tiva, in qua juxta Ecclesiasticas est adjiciendaQuid circa|Præfatio-|nem Missæ.
sanctiones. In quo quidem devotissimus Pater
venerandus potiùs, quàm imitandus, non enim
pro SSS. Trinitatis celebratione adjectio illa
necessaria est, licet elegantissima sit illius ex-
pressio: communis siquidem præfatio illius
præconium est: cùm enim præcedat illud Gra-
tias agamus Domino Deo nostro, quod statim se-<-P>@@
<-P>quitur ad eum spectat sub eadem consideratio-
ne. Et ita ad SSS. Trinitatem, unde Præfatio
trisagio clauditur, Supplici Confeßione dicentes,
Sanctus, Sanctus, Sanctus. Unde nomen Pater,
ad eamdem refertur: licet quando additur il-
lius Præfatio aliter videatur dicendum, cùm
sequatur: Qui cum Vnigenito Filio tuo, & Spiritu
sancto &c. Circa quod non hærendum, ut scili-
cet juxta rituum varietatem varietas etiam sen-
sus inducatur, Spiritu sancto rectore Ecclesiæ
intentionem dirigente. Unde in Præfatione
Apostolorum singularem mutationem agnos-
cimus, quandoquidem ad Filium refertur, ut
ex ejus tenore constat: Apostoli enim Vicarij
Christi sunt, & ille Ecclesiæ Pastor, fideles-
q́ue ipsius grex peculiari ratione, juxta quam
ipse in Evangelio loquitur.
849. Prætereà etsi venia Pontificia acces-Concessiones|Pontificiæ|ut accipien-|dæ.
serit, id quidem ostendit fieri sine peccato po-
tuisse; sed quidem oportunius fuisset commu-
ni se Ecclesiæ stylo conformasse; concessiones
enim hujusmodi non arguunt convenientiam
majorem, sunt enim permissivæ condescensio-
nes, quibus non uti melius esset, licet pruden-
ter soleant Pontifices ad hujusmodi benignita-
tem suam inclinare. Sic concedunt quandoq́ue
usum carnium in diebus prohibitis, dispensa-
tiones matrimoniales in gradibus prohibitis; à
quibus satius fuisset abstinere. Id autem quod
adjectione præfata mereri coràm Deo potuit,
aliundè potuit, & satis quidem religiosè sup-
pleri, voluntate scilicet fervida illius si liceret,
& subjectione humili erga Ecclesiæ leges:
nec suppleri tantùm, sed augeri, meriti titulo
geminato. Nam venia prædicta stante, non est
meritum denegandum, neque tale quid innue-
re in animo fuit, ex eo quòd dictum in eo non
fuisse peccatum. Circa id tamen pro singulari
eventu non est judicium obfirmandum, de quo
Spirituum ponderator Dominus solus potest
judicare. Et cùm pro eo rationes esse peculia-
res potuerint ignotæ nobis, juxta illas non posse
procedi manifestum est, unde quando mino-
rem convenientiam statuimus, rem seclusis cir-
cumstantijs, & juxta generales prudentiæ re-
gulas usurpamus. Unde neque illud de antici-Quid de an-|ticipata or-|namen-|torum|sacerdota-|lium assum-|ptione.
pata per noctem Sacerdotalium ornamento-
rum assumptione in exemplum advocandum,
minimè Rubricis sacris conforme, ut ex earum
tenore liquet. Assumptio etiam indumentorum
inchoatio sacrificij est, & ita debet moralem
cum illo simultatem habere; id quod in anti-
cipata modo prædicto stare nequit. Nec vide-
tur quisnam affectus peculiaris pro SSS. Tri-
nitatis gloria ex tali potuerit apparatu colligi:
ubi, & nisi miraculosum aliquid intercesserit,
humanum aliquid juxta inevitabiles corporis
necessitates, & minùs profectò decent, potuit
subvereri. Quasi rem mirabilem narrat P. Lan-
cicius Tomo 1. Opusculorum spiritualium pag. 516
col. 2. in fine id, quod ejus est verbis proponen-
dum, dum sic ait: Verùm postquàm hoc ipsum
mihi aparuit (Virgo Bonaventura) qui per 17.In P. Lan-|cicio mirabi-|le aliquid.
continuò horas ei astiti usque ad mortem, nulla
prorsus humanæ neceßitate ab ejus præsentia avo-
catus, tentatio dæmonis, qua illi desperationem
frustra ingerebat, evanuit. Sic ille. Quod si<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa præpositionem In in Baptismo. 295
<-P>tale aliquid in P. Foliano, mirabile qui-
dem, sed quis sibi talia, nisi temerè, audeat
polliceri?
EX MATERIA
DE
SACRAMENTIS.
DE
BAPTISMO.
§. I.
Circa præpositionem In, ut sit necessaria in
forma Baptismi.
850. NOn esse de substantia, graviterOmissionem|præpositio-|nis In, ut|extenuent|quidam.
autem peccare illam omitten-
tem, & iterandum Baptismum
sub conditione, statutum & probatũ Sect. 30. n.
1238. & seqq. ubi prætermissus ex Auctoribus
negantibus Diana Parte 2. Tractatu 15. Resol.
47. & Leander Tomo 1. Tract. 2. Disp. 3. Quæst.
11. & 12. negantibus inquam ex parte, cùm
enim de substantia non esse affirment, ajunt
tamen in omissione non peccari mortaliter; &
neque iterandum Baptismum contendit Lean-
der contra P. Gasparem Hurtadum arguens,
pro admonitione illa baptizati, contra quem
& Nos, dicens quòd si semel concedat adesse
in omissione periculum nullitatis Baptismi, ne-
cessariò debet fateri esse talem omissionem
mortalem; juxta ipsum ergo nullum est in
omissione nullitatis periculum, & ita non est
iterandus sub conditione. Quod quidem con-
tra ipsius est communemq́ue doctrinam, deEx illius|defectu ite-|randum sub|conditione|Baptismum.
qua Tract. 1. Disputat. 5. Quæst. 14. ubi statuit
stante opinione probabili de nullitate alicujus
Sacramenti, si illud sit valde necessarium, ut est
Baptismus, & Ordo, obligationem iterationis
conditionalis extare. Esse autem opinionem
dictam à ratione & auctoritate probabilem ne-
quit rationabiliternegari. Diana autẽ ab eodem
adductus nihil circa iterationem dicit, nec vi-
detur communi sententiæ, pro qua ipse non
semel, contraventurus. Citat etiam præfatus
Scriptor P. Filliucium, sed notans illum malè
citare P. Henriquez ex Lib. 2. Cap. 9. §. 4. ubi
nihil de hac re, quod revera ita est, & opposi-
tum docere ait Cap. 8. n. 67. ubi etiam nihil ha-
bet. Per errorem autem videtur positum n. 67.
pro n. 6. ubi sic ille inquit: Dictio Ego & In per-P. Henri-|quez.
tinet ad quamdam integritatem formæ. Amen non
pertinet: quòd si hæc tria omittat secluso scanda-
lo, non est plusquàm veniale. Sic ille. Ut autem
constet quæ aut errent aut veritati conformes
sint citationes, præstat P. Filliucium cit. n. 63.
etiam audijsse sic locutum: & ea scienter (In sci-
licet, Ego atque Et) omittere, esset de genere suoP. Filliu-|cius.
peccatum mortale, tum propter dubium, tum prop-
ter usum communißimum Ecclesiæ; ut docent Hen-<-P>@@
<-P>riq. Cap. 9. §. 4. Hæc ibi, ubi citationem aberra-
re manifestum est, ut diximus, quod ad locum
attinet: quòd si tantùm error circa locum es-
set, alibi profectò, difficultate occurrente, &
cōmoda enodationis occasione, id, quod à prę-
fato Scriptore ipsi adscribitur, haberetur: nulla
autem opportunior quàm citato Cap. 8. §. 6. In
quo tamen, ut vidimus, compertissima est men-
tis illius expressio. Quid ergo? Erravit minùs
attenta lectione, sicut errarunt Mag. Candi-
dus & Bonacina citantes Cardinalem Toletum
pro sententia affirmante In non esse de substan-
tia formæ, cùm apertè contrariam amplecta-
tur loco à Nobis adducto, scilicet Lib. 2. Cap.
19. nu. 3. ubi sic ille: Reliqua verba necessariaCardinalis|Toletus.
sunt, adeò quòd auferre nomen unius personæ, non
esset Baptismus. Similiter auferre præpositionem In.
Hæc doctissimus Cardinalis adducta ad eli-
dendas citationum falsitates, & ut ex eo ap-
pareat à Doctore tanto sententiam, quam am-
plectitur, multùm sibi auctoritatis & proba-
bilitatis conciliare, ut ex eo quod est à Nobis
dictum de iteratione conditionali Baptismi lu-
culentiùs comprobetur.
851. Sunt etiam Scriptores alij circa præ-Diversæ|Auctorum|sententiæ.
positionem dictam diversimodè sentientes. P.
Esparza Tomo 2. Lib. 10. Quæst. 5. & 40. videtur
illam omnino necessariam reputare, cùm enim
excipiat particulam &, ac pronomen Ego, deP. Esparza.
illa non ita pronuntiat. Expressius Mag. Aca-
cius de Velasco Tomo 1. Resolutione 79. nu. 5.
Negat tamen absolutè Mag. Joannes Anto-Mag. Aca-|cius.|Mag. Ba-|cus.|P. Busen-|baum.
nius Bacus in Summa præceptorum &c. Disput.
19. Cap. 2. P. Busenbaum in Medulla Theologiæ
moralis Lib. 6. Tract. 2. Cap. 1. Dub. 2. non satis
apertè locutus, sic enim nu. 2. Valet forma, etsi
omittat Ego & Amen, quia omnia significata per for-
mā salvantur, secus si omittat Te, quia non signifi-
catur persona baptizāda. Quòd si In voluisset ex-
cludere, illud prioribus adjunxisset; si includere,
de illo sicut de Te locutus fuisset. Neq; deinceps
quidquam de illo, varijs formis adductis. Dum
autem citato loco sic concludit: Ibidem indicat
se P. Layman, & Bonacinæ Sententiam am-
plecti: hunc autem in Problemate vidimus no-
stræ sententiæ patronum, unde ex ea parte sa-
tis videtur mens Auctoris præfati perspecta.P. Layman.
Atqui non ita Patris Layman Tomo 2. Lib. 5.
Tract. 2. Cap. 4. n. 6. pro quo citatio: quia ibi
nihil habet, quod deserviat intento. Quæstione
autem 3. Vers. 1. citatis nonnullis Doctoribus
ait communem esse apud illos doctrinam Vo-
cabulum nomine, seu in nomine pertinere ad essen-
tiam formæ, & ita non esse æquivalentem for-
mam si quis dicat: Ego te baptizo in Patre, aut
in virtute Patris &c. Ex quibus quid circa prę-
positionem sentiat nequit intelligi, cùm sic
loquendo Nomine, seu In nomine diversas circa
illam sententias indicet, de propria profatus
nihil. Est ergo ex hac parte citatio momenti
nullius, unde & videtur claudicare. Apertissi-
mè Antonius Fernandez de Moure vir qui-
dem apprimè doctus in Medulla etiam omnium
casuum conscientiæ, & Examine Theologiæ moralisAntonius|de Moure.
§. 4. n. 4. necessitatem profitetur. Rogat enim
ibi an sit de essentia dicere In nomine. Et re-
spondet: Maximè. Licet autem probatio ex eo<-P>
@@0@
@@1@296 Recognitio Append. Tomi II. Problem. Theolog.
<-P>procedat, quòd unitas est divinarum Persona-
rum explicanda, & ita In nomine, & non In no-
minibus dicendum: cùm tamen de pronomine
Te priùs egerit, & sequatur In licet junctum
nomini, & necessarium esse fateatur, de illius
mente nequit dubitari. Immò quod ad In spe-
ctat quasi indubitabile supponit, & solùm cir-
ca singularem aut pluralem disputat varieta-
tem. Sic etiam tenet P. Rhodes Tomo 2. Tra-P. Rhodes.|Mag. Gonet
ctatu 12. Quæst. 1. Sect. 1. §. 5. & Mag. Gonet
Tomo 5. Tract. 3. Disput. 1. nu. 80. Ideo autem
omnes præfatos adduxi, ut qui sententiæ fa-
vent nostræ, illius probabilitatem & osten-
dant & augeant: & ex adversantibus id, quod
etiam intendimus, habeatur, scilicet iteratio-
ne conditionata opus esse ob contrariæ proba-
bilitatem.
§. II.
Circa Conjunctionem Et.
852. NOn esse de substantia formæ osten-Circa Et in|forma, qui|faveant &|adversen-|tur.
dimus citata Sectione 30. n. 1243. &
seqq. ubi per errorem Præpositio pro Conjunctione
extat, cùm ex Titulo §. constet unde illa pro-
venerit. Et adductis addendi P. Esparza citatus
nu. præced. Diana adductus etiam n. 828. Lean-
der citata Disput. 3. Quæst. 29. nonnullos alios
allegans. Qui & benè ostendit P. Reginaldum
pro eadem stare sententia, cùm tamen pro
contraria complures congerat. Media autem
Mag. Acacius procedit via dicens Resolutione
illa 79. n. 9. affirmans sufficere si semel ponatur
post nomen Filij: sic enim distinctio divina-
rum Personarum satis declaratur; quandoqui-
dem Pater & Filius suis nominibus illam prę-
seferunt: & ita cum pro Spiritu sancto adda-
tur, nihil est quod desiderari ad prædictum
effectum queat. P. Bussembaum pro affirman-
te sententia videtur stare citatis locis n. præced.
quatenus illam non excipit, cùm de vocibus
alijs loquatur, sicut de prępositione In dictum;
oritur autem ambiguitas aliqua ex citatione
pręfatorum Scriptorum, qui neganti suffragan-
tur, juxta dicta ibidem. Id quod de Moure ea-
tenus dicendum, quòd inter voces alias non
meminerit conjunctionis, & quidem sententia
Mag. Acacij satis verosimilis est, sed quidemMag. Aca-|cij singularis|impugnata|sententia.
ratio ejus non convincit: nam licet nomina
Patris & Filij distinctionem præseferant, quam
non ita indicat persona Spiritus sancti, & per
conjunctionem clariùs indicetur, non tamen
omnimoda expressio necessaria est, sed quæ ad
effectum appareat revera sufficiens. Id quod
etiam in nominibus Patris & Filij ostendi po-
test: Nam licet ut distincta sonent sejuncta
conjunctione: cùm tamen dicitur, In nomi-
ne Patris, Filij posset esse sensus in solo no-
mine Patris conferri Baptismum, Patris in-
quam Filij. Sicut enim in hymno Angelico
loquentes cum Filio dicimus: Domine Deus,
Agnus Dei, Filius Patris. Ita & Patrem dicere
possumus: Patrem Filij subintelligentes, æter-
ni, infiniti, immensi, & absolutè Dei, & in
nomine Patris adeò Patre digni Filij Baptis-<-P>@@
<-P>mum perfici & ministrari. Quæ quidem erran-
di occasio addita conjunctione removetur. Et
tamen etiam illa non addita sufficiens expressio
indicatur: ergo & pro Spiritu sancto licet si-
militer arbitrari. Confusio autem, & erroris
occasio ex eo submovenda, quod à Nobis tra-
ditum cit. n. 1243.
853. P. Leander Quæst. 37. sic illam pro-Error tituli|apud P.|Leandrum,|ubi & de|forma alia.
ponit: An sit validus Baptismus sub hac for-
ma datus: Ego te baptizo in nomine Patris, Filij,
& Spiritus sancti. Et negare asserit Alensem
apud Pesantium, favere eisdem Patrem Lay-
man & eum sequi P. Palaum: ipse autem con-
trarium asserit: sed probatio, & Auctorum ci-
tatio ostendunt in titulo errorem extare, ne-
que de forma agi, sub qua Mag. Acacius, quod
vidimus amplexatur. Titulus ergo sic dispo-
nendus: An sit valida hæc forma: Ego te bapti-
zo in nomine Spiritus Sancti, & Patris, & Filij,
sub qua non valere tenent citati, quod & se-
quitur P. Rhodes supra citatus n. 851. De quo
& Nos n. 1247. ubi valde dubiam præfatam
formam ostendimus, & ita iterandum sub con-
ditione Baptismum. Quod equidem & præ-
standum in forma sine conjunctionibus adhi-
bita; quia opposita sententia est probabilis, ut
asserit P. Reginaldus Lib. 27. Cap. 4. n. 30. ubiIterandum|sub condi-|tione Bap-|tismum in|casibus|prædictis.|P. Reginal-|dus.
ita scribit: Quod, quia habet aliquid probabilita-
tis, talis omißio fufficientem caussam præberet Bap-
tismum iterandi sub conditione. Sic doctus Pater,
cùm aliquid tantùm probabilitatis in prædicta
sententia recognoscat. Esse autem absolutè
probabilem non obscurè significat Leander,
dum sic ait: Vnde probabilius respondeo. Non
ergo audiendus P. Layman adductus nu. 829.
ita scribens: Idem Comitolus post alia cir-
ca formam, de qua ibi: Neque tertium probabi-P. Layman.
liter asseritur, cùm sit communis doctrina sola
omißione copulæ. Et non vitiari Baptismum. Sic
ille. Non inquam audiendus, cùm de proba-
bilitate dictæ sententiæ constet, quæ &
dici etiam communis potest, cùm tot sit na-
cta defensores. Forma autem, de quâ locu-
tus, illa est, de qua Nos Difficultate 4. Ne-
que ibi dictis aliquid adjiciendum occurrit, si-
cut neque circa alteram In nomine Genitoris &c.
quam tamen tuetur P. Rhodes suprà in sine §.
impugnat autem P. Gonet supra etiam n. 82.
& de qua Difficult. 5. Ex eo autem quòd ite-
ratio formæ necessaria sit, evincitur pecca-
re mortaliter sub incerta forma baptizan-
tem. Unde & de omittente conjunctionem
& consequenter asserendum contra Lean-
drum suprà Quæst. 30. & nonnullos post as-
sertam ab ipso probabilitatem Quæst. præ-
ced. contra doctrinam à se traditam, de
qua nu. 850. quod & ratio apertè convincit
cùm res gravissima sit. Et hæc pro Baptismo
sufficiant.
@@0@
@@1@§. III. Circa Sacramentum Confirmationis. 297
§. III.
Circa Sacramentum Confirmationis.
854. DE illo Problemate 4. ubi firmatumCirca invo-|cationem|Trinitatis|in Confir-|matione.
expressionem SS. Trinitatis ad sub-
stantiam formæ pertinere. Quod quidem P.
Leander citato Tract. 3. Disput. 3. Quæst. 17. af-
firmat esse certissimum, objiciens quidem sibi
Græcorum formam, & doctores allegans secus
sentientes, nihil circa ea solicitus, quæ à No-
bis sunt non leviter urgentia, & consideratio-
nis non omittendæ, proposita. Remittit au-
tem se ad P. Dicastillum & Trullench, ex qui-
bus ille Tomo 1. Tract. 3. Disput. Vnica nu. 74.
& hic Tomo 3. Lib. 2. Cap. unico de Confirmatione,
nihil habent, quod possit negotio præfato de-
servire. Addit illis Dianam Parte 8. Tractat. 1.
Resolut. 10. ubi discursum apponit viri docti
conantis ostendere à primitivæ Ecclesiæ tem-
poribus in usu fuisse ut invocatio SS. Trinita-
tis in Confirmatione Sacramentali adhibere-
tur. Sed neque hoc momenti est alicujus, quan-
do pro Græcis forma approbatur Pontificia au-
ctoritate, in qua non invenitur expressa. Cir-
ca quod inquirimus quomodo possit cum for-
ma tradita à Concilio Florentino componi.
Standum ergo ijs, quæ à Nobis dicta, dum ni-
hil opportunius occurrit.
855. Mag. Bacus adductus n. 829. Cap. 8.De In at-|que Et.
forma communi proposita addit omnia illius
verba esse de essentia præter In & Et. Sed cùm
circa In diversam sententiam pro Baptismo te-
neamus, illa etiam est circa Confirmationem
retinenda. Et quotquot circa Baptismi formam
quoad articulum de expressione Trinitatis mo-
ventur quæstiones, ad Confirmationem sunt
etiam advocandæ, præter illam de Baptismo in
nomine Christi primis Ecclesiæ temporibus; id
siquidem pro Confirmatione non habet simile
fundamentum; licet ex uno ad aliud possit à
sic opinantibus convenientia derivari. Circa
iterationem autem quam statuit P. Bonæ-Spei
Tract. 3. n. 29. non est modo penitus simili dis-
currendum, eo quòd Confirmatio non sit Sa-
cramentum neque in re, neque in voto ad sa-
lutem necessarium: unde qui illud sub proba-
bili forma suscepit, ad conditionalem iteratio-
nem non tenetur. Et licet possit; non ita vi-De itera-|tione condi|tionali.
detur conveniens, ut chrismate uncta frons,
iterùm inungatur. Sic enim Sacerdotis palmæ
non unguntur, cùm Unctionis extremæ reci-
pit Sacramentum. Et in ijs, qui baptizantur
sub conditione non iteratur unctio chrismatis
in vertice, & olei sancti in pectore & scapulis.
Nec benè ibi staret conditio, si videlicet dica-
tur: Si non es unctus: cùm constet unctum fuis-
se, quamvis possit intelligi de unctione legiti-
ma; sicut in Baptismo de legitima lotione. Sed
in unctione speciali aliquid videtur esse, ratio-
ne enim illius moralis quædam permanentia
relinquitur, & ita videmus vasa sacra, & alta-
ria oleis sacris consecrari, & in eis denomina-
tionem indelebilem permanere.
@@
856. Addi potest unctionem in pectoreNotanda|doctrina.
& scapulis legitimam fuisse, quia præcessit
Baptismum: & quia non sunt unctiones divi-
dendæ, ideò & unctionem Chrismatis omit-
tendam, pro qua non est absoluta necessitas,
& cùm Sacramentum non sit, sed cæremonia-
Dostları ilə paylaş: |