juge, quæ & Marchionissa de Malagon, &
plurium aliarum ditionum Domina, magna-
rum virtutum splendore, ut alia taceam, quæ ad
me non spectant perpendere, commendata, de
qua citatus Scriptor pag. 373. Col. 1. & digniùs
ac cumulatiùs alij.
§. IV.
Circa Regiam provisionem Indicorum Bene-
ficiorum.
908. DE Beneficijs universim loquendo di-Pro dignio-|ribus ut stet|obligatio.
ctum Cap. 7. etiam in nostris Regi-
bus obligationem sub mortali ad digniorum
electionem extare. Ubi & ostensum oppositum
esse probabile, cùm sit quamplurium gravium-
que Scriptorum sententia, ex quibus non pauci
ibidem adducti. Eamdem obligationem agnos-
cit & probat P. Esparza Tomo 2. Lib. 8. Quæst.
45. Arti. 6. & P. Philippus à Sanctiss. Trini-
tate Tomo 3. Tract. 2. Disput. 6. Dub. 2. qui ta-
men de beneficijs simplicibus satis esse proba-
bile asserit non teneri patronum laicum. Vide-
tur autem de alijs non censere probabile, cùm
solùm pro præfatis faciat exceptionem. Ubi
& illud magis peculiare, quòd scilicet si duo
concurrant, & duo sint beneficia distribuenda,
licitè & laudabiliter, sed per accidens, pinguius
debet dari minùs digno, si sit simplex benefi-
cium, & aliud sit annexum curæ animarum,
quia propter utilitatem Ecclesiæ in salute ani-
marum dignior debet præfici huic beneficio,
licet minùs pingui: unde pro tunc dignior con-
currentium non habet jus, vel tantùm habet il-
lud suspensum in ordine ad pinguius benefi-
cium: nisi velimus dicere quod beneficium
annexum curæ animarum est dignius, unde di-
gnior debet ei præfici in dicto concursu, quam-
vis ipse mallet simplex beneficium simplex.
Quod quidem difficile est, quia in concurren-
tibus attendenda est eorum intentio, siquidem
voluntariè concurrunt, & ita videndum ad quid
sua inclinent merita. Neque dici potest bene-<-P>@@
<-P>ficium, cui est annexa cura animarum, dignius
esse secundùm omnium æstimationem: pluris
enim æstimatur Canonicatus, quàm Paræcia-
lis cura, unde ex hac ad illum fit promotio, est-
q́ue illa satis expetita. Tunc ergo fi duo tan-
tùm concurrant, hæc conferenda digno, cùm
alij pro concursu non suppetant: quo eventu
magis digno dici potest curam Paræcialem at-
tribui, quia talis est negativè, quatenus nul-
lus alius concurrit, qui dignior dici queat.
Circa do-|ctrinam pe-|culiarem|Cardinalis|de Lugo.
909. Circa eamdem digniorum electionem
dictum etiam à Nobis Tit. 2. Cap. 3. & ibi etiam
adducti plures obligationem inficiantes, nec
non nu. 18. doctrinam Cardinalis Lugo asse-
rentis posita duorum sufficientia, ita ut ex cu-
juslibet electione nulla sint inconvenientia fu-
tura, id quod ad majorem dignitatem spectat
per accidens se habere ut præferri debeat.
Quam quidem ibidem n. 19. & seqq. improba-
vimus; id quod posteà inveni à P. Esparza si-P. Esparza.
militer improbatum, Quæst. 45. citata Arti. 8.
& 9. ubi ait suppositum, quod Cardinalis sta-
tuit, esse negandum, nempe peritiam, aut
unum quodlibet aliud ex requisitis ad unum-
quodque officium, posse talia esse ut totaliter
absit omne periculum errandi, aut adsit omnis
possibilis spes promotionis boni communis.
Neutrum enim consistit in indivisibili. Quod
quidem doctè dictum est. Nos autem de peri-
culo errandi nihil diximus, quia etiamsi illud
non futurum admittamus, major dignitas con-
ducere multùm potest ad boni communis pro-
motionem. Qua de caussa licet ea, quæ Ange-
lis à Deo committuntur, sine errore peragi
possent, quicumque illi essent, ad majora quæ-
dam digniores assumuntur, ubi dignitatis ex-
cessus nequit dici per accidens se habere; in
majori enim de Deo cognitione consistit, &
consequenter in majoribus dotibus voluntatis.
Quamquàm neque hoc, quod ad pericula atti-
net, penitus omissum fuerit, ut constat ex dictis
$unclear. 20. ubi ex doctrina ipsius argumentum in-
struximus, dum subtiliora pericula à minùs di-
gno non posse pręcaveri uti à digniore possunt,
recognoscit, unde & etiam arguit pro illius
electione. Potest ergo non immeritò etiam ne-
gari suppositum. Pro assertione autem præci-
pua etiam videri potest Moure Parte 4. Cap. 4.
§. 1. qui n. 2. ita scribit: Loquuntur hi AuctoresAntonius|Moure.
absolutè de quavis electione digni relicto digniori,
Electoremq́ue obligant ad restitutionem faciendam
digniori, sed Ecclesiæ illius beneficij, quia illi soli
facta fuit injustitia. Sic ille, ubi typographicus
error, ante verbum enim Digniori deest parti-
cula Non quod est apud Doctores commune, &
ex sequentibus manifestum,
910. Circa beneficia simplicia, quæ suntCirca Præ-|bendas per|concursum|Regiæ pro-|visionis.
Regiæ provisionis dictum Cap. 10. & pro eo
firmando circa liberam electionem juvat pra-
xis, quæ pro beneficijs curatis ex Regia dispo-
sitione servatur, de qua Tit. 3. n. 78. Ibi: Y estos
que aßi escogieren y nombraren (Archiepiscopi &
Episcopi) los propongan à los Virreyes, Presidentes
de las Audiencias, y Gobernadores de su distrito,
paraque ellos escojan uno, el que les pareciere mas
à proposito &c. Ubi quidem de ijs agitur, qui
facto concursu uti digniores, dignitatis gradu<-P>
@@0@
@@1@§. V. Circa venditionem Officiorum. 315
<-P>expresso, Patrono ab eodem præsentandi offe-
runtur. Nec tamen proptereà dicitur eorum
standum judicio, sed præsentandum eum, qui
magis aptus Patronatum exercenti judicabitur.
Cùm ergo ea sit talibus in eo libertas, qualem
ibidem expressimus, non est credendum: Pa-
trono ipsi majus pondus necessitatis imponi.
Poterit ergo eligere: El que le pareciere mas à
proposito. Non enim semper dignior, qui primo
nominatus loco. Factum hinc ut cùm in Con-
cursu quodam pro Magistrali Canonicatu qui-
dam satis idoneus, & revera dignior, in electio-
ne fuisset prætermissus, & Canonicatus alteri
delatus, id ægrè Regium Consilium tulerit,
unde occurrente postmodùm Canonicatus al-
terius vacatione, illi fuerit cum peculiari æsti-
matione donatus, quem tamen digna promo-
tio mortuum invenit, & morte quidem satis
Christiani, & exoptabilis apparatus.
§. V.
De venditione Officiorum.
911. DE illis Cap, 16. de quibus & P. Espar-Modus phi-|losophandi|P. Esparzæ
za Lib. 8. Quæst. 44. ubi ait officijs
jurisdictionem habentibus, de quibus agimus,
quoddam inesse præeminentiæ genus ipsisVide To-|mo 1. Au-|ctarij Parte|2. Sectione|3.
essentiale consistens in potestate unius ut præ-
cipiat ac vetet alijs, eosque dirigat. Alterum
superadditum per leges, quod consistit in spe-
cialibus privilegijs conferentibus peculiarem
splendorem, ut gestare specialem habitum &
insignia, præcedere loco in consessibus &c. Et
quod ad primum attinet affirmat esse officia
prorsus invendibilia; secundum aliud verò,
quia uniforme non est in omnibus communi-
tatibus, asserit non esse subjectum alicui regu-
læ, unde nihil de illo dicendum sibi protesta-
tur. Primum probat, quia officia juxta rationem
dictam non sunt primò ordinata ad utilitatem
ejus, apud quem futura, sicut ordinatur pecu-
nia, & ita non potest constitui æqualitas inter
datum & acceptum: necessariò siquidem alter
evadit inæqualis, cùm nullam accipiat utilita-
tem, quam officium per se non affert. De sala-
rio autem loquendo, idem tenet, quia debetur
ex justitia, unde vendi non potest. Cum quo
tamen stat, ut per accidens vendi possint, quia
Respublica potest obligare cives ut incumbant
bono communi gratis, cùm solvendo non sit.
Vendere autem anticipata solutione justum
stipendium diatim proveniens ex functionibus
officij, nihil reipsa est aliud, quàm obligare ad
præstandum officium gratis. Emolumenta au-
tem pecuniaria vendi posse, quæ scilicet sunt
ultra stipendium justum, quasi certum statuit.
Addit Arti. 1. ad 4. rationem aliam pro as-
serto priori, quia jurisdictio officij secundùm
se est participatio divinæ potestatis, ex quo
videtur convinci non esse vendibilem. Alia
habet, ex quibus tantùm videtur elici officia
non quibuscumque vendenda, sed ijs ex quo-
rum agendi modo nihil timeri possit Reipubli-
cæ noxiale.
@@
912. Circa quæ in primis non videtur curQuid contra|ipsum.
de officijs secundùm secundariam illam consi-
derationem non agat, quia ratio illa uniformi-
tatis, quæ in illis desideratur, etiam occurrit
in emolumentis, quæ pro varietate functio-
num esse diversa possunt, & tamen de illis
sententiam profert: unde & dici de illis potest
pretio esse æstimabilia, idq́ue juxta prudentem
æstimationem. Iam quod ad præeminentiam
essentialem attinet, eam non obstare vendi-
tioni quamplurimi Auctores tenent apud Car-
dinalem Lugo Tomo 2. de Iustitia Disputat. 34.Cardinalis|Lugo.
nu. 24. qui Vers. Aßignant tamen, ita subdit:
Denique addunt aliqui officium judicis numquàm
posse licitè vendi, ut cum Soto & alijs fatetur idem
Vasquez, & idem cum alijs, quos affert, sentire vi-
detur Sanchez nu. 6. Sic ille. Ex magno ergoOfficium|judicis ut|vendi possit.
numero venditionem licitam asserentium, duo
illi tantùm circa Iudices negant; neque P.
Sancius illis accensendus, qui Tomo 1. Consilio-
rum Lib. 2. Cap. 37. Conclus. 1. absolutè de om-
nibus officijs pronuntiat. Conclusione autem 4.
id limitat, ut regulariter non debeat fieri. Et
Conclus. 5. quæ habetur nu. 6. in quo à præfato
Cardinali citatur, concludit in officijs admini-
strationem justitiæ habentibus majora incon-
venientia sequi. Non ergo absolutè negat, sed
juxta Conclusionem 4. accipiendus, ut non re-
gulariter id fiat. Pro quo & Cardinalis idem
n. 28. ubi ait faciliùs vendi posse, quæ judicia-
lia non sunt. & præced. vers. id reducendum
esse ait ad prudentiam Principis cum consilio
Virorum prudentium & timentium Deum,
magis quàm ad Theologiam, quæ non potest
unam indivisibilem regulam dare pro diversis
casibus occurrentibus: statim subdens diversi-
tatem officiorum esse materialem.
913. Ad rationem ejus responderi potest,Ratio ad-|versantis|diluta.
licet officia non sint in utilitatem administran-
tium instituta, ex se tamen præeminentiam
illam habere, quæ quidem satis æstimabilis est,
esse scilicet alijs Superiorem, quod quidem tem-
porale aliquid est, & pretio æstimabile, unde
æqualitas inter datum & acceptum esse potest.
Neque ex eo quòd participatio quædam divi-
næ potestatis est, rationem appretiationis per
pecuniam amittit, quia homo ad imaginem
Dei factus, etiam participatio illius est, & ta-
men vendi potest, quatenus commodum po-
test temporale ementi conciliare. Et quidem
si ex eo quòd participatio divinæ potestatis est,
venditio repugnaret, fieret etiam non posse ju-
dicẽ pro judicialibus functionibus stipendium
accipere: quandoquidem illud temporale quid
est, & vilis æstimationis. Si urgeas eum, qui
officium dictum administrat, in ejus functio-
nibus laborare, videri autem omnino contra
rationem ut quis laborem suum emat; instari
potest, quia labor potest esse jucundus, & com-
modum afferens, neque contra rationem esse si
ille pretio cōparetur: præterquàm quòd juxta
citatum Scriptorem, sic laborans habiturus est
necessariò & per se stipendium, circa quod ven-
ditio esse nequit. Quod si per accidens juxta
dicta ad laborandum gratis potest compelli po-
terit etiam per accidens labor ille pretio dato
obtineri, minori tamen ut videtur compertum.<-P>
@@0@
@@1@316 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
914. Est autem aliundè circa resolutionemDifficultas|ex dignio-|rum præla-|tione.
præfatam difficultas, ex eo scilicet quòd juxta
sententiam, de qua §. præced. officia digniori-
bus debeantur, quod non videtur stare, si pre-
tio comparentur. Circa quod citatus Scriptor
ex eo rem cōponit Vers. Ad 6. quòd possunt esse
duo æquè digni, & tunc ab uno ex illis potest
pretium accipi ratione prælationis. Id autem
tantùm habere locum affirmat ratione emolu-
mentorum, & non officij secundùm intrinse-
cam præeminentiam. Qui tamen aliàs impro-
babilem existimat Dianæ, & quorumdam alio-
rum sententiam de licita acceptione partis ali-
cujus quantitatis ex testatoris voluntate distri-
buendæ ob electionem hujus præ alijs puellæ,
aut pauperis alterius, de quo in fine, & pro quo
faciliùs Cardinalis Lugo citato n. 27. & juxta
dicta quidem ex P. Sancio commoda satis oc-
currit explicatio: cùm enim officia vendenda
non sint nisi ratione necessitatis; & non regu-
lariter, tunc necessitas, quę ad venditionem co-
git, ad non servandum etiam cogit distributi-
væ justitiæ rigorem circa digniorum prælatio-
nem. Casus autem ille de duobus æquè dignisNotandus|casus do-|ctrinalis.
retorqueri aliquomodo potest, si supponamus
nullum ex illis velle officium emere, quia in-
dignum id præ meritorum dignitate judicabit.
Tunc equidem alicui est conferendum omni-
nò gratis. Ergo absolutè non est locus vendi-
tioni. Patet consequentia, quia ubi pro gra-
tuita collatione est obligatio, nequit vẽditioni
esse locus. Inde enim non immeritò dicitur
improbabilem esse sententiam illam de testa-
menti executore. Prætereà, quia sequeretur
eum, qui eligitur, non posse justè officium
accipere, quia electio est pretio æstimabilis,
quod non solvit, de quo Nos alibi, & in de-
cursu. Resolutio autem procedit sive dicamus
cum Scriptore citato officium quoad emolu-
menta tantùm vendi, sive etiam absolutè, num-
quam enim pro electione dicti generis le-
vari quidquam potest, ob pariformem ratio-
nem.
915. P. Herincx Tomo 3. Tract. 3. Disput. 7.P. Herincx|ut sentiat.
nu. 9. servatis conditionibus, quæ communiter
à Doctoribus proponuntur; licitam venditio-
nem affirmat, licet quod ad obligationem &
onera annexa officio, & stipendium debitum
id neget, & pro obligatione eo utitur argu-
mento, quod à Nobis solutum, quòd scilicet
nemo onus emat: subdit autem sic: Dignitas
autem seu eminentia, quæ consequi solet auctorita-
tem seu potestatem, vendibilis est. Illa enim solet
valde inter homines pecunia æstimari & compen-
sari. Vnde carè subinde venduntur dominia, etsi
exiguæ utilitatis, ob titulum, atque eò carius, quo
titulus est magnificentior. Excessus quoque, quo sti-
pendium superat æstimationem oneris officio annexi,
similiter pretio æstimabilis est: immò posset Respu-
blica aut Princeps istam partem stipendij subduce-
re, ac proinde quando relinquitur, compensationem
exigere. Occasio denique faciendi quæstus mediante
officio, etiam est pretio æstimabilis. Vnde domus ad
negotiandum opportunæ hoc nomine pluris vendun-
tur. Hæc ille. Circa quæ, quod ad praxim at-
tinet non videtur in quo hærere possint, qui
emunt aut vendunt. Licet enim demus obliga-<-P>@@
<-P>tionem ad functiones non esse in rigore ven-
dibiles, qui tamen emit, id intendit emere,
quod emi, & consequenter vendi potest. Ut
cùm Sacerdos pro Missa accipit stipendium, id
vendit quod potest vendere in celebratione, vel
alio titulo contractum dictum explicando, ut
sit innominatus, do ut facias, vel aliter, sicut &
qui stipendium præbet. Jam quod ait de exces-Vtilis ad-|monitio.
su stipendij supra æstimationem laboris, si ita
se res habeat, satis est verosimile, sed regulari-
ter loquendo non ita existimandum: Siqui-
dem magna consideratione stipendia designata
sunt; & ut excessus aliquis appareat, ad Rei-
publicæ commodum id spectat, ut aliquid offi-
cia administrantibus supersit: sic enim dotan-
dis filiabus, & subventione communium ne-
cessitatum.
916. P. Bonæ-Spei Tomo 5. Disput. 10. postP. Bonæ-|Spei ut ad-|versetur.
exaggerata incommoda venditionis & lauda-
tum Catholicissimum Regem nostrum illamLex qui-|dem prodijt|anno 1621.|Sed, ut no-|tavit qui-|dam, ex|utero tran-|slata vide-|tur ad tu-|mulum.
prohibentem, ita concludit nu. 87. Vnde puto
venditionem illam ferè tam esse intrinsecè malam,
quàm habitus vitiosi infusionem. Sic ille non mul-
tùm aliàs scrupulosus, uti qui nolit etiam mo-
deratam summam contribui, ut subsidium ne-
cessitatis communis, de quo ibidem: admit-
tens tamen posse vendi pagos altiori pretio &
loca annexam jurisdictionem habentia, ea red-
dita discriminis ratione, quòd ementes per suos
officiarios jurisdictionem exerceant, à quibus
gratis officia dignioribus conferantur. Et quis
hoc credat sicut asseritur observari? Quid de
emente ipso officiarios eligente per se, & non
per alios? ubi adducta cessat ratio. Et quidem
multos scimus, qui moderata summa officia
consecuti, id Catholicissimo Rege nostro prop-
pter instantem necessitatem conveniens judi-
cante, satis Christianè & se gesserunt, & ge-
runt. Quod ergo de vitioso habitu dictum nimis
videtur excedens, habitui enim nonnullæ
possunt convenientes conditiones apponi, sicut
possunt venditioni.
§. VI.
Circa Indorum Servitutem.
917. DIctum de illa Cap. 11. & Tomo 2. Au-Circa do-|ctrinam|Episcopi|Chiapensis.
ctarij. Et pro illorum libertate extat
satis doctum scriptum Episcopi Chiapensis, li-
cet in eo nonnulla occurrant, quæ omitti po-
tuissent. Et prætereà in illius fine non penitus
probat praxim Religiosorum, qui confessiones
audientes Hispanorum servos aliquos Indos ha-
bentium, eos non absolvebant, nisi priùs ad
Regiam Audientiam accurrerent pro exami-
nando legitimo titulo servitutis. Ubi licet men-
tionem expressam non faciat Regiæ jussionis
circa prædictum examen, eam tamen videtur
supponere, quæ non quidem una, sed multi-
plex, ut videri potest apud Dom Solorzanum
Tomo 1. Lib. 2. Cap. 7. & in Politica Lib. 2. Cap. 1.Rescriptum|Regium|circa examẽ|tituli servi-|tutis.
ubi sic unius tenor: Que las Audiencias de las In-
dias llamadas las partes, sin tela de juiçio, sumaria y
brevemente, sola verdad sabida, pongan en libertad
à los Indios, que se ubieren hecho esclavos contra<-P>
@@0@
@@1@§. VI. Circa Indorum libertatem. 317
<-P>razon y derecho, è contra las Provisiones è Instruc-
ciones per nos dadas &c. Iuxta hæc ergo Reli-
giosi præfati procedebant; quod tamen Epis-
copus ex eo non probat, quia Confessarij de
recursu ad Audientias minimè esse curaturos
existimat, apud quas non semper veritas & ju-
stitia prævalet; cùm tamen ipsi, de quibus
agebatur, satis perspectum haberent nullius In-
di esse legitimam servitutem. Habebant si-
quidem de illo magnam probabilitatem, quæ
scientiæ æquiparatur in rebus moralibus, un-
de juxta illam tenebantur operari. Sed quidem
nimio ex zelo videntur ista prolata. Nam ne-
que de Audientijs ita sinistrè judicandum est;
neque probabilis opinio pro scientia habetur,
neque tunc habebatur: aliàs Reges nostri, nulla
habita de examine cura, uti certum illegiti-
mum servitutis titulum sine exceptione ulla
debuissent judicare. Præterquàm quòd ratio,
quæ adducitur pro meliori praxi, eam, quam
Religiosi amplexi, minimè bonam, sed dam-
nabilem penitus esse convincunt, juxta Au-
ctoris principia: nam qui opinionem habet
scientię æquiparabilem juxta illā operari tene-
tur: & hanc ille in omnibus dictis Religiosis SS.
Dominici, Francisci & Augustini recognoscit.
918. Quidquid de hoc sit, Nos etiam proQuid circa|Chilenses|Auctor.
Chilensibus libertatem tueri conati sumus, si
illam ad ipsorum conversionem opportunio-
rem servitute futuram prudenter judicetur. Pro
servitute autem aliquid etiam adduximus, eo
scribentes tempore, quo pro illa stabat praxis
Dostları ilə paylaş: |