omnium fuerit ita judicio peractum. Cùm
enim sex judices fuerint, discordia extitit, tri-
bus hinc, inde tribus arbitratis. Vocati ergo
ad depellendam illam quatuor Criminalium
caussarum Senatores, ex quibus cùm tres pro
transitu censuissent, à parte est adversa suppli-
catum, & in novo sine Criminalibus consessu,
uno ex Auditoribus, qui contra transitum ste-
terat, ob respectum nescio quem communiter
illaudatum, mutante sententiam, caussa est
ista acerrimo partium agitata conatu termina-
ta: quod sperari potest non sine Religiosæ
Provinciæ commodo processurum.
§. III.
Circa cessantem rationem legis, ut illa non
obliget, pro Pontificiarum Bullarum
valore, sine Registro. Ad Cap. 8.
938. DIctum ibi nu. 45. usum BullarumRatio ad-|ducta sta-|bilitur, &|qui faveant|Auctores.
Pontificiarum in Indijs esse legiti-
mum, & posse sine peccato stare, etiamsi regi-
stro subjectæ non fuerint. Ubi præter proba-
tionem aliam, juxta multorum sensum, pro-
priam exhibuimus ex cessante ratione illius,
ne scilicet pacificus Indiarum status in spiri-
tualibus vel temporalibus per aliquam earum
ex minori notitia profectam aliquomodo per-
turbetur. Quandoquidem in Indijs ipsis plena
rerum habetur notitia, & ita penitus inconve-
niens abest, ratione cujus posset executio re-
tardari. Quod quidem juxta quamplurium
Scriptorum sententiam procedit, ex quibus
dati aliqui, asserentium cessante ratione legis,
ejus obligationem cessare, quando non in par-
ticulari aliquo, sed communiter cessatio con-
tingit: (cùm tamen & sint, qui etiam in par-
ticulari cessatione obligationem cessare peni-
tus arbitrentur.) Id quod præter citatos tuetur,
& doctè ac efficaciter probat P. Herincx Tomo
2. Tract. 3. Disput. 3. Quæst. 16. §. 1. Diana Par-
te 1. Tract. 8. Resol. 75. P. Guiniperus Disput. 5.
Quæst. 1. Sed magis ex professo P. Bonæ-Spei
Tomo 4. Tract. 3. Disput. 8. ubi contra Dom. Ca-
ramuelem magis in speciali discurrit multa in-
terserens, quæ non videntur penitus admitten-
da. Et pro non sufficientia cessationis in par-
ticulari adducit Auctores quamplures n. 35. sed
quidem nō omnes in eo sensu loquentes, quem
intendit Resolut. 2. nu. 33. scilicet nullum esse
casum in quo cesset finis legis, sive naturalis
illa sit, sive humana, cùm tamen Dom. Cara-
muel in utraque illud admittat & probet in
Theologia Fundamentali nu. 383. ex quo varias<-P>
@@0@
@@1@324 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>indicat deduci posse conclusiones, pro quibus
tamen in 2. editione id statuit, quod est juri, ra-
tioni, & receptissimo Doctorum sensui confor-
me, ut videri potest à n. 638.
939. Et quidem hic Scriptor pro sententia,Circa Dom.|Caramuelis|& P. Bonæ-|Spei dissi-|dium.
quam P. Bonæ-Spei amplectitur de non suffi-
cientia dicta agmen Auctorũ satis numerosum
exhibet nu. 636. sicut & pro opposita, pro qua
stat varijs distinctionibus subjunctis, neque ut
dubium relinquit, quod P. Bonæ-Spei ita exi-
stimat, dum n. 17. & 18. ita proponit & impu-
gnat. Cùm tamen in 2. editione dubium omne
abroget, & ita decernat, sicut ipse Pater reco-
gnoscit n. 54. ipsius verbis adductis ex n. 644.
licet aliunde quod impugnaret invenerit, pro
quo n. 56. & 57. Sicut & n. 68. post quem &
additæ breves impugnationes; circa quas
non est operæ alicujus pretium immorari. Iux-
ta eum ergo nullus est casus, in quo cesset ab-
solutè finis legis, qui semper est bonum publi-
cum, & in singulis talis respectus invenitur,
unde non videtur eos admittere casus de quibus
Dom. Caramuel, quorum nullam intulit men-
tionem. Sunt autem illi n. 637. in lege prohi-
bente tales cibos, quia nocivi: & similiter per-
noctare in tali loco, aut in tali flumine voragi-
noso natare. Ubi si solùm ad hominum salutem
attenditur; illi, quibus cibi minimè nocituri
sunt, aut pernoctatio, aut strenui natatores,
minimè legis vinculis arctabuntur. Idem in
lege interdicente venditionem ciborum noxia-
lium, si enim venditor eos sciat ita condire, ut
nullum nocumentum inferāt, cessat obligatio.
Hoc ergo totum negat P. Bonæ-Spei, & simi-Casus ab|illo admissos|hic respuit,|nec sine|fundamento|ab ipso præ-|termisso.
lia, dum nihil excipit. Et revera in prædictis ex-
emplis non deest rationabilis caussa cur lege
comprehensi debeant judicari. Pro quo est do-
ctrina ipsius Dom. Caramuelis citato n. Vers.
Hic enim, ubi ita scribit: Leges publicæ non so-
lùm damna, sed etiam pericula cavent. Vnde nota-
re oportet hoc argumentum, quod videtur fortißi-
mum, claudicare, videlicet: Mihi ægroto interdi-P. Cara-|muel.
cuntur à meo Prælato tales & tales cibi propter va-
letudinem conservandam. At, si esset certum, quòd
illi mihi non nocerent, esset certum quod cessaret
adæquatus legis (seu præcepti) finis, & possem illis
uti. Ergo si est probabile quod mihi non nocebunt,
erit probabile quòd cessabit finis, & quòd uti illis
potero. Concessa enim utraque præmissa poterit
consequentia negari, in eo videlicet casu, quo tanti
meam valetudinem faciat superior, ut non solùm
nolit me esse ægrotum, sed neque me esse in salutis
amittendæ periculo. Et quia omnes Superiores sunt
providi, & suos diligunt subditos, hæ lineæ maxi-
mè sunt considerandæ. Hæc ille. Iuxta quæ ad
casus ab ipso propositos responderi potest, in
illis non cessare legis finem, evitationem scili-
cet periculi, quod revera timeri potest; licet
nocumento adhibitis præfatis modis posse vi-
deatur occurri, ut consideranti patebit. Et-
si enim aliquoties contingat nocumentum
evitari, non semper esse attentio potest, &
quemadmodum in strenuis taurorum agitato-
ribus evenit, tandem aliquando sua strenui-
tate fraudantur, unde & proverbio locus,
magis strenuum taurorum agitatorem in
cornibus eorum mori: Ita etiam de stre-<-P>@@
<-P>nuo natatore dicendum: quod & alijs adap-
tandum.
940. Insurgit etiam idem P. Bonæ-SpeiExempla|adducta à|P. Arriaga.
contra P. Arriagam, n. 32. quatenus Disput. 27.
de legibus nu. 19. pro assertione de cessatione
finis in particulari tria adducit exempla. Pri-
mum, si in Monasterio aliquo prohibeatur ne
quis se exponat ad fenestras versus plateas pro-
pter ædificationem; vel ob vitandum pericu-
lum turpis aspectus, & quis in media hieme,
in summis tenebris, sæviente pluvia & ventis,
se exponat. Secundum, si ob negotium grave
prohibeatur quis loqui, eo quod secretum opor-
teat observare, & quis in medio aperto campo
de eo loquatur demissè, ubi vera quidem lo-
quela est, & talis ut sufficere possit ad incur-
rendas pœnas in hæreticos impositas. Ter-
tium, si gestare arma sit prohibitum, & quis
ea gerat, quando scit se solùm esse in civitate.
Sic ille, qui n. 9. exempla adduxerat infirmi,
& eidem assistentis, qui ab auditione Sacri pe-
nitus excusantur, sicut & prior à lege jejunii.Quid circa|illa P. Bo-|næ-Spei.
Circa quæ, quòd ad priora attinet, respondet,
malè citato n. 10. circa primum ob fines dictos
futuram legem imprudentem, & sic non obli-
gare. Si autem præscindendo à circumstantijs
dictis, & solùm secundùm substantiam, obli-
gationem extare. Videtur autem idem asserere
de duobus alijs exemplis, licet obscurè loqua-
tur, dum ait, & sic proportionaliter de alijs, cùm
possit ad circumstantias referri, de quibus im-
mediatè, licet prius verosimilius videatur.
Quod quidem juxta modum loquendi ipsiusEfficaciter|improbatus.
Patris Arriagæ meritò potest improbabile af-
firmari. Et quidem imprudens esset lex, ut dici-
tur, circa prædicta in circumstantijs dictis, &
ita non obligaret. Tunc sic. Lex prohibens
expositionem secundùm substantiam, nullo
habito respectu ad fines prædictos, esset im-
prudens, quandoquidem & irrationabilis, ut est
manifestum, cùm omnis lex finem aliquem
honestum habere debeat, & ut ipse Auctor in-
culcat, ad bonum publicum ordinari. Ergo in
lege tali fines prædicti attendendi sunt: & ita
stante eorum defectu in particulari, ejus defi-
ciet obligatio. Patet Consequentia, quia esset
imprudens in particulari, sicut & talis in com-
muni est; unde & idem de duobus alijs dicen-
dum exemplis, licet quod ad secundum atti-
net pro secreto, clara videatur prohibentis in-
tentio, ut scilicet nullus cum alio de negotio
loquatur; & ita ad loquentem modo dicto mi-
nimè prohibitionem extendi videatur manife-
stum.
941. Quod ad ægrotantem graviter, & illiCirca ægro-|tantes &|laborantes|doctrina|utilis.
assistentem sic expedit n. 14. non benè citato
P, Arriaga n. 9. cùm sit 19. dicens legem au-
diendi Sacrum non obligare quidem prædi-
ctos, sicuti neque legem jejunij; sed hoc aliun-
de, quàm ex cessatione finis legis: nam licet
finis jejunij præcisè esset imitatio & honoratio
Christi, qui graviter infirmos obligare potest,
& in graviter infirmis persistere, aut certè nul-
lus, adhuc lex illa ipsos non obligaret, quia im-
prudens per se est, & irrationabilis, quod est
contra essentiam legis. Sic philosophatus ille,
& doctè quidem. Sed verò quod ad laborantes<-P>
@@0@
@@1@§. III. De cessante ratione legis &c. 325
<-P>attinet circa legem jejunij non est allatum à P.
Arriaga, & prudenti quidem animadversione,
nam circa illos expressa est legis prædictæ de-
claratio Pontificia auctoritate: quia verò apud
citatum Patrem legitur Graviter laborantes, quod
supra ægrotantes cadit, fuit qui ad præcisè la-
borantes censuerit, referendum. Quod parùm
interest. Sed oportuit adnotasse ne quispiam
exemplum illud alijs posse adnecti minùs pru-
denter arbitretur. Et quod attinet ad auditio-
nem sacri in graviter ægrotantibus dici etiam
posset superiori auctoritate constare, quatenus
Parochis præcipitur ut ægrotantibus sacram
in suis domibus Eucharistiam administrent,
non solùm ut Viaticum, sed etiam pro implen-
do Ecclesiæ præcepto, ubi supponitur minimè
esse ad audiendum sacrum obligatos. Pro quo
etiam facit certissimum dogma de potestatis
defectu in ordine ad impossibilia præcipienda,
de quo Concilium Tridentinum Seßione 6.
Cap. 11. quod neque in Deo ipso locum habere
potest, Deus impoßibilia non jubet. Quæ sunt
verba Concilij. Neque defectus in illo propriè
dicendus est, cùm sit potiùs summa in eo per-
fectio rationabiliter operari; unde neque in
Ecclesia, cui implicat talem potestatem con-
venire. Quod verò ad jejunium spectat simili-
ter discurrendum: & etiam ex eo quòd circa
laborantes dictum; cùm constet in ægrotanti-
bus majorem esse rationem.
942. Iuxta quæ quidem valde difficile ar-Quid pro|extrema|resolutione.
bitror futurum casum, in quo ob cessationem
finis cesset obligatio legis in particulari, eo
præcisè respectu servato. Cùm in multis, qui
afferri possunt, aliæ subsint rationes. Unde
quod ad mores attinet ex discrimine circa ista,
non videntur conscientiæ gravamina vel mi-
nui, vel augeri. e. g. In casibus nuper propo-
sitis de Sacro, & jejunio. Item in tribus illis
alijs, in quibus esset impertinens velle Superio-
rem obligare, ex quo non aliud infertur, quàm
quod ex finis cessatione. Appono alia. Præci-
piat Superior subdito irrigationem horti certis
diebus, quibus tamen copiosa pluvia descen-
dat. Tunc enim minimè urgebit præceptum.
Unde mirabile illud obedientię specimen, apud
P. Nadasi in Anno dierum memorabilium S. I. die
28. Iulij, ubi de Joanne Ortunio ScholasticoP. Nadasi.
nostro: Iussus certæ hortuli parti tres situlas quo-
tidie aspergere, id præstitit etiam ijs diebus, quibusMirum|obedientiæ|exemplum.
copiosus imber cadebat. Sic ille. Ubi obligatio-
nem non fuisse irrigationis manifestum est;
ideò enim prædicta obedientia laudatur. Et
erit qui dicat id proptereà fuisse, quia finis præ-
cepti cessavit. Alius autem, quia præceptum
pro eo casu esset imprudens. Et quid ex hoc
discrimine ad morale negotium momenti ali-
cujus? Deinde (ut alia omittam) sit exemplum,
ex quo pro præsenti discussione, sumpsimus
occasionem, Bullarum scilicet Pontificiarum,
quarum usus licitus in Indijs, etiam sine regi-
stro, quod quidem ad cessationem finis referri
potest, ut citato n. 45. Sed erit qui dicat id
aliundè provenire: ex eo scilicet, quòd Ponti-
ficium præceptum urget, pro cujus executione
nullum occurrit hic & nunc impedimentum.
Et quomodocumque stet non urgere obliga-<-P>@@
<-P>tionem, quidquid aliàs dicatur, non est cur
anxiè sit curandum. Cùm etiam sit observan-
dum legem registri non imponi directè Eccle-
siasticis, sed laicis magistratibus, ut scilicet
non permittant Scripta, quæ ad Indias spe-
ctant, sine registro transire, aut executioni
mandari, quæ compererint transijsse, de quo
apud Dom. Solorzanum in Politica pag. 728.
& Tomo 2. Lib. 3. Cap. 26. nu. 29.
§. IV.
Circa obligationem legum à Consilio condi-
tarum. Ad Cap. 10.
943. PRo legum talium obligatione dictumQuid juxta|Auctorem|circa legum|obligatio-|nem.
nu. 105. colligendam illam ex conden-
tium intentione, de qua si nihil speciale habea-
tur, ex legum ipsarum ut vulgò dicitur impor-
tantia; ex gravitate inquam materiæ, pro quasi
obligatio sub mortali non imponatur, sint in-
utiles futuræ, de quo & Cap. 1. & 9. Circa
quod P. Herincx Tomo 2. Tract. 3. Disput. 3. cùm
nu. 163. affirmet à voluntate legislatoris pen-P. Herincx|ut faveat.
dere obligationem legis, ut scilicet sub mor-
tali, veniali, aut ad pœnam tantùm adstringat,
quod benè probat contra P. Vasquez, num. ta-
men 169. statuit, quòd supposita aliundè suf-
ficienti gravitate materiæ, per se loquendo ad
gravitatem obligationis sufficit quòd Legisla-
tor simpliciter aliquid præcipiat vel prohibeat
fieri, etsi enim in actu signato non dicat se
velle obligare sub mortali, id tamen dicit in
actu exercito, cùm vis præcepti exerat se in
materiam juxta ejusdem & finis capacitatem,
quando aliunde non restringitur. Verbum
enim Præcipio, Impero, Iubeo, Mando, aut Verba
inhibitoria, qualia sunt Prohibeo, Inhibeo, Veto,
Interdico, eam vim habent, juxta Clement. Exi-
vi; de Verbor. significat. ubi Communiter
Doctores: quæ etsi in particulari agat de Re-
gula S. Francisci, habet tamen hac in parte vim
juris communis, cui est inserta. Quæ quidem
doctrinæ à Nobis propositæ videntur confor-
mia; licet quod de præfatis verbis addit, quan-
tùm ad eorum vim non omnes admittant, de
quo nu. 98. Qui tamen id admittunt, quando
aliter non videretur communi bono provisum,
ut ibidem dictum.
944. Sed insurgit P. Bonæ-Spei Tomo 4.P. Bonæ-|Spei ut ad-|versetur.
Tract. 3. Disp. 5. Dub. 3. Resolut. 2. affirmans &
probans, quòd si lex civilis non exprimat in-
tentionem Legislatoris circa obligationem sub
peccato & pœnam (etsi gravem, ut v. g. capi-
tis) pro transgressoribus taxet, sive materia sit
gravis sive levis, ut rectrix politiæ civilis, ad
solam pœnam obligat: ut interpretatrix verò,
& determinatrix legum naturalium, obligat,
prout hæ obligant. Distinctionem illam re-
ctricis, & interpretatricis habet Dub. 1. nu. 4.
ut prioris generis sint leges additæ naturalibus,
& illis conformes, pro politico regimine: po-
sterioris, quæ naturales interpretantur, decla-
rant, aut determinant, ut cùm de restitutione
agitur, aut adulterio vitando, & similibus. Id
probat, quia cum judicis aut politiæ civilis<-P>
@@0@
@@1@326 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>rectoris proprium non sit judicare de obliga-
tione interiori sub peccato mortali, vel veniali,
sed de externa dumtaxat sub pœna corporali
vel pecuniaria, præsumi non debet sub peccato
obligare, licet possit, quamdiu lex id non ex-
primit: nam odia sunt restringenda, favores
autem ampliandi; quod maximè in casu, de quo
agitur, locum habet: id quod confirmat ex
Regulis PP. Dominicanorum, Minimorum,
& Societatis Iesu. Addit nu. 45. quòd si lex
nullam pœnam determinet, futura est arbitra-
ria: ad quam semper lex obligat in conscien-
tia. Doctores autem, qui communiter contra
sentiunt, solùm volunt legem civilem ut inter-
pretatricem &c. obligare sub peccato modo
dicto. Neque omnis pœna, etiam capitis præ-
supponit culpam, Præcipere enim v. g. ne quis
venetur in silva, aut monetam etiam veram cu-
dat, sub pœna suspendij, non supponit culpam,
& potiùs dicendum istam pœnam esse nimis
gravem: maximè cùm lex civilis potiùs bo-
num corporeum, quàm animarum respiciat, &
de obligatione in conscientia, parùm curet, in
quo multùm distinguitur à lege Ecclesiastica.
Ideoq́ue communiter Doctores ubi gravem pœ-
nam imponit, ut v. g. Excommunicationis
majoris, grave peccatum in transgressione sup-
ponit, Sic doctus Scriptor.
945. Ubi quidem in primis minùs videturEfficaciter|impugna-|tus.
consequenter locutus, dum Resolutionem suam
probat ut vidimus, ex eo quòd politiæ civilis
rectoris proprium non fit judicare de obliga-
tione interiori sub peccato, sed de externa
dumtaxat. Ergo judicare de illa interiori sub
peccato, illi absolutè non competit. Patet con-
sequentia, quia id competit, quod proprium
illius est: Atqui judicare modo dicto proprium
illius non est: ergo non competit. Deinde, ut
ille ex Scriptura probat potestatem obligandi
sub peccato n. 31. ex Scriptura, & quia obliga-
tio in actu 2. est à Deo ut universali legislato-
re, qui utroque modo obligare potest. Lucæ
10. Qui vos audit, me audit. Rom. 13. Qui resi-Lucæ 10.
stit potestati, Dei ordinationi resistit, &, Qui au-Rom. 13.|v. 5.
tem resistunt, ipsi sibi damnationem requirunt.
Item, Nedum propter iram, sed propter conscien-
tiā, quod addit n. 41. Atqui modus præcipiendi
communiter non est sub peccato, & vix tale
aliquid in legibus civilibus invenietur, ergo
ut sub illo obligent non est talis expressio ne-
cessaria. Ubi & adverte priorem locum non
haberi Lucæ 10, v. 16. juxta accommodationem
Auctoris; non enim Christus Apostolos civi-
les magistratus constituebat: cùm tamen Re-
solutio de istis procedat, & inter eos Auctor
illud discrimen assignet, quod suis verbis ex-
pressum dedimus. Locus autem Apostoli Rom.
13. v. 5. sic habet: Ideò neceßitate subditi estote,
non solùm propter iram, sed etiam propter conscien-
tiam.
946. Prætereà juxta ipsum omnes legesVrgetur im-|pugnatio.
sunt pœnales, contra receptissimum Theolo-
gorum & Canonistarum sensum. Id quod &
earum series comprobat. Et quidem leges Ec-
clesiasticæ complures non sunt pœnales: ergo
& civiles tales esse possunt cum obligatione
sub peccato. Patet consequentia, nam alioqui<-P>@@
<-P>potestas pro eo esset frustranea. Iam quod de
gravissima pœna asseritur, quæ non supponat
culpam, aliorum quidem est: quod cùm P. He-
rincx censeat probabile generaliter loquendo
nu. 171. tamen n. 167. sic loquitur: Pœna de-P. Herincx.
bet proportionari delicto: adeoque gravis pœna præ-
supponit gravem culpam: qualis sola est illa, quæ
est peccatum mortale. Quod maximè dicendum est
de pœna mortis aut mutilationis: cùm enim vita &
membra non subsint potestati Reipublicæ, sed solus
Deus sit illorum Dominus, nequit Respublica au-
ferre illa, nisi per modum pœnæ ob culpam gravem.
Eadem autem faciliate, qua non omnino improba-
biliter à Nonnullis (inter quos Navarrus) asseritur
Dostları ilə paylaş: |