@@0@
@@1@
@@0@
@@1@
@@0@
@@1@
@@0@
@@1@
@@0@
@@1@
R. P. DIDACI
DE AVENDAÑO
SOCIETATIS JESU,
CVRSVS
CONSVMMATVS,
SIVE
AVCTARII INDICI
TOMUS QUARTUS
ET
THESAURI
TOMUS SEXTUS,
Multa continens peculiaria, & generatim utilia.
#(IMAGE)
ANTVERPIÆ,
Apud HIERONYMUM VERDUSSEN,
ANNO M. DC. LXXXVI.
@@0@
@@1@
@@0@
@@1@
RATIO
OPERIS.
SCribendi studio jam pridem intentus, licet
gravis annis, de quibus prælusum aliàs, ut
non immeritò possem senile otium affecta-
re; novum opus moveo, quod non solùm ex-
pediens pro meo instituto, sed sum etiam ne-
cessarium arbitratus. In Operibus siquidem,
quæ meo nomine nec pauca, nec mole par-
va prodierunt, nonnulla extant, quæ minùs
accuratè dicta, aut pleniore ornatu digna,
quin & multa Typographiæ vitio absurda, quibus oportuit manum
pro veritate vindicem, pro complemento providam, pro remedio so-
licitam adhibere. Non enim ex ijs sum, qui dum se errasse in quibus-
dam deprehendunt, id ingenuè fateri verentur, famæ jacturam eatenus
extimentes. Ex quibus apud Diogenem Laërtium Lib. 4. de Vitis Phi-
losophorum, Arcesilaus, qui deprehensus cùm fuisset quædam
sua emen-
dans scripta, in lucem ea edere noluit, & uti asseruerunt quidam, flam-
mis ipsa tradidit, ne scilicet errasse aliquando videretur.
Simile aliquid Virgilio videtur accidisse, qui cùm emendare, ut
statuerat, Æneidos libros, morte præventus minimè valuisset, igne
absumendos jussit, de quo antiqui Scriptores. Errores ergo visus est
agnovisse, sed ne alij agnoscerent, famæ consuluit, quam operibus
alijs affatim fuerat aucupatus. Errorum hujusmodi duos profert Dom.
Caramuel in nominibus Religio & Connubium. In priori enim ex tribus
brevibus syllabis confecit Dactylum, duplicato L. & errore pariter
duplicato, neque excusabili ex aliorum imitatione, non enim excu-
sat peccatum exorbitantium multitudo. In altero, quia longam sylla-
bam corripuit, contra servatam aliàs ab ipso legem quantitatis. Omit-
to proutroque carmina ex Lib. 1. 2. 4. 7. 8. & alibi, ex quibus aliqua
cùm adducat citatus Scriptor in Haplote, seu Opere de restrictionibus menta-
libus. N. 244. & 245. Sic concludit: Hæc & alia similia, quæ exciderunt,
corrigere voluerat Virgilius antequàm Æneis publicaretur: sed quia morte præ-
ventus illa reformare non potuit, ultimis illam in Tabulis flammis devovit. At
Augusti prudentia, ob paucos, & in alijs Poëtis permissos aut toleratos nævos, opus
illud divinum perire non permisit. Sic ille audiendus, ut reor, sine repulsa ne-
mini, cùm sit prorsus incredibile, ob paucos illos nævos, ut ipse loqui-
tur, divinum opus flammis auctorem devovisse, quos fuerat correxisse
facilè tales reputatos, vel permissos, & aliorum exemplo tolerandos, ut
censuit Augustus, nihil incommodi aut Operi, aut famæ parituros. Cùm
tamen reverà nævi non sint, sed studiosa affectatio in Poëtica majesta-
te. Georgicorum Libros quatuor devovendos flammis neutiquàm in
votis summo fuit vati: in quibus tamen multa occurrunt, quæ similiter
posset præfatus Auctor uti peccata gravia contra Prosodiæ præcepta<-P>
@@0@
@@1@RATIO OPERIS.
<-P>condemnare. Asiæ priorem syllabam producit in Primo, corripit in
Secundo, sicut initio Tertij Æneidos. Auroque effulgere fluctus. Sic in Primo,
sicut 6. Æneid. Quos fulgere cernis in armis. Et in Secundo Miscueruntque
herbas, initium est carminis. Et quod specialiùs pro instituto præsenti
facit. Libro item Primo morale illud extat documentum, quod à nostra
usurpatum videri Theologia potuisset, nisi temporis antecessus obstitis-
set: Sic enim ibi:
Quippe etiam festis quædam exercere diebus
Fas & jura sinunt: rivos deducere nulla
Relligio vetuit.
Alia ergo caussa concremandæ Æneidos suo succurrit auctori circa cujus
investigationem non est cur anxiè laboremus. Et quidem in eruditissi-
mo & oculatissimo D. Caramuele erit fortè qui observet prolapsum
illum eodem in genere, nisi se velit licentijs inusitatis excusare: nam To-
mo 1. Theologiæ fundamentalis sic habet:
Quidlibet insipiens proprio si Themate gaudet:
Hoc mihi Thema placet, hoc mihi Thema licet.
Ubi quidem in nomine Thema producit priorem syllabam natura bre-
vem, ut est apud Lexicos compertum. Et licet apud Aratorem veterem
Christianum Poëtam longa inveniatur, talis licentia proerrore habenda,
ut docet P. Joannes Baptista Ricciolius in sua Prosodia, Monito. 7. ante
Indicem quantitatis syllabarum: junctis ijs, quæ habet circa Auctorem
post finem Libri 6.
pag. 129. pro quo & Cavallus in
Scala Parnaßi pag. 1005.
In Secundo etiam Tomo Theologiæ Regularis n. 3883. emendaturus carmen sic
pro critica potestate reponit:
Semel clausa fui, clausaque semper ero.
Præclaro pro Monialibus documento: ubi lapsus manifestus in adverbio
Semel: & erat facilior, & veneranda correctio, si diceretur:
Clausa Semel fueram, clausaque semper ero.
Tale & illud in Metologica. n. 1149.
Ista sub initium vulgus. Quando omnia certò, &c.
Nominis Initium, in quo syllabæ omnes breves, priori absque necessitate
protracta, cum dici posset: Hæcsub principium vulgus. Nec propterea Ope-
ra illa communi plausu recepta transmitti incendio, aut aboleri aliter vo-
luisset, & meritissimò illud: neque enim cùm scribimus, Canonicorum
Scriptorum prærogativa perfruimur, quibus Divinus assistens Spiritus,
non errorem solummodò, sed etiam errandi periculum amolitur. Suffi-
ciat nobis lucubrationum nostrarum subsidiarijs officijs, venialium licet
interventione lapsuum, multis, immò etiam & paucis, profuisse.
Est autem in parte felicitatis ponendum, si pro correctione oppor-
tunum à divina providentia tempus concedatur, cujus favorem circa
hoc, ubi de Recognitione agitur corditus recognosco. Et quod ad errores
typographiæ spectat, licet sint qui censeant sine peculiari erga illos cura
esse tolerandos, nescio quo paradoxico Philosophandi modo; alij tamen
saniùs & utiliùs hac in caussa discurrunt quos præstat, levibus quibusdam
abdicatis respectibus, æmulari. Et quidem Dom. Caramuel parùm aliàs
de errorum adnotatione solicitus, eam desideravit citato Tomo Theologiæ<-P>
@@0@
@@1@RATIO OPERIS.
<-P>Regularis n. 3343. & sequenti. Dum ob Typographi incuriam non bene
ejus est percepta doctrina: ubi & circa commune hoc malum cum eru-
ditis alijs Scriptoribus eruditissimus ipse perorat. Et ego quidem pro
Thesauro Indico, & Problematibus Theologicis, quorum aliqua
mihi transmissa volumina, typis Limanis usus, errorum curavi conficien-
dos & adjiciendos Indiculos. Sed ij, qui sunt inter tantos? Inter
dispersos inquam Tomos, ad quos non poterunt pervenire. Ideò
curandum modò, ut veritati suus reddatur candor, qualem potuerit in-
dustria nostra, Deo auspice, conciliare, cujus tantùm gloriæ studui, &
studeo, meo pro modulo, militare.
Quia verò in Tomis Auctarij, tribus inquam,
JESU, MARIÆ, & JOSEPH,
Peculiare est Patrocinium Hymnorum
Obsequijs imploratum;
Juvat nunc Divi Parentis
IGNATII
Simili honoris officio & affectu
Paternam solicitudinem implorasse.
Quia & honorabile nomen ejus coram ipsis
Et filialis ardor, licet ostensus aliàs, nec semel, nec leviter,
extremum hunc observantiæ fructum videtur
postulare, sic ergo dicebam:
IGNATI, Miles inclyte,
IGNATI Dei Victoria,
IGNATI Fidei Signifer,
IGNATI Dux ad fortia.
IGNATI Seraph Cantaber,
IGNATI Mens heroîca,
IGNATI Mastyx hæresum,
IGNATI Sparsos Congregans.
IGNATI Pavor Inferi,
IGNATI Salus proxima,
IGNATI Totùm omnibus,
IGNATI Jesu gloria.
IGNATI morum Regula,
* Sic cùm|Scripsis-||sem hodie|12. Julij|1676. sub|ipsam po-|meridia-|nam horā|quartam,|prædicta|veritas in-|signi est|miraculo|cōprobata.
IGNATI zeli Spongia,
IGNATI Sal prudentiæ,
IGNATI Ecclesiæ Adorea.
IGNATI Flamma Spiritus,
IGNATI Vivens Hostia,
IGNATI Spes puerperis,
IGNATI cælis Orbita.
IGNATI Fons miraculis,
@@0@
@@1@
IGNATI pellens Orgia,
IGNATI Templis gratia,Trietorica|Baccho|Orgia.|Virgil. 4.|Æneid.
IGNATI Triados Schola.
IGNATI Asylum parvulis,
IGNATI vitalis Rota,
IGNATI filijs Splendide,
IGNATI Nate ad omnia.
IGNATI Junior Christifer,
IGNATI IGNATII Formula,
IGNATI Triumphus hostium,
IGNATI Vis innoxia.
IGNATI Parens Optime,
Hunc filium rege, & robora,
Ut felix adeat perpetis
Hereditatis commoda.
AMEN.
#(IMAGE)
@@0@
@@1@
INDEX
TITVLORVM OPERIS.
Numeri sunt Marginales serie unica.
REcognitio I. Circa Disserta-
tionem proæmialem Epithala-
lamij Christi, & Sacræ Spon-
sæ 1.
§. I. Titulus Divi & Sancti an
poßit attribui non Canonizatis. ibidem.
Circa Sulpicium Severum. 12
§. II. Circa Auctorem Psalmi. 44
Auctarium ex Patribus. Ad §. n. 3 17
§. III. Conficti à nonnullis Psalmi alij Auctores
expuncti 24
§. IV. Ex erroris occasione. D. Ignatii, &
institutæ ab eo Societatis instructa laudatio. 29
§. V. Circa Num. 30. 35. & 36. cum utilibus
documentis. 56
§. VI. De Virginis merito ab instanti purißimi
conceptus. Ad Num. 71. 62
Recognitio II. circa Partem
I. Tituli In finem.
§. I. Circa Num. 7.
Circa Ministrorum Regalium electionem doctrina
utilis. 68
§. II. Circa Patronorum electionem. Vbi de S.
Hierotheo Episcopo Segoviensi. Circa Num. 9.
71
Discussa alia circa S. Hierotheum. 79
Quid ultra pro Episcopatu faciat. 83
Quid circa ritum Patronatus. 85
§. III. Circa contentionem pro Virgine collau-
danda. Et nonnulla alia ad Num. 19. &c.
§. IV. Notabilia quædam circa modum existendi
Christi in Eucharistia. Et alia circa Num. 54.
& 66. 94
§. V. Circa Christum offerentem seipsum in sa-
crificio Eucharistico. Ad Num. 84. & seqq. 99
§. VI. Circa decretum Incarnationis indepen-
denter à peccati prævisione. Ad Num. 107 &
seqq. 103
§. VII. Circa D. Petri negationem observatio pe-
culiaris. Ad Num. 177. & seqq. 113
§. VIII. Circa Christi gratiam, an infinita. Ad
Num. 271. 178
§. IX. Pro Maternitate Virginis aliquid peculia-
re. Ad Num. 219. &c. 121
§. X. Circa locum ad Ephes. 5. Sacramentum
hoc magnum est. Conciliata & notanda do-
ctrina. Ad Num. 299. & alios. 127
§. XI. Quomodo Christus sit caussa electionis ad
gloriam ut electio est. Circa Num. 371. & seq.
130
Recognitio III. Circa II. Partem Tituli.
Proijs, qui commutabuntur.
§. I. Pro Rosis cum jucundo auctario. Ad Num.
368. 136
§. II. Circa Virgines Rosas. Ad Num 279. 139
§. III. Quòd Christus lilium. Vbi singulare ali-
quid. Ad Num. 390. 142@@
§. IV. Circa Virgines cum humilitatis nexu. Ad
Num. 402. §. 8. 146
§. V. Circa D. Teresiam auctarium laudis. Ad
Num. 509. 148
§. VI. Circa locum. 1. Petr. 3. v. 18. Cum do-
ctrina utili. Ad Num. 605. 151
Recognitio IV. circa III. Partem Tituli.
§. I. De regnorum securitate ex Dei amicitia. Ad
Num. 672. 155
§. II. De antiqua & firma in Hispania fide. Ad
Num. 673. 157
§. III. Errores adnotati aliqui, & ex quibusdam
multiplicata doctrina, cum D. Petri Veronensis
laude. Num. 674. &c. 161
§. IV. Circa desiccationem pedum Christi à
Magdalena, cum ejus encomio. Ad Num. 718.
165
Recognitio V. Circa Partem. IV. Tituli.
§. I. Versiones aliquæ, & pro divini Verbi pro-
ceßione notanda doctrina. Ad 761. &c. 171
§. II. Pro excellentia gratiæ Christi illustre te-
stimonium, cum errorum quorumdam correctio-
ne. 177
§. III. Errores correcti cum Virginis laude pe-
culiari. 182
§. IV. Ex errorum quorumdam tenebris lux do-
ctrinæ utilis Circa locum ex Cant. 5. v. 10. 185
§. V. Doctrina multiplex erratorum occasione. 191
§. VI. De vero gaudio, & alijs utiliter adno-
tatis. Ad Num. 818. &c. 198
§. VII. Errores nonnulli cum utilibus documen-
tis. 200
§. VIII. Commodæ ex erroribus præceptiones. 208
§. IX. Ex errorum inevitabili concursu lucellum.
215.
§. X. De Religionibus Dominicana & Franci-
scana. Ad Num. 914. 219
§. XI. Pro Societate Jesu, pro elogio à n. 916
224
§. XII. Discursus doctrinalis ex occursu errorum.
229
Recognitio VI. Partis V. Tituli.
§. I. Circa discrimen Psalmi, Cantici & Hymni,
de quo Sectione I. 235
§. II. Ex quibusdam erroribus fructus eruditio-
nis. 241
§. III. Æstimabile ex erroribus compendium. 246
§. IV. Errorum utilis depulsio. 249
§. V. Lux è tenebris erratorum. 252
§. VI. Recta quædam ab erroribus. 257
§. VII. Postrema ex erroribus fortunata meßis.
261
RECOGNITIONES
Circa Amphitheatrum
Misericordiæ.
Recognitio I. circa discursum Isagogicum.
§. I. Circa Epistolam Dedicatoriam, cum auctario<-P>