hit. Si dicas actionem juxta proprium concep-
& naturaliter loquendo. Deinde, Actio præ-
nam suam denominationem. Ergo si quid-
@@0@
@@1@276 Recognitio Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>& ita amorem ut in secundo signo denomina-
re: unde potest exemplum retorqueri. Pro
quo hæc satis.
§. IX.
Circa proceßionem Verbi ex omnibus neces-
sarijs intra & extra Deum.
796. PRocedere ex cognitione omniũ pro-Non proce-|dere Ver-|bum ex co-|gnitione om-|nium ne-|cessariorum|ut neget|P. Quiros.
batũ Sect. 24. Problemat. 6 ubi de prio-
ribus. Et Problem. 9. ubi de possibilibus. Circa
quod P. Quiros Disput. 37. Sect. 3. ubi statuit
Verbum ex suo conceptu formali non proce-
dere ex cognitione Spiritus sancti, nec crea-
turarum omnium possibilium. Primum pro-
bat, quia processio Verbi stat formaliter per se,
etiamsi Spiritus sanctus non procederet à Ver-
bo, ut olim putabant Græci, & modò Catho-
lici in hypothesi formali: Ergo stat conceptus
formalis Verbi non intellecto, vel etiam nega-
to Spiritu sancto, vel ejus cognitione. Patet
Consequentia: quia Spiritus sanctus non est,
qui à Verbo non est: tum etiam quia non mi-
nùs objectivè loquendo est idem cum Deitate
spiratio activa Filij, quàm passiva Spiritus
sancti. Tunc sic. Sed ea cognitio per se for-
maliter non requiritur ad processionem Ver-
bi, sine qua stat formaliter conceptus proces-
sionis Verbi: sicut ea cognitio non requiritur
realiter, sine qua stat realiter Verbum. Ergo
processio Verbi formaliter non est ex cogni-Improba-|tus.
tione Spiritus sancti. Sic ille arguit: cujus ar-
gumenti vim non assequor. Ex sinistro enim
Græcorum cognoscendi modo, ineptè tantùm
argui potest. Ex hypothesi autem illa, quòd si
Spiritus sanctus non procederet à Filio, non
distingueretur ab illo, nullo modo habetur in-
tentum, quia illi ipsi Doctores, qui affirmant,
plurimi inquā, tenent nihilominùs Verbũ pro-
cedere ex cognitione Spiritus sancti sine citati
Auctoris distinctione: alij autem negantes
quomodo concipiant non est facile explorare:
Ergo valde infirmum est inde petitum argu-
mentum. Additur confirmatio, ex eo quod
Verbum primariò & formalius procedit ex
cognitione Patris, & sui ipsius. Sed hoc est
jam admittere formalem processionem, de qua
Sect. 4. & 5. ubi affirmat Verbum completè &
adæquatè acceptum, etiam formaliter proce-
dere per se ex cognitione omnium Persona-
rum. Probat quia Verbum completè sumptum
est expressivum omnium Personarum: ergo
ex illarum cognitione dicto modo proce-
dit: pro quo addit & alia. Iuxta quæ sine
ullo utilitatis fructu videtur distinctio illa fun-
data.
797. Sicut etiam quæ ad creatutas possibi-Sicut circa|creaturas|possibiles.
les spectat; sic enim pro illis Sect. 3. citata.
Nam qui negat aliquam creaturam possibilem,
v. g. Substantiam supernaturalem, licet con-
sequenter neget Verbum procedere ex ejus
cognitione, adhuc Verbum ut infinitum for-
maliter non negat: ergo per se formaliter non
procedit Verbum ex cognitione possibilium.
Consequentia patet ex §. 8. ubi probat effe-<-P>@@
<-P>ctum non respondere secundùm se totum for-
malitati, sine qua cognosci potest, ut in ex-
emplo de amore simul Petri & Pauli, qui po-
test cognosci, ut est tantùm amor Petri, & ita
esse formaliter sine cognitione Pauli. Et An-
tecedens probatur, quia Verbum ut teneatur
expressivum alicujus objecti, solùm exigit
procedere ex cognitione talis objecti, quid-
quid sit, quòd objectivè ex alia cognitione
procedat: sicut amor de Petro per se non pro-
cedit à cognitione de Paulo. Ergo Verbum ut
expressivum essentiæ, ex quo habet infinita-
tem, solùm dependet à cognitione essentiæ,
quæ non negatur, ex eo quòd negatur sub-
stantia supernaturalis: Stat namque conceptus
formalis Deitatis, nulla attentione habita ad
substantiam supernaturalem: ergo &c. Addit
saltem notitiam aliquarum creaturarum imbi-
bendam formaliter, quia ipsa essentia divina
formaliter affert titulo suarum perfectionum
possibilitatem plurium creaturarum. Sic dis-
currit Auctor; sed quidem ut absolutè profe-
ratur non procedere Verbum formaliter ex
cognitione creaturarum possibilium, quæ, ut
vidimus, admittitur, & Sect. 5. sicut & divina-
rum Personarum, infirma satis ratio ab eodem-
adducitur, inducto exemplo substantiæ super-
naturalis; quid enim si negetur ex illa proce-
dere, & ita sine illa cognoscatur, quandoqui-
dem illam impossibilem arbitratur? Non video
equidem qualem habere efficaciam possit iste
modus arguendi, sicut & præcedens circa Spi-
ritum sanctum. Deinde, extra dubium est Ver-
bum, cùm sit tale respectu multorum, quæ per
illud dicuntur, posse concipi secundùm diver-
sas terminationes, ita ut quibusdam considera-
tis, aliæ non expressè concipiantur. Ex eo au-
tem dici nequit Verbum non procedere for-
maliter ex illorum cognitione, quia modus ille
loquendi indicat Verbum secundùm formalem
suam & propriam rationem, non procedere ex
talium cognitione. Discursus ergo præfatus
non est ad rem, neque mysterium explicat, sed
obscurat.
798. Sectione 7. quoddam habet citatusSubtile pa-|radoxum|cirati Scrip-|toris.
Scriptor subtile paradoxum, dum statuit Ver-
bum ex parte objecti procedere ex cognitione
creaturarum possibilium, licet cum illis non
connectatur: è contra verò formaliter lo-
quendo ex conceptu suo, licet connectatur,
non procedit. Circa primum diximus Proble-
mate 9. citato adducto pro ipso P. Ægidio, ne-
que opus est quidquam addidisse. Secundum
probat. Nam licet Deus connectatur cum possi-
bilibus, adhuc stat formaliter loquendo cogni-
tionem divinæ essentiæ concipi ut infinitam
& comprehensivam præciso, vel etiam negato
uno possibili: quo pacto non foret infinita, si
essentia aut Paternitas negaretur. Si autem
objiciatur idem dici posse negatis omnibus pos-
sibilibus: id negat, quia nulla est perfectio Dei,
quæ probè intellecta non sit nobis argumen-
tum non repugnantiæ alicujus creaturæ, qua
posita manifestè convincitur deficere ab infi-
nitate cognitio, quæ illam creaturam non pe-
netrat; quod secus accidit in aliquo possibili
determinato; sic negatur substantia superna-<-P>
@@0@
@@1@§. X. An Filius distingueretur à Spirit. S. &c. 277
<-P>turalis creata. Sic discurrit Auctor cujus dis-Quid circa|illud.
cursus facile potest elidi, cùm enim de creatu-
ra determinata loquatur, exemplum non con-
gruit, qui enim substantiam supernaturalem
negat, id negat, quod judicat impossibile, ut
paulò superiùs dicebamus. Quid ergo ad rem,
ubi de possibilibus agimus, etiamsi substantia
dicta possibilis sit? Exemplum ergo in re aper-
tè possibili constituatur, & tunc id stabit, quod
ab eo dicitur, scilicet cognitionem ab infini-
tate deficere, quæ illam non penetrat. Ex eo
autem quod res possibilis ut impossibilis appre-
hendatur, & sic Verbum sine respectu ad ip-
sam, non sequitur formaliter ab illa, aut ex illa
non procedere, cùm sit erratica præcisio: sic
enim ipsum constitutivum Dei alij hoc modo,
alij aliter concipiunt, nec tamen proptereà in
illo sunt formales diversitates, juxta diversas
perscrutantium sensationes. Deinde urget
quod diximus nu. præced. de inadæquato cog-
noscendi modo ab omnibus admisso, ex quo
nequit contra propriam ipsius & formalissi-
mam rationem solidum argumentum efforma-
ri. Et pro his satis, quæ impugnationem non
exigunt ampliorem ut sit
§. X.
Circa distinctionem Filij à Spiritu sancto ra-
tione solius proceßionis ab ipso.
799. SIc statutum Sectione 25. Problem. 5.Herincx ut|obstat.
Contra quod tamen insurgit Herincx
Disput. 2. Quæst. 12. qui nihil objicit, quod
non sit in Problemate solutum. Solùm ex nu.
99. elici aliquid potest, quod dictis videaturConcilium|Florenti-|num ut|videatur|adversari.
obstare. Sic enim ibi ex Concilio Florentino
in Formula Confeßionis fidei Seßione ultima à
Deputatis Latinorum: Nam credentes Sanctum
Spiritum ex Filio nequaquàm procedere, necesse est
ut intelligant Spiritum ex solo Patre procedere, ac
consequenter non esse Filium. Sic juxta lectionem,
communiter receptam; cùm tamen aliqui ita
legant: At consequenter eum esse Filium. Quod
Smising ita exponit. Ac consequenter, id est
adhuc non sit Filius: ergo sine processione à
Filio stat illius à Filio distinctio. Sic ille juxta
priorem lectionem. Sed, ut ait Herincx ibi-
dem, id non videtur quadrare contextui: ne-
que verosimile ullo modo est ut Theologi
Concilij pro adstruenda processione à Filio
acriter decertantes, & fundamentum distin-
ctionis in processione, ut vidimus, constituen-
tes, oppositæ sententiæ ita favere videantur.
Unde ipse Herincx aliam adhibet expositio-
nem, ut sit sensus non dari consequenter Fi-
lium, quia illi deest virtus spirativa. Sed qui-Explica-|tum legiti-|mè.
dem sententiæ nostræ, & verissimæ, nihil in-
commodant, quomodocumque Auctores præ-
fati explicanda concedant dicta verba. Iuxta
primam enim lectionem sensus esse potest con-
sequenter non esse Filium, juxta eorum qui-
dem errorem, qui stare cum Spiritu sancto Fi-
lium asserunt, qui non sit alter Filius, etiamsi
non procedat ab illo. Iuxta aliam verò lectio-
nem sensus est pro nobis, ut sit quidem Filius,<-P>@@
<-P>id est, una persona realiter cum Filio, licet
formaliter non talis, juxta datam explicatio-
nem.
800. Et Pater quidem Herincx, cùm exP. Bonæ-|Spei ut ad-|versetur.
Schola Scoti sit, non est mirum, si suum fuerit
secutus ducem: quod secus accidit in P. Bonæ-
Spei qui Disputationem ultimam de Trinitate
peculiari hoc placito terminavit contra Tho-
mistas & Patres Societatis, ut ipse loquitur n.
68. ubi ex suis adducit Bachonum, Perusinum,
Bononiensem, Silvestranum, sed nullum ex
Recentioribus habuit, cùm sint multi, & val-
de docti, quem fautorem potuerit compellare.
Et ibidem confidenter asserit sententiam op-
positam ex stabilitis ab ipso duabus præmissis
Resolutionibus omnino corruere. Et in Primo
quidem difficultas nulla, dum ait, quòd si de
facto loquamur, in SS. Trinitate adæquata ra-
tio distinctionis est oppositio relativa produ-
centis & producti, ex recepto axiomate, Om-
nia sunt unum &c. Ex hac ergo Resolutione
nostra sententia non corruit. In 2. pro casu
hypothesis affirmat adæquatam radicem distin-
ctionis non esse oppositionem relativam pro-
ducentis & producti, sed relationum contradi-
ctionem. Probat, quia tunc esset processio
Filij per intellectum, ratione cujus distingue-
retur à processione per voluntatem: nam Filius
ideò negat formaliter identitatem cum Spiritu
sancto, quia non procedit per voluntatem.
Nec dici potest unam realiter futuram perso-
nam: quia non stat identitas ubi est realis con-
tradictio, esse scilicet & non esse. Et ex eo solo
fundamento Lezanam & P. Derkennis censet
sufficienter impugnatos, dum unam perso-
nam statuunt. Sed quidem juxta dicta inIllius con-|vulsumfun-|damentum.
Problemate n. 899. illius patescit infirmitas.
Et quidem cùm in quæstione præsenti id unum
evincere contendant Theologi, unde ratio di-
stinctionis personarum formaliter deducatur,
& non circa inutilia figmenta divagari: fatea-
turq́ue præfatus Scriptor reipsa solam esse pro-
cessionem, hac mentaliter præcisa, distinctio
tollitur; unde Auctores alij aliquid in divinis
Personis agnoscunt, per quod, oppositione ex
processionibus resultante seclusa, distinguan-
tur, ut videri potest n. 886. & seqq.
801. Sed pergit ille & D. Anselmum ob-Sicut & ra-|tiones aliæ.
jicit, de quo satis à Nobis dictum. Addit ra-
tionem aliam cum tribus Confirmationibus,
in quibus vix quidquam considerabilis mo-
menti, circa quod immorari oporteat, occurrit.
Et ratio quidem inculcatio est fundamenti
prædicti, de neganda identitate ubi contradi-
ctio adest, & Confirmatio quidem tertia, in
qua aliquid specialius, facillimè dilui potest,
dum objicit, quod nulla ratio afferri possit cur
potiùs Spiritus sanctus, quàm spiratio activa
distingueretur realiter à Filio: quia scilicet ut
Quo, quomodo spiratio activa procedit, & pro-
cedentis ut Quid, quomodo Spiritus sanctus
procedit, præcisè quolibet alio distinctivo for-
mali, eadem est ratio; nam si dicatur inter
caussam & effectum realem ut Quod interce-
dere debere distinctionem realem, statim re-
plicari potest: nam illa non judicatur necessa-
ria inter effectum realem ut Quo, unde neque<-P>
@@0@
@@1@278 Recognitio Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>inter effectum realem ut Quod, Ergo &c. Ad
quod quidem negatur & assumptum & proba-
tio, quòd scilicet principium Quo distingui
debeat, de quo suis locis. Stat ergo Filium di-
stingui realiter à Spiritu sancto, & non distin-
gui spirationem: neque præsentis quæstionis
decisio ab illa dependet, unde nec apparet in
quo sita sit vis præfati argumenti.
802. Objicit sibi n. 74. oppositam suæ sen-Vt sibi ob-|jiciat, nec|satis faciat.
tentiam esse Divi Thomæ, communem inter
Theologos, & SS. Patrum doctrinæ magis con-
formem, quia omnes hi uno ore proclamant in
Divinis omnia esse unum, ubi non obviat re-
lationis oppositio: quod & clarè habetur in
Concilio Florentino, & Concilio Toletano 11.
Et sic cùm objiciat, adhibet statim respon-
sionem Scotistarum asserentium sufficere rela-
tiones disparatas, quales tunc essent Filiatio
& Spiratio. Quam responsionem impugnat &
auctoritate ejusdem Florentini Concilij, & bo-
nis rationibus, licet statim aliqua de suo,
aut de suis adjiciat. Sic autem ad responden-
dum accedens, tres adhibet responsiones, in
quarum postrema recognoscit duas priores mi-
nimè verbis Bessarionis ab ipso nu. 77. adducto
satisfacere, additq́ue Florentini sensum essePræsertim|Concilio|Florentino.
solùm secundùm esse Ad, & non secundùm esse
In unam personam ab alia differre. Et illud D.
Gregorij Nysseni ibidem allegati, eo distingui-
tur Spiritus sanctus à Filio, quia per ipsum est, sic
exponendum, id est, Per spirationem, non per
essentiam. Tandem ad Bessarionis expositio-
nem juxta Latinos Patres, elici ex illa conclu-
dit solùm excludi distinctionem in essentia &
existentia. Sed ubi hic congrua explicatio prę-
fati Axiomatis Omnia sunt unum &c. Et quidem
explicatio illa prior de esse Ad; & esse In con-
trà sic exponentem militat: nam secundùm
esse Ad relationes in esse talium constituun-
tur, & Ad hujusmodi non est disparatum ut
contra Scotistas vidimus comprobasse: ergo
ut fundatum in processione. Secunda autem
circa D. Gregorij Nysseni sententiam, id est,
per Spirationem, & non per essentiam, no-
strum intentum constat promovere, spiratione
enim volumus cum Ecclesiæ sensu Spiritum
sanctum procedere, & per eamdem consequen-
ter opponi. Iam quod ad tertiam attinet, satis
quidem frivola apparet. Postrema Bessarionis
verba sunt: Caussa & caussato tantùm ad invi-
cem divinas Personas distingui. Non ergo sola
distinctio essentiæ & existentiæ removetur,
sed propria, & formalis ratione processionis
stabilitur juxta modum loquendi Græcorum,
qui caussam vocant, quod Latini Principium,
minimè à Concilio reprobatum. Non ergo suis
responsionibus satisfacit Auctor, sicut neque
explicatione illa axiomatis de oppositione re-
lationis, non præcisè ut talis, sed ut importat
negationem possibilis identificationis cum al-
tera, quo pacto id etiam convenire ait relatio-
nibus disparatis, & non absolutè sumptis, ut
sic salvetur distinctio in casu hypothesis. Hoc
enim revera est nihil dicere, cùm manifestum
sit ea, quæ identificari non possunt, eam di-
cere negationem. Unde perinde est dicere non
esse identificabiles, ac esse realiter distinctas;<-P>@@
<-P>realis enim distinctio id manifestè præ se
fert, cùm idem sit distingui unum ab alio,
ac non esse aliud, sive propria negatio
sit, sive positiva ratio per negationem in-
dicata.
§. XI.
Circa principium in divinis Proceßioni-
bus.
803. ESse divinam naturam dictum & vali-Essentiam|non esse|principium|Quo ut ne-|get & pro-|bet P. Qui-|ros.
dè firmatum Sectione 17. Problem. 5.
Contra quod insurgit P. Quiros Disputat. 40.
Sect. 3. probans inprimis rationibus adductis
pro 2. sententia nu. 6. scilicet principium esse
id, à quo effluit actio, quod naturæ nequit
convenire, quia est realiter idem cum termino.
Et pro effluxu præmittitur auctoritas D. Cy-D. Cyrillut.
rilli Alexandrini Lib. 1. in Ioannem Cap. 2.
ubi ait: Quod enim ut splendor emanat ab alio,
non à seipso necessariò emanabit: nulla enim ratio
patitur, ut quod ab alio effluxerit, ab eo, à quo
effluxit, non distinguatur. Sic ille. Confirmatur
ex Concilio Lateranensi Cap. Damnamus de
summa Trinitate, ubi statuitur non posse dici
essentiam generare, si autem esset principium
Quo diceretur generare, sicut & creare: deno-
minatio enim producentis maximè cadit suprà
potentiam: quòd si indistinctio non tollit ra-
tionem potentiæ, neque rationem generantis.
Secundò, ut principium spirandi sit unicum
additur relatio Spiratoris: ergo formalitas ab-
soluta non est principium spirandi: hæc enim
unica per se est. Confirmatur. Si sola natura
esset principium spirandi, superflueret relatio
Spiratoris, satis enim à se haberet veritatem, &
ut terminatur personalitate Patris & Filij di-
stinctionem. Ad quæ quidem dici potest efflu-Quædam|objecta sol-|vuntur.
xum ratione naturæ stare convenienter modo
in Problemate explicato. Ad Cap. Damnamus,
id ipsum à Nobis probatum in Problem. §. 6.
sed nihilominùs posse stare ut sit principium
Quo generationis, ut ibidem explicatum. Ubi
& addere possemus opera Christi esse infinitè
meritoria ratione unionis hypostaticæ; & ta-
men Persona divina secundùm se non meretur.
Et quædam alia exempla, quibus nonnulli
utuntur; sed quia de principio activo agitur,
non inde solutionem petimus, sed effluxum
naturæ tribuimus media relatione, quæ imme-
ritò ab Auctore adæquatum principium asse-
ritur, & naturæ sola tribuitur ratio conditio-
nis, cùm sit id, quod est in Persona producente
præcipuum, & constituens formaliter in ratio-
ne viventis perfectissimi. Quis autem cùm in
definitione generationis dicitur, Origo viventis
à vivente &c. ita hallucinatus est, ut rationem
vitæ diceret esse conditionem? Iam ad id,
quod de Spiratione dicitur, in quo juxta dicta
à Nobis Sect. 25. Problem. 2. præter originem
activam in Patre & Filio nihil est aliud, quod
ad rationem principij spectet, essentia per ab-
solutam perfectionem ratione principij Quo
conveniente. Non ergo advenit spiratio ut
principium, sed ut actio, qua principium actue-<-P>
@@0@
@@1@§. XI. De principio Quo in Divinis. 279
<-P>tur intrinsecè, ut dictum ibidem n. 814. & Sect.
17. Problem. 10. de quo & suprà.
804. Arguit insuper Primò, quia Deus estAliorum|propositio &|solutio.
purus actus, maximè ad intra (nam ad extra
cùm actus sit finitus & limitatus, nec ab illo
perficitur essentia, nullius æstimationis est) si
autem essentia esset potentia, non imbiberet ta-
lis potentia actum, ut patet in Filio, in quo est
essentia sine actu generandi. Secundò, essentia
ratione sui ob indistinctionem à Filio non est
Dostları ilə paylaş: