Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə112/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   108   109   110   111   112   113   114   115   ...   180

sufficere ad hoc gravem culpam politicam, hoc ip-

sum à Nobis negatur: præsertim cùm sic tolli videa-

tur fundamentum, ex quo adstruitur gravem

culpam in conscientia necessariò prærequiri ad

gravem pœnam spiritualem: ad quam alioquin suf-

ficere similiter videretur per se loquendo gravis cul-

pa politica. Hæc ille, & satis quidem doctè ac

solidè: sed in eo quod ad probabilitatem atti-

net, diversimodè locutus, dum absolutam pro-

babilitatem videtur denegare.

  947. Et quidem quod in cudenda moneta,Circa mo-|netæ pri-|vatam|cussionem|notanda|doctrina.

etiamsi vera, grave peccatum non sit, non vi-

detur ullatenus admittendum, & ita pro eo di-

cendum est urgere graviter Principum volun-

tatem. Est enim manifestum nolle eos mone-

tæ sic cussæ valorem conferre ut ad publicum

usum deserviat; unde non solùm contra eo-

rum voluntatem delinquitur, sed contra mate-

riam ipsam, cujus valor falsò tribuitur, quem

revera non habet, cùm hic à Principum etiam

pendeat voluntate, sicut rerum pretia: licet

aliàs probabilis sententia sit valorem monetæ

non esse juxta libitum Principum constituen-

dum, sed debere esse materiæ aliquatenus ac-

commodatum. Cùm etiam stet posse illos sub

peccato præcipere; nec sit dicendum potesta-

tem istam, numquàm ad actum reduci: hic

certè illud maximè asserendum, ubi adeò gra-

vis est materia, ut quod circa alia vix eveniat,

circa illam exerceatur, ignis inquam suppli-

cium. Si enim interroget quis cur hujusmodi

peccato adeò atrox inferatur supplicium, cùm

tale alijs non sit legibus destinatum? Respon-

deri quidem convenienter non potest, nisi ma-

joris malitiæ reddita ratione. Unde assertio-

nem prædictam non possum non periculosam

pronuntiare: licet apparens aliquod funda-

mentum sit, ex eo quòd non videatur Reipu-

blicæ nocumentum inferri, sed potius commo-

dum, multiplicata pecunia, cujus inopia solet

communiter deplorari. Sub illa enim apparenti

convenientia latent gravissima incommoda,

immò sunt illa comperta. Videatur miraculosa

submersio duorum navigiorum orante Vene-

rabili Virgine Marina, qui pleni moneta cuprea

in Hispaniam veniebant Parte 2. Lib. 2. Cap. 12



col. 2. & 3. Ubi si dicatur pro moneta aurea &

argentea aliam esse rationem. Non quidem

sit satis: in illa enim timeri semper po-

test aliquid vitiosum. Qui enim aurum & ar-

gentum habet facilè potest legitimas pecunias

comparare. Cùm ergo id refugiat, & de cu-

dendis agat, plus vult aliquid, admixtione<-P>

@@0@

@@1@§. IV. Circa obligationem legum &c. 327

<-P>vilium metallorum. Unde suppofitum illud de

veritate pecuniæ est quidem physicè possibile,

sed quod moraliter negandum. Et ut verum

aliquando esse posset, stat contra illud ratio

adducta de repugnante legis voluntate, & ma-

nifesto illam vitiandi periculo, cùm nequeat

peritia illa sine administris constare, unde &Vide Cas-|fiodorum|Lib. 7. For-|mula 32.

ingens illum superveniet incommodum, quod

ante annos aliquot totam pervasit Europam,

& Indias infestavit.

  948. Non ergo circa præfata doctus licetP. Herincx|solidior|doctrina.

Scriptor audiendus, bene tamen citatus alius



n. 173. ubi ita scribit: Si lex pœnam moderatam

apponens non utatur verbis præceptivis, aut æqui-

pollentibus, sed indifferentibus, de quibus nu. 170.

(scilicet volumus, decernimus, ordinamus, statui-



mus, sancimus) patet non adesse obligationem in

conscientia. Similiter si lex tantùm sub conditione

aut disjunctione comminetur aut inferat pœnam

illis, qui hoc vel illud fecerint, aut omiserint, non

obligat in conscientia: quia tunc præceptum non

afficit, nisi ipsam pœnam. Cujusmodi sunt multæ

leges civiles, quæ apponunt pœnam dupli, confisca-

tionem rei, vel similem pecuniariam pœnam, aut

corporalem non ita gravem: ut lex ne merces aut

pecuniæ extra regnum efferantur, ne ligna in silva

communi cædantur, ne ab alijs, quàm à certis mer-

catoribus merces comparentur aut vendantur: ne

vinum in loco privilegiato ematur ab ijs, qui non

habent privilegium: ne quis capiat pisces in flumine

communi, aut venetur in certo loco, & similes, de

quibus prudens judicabit. Hæc ille: qui dum pœ-Quid circa|illam, &|caussam|præcipuam.

nam corporalem non ita gravem ait, alludit ad

suam illam doctrinam, de qua nu. 746. Ergo si

pœna capitis aut mutilationis sit, sub reatu

culpæ mortalis obligabit, etiamsi verbis dictis

proponantur, de quibus idem, & ita regula

illa non videtur generaliter admittenda, sed

cum exceptione dicta, ut ejus possit stare do-

ctrina. Et quod ad casum nostrũ attinet, si quæ

lex fertur, supra rem magni momenti cadat,

& videatur futura inutilis, nisi sub gravi reatu

culpæ feratur: existimandum est graviter obli-

gare, quibuscumque illa verbis proponatur. Si

autem pœnalis sit, & ratione pœnæ utilis vi-

deatur esse futura, quia erga eos versatur, qui

plus pœnam quàm culpam formidabunt, quod

est satis frequens, poterit multorum sententia

sustineri. Circa quod ritè habet illud P. He-

rincx nuper adductum: De quibus prudens judi-

cabit. Circa quod illud est profectò certissimumObservan-|da doctrina|pro praxi.

neminem debere suo arbitratu obligationem

legis depellere, sed magna id consideratione

& consultatione faciendum. Quod & in viris

doctis locũ etiam habet, nisi quæ ad hanc ma-

teriam spectant, habeant satis superque perspe-

cta, & ex principijs apud Doctores fixis, &

saltem probabilibus, valeant verosimiles elice-

re conclusiones. Pro Confessarijs autem id fa-

cit, neminem esse, qui de violata lege non se

accuset. Et tunc rogandus quale putaverit esse

peccatũ, & juxta conscientię qualitatem feren-

dum judicium, quæ erronea esse multoties so-

let. Et periculosum, si dicatur ipsi non esse le-

thalem transgressionem, sic enim in eam faci-

ciliùs incurret, in quo suum est etiam non

leve incommodum, cùm leges valde oporteat<-P>@@

<-P>observari. Monendus ergo ille ut deinceps ob-

servet, dum circa obligationem non consulit.

Cùm enim de violatione se accuset, & circa

illam deinceps vitandam habeat non leve pro-

positum, suæ est conscientiæ dictamini relin-

quendus: sic enim & cum mancipijs agimus

de furtis se accusantibus, ne circa illa effician-

tur Confessariorum indulgentia promptiores,

& ad non licita avidiùs, & periculosiùs sibi &

dominis prorumpant. Et isthæc satis circa Re-

gium Indiarum Consilium.


CIRCA

PROREGES

INDICOS.

Ad Titulum 3.



MUlta circa illos alibi occurrentia discus-

sa, unde & circa illos hoc loco erimus

breviores, pro quibus sit


§. I.

An sit expediens Prælatos Ecclesiasticos esse

Proreges.



949. VIdetur equidem futurum illud ma-Pro Præla-|tis facit|excessus|morum.

gno Indiarum commodo. Quod

enim ad mores attinet, de quibus Cap, 1. quis

dubitet futuros in Prælatis præstantiores? Pro

quo Divus Anterus Pontifex ita scribit Epis-

copis Hispaniæ: Absit ut quidquam sinistrum deCap. Absit|11. q. 3.



his arbitremur, qui Apostolico gradui succedentes,

Christi Corpus sacro ore conficiunt, per quos etiam

Christiani sumus: qui claves Regni cælorum ha-

bentes, ante judicij diem judicant. Sic habetur

11. q. 3. Cap. 14. Id quod in ijs specialiùs videre

licebie$unclear, quos Regia Majestas elegerit, utrique

non impares dignitati. Et honor regis judiciumAttentio|regum in|electione.



diligit. Sic Rex & Vates honoris æquissimus

distributor Psal. 98. v. 4. Ubi licet honor regis

idem sit ac regia dignitas & auctoritas, juxtaPsal. 98.|v. 4.

doctos Interpretes, sensus etiam satis congruus

etiam ille, juxta quem ad honoris impartitio-

nem referendum, ut scilicet rex judicium dili-

gat, quando est honores & dignitates largitu-

rus. Diligat inquam attentionem, & discre-

tionem, sic enim exponit Titelmanus, & estTitelman.

pro eo illud Ierem. 4. v. 2. Et jurabis: Vivit Do-Ierem. 4.|v. 2.



minus in veritate, & in judicio, & in justitia.

Circa quod sic D. Thomas 2. 2. q. 89. arti. 3. in

Corp. Ad bonum autem usum juramenti duo re-D. Thomas.

quiruntur. Primò quidem quòd aliquis non leviter,

sed ex necessaria caussa & discretè juret: &Iudicium|pro jura-|mento.

quantùm ad hoc requiritur judicium, scilicet dis-

cretionis ex parte jurantis &c. Licet de Deo ser-

mo sit, dum sic loquitur Vates communi no-

mine, quid in Regibus exigat voluit manife-

stum. Quòd si in honore ac dignitate qualibet

id est curandum, quid quando illæ & sublimio-

res sunt, & pariter geminantur?


@@0@

@@1@328 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.


  950. Pro eodem facit id, quod incommo-Minor fa-|miliarium|copia, cum|incolarum|incommo-|dis.

dissimum Indicæ nobilitati longa experientia

demonstravit, nō futuros scilicet apud Prælatos

eam famulorũ ac familiarium turbam, qui ad-

venientes Proreges comitantur, & ad officia ho-

noratiora, & lucris opportuniora, alijs relictis &

bene meritis, & indigentibus, eliguntur: Unde

cōmunis & insanabilis dolor, atque tempestas

querelarum. Quæ quidem quacumque regni in

parte timendæ, sed in remotioribus præ alijs,

ad quas, si ægrotare humorum perturbatione

contingat, ægrè poterit remedium pervenire.

Et utinam licet ægrè, perveniat, cùm soleant

humores dicti plagas insanabiles parturire. Co-



mederunt alieni robur ejus. Sic Osee 7. v. 9. QuodOsee. 7.|v. 9.

autem sit robur Ephraim, de quo ibi Dominus,

P. Gaspar Sancius exposuit dicens: Totam regio-

nem opibus & ornamentis exhauriunt. Sic ille. Sic

ergo exhausto robore, quis non videat exhau-P. Sancius.

stas provincias infirmari? Et quæ tunc sanita-

tis spes, quandoquidem infirmitas recuperato

est robore medicanda, & quæ exhauriuntur,

numquàm sint ad corpus, ex quo sunt extracta,

reditura?

  951. Ab uxoribus & filijs sua etiam quan-Vxorum &|filiorum ex-|clusa cala-|mitas.

doq́ue calamitas, de quibus dictum Cap. 2.

Uxores & filios scimus viris & parentibus di-

tiores in Hispaniam redijsse: quibus & fuere

qui Salomonicum illud adaptaverint Proverb.

30. v. 15. Sanguisugæ duæ sunt filiæ dicentes:Prov. 30.|v. 15.

Affer, Affer. Unde & cuidam ex hujusmodi im-

positum nomen, Que me trae? quia in ejus ore

dominæ id frequens, cùm de volentibus ip-

sam invisere certior reddebatur: Quid mihi af-



fert? & ut sua plures laude non fraudemus &

modestissimas, & hujusmodi in affectibus tem-

peratas; cùm ad obtinendam virorum gratiam

ea sit facilis & validior via ab ipso mundi ex-

ordio infeliciter comprobata, auro illa & ar-

gento complanatur: ut dici quàm verissimè

possit, quod apud eumdem Cap. 31. v. 29. Mul-31. v. 29.

tæ filiæ congregaverunt divitias. Et de aliqua: Tu

supergressa es universas. De qua in Hispaniam

remittenda scio deliberasse virum Christianis

dotibus ornatissimum: quod tamen executio-

ni mandatum non est, Deo res aliter dispo-

nente.

  952. His addendum quòd in Prælatis radixEt avaritiæ|sordes.|1. Tim. 6.|v. 10.



omnium malorum cupiditas. 1. Timoth. 6. v. 10.

minùs timeri possit, unde & non erit locus ve-

nalitatibus officiorum frivolis aliàs titulis ob-

velatis, cùm sit tamen ratio agendi in illo sta-

tus splendore perspicua. Neque artes aliæ pro

cumulandis lucris suberunt utentibus indeco-

ræ. Quid enim faciunt sordes animorum in splen-Cassiodorus|Lib. 4.|Epist. 39.

dore natalium? ut Theodoricus ore Cassiodori

locutus post adductum D. Pauli locum, de quo

nuper, & Theodadum regiæ stirpis magistra-

tum ad restitutionem possessionis cujusdam

compellentis, in cujus ablatione sordes depre-

hendit, quas malorum omnium radix avaritia

congerit, etiamsi circa pretiosa versetur, quæ

sunt in splendore natalium fædiores. Fiet &

inde ut Rex non teneatur ingentia stipendia

conferre, cùm Prælati satis superq́ue ha-

beant, unde possint & sibi, & familiæ, ac

pauperibus providere: quibus competenti ali-<-P>@@



<-P>quo adaucto subsidio, id quod splendoris ad-

ditur, poterit rationabiliter sustineri.

  953. Pro eodem præclara exempla succur-Ab exem-|plis.

runt utroque in Orbe notissima, de quibus

possunt Valentia, Neapolis, Panormum, Me-

xicum, & civitates aliæ contestari; sicut &

Compostella, cujus Gubernator licet titu-

lum Proregis non habeat, prærogativis tamen

proregalibus decoratur. Ubi & ex praxi circa

Præsides Regalium Audientiarum sumi etiam

comprobatio potest; cùm videamus illis viros

Ecclesiasticos adhiberi, ut ex minori ad majus

non leve fieri possit argumentum, ubi de pro-

portione agitur in dignitatum connexione ser-

vanda. Et speciale ut aliquid in hac generalita-

te dicamus, habet Novæ Hispaniæ Regnum,

sorte quidem felicissima, Proregem Excellen-Singulare|D. Payi de|Ribera.

tissimum Dom. D. Payum de Ribera, Illu-

strissimum pariter Archiepiscopum Mexica-

num, ea in utroque munere excellentia præ-

fulgentem, ut desiderari nihil majus possit,

quin etiam & æquale, si ex præteritis & præ-

sentibus ad futura, prudens sit auguratio de-

ducenda. Circa quæ libens excurrerem, nisi me

hoc onere, levi licet, nuper levasset illustris

Dominus Doctor P. Didacus Andreas Rocha,Dom. P.|Didacus|Rocha lau-|datus.

Criminum Quæstor, & Iudex in Regia Can-

cellaria Limana, & post hæc scripta jam Sena-

tor, sua in Epistola gratificatoria præfato Præ-

suli & Proregi, in qua, quæ illius est & ele-

gantia, atque eruditio, summa cum pietate &

veritatis amore connexa, illius præmittit elo-

gium; quod meo voluit subjectum esse judicio,

& probavi, & laudavi, probaturus sæpiùs, &

identidem laudaturus. Vivat utinam & Eccle-

siæ, & Regno, & Regi, & orbi, quem non

minùs egregijs lucubrationibus, quàm morum

splendoribus pergit illustrare, ut Horatianum

aliquid cum brevi legat auctario:


Et bonus, & sapiens, & nobilis, & generosus,

  Vnus erit Prorex, Præsul & unus erit?



Vnus erit certè; non hæc ad munera plures,

  Vnus erit PAYVS, non habet ille parem.


  954. Et hæc quidem pro Prælatis faciunt,Quid pro|parte ad-|versa &|imprimis|ingens la-|bor.

ut eis convenienter possit dignitas Proregis at-

tribui; jam quid pro parte adversaria militet

oportet videamus, & in primis illud Cassiodori

verissimum Lib. 6. Form. 7. ubi ita scribit:



Quando duarum dignitatum gloriosa quidem cura,Cassiodorus

sed & laboriosa custodia est &c. Id quod in digni-

tatibus, de quibus agimus, specialiùs apparet,

cùm sint illæ præ alijs operosæ, & integrum

hominem earum quælibet sibi debeat vendica-

re. Et quod ad Proregem Indicum spectat est

sanè compertum; sunt enim plura quàm alijs

ad eorum curam spectantia, ut ipsi solent in-

genua cum querela testari. Quod & de Præ-

latis non aliter sentiendum; quorum diœceses

amplæ, & pro diversis gentium statibus culpæ

multiplices; cùm non deceat eos illis sepositis,

genio turpiter indulgere. Forma facti gregis ex1. Pet. 5.|v. 3.



animo. Sic eorum primarius post Christum &

magister & pastor, 1. Petri 5. v. 3. Forma in-

quam ex animo, id est, forma, quæ instar ani-

mæ sit: & ita operationibus vitæ semper in-

cumbens, à quibus cessasse, mori est ejus spira-

mine destitutum.


@@0@

@@1@§. I. Proreges Indici an Ecclesiastici &c. 329


  955. Deinde (quod & ad nuper dictaVisitationis|obligatio.

etiam spectat) inter præcipuas Prælatorum cu-

ras, quæ ad visitationem pertinet quantum ur-

geat, ipsis non potest non esse perspicuum, de

qua Tomo 2. Tit. 13. n. 63. Circa quam Vene-

rabilis Dom. Turibius Mogrobejo Archiepis-

copus Limanus ita sedulò intendit, ut mira de

ipso hac in parte referantur. Quod cùm ita

fuerit, à Congregatione Sacrorum Rituum,

apud quam de ipsius publico cultu agitur, jus-

sum diligenter inquiri, sicut & circa Synodo-

rum celebrationem: meritissimò arbitrante

Sanctitatem Prælatorum sine illa, dum legiti-

mè impediti non sunt, minimè posse consta-

re. Ubi obvia est responsio de impedimento le-

gitimo, tale siquidem æstimari debet, quod à

Regia descendit voluntate. Atqui hoc caussæ

præsenti non videtur suffragari. In primis enim

modestæ possunt excusationes obtendi, quibus

multoties Regia observantia consentit. Dein-

de ut demus legitimum esse impedimentum,

disputatio ista ad Regem ipsum dirigitur, cùm

quæratur an sit conveniens Prælatos fieri Pro-

reges, & consequenter an expediat visitatio-

nem, tantoperè ipsorum conscientias urgen-

tem impedire. Ad quod dici potest utilitatem

hujusmodi regiminis præponderare posse visi-

tationis utilitati, quia & in ea non solùm tem-

poralis convenientia vertitur, sed etiam spiri-

tualis, ad quas sine immunitatis violatione po-

test se Regia potestas extendere, & quæ ab ipso

derivatur, & specialiter ob prærogativam Pa-

tronatus. Quod quidem ita reverà eveni-

re potest: sed in casus contingentia id at-

tentiùs perpendendum; quia difficile appa-

ret ad eos urgentiæ terminos veniendum;

ubi & Pontificia oportet conniventia suffra-

getur.


  956. Prætereà alienum sanè videtur à Prę-Ex impli-|cantia offi-|ciorum, &|Prælatorum|conditione.

latorum statu civilibus caussis se penitus im-

miscere: penitus inquam, quia, ut dicebamus

nuper, Proregale munus totius hominis adhæ-

sionem exquirit, ut quodammodò Prælatum

se oblivisci debeat, qui Prorex est non tantùm

nomine, sed re, & veritate futurus. Pro quo

celebris est D. Pauli sententia Timotheo scri-

bentis & discipulo & Episcopo: Nemo militans2. Tim. 2.|v. 4.

Deo implicat se negotijs sæcularibus, ut ei placeat,

cui se probavit. 2. Tim. 2. v. 4. Ubi Nicolaus

Pontifex legit Implicet, & ita scribit: CùmCap. Re-|prehensibi-|lis 23. q. 8.



militum Christi sit Christo servire: militum verò

sæculi; sæculo, secundùm quòd Scriptum est; Nemo

militans Deo implicet se negotijs sæcularibus. Quòd

si sæculi milites sæculari militiæ student; quod ad

Episcopos, milites Christi, nisi ut vacent orationi-

bus? Sic ille, & habetur in Cap. 19. 23. q. 8.

scribebatq́ue Ludovico & Carolo Galliæ regi-

bus, sui eos officij admonens, ut non debeant

Episcopos ab ijs, quæ ipsorũ sunt muneris im-

pedire. Et quidem inter sæcularia negotia illud

ante alia Episcopos dedecere conspicuum est,

quod ad armorum spectat tractationem, de

quo ibidem Pontifex. Et D. Ambrosius. Ar-



ma Episcopi lachrymæ sint & Orationes ut Quæst.D. Ambro-|sius.

eadem ante Can. 1. Cùm tamen necessarium sit

Proregem ab hac se tractatione non penitus

expedire.
@@

  957. Est etiam consideratione dignissimumEx amabi-|litate neces-|saria Pasto-|ribus.

debere Episcopum suis se ovibus amabilem ex-

hibere, id quod titulus non vanus futurus Pa-$unclear

storis ostendit piam solicitudinem præse fe-

rens, aut solicitam pietatem, cujus se Christus

primarium producit exemplar. Pro quo D. Pe-

trus Chrysologus Sermone 6. circa Psalmum 99.

ita scribit, Sicut militem tuba terribilis producitD. Petrus|Chrysolog.


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   108   109   110   111   112   113   114   115   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2025
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin