propagatam: nam quicumque
alterius genealogiæ filij possunt naturaliter
quoad animam esse filij Adami, & in anima
residet macula originalis. Id constat: quia ani-
mæ à solo Deo creantur, & prout ipsi placet,
corporibus adaptantur. Licet enim juxta dis-
positiones corporis veniant: sed dispositiones
non magis exigunt hanc quàm illam ejusdem
perfectionis, unde secundùm se, & naturaliter
possunt indifferenter quæcumque corpora in-
formare. Cùm ergo posteritas Adami tota di-
catur maculata, quæcumque possibilis anima
unita corpori cujuslibet posteri, peccati origi-
nalis macula inficietur. Non ergo dictum illud
inconveniens cessat maculatæ originis, etiamsi
dicatur Virginem quoad solam animam ex
genealogia illa possibili transportata. Sed quid<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa Debitum in Virgine &c. 259
<-P>si etiam quoad corpus? Idem equidem, cùm
corpus, juxta dicta quasi per accidens se ha-
beat respectu maculæ in anima residentis. Li-
cet autem supposita Dei voluntaria dispositio-
ne, miraculum esse queat in eo quod Virginis
corpus aliunde advocetur: potuit tamen Deus
ut Auctor naturales res ita disponere, ut omnia
ea, quæ aliunde advocantur, in casu productio-
nis Virginis undequaque concurrerent. Pro
quo est doctrina D. Thomæ 1. p. q. 23. arti. 5.
ad 3. ubi sic ait: Sicut etiam in rebus naturalibusD. Thomæ|notanda|doctrina.
potest aßignari ratio, cùm prima materia tota sit in
se uniformis, quare una pars ejus est sub forma ignis,
& alia sub forma terræ, à Deo in principio conditæ,
ut sic sit diversitas specierum in rebus naturalibus.
Sed quare hæc pars materiæ est sub ista forma, &
illa sub alia, dependet ex simplici divina voluntate,
sicut ex simplici volũtate artificis dependet, quod ille
lapis est in ista parte parietis, & ille in alia &c. Iux-
ta quę materia corporis Virginis sine miraculo
à Deo potuit in ea constitui, & stare quod nu-
per dicebamus, unde & super eam naturaliter
cadere eadem, ac diversa organizatio, ut idem
corpus diverso in statu constaret.
749. Et præfata quidem in verosimilemVt queat|modus di-|cendipræfa-|tus tolerari.
præfatum philosophandi modum ostendunt,
sed ut penitus ex eo capite condemnetur, non
est dicendum evincere, cùm sit ille suo in au-
ctore hucusque toleratus, quem oportuisset
difficultates, quæ ex eo emergunt, & prævi-
disse, & satisfactionem commodam, si qua ta-
lis esse possit, pro sui ingenij magnitudine prę-
stitisse. Et quidem videntur duobus illis Theo-
logiæ rationalis Tomis contenta, juvenilium
annorum ingeniosa figmenta, & cum specio-
sum titulum præ se ferant, In auream Angelici
Doctoris summam, nihil in eis minus, cùm ad
Grammaticam & Logicam tota illa magna
moles ferè reducatur. Fuerunt autem qui ex
eo damnabilem judicarant, quòd juxta illum
non videatur quomodo redemptio per Christi
merita locum habere possit, quandoquidem
illa ad Adami tantùm posteritatem fuerit de-
stinata, id quod ipse discursus præfati auctoris
videtur satis apertè comprobare. Cùm aliàs in
Virgine neque peccatum, neque debitum ul-
lum, aut exclusio peculiaris à lege, quæ ad po-
steros Adami tantùm pertinebat. Sed certè ex
hac parte non est cur debeat impingi censura,
quia qualiscumque explicatio sufficiens debet
ad redemptionis respectum aliquem admitten-
dum, juxta ea, quæ in Auctoribus classicis oc-
currunt. Quid enim dicet P. Bonæ-Spei, juxta
quem ut suprà vidimus n. 735. non plus debiti
fuit in Virgine, quàm in Angelis? & sufficere
præservationem ab actualibus docent plures
viri docti, ut affirmat P. Bernal Disputat. 10. de
Incarnatione nu. 34. ex quibus P. Salazar suprà
Cap. 24. §. 9. Ipse autem P. Bernal n. 31. asserit
Christum pro Virgine propriè non satisfecisse,
quia in illa offensio nulla, quæ debuerit com-
pensari, & n. 32. non dici posse propriè re-
demptam, quia nulla in ipsa captivitas. Quæ
quidem prædicto dicendi modo possunt suffra-
gari. Sed numquid inveniri aliqua ratio possit,
ut redemptioni locus tribuatur? Est equidem, si
dicatur eo ipso quòd Virgo non est relicta in<-P>@@
<-P>statu possibilitatis, sed extracta ut esset Dei
mater, modum aliquem redemptionis interve-
nisse, quia ob Christi respectum extracta est ab
illo miseriæ statu, licet miseria illa sine labe
peccati sit: & non utcumque extracta, sed
ut sine peccato coràm Christo ministraret, cùm
posset aliàs extrahi obnoxia peccato ad finem
alium. Et quia hæc ad præservationem tantùm
ab actualibus videntur pertinere, pro originali
addendum, potuisse à Deo ex linea illa B, ex-
trahi, & traduci ad lineam A. ita ut in pacto
includeretur, licet id naturaliter fieri non pos-
set, quia futura erat Adami filia, & destinata
ut si Adamus peccaret, sub ea conditione, ad
Redemptoris generationem adspiraret. Semper
enim Deus in ea fuit prævia destinatione, ut
si Adamus peccaret, sine redemptionis benefi-
cio ejus posteritas minimè remaneret: & quod
quæ futura esset mater, mundissima esset ab
omni labe criminali. Et licet hæc non ita ex-
pedita videri possint, ut tamen Theologicæ
non sit obnoxia censuræ, quæ in eis doctrina
proponitur, debent sufficientia judicari.
750. Et licet D. Thomas Quæst. 27. citataImmunita-|tem à debito|non obstare|redemptioni.
Arti. 2. magnam in redemptione vim fece-
rit, ut ex ea debeat inferri Virginem ori-
ginale peccatum contraxisse, sic dicens: Hoc
autem inconveniens est, quòd Christus non sit Sal-
vator omnium hominum, ut dicitur 1. ad Timoth.
4. Vnde relinquitur quòd sanctificatio B. Virginis
fuerit post ejus animationem. Sic S. Doctor: quiD. Thomas.
juxta dicta consequentiam aliam habet in re-
sponsione ad 3. Sic concludens: Sed quia quo
tempore sanctificata fuerit, ignoratur, celebratur
Festum sanctificationis ejus potiùs quàm Concep-
tionis in die Conceptionis ipsius. Tantum ille. Sed
hanc ultimam non esse admittendam judicio
Ecclesiæ declaratum habemus in Bulla Alexan-
dri VII. unde & alia, ex qua deducitur, vim
non habet, scilicet ad hoc ut Virgo dici re-
dempta possit, necessariam fuisse actualem
peccati contractionem, vel non posse dici im-
munem à culpa in Conceptione, quia obstat
generali de redemptione doctrinæ, in qua illa
continetur. Unde & P. Suarez adductus n. 736.
qui & nimis quantùm pro redemptione con-
tendit, eam non formalem, sed eminentem
affirmat, quam erit qui neget nullus. Et ipse
P. Bonæ-Spei, qui, ut eodem n. vidimus, debi-
tum in Virgine, non plusquàm in Angelis pro-
fitetur, redemptionem per exclusionem à pacto
recognoscit n. 106. quæ quidem eminens re-
demptio est. Non videtur autem admittendus
modus loquendi ipsius, qui ut Divum Thomam
minimè adversantem piæ sententiæ ostendat,
asserit quando peccatum originale à Virgine
contractum S. Doctor profert, intelligendum
esse, non de proprio & formali peccato, sed de
Originabili, quatenus Virgo, si gratia præser-
vativa non præcederet, illud contraxisset. Quæ
explicatio; de qua n. 114. & seqq. difficilis sanè
est, & licet quoad rem ipsam sit quidem veris-
sima, modus tamen loquendi, ut dixi, neuti-
quàm admittendus, quia peccatum originale
etiam dici potest originabile, sicut peccatum
lethale dici potest lethabile, veniale veniabile;
præterquàm quod manifesto est errandi peri-<-P>
@@0@
@@1@260 Recognitio Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>culo obnoxium in ijs, qui audiunt, quod soli-Virginem|propriè|fuisse re-|demptam.
citè vitandum. Dicendum ergo B. Virginem
propriè fuisse redemptam, immunem licet à
debito, quia eo est redemptionis modo à Deo
redempta, qui ipsi proprius & genuinus est; in
quo nihil majestati Redemptoris adimitur,
cùm in ejus majorem gloriam id cedat: sic
enim cum ea agi debuit, quæ tanto erat Filio
decoranda: unde & de beneficio redemptionis,
gratiarum scilicet cumulo, nihil minùs habuit,
sed ineffabilem ubertatem, ex meritis inquam
passionis Christi, unde præ alijs Crucifixo ad-
stitit, ex quo & eminens redemptio etiam dici
potest: nec de his jam scrupulosiùs præstat
decernere, ubi Doctorum sana doctrina, &
pietas suffragatur.
§. II.
Circa conceptum divinarum Proceßionum,
prout intellectionem & volitionem
concernunt.
751. DIctum Sect. 17. Problem. 3. actibusP. Bonæ-|Spei specia-|lis dicendi|modus.
intellectus & voluntatis essentiali-
bus sine aliqua notionalium distinctione divi-
nas processiones convenienter explicari, ac
sine notionalium adjectione. Circa quod P.
Bonæ-Spei Tractatu 2. Disput. 1. Dub. 1. singu-
larem modum dicendi amplectitur, quem im-
meritò Scoto & Scotistis attribuit n. 21. Ait
ergo dari intellectionem productam notiona-
lem per generationem in Filio, & amorem in
Spiritu Sancto, cùm tamen in Patre intellectio
notionalis activa non sit, sicut neque amor, qui
solùm est in Spiritu Sancto. Per circuminses-
sionem autem substantialem Pater intelligit
per intellectionem Filij, sicut Filius seipsum,
& uterque amat Spiritu sancto. Itaque pro-
cessiones activas in terminis productis consti-
tuit, ad instar creatarum, quæ non in agente,
sed in passo subjectantur: pro quo & Dub. 2.
ubi n. 3. pro eo citat P. Albertinum & P. Præ-
positum, à Nobis adductos nu. 240. & 241.
& posteriorem quidem quatenus revera ita
sentit, priorem autem cum distinctione lo-
quentem, quam oportuisset præfatum Scrip-
torem adnotasse. Ex eo autem intellectio &
amor notionalis cum prædicta doctrina de in-
distinctione originis activæ & passivæ videturCommoda|ejus expli-|catio.
facilè explicari nec confusionem parere, du-
plicata intellectione & amore: quod intelle-
ctio notionalis nihil aliud est, quàm origo ip-
sa, sicut amor intentionalis ipsa spiratio, utpo-
tè actus intellectus & voluntatis; unde ex par-
te actus primi in Patre nulla alia intellectio
statuitur præter essentialem; sicut neque in
Patre & Filio alius amor. Itaque intellectus
Patris est principium generationis Filij quate-
nus relationi Patris identificatur, & ita totus
Pater objectivè, juxta illud D. Athanasij in
Dialogo de SS. Trinitate contra Armenos, Hyposta-
sis gignit, & mandato creat. Tum quia relatio
ex una parte non videtur activa; ex altera
Dostları ilə paylaş: |