ad bellum, sic oves ad pascua dulcedo jubilationis in-
vitat. Bellandi ergo fremitum pastorali lenitate
mitigare convenit, ut gentes tam mitis gratia sal-
varet, quas diu peremerat feritas naturalis. Hinc
est quòd oves suas Petro vice sua ut pasceret, adIoan. 24.|v. 15. & 16.
cælum remeaturus commendat. Petre, inquit, amas
me? pasce oves meas: & ut tenuia redditus pri-
mordia non cogeret potestate, sed pietate portaret,
repetit: Petre, amas me? Istis agnis collega
pastoris Petri Paulus, piè pastu plena lactis u-
bra porrigebat, dicendo: Lac vobis potum dedi, non
escam. Sensit hoc Rex beatus, & ideò pro balatu1 i$unclearCor. 3 v. 2|Psal. 22.|v 1.
clamat: Dominus pascit me, & nihil mihi deerit
&c. Quæ cùm ita sint, ex ijs habetur in Præ-
latis Proregibus non posse, ut opus est, pasto-
ralem dulcedinem amoris in ovibus validissi-
mum irritamentum inveniri. Prætorialis enim
cohors pro foribus excubans difficilem tenuio-
ribus reddit accessum, & pastoralem quodam-
modo absorbet aspectum laicalis ille & contra-
rius prorsus apparatus. Quibus accedit officio-
rum honorabilium, & pro lucris captandis ex-
optabilium distributio: pro quibus cùm con-
currant plurimi, nec possit omnibus fieri satis,
suo frustrati desiderio, & fervidiore conatu,
Proregi redduntur infensi, ex ovibus redditi
lupis ferociores, ponentes in cælum os suum,
dum in Pastorem etiamsi moribus sit cælesti-
bus non verentur blaterare.
958. Et quid ad hæc? Aut quantum autQuid pro|conclusione.
quale judicium meum, ut in re adeò & gravi
& ambigua, debeat ab eis, quorum interest, su-
prema decisio, aliquantulum æstimari? Ne
verò incassum laborasse videar, id quod pro
parte est negante positum, arbitror ita urgere,
ut nonnisi necessitate aliqua cōpellante ad ex-
trahendas è suis sedibus res, quas illis altissima
providentia concessit, sit veniendum, ne im-
prosperis successibus regnorum tranquillitas
exponatur. Alia est ratio rerum sæcularium, aliaD. Leo|Magnus.|Epist 54.|Cap. 3.
Divinarum, ut scribit Divus Leo Marciano
Imperatori, & habetur in 3. parte Concilij Chal-
cedonensis. Ex quo fundamento statuit inter
Laicalem & Ecclesiasticam potestatem re-
movendam confusionem, ut unaquæque intra
suos se contineat terminos divinitus præfini-
tos, sicut & in ipsis Ecclesiarũ inter se terminis
docet esse servandum, Anatolio Constantino-
politano Antistite eo in genere culpabili gra-
viter reprehenso. Quod autem de necessitate
dictum potest ex eo, quod in præfata Epistola
Sanctissimus habet Pontifex, luculenter com-
probari. Cùm enim ita sit firmum, quod ab
ipso est dogma stabilitum, ut alia sit ratio re-
rum sæcularium, alia Divinarum: quo nomine
Ecclesiasticas comprehendit, unde neque Im-
peratori licet earum tractatum usurpare. Quod
quidem probè ipse Marcianus agnovit, unde
à condendis legibus etiam in Ecclesiasticorum<-P>
@@0@
@@1@330 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>utilitatem futuras religiosissimè temperavit, de
quo in 1. part. citati Concilij Act. 6. Cùm ita
inquam sensus utriusque consentiat, sic tamen
in præfata Epistola illius Auctor Imperatorem
allocutus: & ideò sciens gloriosam ClementiamIdem ut ne-|cessitati|cedat.
vestram Ecclesiasticæ studere concordiæ, & his,
quæ pacificæ congruunt unitati, pijßimum præstare
consensum, precor, & sedula suggestione vos obse-
cro, ut ausus improbos, unitati Christianæ præcipuè
co$unclearntrarios, ab omni pietatis vestræ abdicetis assensu,
& fratris mei Anatolij nocituram ipsi (si perstite-
rit) cupiditatem salubriter comprimatis. Hæc ille,
Imperatori circa Anatolij comprimendos au-
daces impetus plenam tribuens potestatem:
quia scilicet ita illorum temporum necessitas
exigebat; cùm & illa frequenter cogat brachij
sæcularis auxilium implorare: quod è converso
dici potest accidere in electione, de qua agi-
mus, ubi quodammodo brachij Ecclesiastici
auxilium imploratur. Nisi dicamus velle Reges
nostros sic Ecclesiasticas honorare personas,
quos Catholicæ pietatis respectus æquissimum
est recognitione humillima prosequamur. Et
sic cùm scripsissem, ecce inopinata catastrophe,
Peruvianus emicuit Prorex Illustrissimus DD.
Melchior de Liñan & Cisneros Archiepisco-
pus Limanus: à cujus cælesti indole amplissi-
mum hoc regnum prospera omnia generali
cum plausu pollicetur. O utinam nullus sit
Satan, neque occursus malus, sed gloriosa au-
spicia felici exitu coronentur. Quod non ita
accidisse Excellentissimo, & erga utramque
Majestatem fidelissimo prædecessori, dole-
mus.
959, Ubi & dubitatum ab aliquibus an inCirca præ-|lationem|ritulorum,|& quid pro|Prorege.
Prælato Prorege, proregalis titulus debeat
præcedere, & consequenter qui illi respondet
Excellentiæ, ut dicendum sit quoties compella-
tionis occurrit occasio, Excellentißimus & Illu-
strißimus, aut potiùs è converso. Et primum
quidem Proregi placuit, fortè ut dignitatem
suam tueretur, cui in publicis actibus & sedes,
& priores obsequiorum observantiæ deferun-
tur. In mensa quidem si concurrant, ut ali-
quando vidi, dextrum latus Prorex, sinistrum
Archiepiscopus occupabat. In Ecclesia Pacem
Proregi Diaconus confert, Prælato Subdiaco-
nus; & Concionator honorariam salutationem
priùs ad illum dirigit, & deinde ad istum. In
concursu ad Festa Prælatus ut inchoentur offi-
cia Proregem expectat; cùm tamen Prorex
non ita cum Prælato se gerat, unde ob expe-
ctationem dictam, quam quidem est Prorex
suspicatus, non inchoatis officijs, quod qui-
dem alia ex caussa accidit, molestè tulit, & sine
admonitione noluit defectum hujusmodi per-
transire. Sic & alia; neque id mirum cùm ra-
tione sublimis dignitatis Regiam repræsentet
Majestatem, sitq́ue aliquo modo alter ipse, ut
Jurisperiti loquuntur.
960. Sed quidem quidquid aliàs sit, in pun-Pro Eccle-|siasticis de-|cernitur.
cto, de quo agitur, prior locus debet concedi
Prælato, quod ex eo in primis ostenditur, quia
ipsius titulus est dignitatis ordinariæ, & ut sic
loquamur, per sestantis, cùm alia adventitia,
accessoria, & quasi accidentoria sit respectu
principalis: unde potest adesse & abesse sine<-P>@@
<-P>illius, ut loquuntur Philosophi, corruptione.
Inde est, ut & Reges ipsi Proreges suos priùs
suis in rescriptis compellent titulis, Duque,
Conde, Marques, Principe, mi Virrey, ut passim
occurrit. Et idem observatur in superscriptioni-
bus litterarum. Licet autem Cardinalatus ad-
ventitius esse soleat, primo tamen loco ea di-
gnitas nominatur, quia Pontificiæ proxima,
cui tamen honorifici aliundè tituli solent ad-
necti, ut apud nonnullos Scriptores occurrit.
Eminentissimum & Reverendissimum vocat
æterna dignissimum memoria Dom. Baltassa-
rem de Sandoval y Moscoso Cardinalem &
Archiepiscopum Toletanum P. Eusebius Nie-
remberg in Dedicatoria Tomi 4. Virorum illu-
strium S. I. Illius dignissimum Successorem
Dom. Paschalem Aragonium, Excellentissi-
mum ob Neapolitanam gubernationem P. Fr.
Thomas de Riera Augustinianus in editione
Summæ Mag. Ioannis Antonij Bacò ab ipso correcta
& aucta. Titulus Clarissimi Principis à D.
Quintanadueñas Cardinalitio præscriptus To-
mo 2. Singularium, omitti potuit eo loco, unde
& error typographicus irrepsit, ubi minimè
illi futurus esse locus videbatur.
961. Argui etiam pro Episcopali tituloVrgetur|probatio ex|sacra digni-|tate.
deinde potest ex eo quòd in Sacro Missæ Ca-
none nomini Regio præponitur, sicut & Pro-
regio in Collecta privilegiali, licet pro eo
omittendo jam extet à Superiori potestate
mandatum. Id autem proptereà sic statutum,
quia Episcopalis dignitas sacrum quid est, sicut
& nomen, unde & meretur pręlationem. Neque
dici potest id ita dispositum pro sacris officijs.
Id enim non satisfacit, nam ex ipsis officijs sa-
cris arguimus: & cùm in illis ita accidat, ex
eo ritè & rectè colligitur quomodo sit extra
illa procedendum. Si dicas rationem istam ni-
miùm probare, cùm constet Proregem in mul-
tis præferri, juxta dicta n. 959. Contra est, nam
quidquid aliàs sit ob Regiam repræsentatio-
nem, in eo, de quo agimus, non est cur sit ad-
mittenda prælatio, cùm nihil circa personam
fiat, cujus in publico oportet auctoritatem ac-
curari, ob respectum dictum. Ubi autem præ-
latio introducta non est, Ecclesiastica debet
consuetudo servari. Et ita quidem factum ab
Illustrissimo Acacio de Velasco nondum Epis-
copo erga Dom. Fr. Petrum de Urbina Archie-
piscopum Valentinum aliquamdiu Proregem.
licet cum eo loquens Excellentiæ tantùm ti-
tulo usus, quod, si meum quidquam valeret ju-
dicium, deberent hi Domini, præsertim Reli-
giosi recusare. Video autem alios omnem Epis-
copalis tituli usum ablegasse: sic enim P. An-
tonius de Escobar & Mendoza in volumine 4.
Problemat. disquisitionum. Et P. Andreas
Mendo in Statera opinionum benignarum erga
clarissimum Archipræsulem Compostellanum,
Galleciani Regni Gubernatorem, Dom. Pe-
trum Carrillum de Acuña, solius enim Excel-
lentiæ titulo erga eum usi. Contra quos, &
alios Curialium peritos urbanitatum; cùm ne-
gotium istud non admodùm ad conscientiam
pertineat, non oportet diutiùs, & ferventiùs
litigare. Unde ad alia.
@@0@
@@1@§. II. Circa Proregum Commercia. 331
§. II.
Circa Commercia Proregum Indicorum.
Ad Cap. 3.
962. QUæ dicta ibi, si observentur, pote-Quid circa|commercia|dolendum.
runt equidem illi conscientias suas
in tuto collocare. Sed ea quandoque videmus,
ut humeros arctare cogant, & quomodo à Chri-
stianis & pijs fiant Principibus admirari. Et
supervacaneum quidem reputo circa multa ex
illis instituere quæstiones, cùm sit meridiana
luce clarius ea non licere, sicut & septimum
Decalogi præceptum obligare. Circa quæ &
alibi dixi, essetq́ue maximus cordi meo dolor,
si ijs accideret, quod de Herode Divi Marci ha-
bemus narratione compertum. Herodes enim me-Marci 6.|v. 20.
tuebat Ioannem, sciens eum virum justum & San-
ctum: & custodiebat eum, & audito eo multa facie-
bat, & libenter eum audiebat. Marci 6. v. 20. &
quid audisse, & multa fecisse profuit, omisso
eo, circa quod clamor ille cælestis tubæ tanto-
perè personabat: Non licet tibi habere eam. Fo-
veantur pia, religiosa promoveantur, & sacra-
mentorum frequentia conscientiæ ostendatur
integritas, Christianisque exemplis ad imita-
tionem populus provocetur. O quàm illa lau-
danda! Sed quàm dolendum, si hæc mul-
ta sint, non omnia, errante calculo cir-
ca justitiæ inviolabilem æquitatem? Si ab in-
vitis extorquentur pecuniæ, reddendæ quidem
cum præmio, invitis tamen, & eo in contractu
lucraturis parùm, multùm perdituris? Si mer-
cium quarumdam recollectio urgetur, ut lu-
cretur unus, quod erant plurimi lucraturi? Si
verò etiam inducantur illæ asportatæ aliundè,
magno cum incommodo mercatorum? Sic cla-
mat Joannes, si enim ille vox clamantis in de-Ioan. 1.|v. 23.
serto. Joan. 1. v. 23. Id est clamans, ut habet
Arabicus, & plures exponunt Interpretes. Et
ubique est vox clamantis legis divinæ & hu-
manæ: Non licet tibi habere eam, quam injustisLegesut cla-|ment.
modis aut exquiris pecuniam, aut retines. Et
Joannes quidem interfici potuit, unde & ejus
voci silentium imponi. Vocem autem legis
nulla est interficere valens, aut silere quæ
faciat imperiosa potestas. Pius Secundus acer-
rimi vir ingenij, referente Platina, ita de legi-
bus sentiebat, ut licet valde convenientes sint,
in plebem tantùm vim habeant, in potentes mutæ
sint. Censebat ergo ille leges vocales esse, sed
potentium obmutescere surditate. Quod licet
verùm bono in sensu sit, de clamore tamen di-
vinarum legum non licet dubitare: ideò enim
cum clamore buccinæ decalogus intimatus.
Clangorq̃; buccinæ vehementiùs perstrepebat. ExodiExodi 19.|v. 16. & 19.
19. v. 16. Et inferiùs: & Sonitus buccinæ pau-
latim crescebat in majus, & prolixiùs tendebatur.
v. 19. ut esset documento sonitum hujusmodi
futurum prolixum, neque cum legis promul-
gatione finiendum, ut scilicet semper, ubique,
& ab omnibus, auribus interioribus audia-
tur.
963. Ubi illud juvat inquirere, an uxorumAn liceant|uxorum in-|terventione.
interventu præfata fieri queant? Ubi quidem<-P>@@
<-P>si ea, de qua citato in Capite dictum, modera-
tio servetur, non gravabimur connivere. Si au-
tem in manifestam injustitiam degeneret, neu-
tiquàm admittendum, non solùm respectu il-
larum, sed virorum, neque enim illi dissimula-
re possunt, neque credibile est ijs inscijs, quæ
sunt tanti momenti tractari. Estq́ue illud pe-
nitus exploratum, ad extorquendas pro com-
mercijs ineundis pecunias non minùs suis viris
uxores esse potentes: timentur enim & illæ,
quarum nequeunt innoxiæ haberi repulsæ. No-
ta illa excusatio Adami exprobranti Domino
inobedientiæ pravitatem. Mulier, quam dedistiGen. 3. v. 12
mihi sociam, dedit mihi de ligno, & comedi. Genes.
3. v. 12. Sed quæ venia indigna, stante in eo
erga uxorem divinitus tradito dominatu. Circa
quod sic D. Joannes Chrysostomus homil. 17.
in Genesim: Videntur hæc quidem defensionemD. Chrysost.
quamdam præseferre, sed prorsus venia carent.
Qua enim venia dignus es, inquit, qui mea præcep-
ta oblivisceris, & quod mulieris datum meis verbis
præferendum putas? Majorem enim fidem mandato
meo te habere oportebat, & non solùm ut tu ipse ab
esu caveres, sed & ut mulierem doceres peccatorum
magnitudinem. Caput enim es mulieris, & propter
te illa producta est: tu autem ordinem invertisti,
& non solùm illam non correxisti, sed & ipse simul
abreptus es. Et post multa alia sic de suo ille:
Audiant viri, audiant mulieres: & illi quidem ut
ne ferant mala consulentes: hæ autem ut ne talia
consulant (aliàs Confidant.) Nam si hic culpa in
mulierem rejecta, nullam veniam assecutus est, qua-
lem quis haberet veniam dicens: Propter uxorem
hoc & hoc peccavi, & hoc & hoc feci. Ea enim de
caussa sub tua potestate facta est, & Dominus ejus
pronuntiatus es, ut illa tibi pareat, & nō caput pedes
sequatur. Verùm non rarò videmus contrarium, ut is,
qui suo ordine caput esse deberet, neque pedum or-
dinem servet; & ea, quæ in pedum loco est, in ca-
put constituatur. Hæc Doctor Sanctus, concio-
nando quidem, sed ut Theologiæ profundus &
irrefragabilis magister, ad juris divini & hu-
mani normam locutus, ut & nos loquimur, ne
quis absurdè objiciat, dum sic agimus, Theo-
logicum rigorem non attendere, ut concionari
potiùs, quàm Theologum agere videamur.
Non enim ex ijs erat Theologis adductus nu-
per, qui alia pro Scholis, alia pro suggestu ap-
paranda censeret, subtilia quidem, levia, & quæ
qui solida amant, gravia, & matura despiciant,
irrideant, & quandoque etiam execrentur.
Semper ille Scripturæ Sacræ inhærens litteræ,
& ita inhærens fonti veritatis, eo felicitatis
gradu, quem ex Sacrorum Oratorum classe
nullus alius assecutus. Pro filijs pari utere dis-
cursu.
964. Est verò in præfatis Principibus illudInanes ex-|cusationes|pro violata|justitia.
pro firmando liberiori modo procedendi per-
fugium, ridiculum sanè videri, si viri tales Hi-
spaniam deserere, longos, molestos, & pericu-
losos, novosque terrarum insalubrium tractus
obituri credantur, sine magni alicujus commo-
di expectatione, neque Regem eos velle ut
veniunt redituros, à quibus donativa solet satis
pretiosa recipere, de incrementis lætus, quibus
splendorem domus & familiæ adaugent, quod
in Regum ipsorum gloriam constat redundare.<-P>
@@0@
@@1@332 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>Unde & credendi sunt contractibus annuere,
& dispensare pariter in multis, circa quæ alij
arctantur legibus, & pœnis, si transgredi con-
tingat, constringuntur. Sed quidem ut hoc ve-
rum, aut saltem tolerabile sit, id tantùm ex fa-
vorabili eo habetur discursu, ad ea se posse
Proregum licentiam extendere, ad quæ & Re-
gum Christiana concessio, aut non damnanda
permissio: ubi autem de sacro justitiæ imperio
agitur: si violari contingat, nihil ibi de Regis
permissione suffragari potest, cùm manifesta in
ipsum committatur injuria. Pro quo sic Cas-
siodorus Lib. 3. Epist. 15. nomine Theodorici:Cassiodorus
Injuria quidem nostra est, læsa justitia. Sic rex
hæreticus. Quid ergo dicere oporteat excel-
lenti prærogativa Catholicum? Sint ergo lu-
cris Proreges Indici, quæ habere satis ingentia
possunt, sed servata justitia, contenti. Magna
ipsis messis à Regia liberalitate conceditur,
metant, colligant, sed minimè falce missa in
messem alienam à fidelibus vasallis multo su-
dore paratam. Et de restitutionis obligatione
dictum citato Capite, & in Auctario, ubi & be-Tomo 1.|Parte 3.|Sect 21.|& 22.
nignè cum sic agentibus actum, quantùm re-
rum circumstantiæ patiantur. Et in hac gene-
ralitate, quod de navi, quæ dicitur de permisso,
dici poterat, continetur, de qua in eodem Capi-
te, videndum enim an in ejus transmissione
justitia violetur, & violari quidem non erit
difficile deprehendi, si consideratio competens
adhibeatur, & locum non esse opinionibus pa-
riter comperietur. Ad quæ quidem potest do-
ctrina n. 962. quæ huc vergit, aptari.
§. III.
Circa munerum acceptionem.
Ad Cap. 4.
965. MUlta ibi & alibi circa munera, &Pro doctri-|na tradita|circa mune-|ra stat|Auctor.
solidis, ut reor, fundamentis robo-
rata, ut plura in eo genere desiderari non posse
videantur. Et dictis quidem sto, ne reus arguar,
aut violatæ, aut interpollatæ veritatis. Mi-
cheæ 3. v. 9. 10. & 11. Audite hoc principes do-Micheæ. 3.|v. 9. & seqq.
mus Iacob, & judices domus Israel: quia abomina-
mini judicium, & omnia recta pervertitis. Qui
ædificatis Sion in sanguinibus, & Ierusalem in ini-
quitatibus: Principes ejus in muneribus judicabant
&c. Quæ adducens P. Licinius à S. Scholasti-
ca in Iustitia Christiana, libello verè aureo pag.Licinius à|S. Schola-|stica.
449. ita scribit: Tres sunt dotes veri Prophetæ
Domini, sicut & Doctoris: fortitudo, ne blanditijs
aut muneribus emolliatur & capiatur: judicium seu
rectitudo animi ad discernendum verum à falso, &
virtus, id est, animi constantia & robur cum effi-
cacia sermonis, cui nullus poßit resistere, ut dicitur
de Elisæo: Nec superavit eum verbum aliquod: His
potißimum indigent, qui contra Magnates, Prore-
ges &c. debent loqui. Sic ille. Censet ergo præ-
fata Prophetæ verba ad Magnates, & Prore-
ges pertinere, & tunc maximè, quando Pro-
reges sunt Magnates, ut in Indijs quandoq́ue
accidit, & scio multis displicuisse, quia libe-
riùs agunt, plures secum afferunt, nobiles de-<-P>@@
<-P>spiciunt, corradunt plura, & perfunctorium ha-
bent syndicatum.
966. In illis ergo Deus ore prophetico duoÆdificare|in sanguini-|bus ut stet|in Proregi-|bus.|P. Gaspar|Sancius.
illa conjungit & carpit, ædificationem in san-
guinibus, & munerum acceptionem, ex ijs
etenim illa, quam P. Gaspar Sancius cum D.
Hieronymo, & alijs ita exponit: Hieronymus,
cui frequentes alij subscribunt in Sione ædificata
domos intelligunt, quas sibi ac suis principes & ju-
Dostları ilə paylaş: |