allusione dictum ad illud Iacobi 1. v. 18. Vo-
luntariè enim genuit nos verbo veritatis. Ut scili-Iacob. 1.|v. 18.
cet innueret Concilium generationem Verbi,
etsi voluntariam, non esse per communicatio-
nem donorum supernaturalium, sed secundùm
essentiam, in qua per voluntatem voluntas gi-
gneretur: id est adeò mirabili modo ut volun-
tas gignentis in genitum, illo non deserto,
transfunderetur. Et propterea intellectus non
expressa mentio, id enim satis notum: sed so-
lius voluntatis, ut mysterium prædictum, quod
videbatur occultius, panderetur. Ubi dubitariDubium|speciale.
potest an cùm voluntas voluntatem, juxta di-
cta generet, quatenus naturam integrat, &
cum intellectione concurrit, dici posset habere
activum influxum in sui communicationem,
ita voluntas ut in Verbo respondeat sibi ipsi
se communicanti, an verò id ex vi tantùm ge-
nerationis habeatur illam communicantis. Et
hoc ultimum videtur dicendum, quia omnia
quæ habet Filius, ex vi generationis habet, ut
ex Concilijs & Patribus habetur, de quo di-
ctum Sect. 19. Problem. 2. nu. 322. & 323. Et
quia hoc spectat ad generationis perfectio-
nem, ut ad communicationem integram se
extendat. Neque inconveniens est, ut cùm
generatio sit actus intellectus, se extendat ad
voluntatem. Nam intellectus respectu volun-
tatis in creatis caussalitatem potest exercere:
ergo in divinis non implicat vim etiam erga
illam perfectiori modo exequi. Difficilius vi-
detur quomodo in productione Spiritus sancti
intellectionem trahat secum amor. Sed id stare<-P>
@@0@
@@1@270 Recognitio Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>posse ex eo etiam firmari potest, quòd in crea-
tis voluntas erga intellectum suum item in
multis exerceat imperium: ergo & in Deo ali-
qua illius esse tractio potest, ablatis imperfe-
ctionibus, & sicut de generatione dictum id
ejus exigere perfectionem, ut ad volũtatem se
extendat, ita è converso de spiratione dicendũ.
Si quis autem contendat voluntatem erga sui
communicationem influxum aliquem acti-
vum habere, non videtur improbabile. Neque
eadem videtur ratio in alijs attributis, quia illa
operativa ad intra non sunt, neque cum intel-
lectu eam habent intentionalem connexio-
nem, quam habet voluntas. Unde neque om-
nipotentiæ id tribuendum, si à natura aliquo-
modo sit distincta, quia juxta communem sen-
sum Theologorum, ut diximus Sect. 17. n. 114.
cum ibi citatis non se extendit ad operationes
ad intra. Quia verò juxta aliquos universalissi-
ma potentia est, id quod de amore poterit non
improbabiliter admitti, cùm sit potentia inten-
tionali regimini subordinata.
§. VII.
Circa proceßionem Verbi cur sit generatio,
& non proceßio Spiritus sancti.
780. MUlta circa hoc Sect. 17. Problem. 8.Modus di-|cendi P.|Quiros non|improban-|dus.
ubi varios dicendi modos proposui,
& conatus sum eorum verosimilitudinem con-
tutari. Esse autem illos utiles, dummodò pro-
babiles sint docti Scriptores observant. Unde
& inter eos recenseri potest is, quem tradit
P. Quiros Disput. 36. Sect. 6. ubi ait processio-
nem Verbi esse generationem, quia cùm sit
per intellectum, exprimit fœcunditatem sui
principij, quatenus exigit habere intellectio-
nem essentialem, in qua consistit essentia sui
principij: sibi identificatam, in quo suum ex-
primit principium & est illi simile, non qui-
dem solùm in natura, in qua potiùs est idem,
sed in ipsa personali proprietate, quæ ad li-
neam intellectualem spectat, sicut & proprie-
tas Patris, & consequenter rationem habet re-
præsentationis, quod non habet personalis pro-
prietas Spiritus sancti, quia amor repræsenta-
tivus non est, neque sigilium. Et licet relatio-
nes inter se quasi specie differant, in linea ta-
men similitudinis intentionalis similes sunt,
quia Filiatio per modum imaginis nullam dis-
similitudinem habet. Sic philosophatus prædi-
ctus scriptor, qui in similitudine per modum
imaginis intentionalis cùm tandem conquies-
cat, ut videri potest nu. 14. ad eorum senten-
tiam ejus potest modus dicendi reduci, qui pro-
pter rationem imaginis censent productionem
Verbi esse generationem, licet alijs terminis
rem involvat, & id speciale addat, quod & à
Nobis dictum nu. 780. sic enim ibi: VerbumSimilitudo|Verbi quo-|modo etiam|in relativa|proprietate.
est imago Patris, quia ipsum non solùm secundùm
naturam, sed etiam secundùm proprietatem perso-
nalem repræsentat. Pater siquidem in ratione talis
perfectione constituitur, quæ ad gradum intellecti-
vum spectat, sicut spectat generatio ipsa, juxta sæ-<-P>@@
<-P>piùs dicta & inculcata. Hanc personalem proprie-
tatem Verbum exprimit per expreßionem ejusdem
generis, pertinentis scilicet ad gradum intellecti-
vum. Nihil ergo illi ad perfectißimā imaginis ratio-
nem deficit, &c. quæ quia apud nullum repe-
reram, præmisi ita, post alia ad idem spectan-
tia: Sed addo aliud, quod cùm sit intellectu facile,
non invenio à Doctoribus explicatum. Sic ibi.
Quod autem stante aliàs dissimilitudine in re-
lationibus ab Auctore asserta, possit dari etiam
in eadem formalitate similitudinis fundamen-
tum dictum à Nobis nu. 543. Unde prædicta
sententia potest inter alias probabiles locum
non infimum occupare.
781. P. Bonæ-Spei Disput. 1. nu. 56. itaAlius P.|Bonæ-Spei.
scribit: Proceßio Verbi ideò est generatio, quia
est proceßio viventis ex substantia, medio princi-
pio, Quo per se, sive ex genere suo necessario, vide-
licet intellectu; secus verò proceßio Spiritus sancti,
quia hæc est à principio Quo per se, sive ex genere
suo, libero, videlicet voluntate. Probat ex D.
Thoma in 1. dist. 13. q. 1. arti. 3. ubi sic habet:
Natura non est principium Spiritus sancti sub ra-
tione naturæ, sed sub ratione voluntatis, à qua pro-
cedit amor. Probat deinde, quia nulla apparet
melior ratio distinctionis, unde definitio ge-
nerationis sic est Verbo accommodanda: Est
origo viventis à vivente tamquàm principio con-
juncto in similitudinem naturæ, id est, agente per
modum naturæ, sive necessariò, & non per mo-
dum voluntatis, sive liberè, pro quo se refert
ad dicta supposit. 1. & 2. & in 1. quidem tan-
tùm habetur processionem Filij esse genera-
tionem. In 2. Spiritus sancti processionem
non esse generationem. Quæ veritates com-
pertæ sunt, & eas habemus in Symbolo Nicæ-
no & D. Athanasij. Fundatur autem hæc Au-
ctoris doctrina in eo, quod habet Disput. 4. Dub.
2. ubi probat processionem Spiritus sancti esse
liberā impropriè, scilicet à coactione, cùm aliàs
divina voluntas nata sit liberè operari secũdùm
modum suum magis naturalem & ordinarium.
Verùm juxta ea, quæ à Nobis dicta sunt Sect.Quid non|probandum|in illo.
17. Problem. 11. §. 1. productio Spiritus sancti
naturalis dicenda est, & per modum naturæ,
ratione absolutè necessitatis, circa quod D.
Thomas modum loquendi correxit, ut ibidem
ostensum. Unde modus dicendi præfatus vide-
tur minùs exactus, si in eo quod processio Spi-
ritus sancti non sit per modum naturæ funde-
tur. Nec videtur quomodo negari possit, cùm
per productionem dictam reipsa cōmunicetur
natura, quæ communicari tantùm naturaliter
potest, & quatenus talis est, licet in modo
communicationis sit diversitas comparatione
Verbi. Et quidem cùm libertas dicta impropriè
dicatur talis, non videtur obesse generationi,
si alia suppetant, de quibus definitio: Nam
homines liberè se applicant ad generandum,
& generatio propriè talis est. Nihilominùs,Vt possit|admitti.
quia ut testatur præfatus Scriptor citata Disput.
4. nu. 43. nonnulli celebres Auctores senten-
tiam prædictam amplectuntur, illa penitus re-
pellenda non est, terminos legitimos adhiben-
do. Quòd scilicet Spiritus sanctus procedat
non per modum naturæ ut Filius formaliter,
quia spiratio non tendit formaliter primariò<-P>
@@0@
@@1@§. VII. Proceßio Verbi cur generatio &c. 271
<-P>ad communicandam naturam, sed amorem,
licet secundariò id sit admittendum, juxta di-
cta Problem. 7. Sect. 24. Et alibi. Quòd si liber-
tate placeat insistere, in suo sensu celebres præ-
fati Auctores abundent; aptiùs locuturi si non
de libertate exercita in ipsa processione con-
tendant, sed de libertate ipsius voluntatis modo
dicto: ex eo enim quòd talis sit, non videtur
habere plenam conditionem naturæ.
782. Et quidem P. Herincx Disput. 3. nu.P. Herinxio|libera est|productio|Spiritus|sancti.
103. productionem Spiritus sancti recto sensu
posse dici liberam affirmat, licet addat esse quę-
stionem de nomine id probans, quia ut sic lo-
qui possimus, sufficit Principes Theologorũ sic
locutos, ex quibus profert D. Thomā, D. Bonav.
Scotum, Henricum, Aureolum pro quo & Smi-
sing d. 3. q. 6. n. 314. & seqq. adducit Divos Au-
gustinum & Anselmum, nec non Aristotelem.
Nihilominùs ad explicandam diversitatemSed non ideò|circa gene-|rationem|philosopha-|tur.
processionum quantùm ad generationem atti-
net, prædicta doctrina libertatis non utitur, ut
videri potest Disput. 2. n. 8. & 9. ubi ex eo dis-
crimen statuit, quòd productio Verbi sit per
modum naturæ & similitudinis, quam non
importat amor: unde Verbi productio est assi-
milativa termini cum suo principio, scilicet
intellectu fœcundo: ob quod etiam intellectus
creatus seipsum, v. g. intelligendo dici solet
concipere & generare Verbum sui, ipsum-
q́ue verbum dici conceptus & proles intelle-
ctus. Quod autem verbum creatum, utpotè
accidens, sit solùm imperfectè & intentiona-
liter simile suo principio, est propter principij
sive intellectus limitationem. Cùm igitur Deus
Pater sit infinitè perfectus, profert Verbum
sibi simillimum, immò consubstantiale, ad-
eoq́ue per generationem substantialem. Quod
secus accidit in Spiritu sancto, cujus processio
ex ratione sua generica seu specifica non est
assimilativa, eo quòd voluntas non operetur
per modum similitudinis, sed inclinationis sive
impulsus: adeoque quòd Spiritus sanctus pro-
cedat consubstantialis suo principio, non ven-
dicat sibi ex formali ratione seu modo proce-
dendi, sed is quasi materialiter se habet, totum
præstante infinitate essentiæ & voluntatis: un-
de ad intra oriri nil potest nisi infinitum, &
consubstantiale. Sic doctus Pater: nonnulla
addens pro majori explicatione. Ubi quidemAmplior|explicatio.
sunt qui consentiant alij ingeniosi magistri.
Ex eo enim quòd Verbum conceptus sit spe-
ciali quadam ratione, videtur quasi filius acci-
dentalis, & secundùm quid, unde si substan-
tialis esset, diceretur absolutè talis. Ubi tamen
opponi posset id, quod in generationis defini-
tione dicitur, Aprincipio conjuncto: nihil enim
tale in illo occurrit, sicut in Verbo creato nihil
ex parte intellectus reperitur, quod ipsi sit
conjunctum, & proprium. Ad quod quidem
dicendum in productione verbi creati nihil
propriè tale inveniri ob imperfectionem acci-
dentalem, in casu autem suppositionis, qualis-
cumque illa sit, quidquid esset necessarium in-
terveniret. Quod si aliquid dicatur deesse, tunc
quidem esset filius, sed non omnino propriè.
Cùm autem in productione Verbi id, quod
desiderari potest, cumulatissimè habeatur, il-<-P>@@
<-P>lius processio proprijssima est & perfectissima
generatio. Est ergo cur debeat sententia dicta
inter verosimiles numerari.
783. Sed insurgit P. Bonæ-Spei citataP. Bonæ-|Spei ut im-|probet pro-|ductionem|similis pro|generatione.
Disput. 1. nu. 52. & seqq. contra eos arguens,
qui propter similitudinem dictam tenent Verbi
processionem esse generationem, & sic arguit:
Nam ly ut similis, vel sumitur præcisivè for-
maliter pro actu intellectus, qui est similitudo
expressa Patris, vel materialiter pro toto: quod
à Patre procedit. Si 1. non magis generatio,
quæ procedit per intellectum, est extra men-
tem nostram, quàm illa nostra præcisio for-
malis. Deinde essentia ipsa est ipsa formalis re-
præsentatio, imago & similitudo expressa Pa-
tris in Spiritu sancto reperta. Si 2. etiam Spi-
ritus sanctus procedit ut similis: non tamen
per intellectum, sed per voluntatem: neque
hoc casu id erit necessarium, ut patet in filio
creato, qui per intellectum patris non proce-
dit. Cui discursui non est difficilis responsio, siFit illi satis
dicamus ly ut similis non sumi præcisivè ut de-
notet actum intellectus, sed neque materiali-
ter pro toto quod à Patre procedit, quasi id,
quod procedit, materialiter se habeat in ratio-
ne termini. Benè tamen quatenus ut similis
denotat specialem similitudinem superiùs ex-
plicatam. Unde licet expressa similitudo ima-
ginis sit in Spiritu sancto, id non sufficit ut
genitus dici possit, quia non est similitudo no-
tionalis, aut ex vi processionis formalissimè ha-
bita. Neque ex eo quod Spiritus sanctus eva-
dat similis in amore ex vi processionis sequitur
intentum arguentis: nam similitudo illa est in
aliquo attributo, & non in natura, quod tamen
habet Verbi processio juxta dicta. Omitto alia,
quæ non urgent, & in n. 54. advertendum as-
serere actum intellectus, quà Filij est, esse effe-
ctum Qui generationis Filij: qui loquendi mo-
dus nequit juxta Catholicum stylum admitti,
sicut neque admittitur Filium esse factum. nam
factum & effectum ejusdem significationis
sunt, cùm in Nicæno Symbolo clamemus quo-
tidie Genitum non factum.
784. P. Esparza Quæst. 42. Verbi genera-P. Esparza|dicendi mo-|dus.
tionem ex duplici constare statuit. Et quia per-
fectissima est imago, & quia procedit similis
in virtute productiva; & hunc ultimum latè
probat P. Ortega Disput. 3. Quæst. 3. Certamine
6. Primum autem sic explicat, nam Verbum
per suam proprietatem personalem est intelle-
ctio passiva constituens formaliter inesse in-
tellecti passivè omnia objecta, respectu quo-
rum constituuntur intelligentes activè omnes
tres personæ, ipsaq́ue essentia divina, seu Deus
per intellectionem absolutam. Nempe de con-
ceptu Personæ intellectivæ est ut per suam
primam cognitionem constituatur in ratione
intelligentis: atque intelligendo det quod-
dam esse intellecti ac dicti objecto, quod in-
telligit. Quod esse intellectum ac dictum sig-
nificatur nomine verbi & imaginis. Quod
proportionaliter applicat Spiritui sancto, quod
ad denominationem amati spectat: sed con-
traria generationi. Et pro ampliori de-
claratione nonnulla subnectit. In quibus
Magistri sui, tantoperè ab ipso celebrati,<-P>
@@0@
@@1@272 Recognitio Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>P. Antonij Perez singularem dicendi modumEst etiam|P. Antonij|Perez.
amplexus, de quo ille Disput. 3. Cap. 2. & seqq.
& Capite quidem primo plurimos proponit di-
cendi modos, pro discrimine processionum
quoad præsentem quæstionem attinet, septem
quidem ex parte principij, octo ex parte
formæ, & nonnullos alios ex parte termini &
modo processionum: quamvis revera omnes ad
modum procedendi revocentur; quandoqui-
dem in eo & principij, & formæ, & termini
debeant respectus importari. Iudicat enim es-
se convenientem hujusmodi multiplicitatem,
quando modi sunt verosimiles, ut sic habeantur
præ manibus congruæ pro explicando myste-
rio adeò profundo rationes, possitq́ue promp-
tè & variè hæreticis, & adversantibus alijs re-
sponderi, de quo Cap. 6. n. 86.
785. Qui & nu. 35. proposita quæstioneQuid circa|illum.
cur processio Verbi sit generatio, affirmat ni-
hil esse dictu facilius, & statim prosequitur,
quod jam protulerat de passiva intellectione,
quam esse Verbum ait, quatenus est imago, ta-
li philosophandi modo, ut dicere quidem &
Nos possimus, nihil esse facilius dictu, sed ne-
que difficilius intellectu, unde quo magis ex-
plicatio tenditur, minus capitur, quod intendi-
tur theorema stabiliri & illustrari. Et Auctori
quidem præ ipsius ingenij magnitudine facile
dictu potuit illud apparere, non ita alijs, etsi
ingenio non vulgari. Quia verò in quæstione
adeò celebri, placuit à concertationibus absti-
nere, nihil hoc loco contra præfatum dicendi
modum opponam, illius commemoratione
contentus, ut qui potest capere, capiat. Circa
modum autem alium de communicatione fœ-
cunditatis, quem & laudat P. Perez Cap. 1. pro
quo pręter P. Zuñigam allegat P. Petrum Hur-
tadum in doctissimis manuscriptis: adhibet P.
Esparza congruam exornationem, concludit
tamen priorem rationem discriminis esse præ-
ferendam, utpotè traditam sub illis terminis
communiter à SS. Patribus, alijsq́ue Auctori-
bus cum D. Thoma, pro quo citat P. Ruizium.
Sed quidem neque apud SS. Patres, Auctores-
q́ue communiter, & præsertim D. Thomam,
sub prædictis terminis passivæ intellectionis,
cum subjunctis alijs, qui minùs videmus, pos-
sumus deprehendere, nisi quatenus generatio
Verbi per rationem similitudinis communiter
explicatur: quod quidem in D. Thoma citato
præsertim videre est. Quæst. 27. arti. 2. in Cor-
pore, ubi ita scribit: Sic igitur proceßio Verbi in
divinis habet rationem generationis, procedit enim
per modum intelligibilis actionis, quæ est operatio
vitæ, & à principio conjuncto, ut suprà dictum est
(Arti. præced.) Et secundùm rationem similitudi-
nis. Quia conceptio intellectus est similitudo rei
intellectæ, & in eadem natura existens, quia in
Deo idem est intelligere & esse, ut suprà ostensum
est (Quæst. 3. arti. 4. & Quæst. 14. arti. 4.)
Vnde proceßio Verbi in divinis dicitur generatio,
& ipsum Verbum procedens dicitur Filius. Sic S.
Doctor, qui similia habet in responsione ad 2.
ubi de intellectione passiva juxta sensum præ-
fatum ne verbum quidem. Videndus etiam
Quæst. 35. arti. 2. ubi de ratione imaginis. Et
videndus etiam P. Rhodes Disput. 6. Quæst. 2.<-P>@@
<-P>Sect. 3. §. 5. Ubi D. Thomæ rationem ample-
xus cum bonis, quos citat, Auctoribus solidè
& dilucidè difficultatem enodat. Neque alios
ex Thomistis addam, licèt subtiles & doctos,
qui juxta eam procedentes nihil ferè diversum
asserunt, in aliorum impugnatione, & defen-
sione S. Doctoris diffusiùs occupati.
§. VIII.
Proceßio Verbi an ex contingentibus.
786. NEgatum id, & validè, ut arbitror,Suffragan-|tes stabilitæ|sententiæ.
comprobatum Sect. 24. Problem. 10.
quod & tenet P. Bonæ-Spei Disput. 4. Dub. 1.
Resolut. 2. citans ex Patribus Carmelitanis Le-
zanam, Danielem, & Salmanticenses, & pos-
set etiam P. Philippum à Sanctis. Trinitate
Disput. 7. Dub. 3. quibus adde P. Herincx Disp.
2. Quæst. 7 P. Esparzam Quæst. 42. arti. 6. Mag.
Joannem à S. Thoma Disput. 15. arti. 2. nu. 30.
& alios ex eadem familia ita circa hoc quasi
circa exploratam veritatem discurrentes. P.
Ortegam Disput. 5. Quæst. 2. Certam. 2. Qui
licet cum P. Vasquez idem sentiat de possibi-
libus, in speciali id probat, adducens n. 1. sen-
sum P. Vasquez circa veritatem, & parùm qui-
dem honorificum aliter sentientibus, quia non
prævidit, nec possibile judicavit futuros inge-
nio præditos quospiam, qui ita possent arbi-
trari. Et tamen quod ille ingenij defectui tri-
buit, factum est ut ex illius subtilitate assertum
pullularet. Unde præter citatos in Problemate
ita tenet P. Quiros Disput. 38. Sect. 3. & pro-
bat.
787. Primò quibusdam D. Augustini au-P. Quiros ut|obstet,|1. Ex D.|Augustino,|qui expli-|catur.
ctoritatibus, ad quas, sicut ad alias, in Proble-
mate extat responsio, sed illa videtur aliquan-
tulum urgere ex Tract. 21. in Ioan. Col. 3. ubi
sic habet: Nihil dicit Deus, quod non dicit in Filio:
Dostları ilə paylaş: |