Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə115/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   111   112   113   114   115   116   117   118   ...   180

in quæstionibus de probabilitate. Licet enim

rogatus à Prorege Assessor, & respondens jux-

ta receptam communiter sententiam, pro qua

ipse stat, nullum suo responso nocumentum

inferat, cùm sit expediens Proregem juxta il-

lam judicare. Nihilominùs necessarium est

Proregem plenè esse instructum, cùm abso-

lutè judex sit; nisi ipse ita sapientiæ & inte-

gritati, de illis satis conscius fidat, ut quod

Assessor dixerit, pro oraculo ipsi sit, unde ab

ejus numquàm sit judicio recessurus.

  974. Juxta dicta ergo nulla est inter duoNumquam|stare ut ali-|quis contra|probabilio-|rem opinio-|nem, cui|assensum|præstet ope-|retur.

asserta compugnantia, de quibus suprà. Cum

obligationibus siquidem prædictis circa opi-

nionum probabiliorum, & receptiorum am-

plexum stat posse aliquando minùs probabi-

lem judicem amplexari. Ubi cum distinctione,

& declaratione ampliori oportet incedere. Qui

enim secundùm propriam sententiam judicat,

semper etiam judicat juxta probabiliorem.

Nullus enim majori probabilitate alicujus sen-

tentiæ cognita, potest oppositæ assensum præ-

stare, ut alibi ostendi, & ratio videtur manife-

sta: Nam cùm sentio aliquid ita esse, & verum

judico, ut in assensu probabili contingit; con-

sequenter judico oppositum non ita esse, & ita

falsum. Atqui implicat ut falsum judicem, &

pariter majus fundamentum veritatis esse pro

illo, ut debet de magis probabili affirmari. Ne-

que est eadem ratio de electione minoris boni

in conflictu melioris, quod eligi quidem potest

ex imperio voluntatis, juxta probabilissimam

sententiam. Nam licet voluntas imperare pos-

sit assensum respectu opinionis, quia non est

sufficiens vis in objecto ad necessitandum intel-

lectum ob illius obscuritatem, sicut non est

sufficiens vis in bonis particularibus ad necessi-

tandam voluntatem: non est tamen vis in illa

ad imperandum in casu nostro, quia in eo est

specialis repugnantia, ut vidimus, genus scili-

cet quoddam contradictionis ex eo consurgens

quod intellectus necessitari nequit cōtra aper-

tam veritatem: in casu autem præsenti, licet

objectum, de quo agitur, non sit evidens, est

tamen evidens probabilitas, unde & clarè di-

gnoscitur majus esse in sententia probabiliore

fundamentum veritatis, & ex eo id sequitur,

quod diximus compugnantia inquam illa as-

sensuum. Et ut demus majorem probabilita-

tem non cognosci evidenter, evidenter tamen

apparet talis, & ita eumdem producit effectum;

quandoquidem majus fundamentum pro veri-

tate adesse judicatur. Stet ergo semper proba-

biliorem sententiam, quam quis amplectitus

absoluto assensu reputari. Potest autem quis<-P>


@@0@

@@1@336 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.



<-P>sine assensu dicto probabilem, & probabilio-Secus si ju-|xta alterius|assensum|operetur.

rem sententiam judicare: & tunc juxta minùs

probabilem operari, quia ex eo repugnantia

nulla emergit, ut aliàs dictum, & juxta satis

probabilem sententiam idem de judicibus pro-

nuntiari, quod ex professo ostensum Tomo 2.



Auctarij contra P. Antonium Perez. Et juxta

id locuti sumus citato nu. 65. probabilitate tan-

tùm ostensa, ut gravamen conscientiæ, de quo

ibi à Proregibus posset removeri. Unde etiam

umbra etiam contrarietatis exclusa. Et ju-

xta priorem procedendi modum, cum as-In quo sensu|stare ali-|quomodo|prius possit.

sensuvidelicet opinativo, dici aliquomodo po-

test operari quempiam juxta minùs probabi-

lem opinionem, quatenus illa, contra quam

agit communiter probabilior reputatur, & plu-

res pro se habet Auctores: qui quidem licet

probabilitatem conferant, extrinseca tantùm

est: unde contra intrinsecam nequeunt præva-

lere, quam quis in opinione, quam sequitur

contra illos, potest deprehendere. Sicut enim

dicitur Conscientia mille testes: ita & intima

rei penetratio multis est potior testibus, cùm

possit contingere ut multi non plus videant

quàm unus, sicut in visu corporeo contingit,

si quis ceteris visum habeat acutiorem.

  975. Neque semper necessarium est ut adDoctrina|amplior|circa proba-|bilitatem|intrinse-|cam, &|extrinse-|cam.

sequendam opinionem minùs probabilem in

sensu dicto, plus quispiam fundamentum pro

ea occurrens penetret, ut nullus alius penetra-

verit: cùm sufficiat ad assentiendum ipsi id vi-

disse, quod alij, etsi pauciores, ante ipsum per-

viderunt. Ubi & auctoritas conducere multùm

potest, si inter pauciores illos aliqui emineant,

quorum habeat perspectam eminentiam: tunc

enim persuadere sibi poterit rem ita se habere,

& illos veritatis fundamenta meliùs penetrasse.

In festo Ascensionis Christi sumus, & audio

Divum Marcum narrantem quòd novissimè

Christus apparuit undecim, & exprobravit incre-Marci 16.|v. 14. & 15.



dulitatem eorum & duritiam cordis, quia ijs, qui

viderant eum resurrexisse, non crediderunt. Marci

16. v. 14. Credendum ergo ijs, qui se vidisse

asserunt incorruptę fidei testibus etiam non ju-

ratis. Et quia visio firmius est veritatis funda-

mentum, ijs cum proportione in mentali per-

spicientia credendum, qui videre pro majori in-

tellectus divinitus illustrati lumine amplius po-

tuerunt. Unde & post increpationem Domi-

nus Discipulos Ecclesiæ Doctores instituit

dicens: Euntes in mundum universum prædicate



&c. v. 15. ut intelligamus inde circa Eccle-

siasticam doctrinam cæleste documentum

derivandum, ut ijs, qui meliùs videre potue-

rint; ampliùs deferamus. Nec plura circa hoc,

quia plura alibi.
@@

CIRCA

REGIOS

AUDITORES.

Ad Titulum 4.




DE nullis alijs ita diffusa tractatio, un-

de hoc loco addenda perpauca, cum

videri etiam possint, quæ habentur in

Additionibus, & alibi occurrentia.


§. I.

Circa accuratam diligentiam in Auditorum

Indicorum provisione. Ad Cap. 1.



976. ET possent quidem quæ ibi dicta proNecessita-|tem diligen-|tiæ expe-|rientia|monstravit.

hujusmodi attentione sufficere, neque

modò quidquam adjiciendum censuissem, nisi

post scripta ante annos 20. infelix experientia

quàm sit illa necessaria ampliùs demonstrasset.

Audientiarum aliqua ad nihilum ferè redacta,

Auditoribus dissipatis, ad quod illaudabiles eo-

rum processus coëgerunt, & in nonnullis alijs

licet non talia, ea tamen, quæ maturiori ele-

ctione oportuisset summoperè præcaveri. Novi

& nosco aliquos insignes sapientia & pietate

viros, qui venerandum illud tribunal condeco-

rarunt, & modò condecorant, dignissimi al-

tiori: Sed hi qui sunt inter tantos? & qui-

dem res Indicæ tales sunt, ut viros exigant ma-

joris abollæ. Unde Regibus nostris curæ inter

primarias fuit, ut litteratissimos illis Auditores

providerent, ex quibus Bejaranus, Polus, Ma-

tienzus, Robles de Salcedo, Alfarus, Solorza-

nus, & alij suis lucubrationibus commendati.

In quibus licet nonnumquàm ea morum non

respondeat puritas: sapientiæ tamen splendor

eum quodammodò videtur defectum obumbra-

re, integritate in judiciali agendi modo reco-

gnita: rarissimè enim sapientes in judicio de-

viant, legum, quas probè callent, reverentia

continentes. Quàmvis reverà, ut citato Capite

admonui, illos oporteat esse castissimos. Pro

quo quidem, si defectus obrepat, excusatio ele-

ctoribus in promptu erit, se scilicet non esse

prophetas, ut futura prænoscant, & passionum

vehementium abortus assequantur. Quod qui-

dem ut ita sit, humano tamen modo conjectu-

ræ captandæ, & in negotio præsenti satis op-

portuna erit, si viri eligantur modesti cum præ-

fato consortio litterarum, modestia enim casti-

tati cognata est, unde eam D. Paulus castitati

& continentiæ proximam designavit, cùm di-

xit: in enumeratione fructuum Spiritus sancti

tribus illis postremis assignatis: Modestia, con-Gal. 5.|v. 22.



tinentia, castitas.

  977. Er quia hæc etiam quandoque fallereCommina-|tionis Regiæ|efficacia ra-|ro exemplo|demonstra-|ta.

poterit conjectura, expediat circa modum pro-

cedendi eorum fidelem notitiam accurare, Pro-

regibus, & Præsidibus, atque etiam Episcopis<-P>

@@0@

@@1@§. I. Circa Auditorum providam electionem. 337

<-P>admonitis, ut circa hoc invigilent, & Regem

sui interventu Concilij de inhonesta agendi

ratione faciant certiorem. Tunc enim Regia

correptio cum seria comminatione, non pote-

rit non magnum pro emendatione momentum

importare. Sub hoc ipsum tempus, quo hæc

scribo, Anno scilicet 1677. decurrebat sacrum

Quadragesimæ jejunium Arequipæ, & Præ-Tale ali-|quid videre|licet apud|D. Ioannem|Chrysosto-|mum|Homilia|15. ad popu-|lum Antio-|chenum|ex terræmo-|tibus tem-|pestate|horribili|naufragan-|tem, qualem|& nos passi|nuper Limæ|16. Iunij|1678.

dicatores pro morum reformatione, ut moris

est, in sacris pulpitis, & plateis sancto pleni

spiritu personabant; nec tamen peculiaris ali-

quis agnoscebatur fructus, sed qui in sordibus

erant, insordescebant adhuc, & jumenta suo

in stercore putrescebant. Quando ecce mons,

ad cujus radices illa fundata est, fumare cœpit,

& ex cacumine igniti cineres evomi, & flammę

horribiles apparere. Quid tunc Christiano in

populo? Id equidem quod in Ninive Jona san-

ctissimo prædicante. Abiere odia, in amicabi-

lem concordiam versæ simultates, in connubia-

le fœdus traducti pellicatus, clamare in tem-

plis, & raris pœnitentiæ significationibus sup-

plicationes per publicas vias procedere, neque

aliud nisi de morte, & divini judicij adventu

proximo cogitari. Et res in eo erant statu, quan-

do postremæ ad nos delatæ litteræ, & quid

tandem evenerit, aut sit eventurum, ignora-

mus. Et tale aliquid in comminatione Regia

futurum arbitror, audiens sapientissimum re-

gum dicentem: Indignatio regis, nuntij mortis.Prover. 16.|v. 14.

Proverb. 16. v. 14. Quia videlicet ut Vulcanius

mons ignes revomens. Unde id quod sequitur:



Et vir sapiens placabit eam. Ubi Versio Chaldai-

ca sic habet: Et vir sapiens extinguet eam, ut-Versio|Chaldaica.

potè ignem, ad quem solum spectat extinctio.

Et cùm de viro sapiente agatur, ad eos quidem

videtur spectare specialiùs, de quibus agimus,

& quorum necessariam sapientiam demonstra-

vimus, si quidquam hæc veritatis fulgura va-

litura.


  978. Et nunc quidem temporis propè ha-Funesta|alia pro|eodem.

bemus ex præfato gremio unum stricta in cu-

stodia ex remotiori Cancellaria ob fœdissimum

crimen adductum, quod negat ille, non solùm

inter angustias, sed inter miserias plurimas mi-

ser & miserabilis constitutus. Circa cujus

caussam moveri aliquæ possent, nec leves, nec

faciles quæstiones, quas alijs discutiendas re-

linquo. Et quidquid de illis sit, dedecus hoc

tribunali adeò sublimi illatum, provida potuit

circumspectione in provisione adhibita præca-

veri, sicut & alterius, quem depravati mores in-

honorum magis quàm vulgata sanguinis nota

reddideruut. Scio obviam futurā responsionem

sic res humanas jampridem fluere, ut bonis ad-

mixta sint pessima, neque humanam providen-

tiam omnia posse futura incommoda præve-

nire. Sed scio etiam etsi non omnia, multa ta-

men posse, & quandoque ex circumspectio-

nis defectu evenire illa, quæ si fuisset adhibita,Malorum|necessitas|acuere debet|providen-|tiam.

neutiquàm evenissent. Et quidem persuasio

illa futurorum damnorum tantùm abest ut

excusationi esse queat, quòd ex ea potiùs

providentiæ sit subtilitas geminanda. Si

enim ita non fiat, malorum profluvio su-

pervenientium obruemur. Rempublicam na-Navis Res-|publica.

vem esse & prophani & Sacri Scriptores affir-<-P>@@

<-P>mant. Ex prioribus ille, apud quem obvium

istud:



O navis, referent in mare te noviHoratius.

Fluctus. O quid agis! &c.

Ex alijs Divus Gregorius Lib. 17. MoraliumD. Gregor.



Cap. 14. ubi circa navem Petri, de qua Lucæ 5.

subtiliter ac profundè discurrit. Scimus autem

necessarium esse ut in navem per rimulas aqua

subintret. Unde & gubernatoris est providen-

tia necessaria, ne si desit, id accidat, quod idem

Doctor sanctus aliàs narrat Lib. 3. Dialog. Cap.

36. Totumque vas navis quassatum magnis flucti-

bus, ab omni fuerat sua compage dissolutum Rimis

itaque patentibus, intravit mare, atque ad usque su-

periores tabulas implevit navem, ita ut non tam

navis intra undas, quàm undæ jam intra navem esse

viderentur. Et absorbenda illa proculdubio, nisi

magno miraculo periculum evasisset. Juxta

hæc ergo etsi futura mala; etsi in navem Rei-

publicæ intraturæ aquæ, pro hauriendis illis

providentia debet gubernantium excubare;

aliàs ex eorum incuria se fluctus infundent, &

navis peribit, nisi ad miracula libeat inaniter

provocare. Iuvat & pro navi & providentia

subdere, quod apud Lipsium occurrit Lib. 3. Po-Lipsius.

liticorum Cap. 1. ubi sic ille: Prudentiæ ad omnes

res humanas usus: sed ad imperium maximè: quòd

sine ea non solùm infirmum sit: sed ausim dicere,

nullum. Quis navim mihi dirigat sine ferro, quod

affricuit Siderites? &c. Præstat & ex Cassio-

doro illud lib. 3. 48. Providentiæ (aliàs Pruden-Cassiodorus



tiæ) nihilominus est cavere ea, quæ non putantur

emergere. Et inferiùs: Non est in mundo, undis

humanæ res mutabilitate quatiuntur, & ideò pro-

videntia dicitur, ut quæ sunt futura tractantur.

Sic ille, ubi deesse aliquid videtur, sed cir-

ca quod non est magnæ operæ pretium di-

stineri.



§. II.

Percurruntur aliquot Regiorum Auditorum

obligationes.



979. SIt prior illa, de qua pauci curant, dumCirca com-|pellentes|mercatores,|ut merces|vendant|Prætoribus.

pro amicis auctoritatem interponunt

suam, ut mercatores illis merces credita pecu-

nia vendant, dum designati Prætores ad pro-

vincias tendunt, & ex mercimonio lucra in-

gentia quæsituri. Sed quidem ut sunt illi in

promittendo faciles, ita in solvendo difficiles,

ex quo fit ut mercatores magna subeant detri-

menta. In quo, si bona procedatur fide, ne-

que in petitione peccatum erit, nec pro resti-

tutione obligatio. Sed verò in viris sapientibus

non videtur facilè bonæ fidei excusatio admit-

tenda, cùm scire debeant modum istum agendi

aliquam includere coactionem, & quid illam

obligationis annexæ consequatur. Potest enim

non immeritò existimari merum in eo inter-

cedere, ex illorum genere qui cadere possunt

in constantem virum. Cùm enim Auditorum

adeò ampla potestas sit, & quotidiana ab ipsis

dependentia, timeri meritò eorum indignatio

potest, si repulsam dum petunt patiantur. Ne-

que excusari ex eo possunt, quòd licitum<-P>

@@0@

@@1@338 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.



<-P>contractum petant, in quo & lucrari possint,

cum eo ulteriori commodo captatæ benevolen-

tiæ petentis, quæ illi esse possit non parùm uti-

lis, etiam in ordine ad ea, in quibus mercimo-

nium exercetur. Non inquam ea valet excusa-

tio: Nam experientia constat Prætores, ut in

plurimùm perperàm satisfacere creditoribus, ut

ipsę Regiæ etiam capsæ hoc soleant detrimen-

to laborare. Deinde etiamsi possit utilis esse

contractus, cùm tamen involuntarius, damna

ex eo emergentia non possunt non vim infe-

rentibus imputari, unde & obligatio restitu-

tionis accedit: sicut in compellente ad ludum,

juxta dicta Titulo 8. n. 20. In quo & non ap-

paret adeò stricta obligatio: ludens enim ad

lucrādum & perdendum exponitur, cum ęqua-

li contingentia: quod tamen ut vidimus, secus

accidit in casu præsenti, ubi est perditionis ferè

certa conditio. Ut si quis ad ludendum com-

pelleret cum aliquo, cujus major esset nota pe-

ritia. In quo eventu nullus erit qui dubitare

circa obligationem restitutionis queat, sicut

nullus dubitat quando importunis precibus me-

tus adjectus, juxta ibidem dicta. Factum hinc

ut cùm petenti cuidam Prætori à mercatori-

bus merces, esset qui dare vellet nullus, ipse

Excellentissimus Prorex se fidejussorem extra-

judiciali assecuratione præstiterit, sitq́ue facta

traditio; & nescio quem sit res exitum habi-

tura. Et ex præfatis potest sufficienter intelli-

gi quo in loco juramentum Prætorum circa

contractus habeatur, quando de illis sic ipsi

judices sentiunt, ut & favere & promovere

minimè vereantur, ut stet quod diximus Titulo

6. Cap. 1.

  980. 2. Circa vestes vitare tenentur, quæCirca de-|centiam in|vestibus, &|Senatoriam|togam.

non decent Senatoriam gravitatem. In quo

quidem notatus in nonnullis excessus, dum

politissimos volunt civium imitari. Et visus

quidam domi adeò indecoro ornatu, ut qui

eum non nosset, histrionum quempiam posset

reputare. Pro toga ipsis propria multos Aucto-

res cōgerit Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 4 Cap.

4. n. 22. & seqq. ubi inter alios Chassanæum in



Catalogo Gloriæ gent. Parte 1. Considerat. 26. ubiChassaneus

de toga nihil, quæ indicet honorem ipsis

deferendum, neque de alijs, pro quibus plura

post plures alios, quos allegat, & doctè cōgere-

re affirmat. Solum Consideratione 23. ex Glossa

in l. 1. C. Nulli sicut. Lib. 11. ait togam advoca-

tum demonstrare, sicut vestes alias alios, de

quibus ibi. Et Advocatum vestiri debere pro

officij sui gravitate & majestate, quod quidem

meritò Auditoribus adaptandum. Citat etiam

eumdem pro eodem Lib. 7. Considerat. 27. ubi

ne verbum quidem. Et Alexandrum ab Alexan-

dro cum Tiraquello Lib. 5. Genial. Cap. 2. ubi

& pro instituto nihil, bene tamen Cap. 18.

Quidquid de hoc sit, circa quod jam admonui

aliquoties non esse multum fidendum Jurista-

rum allegationibus, in quibus Dom. Solorza-

num comprehensum nolim: quod ad institu-

tum de vestium honestate & gravitate condu-

cit, ex omnibus potest Scriptoribus ad Regios

Auditores derivari, in quibus omnis est decen-

tiæ futurum exemplar. Tertullianus de Pallio



Cap. 3. sic scribit: Senex jā eruditus idem Cato juri-<-P>@@

<-P>dicinæ suæ in tempore humerum exertus, haud mi-Tertullian.

nùs palliato habitu Græcis favit. Sic ille. Circa

quòd ita eruditissimus Scholiastes: OratoresP. Cerda.



sanè humero extra togam erant, judices verò intra

togam: sic enim decentiùs agebant: atque exse-

ruisse humerum Catonem cum esset cum toga, inso-

litum videbatur: eo itaque habitu Græcis favit. Sic

P. Cerda. Erat ergo toga omnis decentiæ ma-

gistra etiam in illa Ethnicismi caligine, ut vi-

deant Christiani Auditores, quanto eam de-

beant studiosiùs custodire, ut dicere eorum

quivis possit, quod apud Tertullianum Libro eo-



dem Cap. 6. habetur; De occursu meo vitia suf-

fundo. Ad quos ritè dirigitur illud Theodorici

regis verbis Cassiodori Lib. 3. 17. Vestimini mo-Cassiodorus



ribus togatis, qui scilicet toga gravitati respon-

deant: Namque erat Romana gravitate digna, utiAlexander|ab Alex.

apud Alexandrum supra, ut pudori meritò

sit futurum si Christiana à Romana superetur

gravitate. In quo quidem etsi demus lethale

peccatum non admisceri; grave tamen in ve-

nialium genere non erit qui audeat denegare.Quale in eo|peccatum

Pro quo sic D. Augustinus Lib. 2. de Sermo-



ne Domini in monte Cap. 12. Qui immoderatoD. August.

cultu corporis atque vestitu, vel ceterarum re-

rum nitore præfulget, facilè convincitur rebus ip-

sis, pomparum sæculi esse sectator. Sic ille. Pom-

pas autem sæculi à diabolo esse in Baptismi

susceptione docemur, ubi qui illum suscipit,

Satanæ pompis jubetur renuntiare; quæ & sę-

culi aut mundi esse comperiuntur. Unde apud

Tartullianum libr. de Corona militis Cap. 13.Tertullian.



Pompæ diaboli, officia sæculi, in Baptismo in-

quam ejurata. Pro quo & multi Patres, quos


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   111   112   113   114   115   116   117   118   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin