Regijs edictis constituta; cujus & damna per-
pendimus. Sed Serenissimæ Reginæ nostræ
Mariæ Annæ regnorum Hispanicæ Coronæ
Gubernatrici, doctis proculdubio Consiliarijs
sic arbitratis, visum est miseris barbaris liber-
tatem redhibere, quod & factum extra Chi-
lense regnum, & hîc maximè Limæ ijs diffi-
cultatibus, de quibus in Auctario dictum, su-
peratis; quo beneficio diu illis frui ut in plu-
rimùm non usu venit, extra natale enim solum
abducti, & ferventiori subjecti cælo, passim
moriuntur: cùm sint aliàs avidiores vini, quod
ipsis pro veneno, neque facile est pro ipsis
damnum hoc præsentissimum anteverti. Et hoc
etiam ex capite experientia docet esse ipsis
noxiam libertatem. Unde judicare forsan quis-
piam possit aptabilem pro illis esse sententiam
illorum, quibuscum locutus P. Thomas San-Libertas|servorum|an opus|pium.
cius Tomo 1. Consiliorum Lib. 2. Dub. 10. Ubi
quærit, An sit opus pium concedere servis liberta-
tem? Et sic subdit: Respondetur quòd licet Iura
faveant libertati, at cùm omnes ferè servi hodie
stolidi ac improbi sint, nec pia, nec utilis est, nisiP. Thomas|Sancius.
fortè servi sint boni, & industria sua facilè alimen-
ta quærere poßint, aliter enim fiunt otiosi & fures,
ac in carceribus & furcis vitam finiunt. Sic Siman-
cas Lib. Instit. tit. 16. nu. 7. & alij. Sic & doctus
& pius Pater. Sed Regium oportet mandatum
veneremur, quod utinam felices eventus quàm
fuerit expediens manifestent. Et modò qui-
dem pacifici illi, res tamen Christiana nihil
apud ipsos provehitur, quibusdam ex illis adeò
abjectè de Baptismo sentientibus, ut quidam
canem attulerit, peteretq́ue à quodam Patre ut
ipsum baptizaret. Et in ipsis quidem jam Chri-<-P>@@
<-P>stianis multa tolerari oportet eo nomine indi-
gna, & Ethnicismum præ se ferentia ob rebel-
lionis periculum, aut fugam, cum magno boni
publici, & ipsorum pariter detrimento.
919. Videtur autem emolumentum servi-Sine servi-|tute ut stare|commodum|illius possit.
tutis in ijs, qui sunt justo bello capti ex eo posse
compensari, quod est usu inviolabili apud
Christianos receptum, ut scilicet bello iusto
capti servitutem non subeant, detineantur ta-
men à victoribus donec pecuniam pro redem-
ptione solvant, pro quo videri potest P. Sancius
suprà Dub. 3. n. 6. & 7. Hoc ergo quod apud
Hispanos lege firmatum, & apud alios aut le-
ge, aut alio intemerabili fundamento, videtur
etiam cum præfatis Indis servandum. Aut enim
Christiani sunt, ut erant plurimi in rebellione
memorata, & sic capti salvo jure libertatis ad
contributionem pecuniæ aliquam urgeri pote-
runt, vel rei pecunia æstimabilis; si autem
Christiani non sint, idem ipsis compensationis
pecuniariæ onus subeundum. Nec levis qui-
dem futura compensatio, qua vita comparatur.
Cùm ergo Indi ob paupertatem suam solvendo
non sint, poterunt diutiùs detineri, & sic eo-
rum labore uti, qui eos prendiderunt. Et vide-
tur insuper jus hoc ad compensationem posse in
alium transferri, cùm nihil pro eo, quod ob-
stare possit, occurrat.
920. Ad quod quidem doctrina circa Chri-Negatur|casus pro-|positus.
stianos admissa, & consequenter circa alios, si
stare ejusmodi genus belli contingat, in quo
capti non reddantur mancipia; in casu nostro
constat aliam esse rationem ex eo quòd Reges
nostri velint Indos bello captos omnimoda
frui libertate. Cumque modus præfatus com-
pensandi servitutis, genus quoddam illius sit,
pariter debet prohibitus reputari. Circa quod
juvat P. Josephi Acosta gravissima & elegan-
tissima verba proponere, sic locuti Lib. 2. de
procuranda Indorum salute Cap. 7. Atque illud tan-P. Acosta.
quàm totius actæ caussæ firmamentum adjicimus,
quòd cùm in omnibus regnis Indiarum tam multa
prælia commissa sint, & tot nationes subactæ, nul-
lum tamen genus Indorum servituti subjecit Regia
lex: quin potius Indos omnes & liberos esse, &
suis rebus liberè uti declaravit, gravißimus pœnis
propositis ijs, qui veluti iure belli captis, sibi man-
ciparent. Immò in omnibus expeditionibus, quæ
fiunt, faciendæve sunt, sive ad novas gentes quæ-
rendas, sive ad jam quæsitas pervestigandas, in-
violabili lege sancitum est, ut neque nostri milites
aggrediantur non lacesciti ad vexandos, cædendosve
barbaros, neque illos undecumque captos servire
cogant. Hæc ille. Iuxta quæ satis compertum
habetur quàm plenam, & omnimodam velint
Reges nostri Indorum esse libertatem; ut sci-
licet se, & rebus suis uti possint, quin possint
ab ullo circa id impedimenta constitui, gravis-
simis contra secus tentantes pœnis aggeratis.
Licet autem pœnæ dictæ ante ipsos centum
annos statutæ, & per aliquod intervallum cir-
ca Chilenses simul cum legibus cessaverint,
cum tamen jam restitutę sint, robur suum velut
postliminio compararunt, unde similiter ad
praxim revocandæ.
@@0@
@@1@318 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
§. VII.
Circa labores quosdam Indorum sine justa
Compensatione.
921. DIctum de illis Cap. 14. &, ut æsti-Quid ex-|ploratum|circa labo-|rum com-|pensatio-|nem.
mo, sufficienter, nec non in Aucta-
rijs. Et quæ ad illos spectant, adeò videntur
esse comperta, ut supervacaneum debeat cen-
seri circa illos movere quæstiones, & velut du-
bitabile, aut opinabile proponere, quod est ex
primarijs naturæ principijs manifestum. Liberi
sunt, non servi: non ergo servorum more ad
laborandum compellendi: Quòd si laborent,
non sunt digna mercede fraudandi, quam eo
ipso quòd compulsi agunt, merentur amplio-
rem. Sicut enim merces ultroneę vilescunt, &
ultronei pariter labores: ita & per violentiam
assumpti mercede sunt digni majori. Videant
hoc ergo Gubernatores, videant Prætores, vi-
deant Doctrinarij, qui variis in occasionibus,
ut propter itinerantium Proregum, aut alia pro
eisdem obsequia, aut pro alijs, ad laborandum
sine ulla laboris, etiam tenuis victus, imparti-
tione compellunt. Ubi si res Christiana sit, ut
ratio exigit, consideratione pensanda, non so-
lius laboris habenda ratio est, sed damnorum,
quæ sic laborantibus superveniunt, dum ab
agellorum suorum cultura inviti removentur,
& etiam custodia, ut furibus pateant, aut be-
stijs pariter nocituris. Et quis circa obligatio-
nem compensandi illa dubitare possit, Chri-
stiana, ut dixi, consideratione procedens? Sed
quis est hic, & laudabimus eum, sic ad obli-
gationem attentus?
922. Sed ubi qui attendunt rari, attentissi-Levit. 19.|v. 12. & 13.|Quàm id à|Deo com-|mendatum.
mus Deus, qui sic Levitici 19. v. 12. & 13.
Non facies calumniam proximo tuo, nec vi oppri-
mes eum. Non morabitur opus mercenarij apud te
usque mane. Circa quæ Abulensis ita scribit
Quæst. 6. in Leviticum, præmittens hujusmodi
præcepta esse de jure naturæ, ex quo habetur
illorum transgressionem indignissimam esse
homine Christiano; & exponens cur calumniaAbulensis.
violentiæ conjungatur: Calumnia aliqualiter ad
fraudem, & aliqualiter ad violentiam pertinet: est
enim calumnia extorsio rei proximi per quamdam
simulatam, & non veram rationem: cùm enim ali-
quis quippiam alteri tollere vult, ad quod varios in-
quirit modos, ne hoc per violentiam facere videa-
tur, sed aliquid rationis habeat, est calumnia. Nec
vi opprimes eum. Istud est alterum præceptum, &
pertinet ad præcedens præceptum: nam calumnia &
violentia, de qua hic agitur, in aliquo communi-
cant, &c. Quæ quidem caussæ præsenti appri-
mè congruunt, ubi ad opprimendos Indos per
calumnias proceditur, per coloratas inquam
rationes, de fraudatione mercedum violentiæ
copulata: circa quod præceptum sequens: Nec
morabitur opus mercenarij apud te usque mane. Cir-
ca quod præfatus Scriptor sic subdit: Istud est
alterum præceptum, quod immediatè pendet à su-
periori, scilicet à violentia, & Deus jusserit nul-
lam calumniam aut violentiam inferendam paupe-
ribus, &c. Quod quidem sic evenit, dum ad<-P>@@
<-P>substractionem mercedis simulatæ rationes
conquiruntur, & pauperes Indi sine subsidio
genuino labori desudant. Ubi Dominus qui-
dem videtur supponere nullum electo in po-
pulo ita futurum crudelem, ut laboranti mer-
cedem sit penitus subtracturus. Unde pro eo
præceptum non imponit, sed jubet tantùm ne
merces moretur usq; mane, ne scilicet operarius
fortè dormiat incœnatus. Quid ergo de ijs di-
cemus, qui penitus mercedem subtrahunt, &
pro subtractione frivolas & vanas prætexuntQualia pro|transgresso-|ribus sup-|plicia.|Exodi 22.|v. 23. & 24
rationes? & quid ad hæc Deus? Audiendus
Exodi 22. v. 23. & 24. ubi sic clamat: Si læse-
ritis eos, vociferabuntur ad me: & ego audiam cla-
morem eorum: & indignabitur furor meus, percu-
tiamque vos gladio, & erunt uxores vestræ viduæ,
& filij vestri pupilli. Quàm formidabilem com-
minationem ad eos spectare, qui mercenarijs
laboris pretium remorantur, præfatus affirmat
Interpres, quam & experientia non verbalem
tantummodò, sed penitus efficacem multipli-
citer comprobavit. Videmus enim & viduas
& pupillos, quærentes panem, quem labo-
rantibus Indis inhumani parentes denega-
runt.
923. Quid si aliquod hostilis adventus in-Quid belli|tempore.
dicium? Ibi quidem instantiùs, sed minori, si
fortè aliquo stipendio laboratur. Ubi non so-
lùm circa Indos, sed circa undique coactos
alios sic actum, ut ab hostibus dubitari possit
an essent graviora incommoda perpessuri. Ubi
dolendum sanè regnum hoc opulentissimum,
cujus divitijs regna omnia totius Orbis exul-
tant, ita suam negligenter peragere defensio-
nem, in militum stipendijs solvendis, aliorum-
que maritimorum opificum, nescio quo politi-
co respectu in gubernatione tardissimo. Licet
sint alia opportuna præsidia, ut nequeant sibi
hostes de invasione solliciti fortunatum in ea
exitum polliceri. Et nulli quidem ita ad im-
precandum proni ut milites, unde illis in ore
frequens illud erga Proreges: Numquam ad
Hispaniam feliciter pervenias. Et videmus
tribus sic Proregibus accidisse, Christianis val-
de principibus, sed in negotio, de quo agimus
nescio an ita providis, ut communis necessitas
exigebat. Neque imprecationes dictæ talesImprecatio-|nes militum|ut effectum|habeant|apud Deum.
orationes sunt, ut audiri à Domino, aut exau-
diri potiùs mereantur, cùm ab animis despera-
tione abreptis oriantur. Et tamen illis annuit
Deus, non ad id, quod est damnabile in ipsis,
attentus, nisi ut puniat, sed ad molestiæ inhu-
maniùs illatæ gravitatem, quæ eos in hujus-
modi damnabilia & sibi ingratissima maledi-
cta propellat. Maledictio matris eradicat funda-Eccli. 3.|v. 11.
menta, Eccli. 3. v. 11. Etiam vi furoris erum-
pens, pro quo apud P. Oliverium inter alia sin-Quid dema-|ledictioni-|bus ma-|trum.
gulare illud Therasiæ matris Alfonsi VI. Re-
gis Hispaniæ habetur exemplum. Cùm enim
eam in vincula conjecisset, illa Deum precata
his verbis filio maledixit: Quia crura mea vin-
culis strinxisti, & me honore debito privasti, Deum
precor ut ab hostibus capiaris, & crura tua fracta
conspicias, sicut mea ferro vinxisti: quod paulò
post expletũ est. Extat & aliud mulieris Gen-
tilis, quæ furore correpta omnes Tartari furias
contra duos filios invocavit. Et dictum factum.<-P>
@@0@
@@1@§. VIII. Quid Rex erga gremium Mercatorum. 319
<-P>Ubi manifestum est imprecationes dictas non
eas habuisse orationis conditiones, propter
quas exauditionis possent effectum emereri.
Exauditæ tamen ob dictam rationem: quod
& in ijs, de quibus agimus, similiter usurpan-
dum. Et hæc quidem eatenus ad Regem, de
quo est Titulus, circa quem versamur, pertine-
re possunt, quatenus ad ipsum spectat pro Indo-
rum, indefessa vigilantia, oneribus sublevandis
excubare. In quo quidem primi illi Indiarum
Domini Ferdinandus & Isabella gloriosissimè
præluxerunt, & singulari quadam eminentia;
Serenissima Regina, ad quam potiùs Indiarum
dominium pertinebat, ut in Clausula Testa-
menti ipsius luculenter continetur, quam ad-
ducit Episcopus Chiapensis, & cujus est, quæClausula|Testamenti|Serenissimæ|Isabellæ.
sequitur, pars: Y no consientan, ni den lugar
(Filia Joanna & Princeps) que los Indios veci-
nos è moradores de las dichas Indias è tierra firme,
ganadas, è por ganar, reciban agravio alguno en
sus personas, ni bienes, mas manden que sean bien,
y justamente tratados. Y si algun agravio han re-
cebido, lo remedien y provean por manera, que no
excedan cosa alguna de lo que por las letras de la
dicha Conceßion (Pontificia) nos es injungado, y
mandado. Sic illa: quod & à Catholicis filijs
accuratum scimus, & accurandum minimè du-
bitamus.
§. VIII.
Quomodo se gerere debeat Rex Catholicus
erga gremium Mercatorum.
924. NOn est Regia providentia ad Indo-Circa Com-|mercium|præsertim|Limanum.
rum curam solùm proroganda, licet
ex eo titulo illarum sibi dominium, ut nuper
vidimus, competere recognoscant, & inge-
nuissimè protestentur. Sunt in his regnis His-
pani multi, & præcipua eorum portio Merca-
torum in qua & nobiles multi, cùm jam inva-
luerit consuetudo, ut genus hoc quærendi cen-
sum pro vitæ commodioris sustentatione, nihil
nobilitatis prærogativis officiat; unde ex eque-
stribus Ordinibus plures, videmus hoc agendi
modo distentos, & divites, in hoc præsertim
Limano Commercio, Indicorum omnium
opulentissimo, sicut & regnum, ob Petrunum
montem, & alios, auro & argento fœcundos,
per universum orbem tantoperè celebratum.
Ex quo fit ut Regia Gaza ex Commercij dicti
fructibus, plusquàm ex alijs commodorum Re-
galium fructibus augeatur. Factum hinc ut cùm
pro Indicæ classis sumptibus, universis illius
Provincijs competentes fuerint pecuniæ quan-
titates designatæ, uni Peruviano commercio
major quàm ceteris simul sumptis, facto etiam
ex bursa Fiscali suo etiam concursu, fuerit de-
signata, trecentorum scilicet & quinquaginta
millium ducatorum, quæ summa resultat ex
quadringentorum octoginta unius millibus,
ducentorum & quinquaginta octo regalium
adjectione 481. U 250. cum quodam Regio
Indulto, de quo dictum Tomo 2. Auctarij. Ne-
que hoc solùm adeò considerabili subsidio Re-
gi suo servire contentum, sæpè alijs momenti<-P>@@
<-P>magni servire solitum, unde & à Regia provi-
dentia & benignitate debet uti portio regni
magnoperè utilis pertractari. Cùm aliàs com-
mercij emolumenta adeò sint ingentia, ut com-
munis expertorum sensus habeat ex thesauris
trium classium, eum, qui uni respondeat classi,
ad Regias bursas devenire.
925. Sed quando hæc scribo est cur Com-Illius pro|exorbitante|mulcta|apud Regem|querela.
mercium dictum apud Regiam Majestatem
magno animorum sensu conqueratur. Revera
enim ejus vires debiliores modò, magna qui-
dem mercium copia, sed languida venditione,
civium etiam quamplurium ad paupertatem
vergente statu, & ijs, qui fortuna meliori gau-
dent, ad moderantiam sumptuum prudentiori
experientia redactis. Cùm ergo sic res se ha-
beant, ecce Commerciũ à Regio Cōsilio India-
rum ducentorum milliũ octo regalium in dicta
solutione mulctatur, eo quòd ex eorum minùs
prompta navigatione, qui ad nundinas pergunt
Portobellum simul cum Thesauro Regio, ex-
peditio Cellaensis fuerit retardata, ex quo fa-
ctum ut quæ ex Hispania classis opportunè ad-
venerat, coacta sit diutiùs expectare, non sine
gravibus salutis & expensarum incommodis,
quæ quidem à pręfato Commercio jussa ingen-
ti adeò pecuniæ cumulo compensari. Et illi
quidem ut se ab onere gravissimo solutionis
expediant, satis habent urgentes rationes, quas
qui propè adfuimus, & rei processum pervidi-
mus, non leves possumus contestari. Et licet
nostri inferioris valde subsellij non sit in caussa
præsenti, sicut & in alijs, absolutum proferre
judicium, neque quod hoc loco dictum fuerit,
pro favore Commercij sit futurũ, si quidquam
momenti in illis, opportunum: censui tamen
non omittendum aliquando forsitan profutu-
rum. Itaque Regi nostro Limanum debet
Commercium memoria dignissimum haberi
sua, & Indiarum Concilio peculiaribus bene-
volentię significationibus commendari. Pręter
obsequia enim suæ Majestati frequentia, com-
muni bono illius liberalis pietas multipliciter
est proficua. Inde Hospitalium felix con-
stantia, piorum operum promotio, eleemo-
synæ frequentiores, & splendor numerosior
civitatis.
926. Ubi difficultas peculiaris occurrit anSpecialis|difficultas|circa eos,|qui pecu-|niam com-|mendatarijs|tradiderunt.
mulcta, sic pro ea urgente mandato Regio, ad
executionem perducta, possint Commerciarij
ad eos, quorum accepere & implicavere pecu-
nias, habere recursum, ut pro rata & ipsi sol-
vant, quandoquidem Commercianorum sum-
ptus majores prædicta ex caussa redduntur: &
revera si ita futurum scivissent sic cum ipsis
fuisset actum, ut plus ab ipsis peteretur, vel in
Indulto ampliùs gravarentur. Quod quidem
non defuit qui censeret juri esse & rationi con-
forme, ob eam, quæ modò insinuata est. Sed
revera aliter videtur dicendum, quia pecuniam
dantes & accipientes aucto pretio contrahunt
ad omnem eventum, neque ad ea quæ per ac-
cidens superveniunt obligationem extende-
runt, & quæ extra contractus materiam acci-
dunt, præsertim quæ ex illegitima administra-
tione procedunt. Et quidem qui pecuniam
tribuunt, aut per modum damni, ut dicitur, id<-P>
@@0@
@@1@320 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>præstant, aut commercio aptandam, emptis
mercibus, cum pretio commendæ. Si primum,
obligatio cessat, quia contractus talis ab omni
alio respectu absolvitur, & salva novi obligatio
consummatur, non enim qui tribuit, vult se
contractibus alijs immiscere. Et qui accepit, ea
uti valde fructuosè potuit, ut non obstante
mulcta quavis lucrum caperet ingens, vel si
minus, illi se voluntariè, sicut ad majus expo-
suit. Et præmia hujusmodi talia esse solent (sic
enim vocantur præcipuæ pecuniæ incrementa,
quæ tradentibus cedunt) ut lucrandi potiùs,
quàm perdendi conditio subeatur. Si autem
emptæ merces & suis jam dominis traditæ, id-
ipsum apparet, quia sine ulla traditæ obliga-
tione. Quòd si onus illud, de quo agitur, su-
pervenit, sibi ipsis Commendatarij imputent,
quibus est à Rege impositum, nullam de alijs
faciens mentionem. Neque antecedenter po-
tuit esse locus, ut in prorata pro Indulto, qui
suas pecunias tribuerant, gravari possent,
quandoquidem de mulcta non est in distribu-
tione hujusmodi cogitatum. Ubi neque alle-
gari potest Commendatarios in dicto casu in-
culpabiles extitisse: licet enim reverà ita sit,
stat nihilominùs ratio perfecti contractus: &
quia Commendatarij quamvis suo judicio in-
culpati, timere tamen aliquid ejus generis po-
tuerunt: quo non obstante, traditione mer-
cium sine admonitione aliqua suspicabilis one-
ris, suo sunt officio perfuncti. Unde etiamsi
aliqualiter pecuniæ domini, & jam mercium,
gravari aliqualiter possent, id videntur Com-
mendatarij remisisse. Pro quo non leve est ar-
gumentum ab ipsis nihil requiri: etsi requi-
rendum censerent, suum ad tribunal, vel aliud
fori competentis contendentes requisissent. Et
hæc quidem juxta satis recepta in materia con-
tractuum principia procedunt, ut non sit opus
Auctores pro ijs confirmandis congessisse. Nec
plura de Rege, quem scimus in his felicibus
suæ gubernationis auspicijs, & adolescentiæ
flore, Vasallos Indicos ad has regiones ve-
nientibus Gubernatoribus singularis affectus
significationibus commendasse. In quo qui-
dem Serenissimam matrem Regnorum ejus
Gubernatricem imitatus, Mariam Annam no-
mine, sed zelo & magnitudine spiritus Isabel-
Dostları ilə paylaş: |