pagar todo el precio, no se les ha de llebar por el
mas, que tan solamente lo que montare la costa,
que tuviere hasta llegar à cada Provincia. Ubi
quidem compugnantia circa Regiam jussio-
nem apparet. Cùm enim circa Clericos apud
sæcularia Tribunalia litigantes dissimulan-
dum jubeatur: non videtur hujusmodi disposi-
tioni conforme ut ad usum papyri adigantur,
cum moderata illa sumptuum erga ipsam fa-
ctorum quantitate. Sed quidem quod esse vi-
detur inconsequens facili explicatione com-
ponitur. Dissimulandum circa Clericos in sæ-
cularibus Tribunalibus litigantes, si nolint
solvere taxam generaliter constitutam, non
verò circa id, quod ad sumptuum compensa-
tionem attinet. Lex ergo sic litigantes com-
prehendit: ex quo habetur id, quod nuper di-
cebamus, illam scilicet etiam ad Ecclesiasticos
directam, sed posteà moderatione adhibita
temperatam. Sed alia est via planior, ut nulla
umbra contrarietatis admittenda sit, sed æqui-
vocatio ex errore typographico. Ubi enim ha-
betur: Ni en los seglares, donde Clerigos fueren à
litigar. Videbatur error, & Ni positum pro y:
cùm tamen neq; Ni, neque y ponendũ sit, sed
No, quo pacto sine offendiculo dispositio de-
currit. Quia verò id, quod ad sumptuum solu-
tionem attinet, minimum quidem est, & ad
praxim minimè adaptabile, Clerici sic litigan-
tes more aliorum solvunt. In quo quidem si
juxta Regium mandatum vellent illi debitam
fieri æquitatem, in papyro, quæ majoris pretij
est, deberet moderatio proportionata servari,
folium siquidem pretij supremi, scilicet 24. re-<-P>@@
<-P>galium, neque dimidij regalis sumptu con-
stat: cur ergo Clericus ad 24. solvendos adi-
gendus? v. g. pro præsentatione ad Beneficium
à Patrono facta, juxta id quod dicitur in sig-
norum designatione: Despachos de gracia y mer-
cedes, qua se hizieren en las Provincias de las In-
dias per los Virreyes, Presidentes &c. Ubi hærere
aliquis posset eo quòd præsentatio talis non sit
gratia, cùm teneatur Patronatum exercens di-
gniorem præsentare. Sed quia in eo gratiæ
aliquid frequenter exercetur: ex eo capite non
videtur scrupulus injiciendus. Licet hoc in-
quam ita sit, ut Clerici dicto modo possent
agere, non tamen sic agitur, sed integrum pre-
tium solvunt, id non recusantes, quod vident
esse Regiæ conforme voluntati.
1033. Illud postremum circa materiamCirca Reli-|giones.
præsentem: Los despachos y contratos tocantes à
las Religiones Mendicantes se han de hazer en el
papel sellado, que est à aßignado para pobres de so-
lemnidad, segun lo que se estila en Castilla, en ra-
zon de este punto. Pro quo citatus Escalona ci-
tat Epistolæ partem Scriptæ Licentiato D. Di-
daco de Carasquilla Quitensis Audientiæ Præ-
sidi die 27. Ianuarij 1646. Quod tamen in
Tribunalibus alijs non video servari, sed Reli-
giosos cum sæcularibus Clericis stylo parifor-
mi procedere. Id autem quod ad pauperes de
solemnitate dicitur, pro Indis Regia in lege
disponitur n. 8. quibus ibidem adnumerati. Et
quia Religiosi ut tales habendi, id, quod ibi
circa signum 4. statuitur, debet consequenter
observari. Unde licet quod in Epistola præfa-
ta circa Religiosos habetur, ad omnes ex vi il-
lius videatur propagatum: ex vi tamen prima-
riæ decisionis eo debent stylo tractari, cùm
constat in Hispania ita cum illis agi, nec de-
beant in Indijs deterioris esse conditionis. QuodQuid de|Mendican-|tibus pro|quibus in|præsenti|Capiten,|286. &|287.
autem de Mendicantibus dicitur, Religiosi
qui tales ex instituto non sunt, sed Mendican-
tium privilegijs gaudent, ad se etiam pertine-
re poterunt, si voluerint, proclamare. Quam-
quam de privilegijs à Rege concessis alia vi-
deatur esse ratio, quæ potest ille ijs, qui sibi
bene visum fuerit, & non alijs, dilargiri. Re-
verà enim etsi Religiones aliquæ Mendican-
tium privilegijs perfruantur, dici nequeunt
Mendicantes. Quemadmodum licet Patres
Minores privilegijs Societatis potiantur, ne-
queunt dici Jesuitæ, aut è contra. Quia verò
de Indis mentio inducta, non est omitten-
dum quod post exceptionem erga ipsos factam
subditur: Por quanto la intencion de su Magestad:Quid circæ|Indos.
y su voluntad siempre ha sido, y es, aliviarles de
qualquiera carga y gravamen. Quod quidem ad
omnia, quæ ad eos spectant, applicanda ve-
niunt, ut onera & gravamina removenda sint,
quæ nec justitia, nec ratio, nec prudentia, nec
pietas poterunt sustinere, unde à voluntate Re-
gum nostrorum penitus aliena.
@@0@
@@1@§. XIII. Circa Bullam S. Cruciatæ. 361
§. XIII.
Circa Bullam sanctæ Cruciatæ.
Ad Caput. 28.
1034. MUlta in illo de ipsa, & in Addi-Tomo 1.|Auctarij.|Parte 1. n.|103. & seqq.|& Tomo 2.|Parte 6. nu.|376. &|Parte 8.|n. 46. &|seqq. & 50.|& seqq.|P. Andreas|Mendus|laudatus.
tionibus, atque Auctarijs, unde
non multa hoc loco, relinquenda alijs, quo-
rum justa volumina extant, ex nostra præser-
tim Societate, cùm instituti nostri præsertim
sit ea, quæ ad Indias spectant, lucidare. Cùm
prætereà doctissimus P. Andreas Mendus no-
vam promittat editionem, ex quo fiet ut nihil
eo in genere desiderari jam possit, licet pruri-
tus contradicendi non sit in aliquibus defutu-
rus. Et ego quidem in nonnullis dissentiens, in-
genij tamen, & multigenæ eruditionis trium-
phali voci, nec potui, nec potero dissentire.
Unde quod nu. 300. Capitis, in quo sumus, de
incuriosa circa difficultatem, de qua ibi, le-
ctione dictum, cum hoc æstimationis gradu
certissimo componendum. Neque enim mi-
rum est si quandoque bonus dormitet Home-
rus, & aliquid præproperè legenti minùs con-
sonum paginis, quas versat, obrepat: quam-Lapsus in|Scriptoribus|tolerandi.
quàm & hoc erit qui vitio vertat, cùm mini-
mè deproperata esse lectio debeat ad hoc le-
genti ut scribat, non sibi, sed luci publicæ, in
qua & ipsi atomi dispiciuntur. Sed verò & in
Aristarchis istis non futurum quidquam, quod
& alij queant oculo castigante dispicere, non
facilè crediderim, cùm experientia magna sit
hac in parte magistra, etiam tacente Horatio
in Arte, cujus notissima pro nimis acutè cer-
nentibus reprehensio. Sed de his satis, & unus-
quisque pro Dei gloria juxta creditum sibi à
Domino talentum negotiari pergat, certus
ejusmodi inculpatis lapsibus nihil de substantia
Iucubratorij moliminis periturum. Num. 284.
error extat adjectione particulæ Non, dum di-
citur: Excipiendæ non sint, ex quo sensus varia-
tur. Ubi & P. Mendi sententia minùs videtur
placuisse, sed certè contra illam non est peni-
tus pronuntiatum. Benè tamen n. 347. circa
non reservata, in quo tamen est eum secutus
Doctor Joannes Matthæus Lozanus in Tracta-
tu adjecto Medullæ Theologiæ moralis P. Busem-
baum Cap. 1. Dub. 14. Arti. 3. Neque sine Au-
ctoris laude recessus noster, ut videri potest
nu. 351.
1035. Circa reservata cum P. Mendo sen-Quid circa|reservata.
tit Auctor idem, cujus vestigijs ferè semper
insistit, circa quod Nos præter dicta hoc Capi-
te, alibi sumus etiam pro veritate & Religione
efficaciter colluctati. Sed quo fructu, sicut &
alij pariter depugnantes? Non equidem ma-
gno, ut suspicor, cùm pars adversa, cui tres
inimici animæ, plusquàm docti Scriptores,
suffragantur, vires assumat eundo, præsumpta
potiùs, quàm indulta libertate. Mag. AcaciusMag. Aca-|cius de|Velasco ut|obstet.
de Velasco Tomo 1. Resolut. 128. post adductas
quatuor sententias circa præsentem controver-
siam, ita concludit nu. 15. Todas estas sentencias
referidas tengo por probables, y que con mucha se-
guridad se pueden seguir, porque todas tienen por<-P>@@
<-P>su parte muy graves Dotores, y muy fundamenta-
les razones, y muy probables: pero la primera elijo
por mas probable, porque tiene mas fundamento, y
es mas en favor de los Religiosos, que tanta neceßi-
dad tienen de tener algun desahogo en esta mate-
ria. Sic ille minimè profectò audiendus, dumImprobatus|ille.
in omnibus præfatis opinionibus æqualem se-
curitatem affirmat: & in secunda quidem se-
curitas tanta est, (in ea scilicet, quæ in Bul-
la prætensam illam asserit minimè contineri
facultatem) ut in ejus usu dubium esse nullum
queat. Quomodo ergo aliæ illi possunt quoad
gradum securitatis comparari? Nisi recurratur
ad sententiam, quæ in omnibus opinionibus
probabilibus æqualem, quantùm attinet ad vi-
tandum peccatum in ejus usu, securitatem ag-
noscit, quam licet sequatur Auctor Tomo 2. Re-
solut. 316. ibidem tamen majorem & minorem
securitatem profitetur n. 8. illis verbis: A demasIdem.
que sino fuera cosa licita y segura el seguir la opi-Circa secu-|ritatem opi-|nionum.
nion probable dexando la mas probable y mas segu-
ra, sin duda que pecarian los Dotores y Maestros,
que enseñan opiniones probables &c. Quod qui-
dem in caussa præsenti aliunde ostenditur ma-
nifestè. Nam multi & gravissimi Doctores
sunt, qui cùm magnis & irrefragabilibus fun-
damentis censent tres illas opiniones ab Au-
ctore relatas esse improbabiles, ut habetur hoc
Capite nu. 326. & 327. cum sequentibus. Ergo
cùm circa probabilitatem adeò ingens sit du-
bitatio, nequit cum opinione secunda, circa
securitatem fieri comparatio, sicut neque circa
probabilitatem, juxta quam securitas regu-
landa.
1036. Deinde quod dicitur de valdè fun-Ex usu Re-|ligionum|inepta pro-|batio.
damentalibus rationibus ipsi negamus: nam
quæ adducit, & quibus assentitur; revera tales
non sunt, & à Nobis apertè disiectæ. Illud
autem, in quo plura verba consumit, nullius
constat esse momenti, ex eo enim suppositum
tollitur quæstionis, scilicet usum talem apud
Religiosos vigere, & Prælatis scientibus, ne-
que contradicentibus sustineri. Circa id enim
dubium non est, cùm quæstio solùm stante li-
centiæ defectu procedat. Et id quidem non
esse generale exploratissimum habetur in mul-
tis Religionibus, ex quibus Societas nostra. Pro
quo & faciunt quæ n. 330. dicta, ubi ostensum
quod plures Religiones apud Apostolicam Se-
dem efficaciter institerunt pro obtinendis pri-
vilegijs, ut Cruciatæ concessiones, & similes
minimè apud earum Religiosos vim haberent.
Ex quo evidenter colligitur usum prædictum
apud ipsas neutiquam tolerari, & quidem cùm
Patres Prædicatores & Carmelitani pro impe-
tranda declaratione usui contraria adeò fuerint
soliciti, ut ex Bullis Clementis & Urbani VIII.
compertum habetur, quis possit usum prædi-
ctum apud eosdem nisi temerè suspicari? Ut
de alijs Religiosis Scriptoribus taceam ita lo-
quentibus, ut minimè illum suis in Religio-
nibus cum amplitudine dicta locum habere si-
gnificent.
1037. Jam quod de convenientia dicitur,Ratio con-|trariæ asser-|tionis in-|congrua.
ut Religiosi laxamentum illud habere pos-
sint, quod dicitur Desahogo, omnino adversum
menti videtur esse Pontificum, iuxta dicta<-P>
@@0@
@@1@362 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>nu. 329. Itaque Pontifices nolunt Bullam ad
Religiosos extendi, ne illi hoc habeant exitio-
sissimum laxamentum. Et pro ratione ut ex-
tendi debeat ipsum laxamentum adducitur. Ut
autem id, quod de laxamenti hujusmodi perni-
cioso usu dictum ampliùs confirmetur, juvat
doctissimum Lezanam Tomo 2. Verb. Bulla Cru-
ciatæ nu. 29. sic loquentem excepisse: Vnde estoMag. Le-|zana.
priùs opposita sententia probabilis videretur, modò
tamen post prædictam Bullam, ut Diana in Addi-
tion. secund. Resolut. 9. ait, non est probabilis, nec
tuta in praxi. Quod ait intelligendum saltem, dum
vivit idem Sanctißimus, quem Deus conservet.
Addo ego, adeò odiosum & contrarium disciplinæ
Regulari esse, ut Regulares absolvantur à casibus
reservatis suis Superioribus contra eorum volunta-
tem, ut de nullo Pontifice sit credendum id conces-
surum, nisi clarè id exprimant: cujus signum est
quòd plures Pontifices declararunt suam intentio-
nem non esse ut in hoc Bullæ privilegio Regulares
comprehendantur. Sic ille, qui locutus etiam de
eodem Tomo 1. Cap. 19. nu. 29. tenore consimi-
li. Religiosissimus Carmelita, qui de procurata
declaratione ex parte suæ Religionis, sicut &
Patrum Prædicatorum testimonium protulit
citato n. 19. Unde non apparet quomodo præ-
fatus Scriptor ex illis unus de usu potuerit quod
vidimus pronuntiare. Notabiliora sunt, quæ
habet Alfonsus de Casarrubios in Compendio
privilegiorum Fratrum Minorum Verb. Cru-
ciata, ubi adducit concessiones Pontificum
contra prædictum laxamentum, & Religiosæ
observantiæ stragem ex illius introductione
multis prosequitur lectu dignissimis: & quod
Pontifices circa hos suam intentionem decla-
raverint scribebatante Annum 1532. Et qui-
dem ex reservatis, id quod ad votum castitatis
spectat tale est, ut difficultatem afferat, quæ
oportuerit concessione Pontificia mitigari. Vix
enim quidquam aliud occurrere potest, quod
pudor reddat difficile conscientiæ judicibus
aperire. Cùm ergo pro laxamento, quod Des-
ahogo vidimus compellari, contraria suffocatio-
ni significatione, adeò acriter decertatur, ma-
gna profectò necessitas erga illud in Religio-
nibus indicatur: quod equidem non potest non
ipsis valde indecorum existere, in quibus exi-Religioso-|rum ob ca-|stitatem|honor.
mia est cura circa observantiam voti prædicti,
à quo major in ipsis splendor, & honorificen-
tia singularis: O quàm pulchra est casta generatio
cum claritate: immortalis est enim memoria illius,Sap. 4. v. 1.
quoniam & apud Deum nota est, & apud homines.
Sap. 4. v. 1. Ubi Religiosi Ordines præsertim
designati. Unde P. Cornelius habet Castorũ cœ-
tus, cujus & illud post exornatam multipliciter
expositionem, cum Divis Ambrosio & Basilio:P. Cornel.
& apud homines, tum probos, castosque: tũ improbos
& incestos, qui Virgines, & castam vitam suspiciunt
& admirantur, ut Angelicam & divinam, &c.
Cessentergo illi pro laxamento dicto tantopere
decertare, ut sic & claritas & gloria major ac-
crescat de sua benè meritis conscientia. Pro
quibus hæc satis.
1038. Circa id, de quo n. 1034. dum sen-De Indul-|gentijs Re-|ligiosorum|erga sæcu-|lares.
tentiæ P. Mendi fecimus mentionem, adden-
dum affirmasse illum Indulgentias, quæ sunt
communes Religiosis & sęcularibus non revo-<-P>@@
<-P>cari, cui in hac parte favet citatus Magister
Resolut. 127. nu. 2. cum aliquibus, quos citat in
margine, nulla addita ratione. Ibi rem esse du-
biam diximus, & dictis stamus, dum nihil ur-
gentius exploramus.
Resolut. 129. in fine rogans an approbatus inCirca semel|approbatos.
una diœcesi possit in alia eligi virtute Bullæ,
affirmativè respondet, additq́ue sic: Y Ortiz
trae un privilegio de Clemente VII. concedido à los
Mendicantes, que una vez aprobados por una Dio-
cesi, se tengan por aprobados por todas las Diocesis.
Del mismo vienen tambien à ser (scilicet, parecer)
que (los que) esto defienden del Confessor seglar,
porque corre la misma razon de entrambos. Sic ille,
qui cùm sic proponat, nec quidquam addat,
videtur approbare. Sed res profectò est ampliori
consideratione dignissima, & quod ad privile-
gium attinet, refert etiam illud antiquior Scrip-
tor P. Fr. Joannes Baptista in Animadversioni-
bus pro Confessarijs Indorum fol. 439. pag. 1. Pa-
tribus Minoribus concessum, ex quo & docti
Magistri resolutionem præfatam comproba-
runt. Sed post ipsos ex Pontificum Decretis
alia fundamenta succurrunt, propter quæ vi-
detur contrarium non verosimile tantùm, sed
certum multis, de quo à Nobis dictum Tomo 2.
Tit. 12. Cap. 11. §. 5. & in Auctarij Tomo 2. Ur-
get enim validissimè Decretum Urbani VIII.
An. 1628. de quo Cardinalis Lugo Disput. 21.
de Pœnitentia n. 29. Quidquid dictum sit citato
Cap. 11. n. 340. & 344. de aliquali probabili-
tate. Pro quo & videndus Lezana Tomo 1. Cap.
19. n. 4, qui & n. 5. prudenter admonet in hoc
cautè procedendum; præsertim stante declara-
tione novissima Clementis X. in Constitutione
edita die 21. Iunij 1670. de qua Tomo 2. Au-
ctarij Parte 8. nu. 653. Videnda etiam dicta
Tomo 1. Parte 2. Sect. 10. & 14. & Parte 3. Sect.
8. & 11. Extensio autem illa de Religiosis ad
sæculares fundamento satis debili innititur.
Porque corre la misma razon de entrambos. Quia
in omnibus currit eadem ratio. Nam in Religio-
sis ratio extensionis est privilegium, ut asse-
ritur, quo quidem minimè sæculares Sacerdo-
tes perfruuntur. Aliud erit si de ijs loquamur,
qui virtute Bullæ eligi possunt; tunc enim suf-
ficere semel habitam approbationem censent
aliqui, quibuscum citatus Scriptor Resolut. 130.
n. 2. quòd tamen juxta id quod tradit cum Lu-
dovico de la Cruz in fine Resolut. intelligen-
dum, si approbatio non sit propter defectum
scientiæ revocata.
1039. Circa quod orta est annis proximisPeculiaris|difficultas|ex suspensa|facultate.
difficultas, cùm Archiepiscopus Limensis sæ-
culares Sacerdotes audire Confessiones vetuis-
set, donec coram ipso comparerent de ipsorum
sufficientia certiorando, & acceptam faculta-
tem reddituro. Et volebant aliqui licere illud,
pro quo videtur eorum suffragari sententia, qui
asserunt approbatum pro limitato tempore, eo
transacto eligi posse, quia Bulla approbatio-
nem quidem exigit, sed non actualem. Sic
Acosta, & Ludovicus à Cruce, & alij, quod
valde probabile judicat citatus Mag. Acacius
citata Resolut. 130. nu. 4. & videtur amplecti.
Eadem enim videtur esse ratio, cùm reverà ij,
circa quos extitit prohibitio, legitimè fuerint<-P>
@@0@
@@1@§. XIII. Circa Bullam Cruciatæ. 363
<-P>approbati. Ubi & addendum minimè fuisse re-
probatos, sed sufficientiæ tantùm voluisse di-
ctum Prælatum notitiam comparare. Nihilo-
minùs id mihi visum neutiquam admittendum,
non solùm quia sententia nuper adductæ con-
traria, probabilissima est, pro qua citatus Scri-
ptor allegat P. Henriquez, Ledesmam, & Jo-
annem Gutierrez, cùm posset plures alios, ex
quibus P. Mendus Disput. 22. Cap. 7. ubi benè
asserit Cardinalem Lugo juxta sua principia
idem debere consequenter tenere, & meritò.
Tum etiam quia alia est ratio de revocatione,
circa quam non est qui dissentiat, ut videri po-
test apud P. Mendum l. c. n. 37. Circa praxim
autem Leander Tomo 1. Tract. 5. Quæst. 65. itaLeandri|singularis|dicendi|modus.
in fine scribit: Immò idem dicendum censeo de
alijs Confessoribus, à quibus licentiam audiendi
Cōfeßiones auferre solent Episcopi: quòd scilicet nisi
simul cum revocatione licentiarum, approbationem
auferant, semper remanent eligibiles virtute Bullæ.
Sic ille, citans Llamas, Thomam Hurtadum,
& P. Mendum. Sed Auctores isti de praxi,
quam ille prætendit, minimè locuti, sed de Pa-
rocho tantùm, qui licet officium dimiserit, eligi
potest virtute Bullæ, de quo & Nos Tomo 2.Minimè|sustinendus.
Auctarij, unde modus ille dicendi est singularis,
& minimè sustinendus. à P. Mendo efficaciter
impugnatus suprà nu. 37. contra quem est præ-
tereà, eo stante revocationem talem futuram
nullius momenti ubi Bullæ usus, quia nullus
Sacerdos de revocatione curaret, quod quidem
sine maximo esse inconvenienti nequit: sic
enim possent multi in ignorantia erga admi-
nistrationem Sacramenti adeò necessarij con-
Dostları ilə paylaş: |