senescere. Præterquàm quòd approbationis ti-
tulus etiam licentiæ nomine explicatur; datur
enim sic approbato facultas ut confitentes au-
dire possit electus ab eo, qui supra oves pro-
prias jurisdictionem habet. Unde cùm Episcopi
vulgatur edictum, in quo confitendi licentiæ
dicuntur revocari, indubitabile est audire con-
fessiones non posse illos, ad quos edictum diri-
gitur; sicut si diceretur sic: Nullus confeßiones
audiat, nisi coram N. compareat. Quis enim
possit hærere, & subterfugia quæritare, cùm
evidens sit verè audire, qui approbatus audit
ab eo electus, qui eligere legitimè potest? Ne-
que prohibentium intentio aliter potest ratio-
nabiliter conjectari: cùm eò generaliter tendat
ut sufficientiam exploret, & manifestissimum
sit non solùm in licentiatis, sed etiam in sim-
pliciter approbatis magnos posse defectus inve-
niri, & in his potiùs, quia cum limitatione ap-
probati sunt, quandoquidem nulla est eis ju-
risdictio demandata. Quæ quidem videtur
aperta demonstratio, ut modus dicendi prædi-
ctus nequeat sustineri. Omitto communes dif-
ficultates aliàs apud citatum Mag. Acacium,
pro quibus habet ille Resolutiones probabiles,
secutus ferè semper Auctores Societatis. Ne-
que enim ex illis est, qui Cajetano, Soto, Syl-
vestro, Ledesmis, Cabezudo, Navarrete, &
nonnullis alijs, doctissimis quidem, contenti,
fastidiunt alios, ex Societate præsertim, ut vix
ipsos, nisi fortè ut impugnent, censores seve-
rissimi, dignentur allegare. Unde & cum ve-
neratione & affectus ingenua applicatione le-<-P>@@
<-P>gendus, vulgari lingua non vulgarem erudi-
tionem complexus, sine styli affectatione,
ut decebat Episcopalis celsitudinis candida-
tum.
CIRCA
TITULUM VI.
De Prætoribus Indorum.
§. Unicus.
Aliqua circa ipsos percurruntur.
1040. QUidquid eorum potest onerareIndorum|Prætoribus|pauca satis|& quare.
conscientias conati sumus com-
pendiarijs assertis explicare. Et
addi quidem non pauca possent, si de modis,
Regia vulnerata auctoritate, furandi, quos
nonnullorum non cessat avaritia insatiabilis
parturire, utilis esset operæ pretium disputare.
Et quomodo disputationi locus sit, ubi dubi-
tationi esse nullus potest, nisi velimus circa
furtum inquirere, hoc aut illo modo perpetra-
tum, an licitum sit. Sunt enim adeò manifestæ
iniquorum quæstuum artes. ut nihil Theologis
discutiendum relinquant, cùm circa illas Theo-
logus esse quicumq; possit doctrinę Christianę
rudimenta pernoscens. Cur ergo non jam in
æquivoco, sed in univoco pessimo laboremus,
cùm Prætor & fur pro eodem stent, ut ipsi perVide Tit. 7|n. 6.
jocum dicere soliti? Pareneticè potiùs videtur
agendo exhortationibus Christianis, quàm
Theologicis documentis. Sed, ut cum Persio
loquar, Quis leget hæc num tu istud ait? NemoPersius.|Satyr. 1.
hercule nemo. Nemo inquam opportunè, ut esse
remedio possit, etiam per digniorem canalem
ad aures dociles perventuro. Miseret me homi-
num istorum, ut cum docto ex Nostris auctore
loquar, de quibusdam alijs lucifugis disserente.
Et quomodo non misereat, ubi adeò certa per-
ditio, & formidabile præcipitium. Qui non in-Ioan. 10.|v. 1 & 7.
trat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliundè,
ille fur est & latro. Christi verba sunt Joan. 10.
v. 1. Circa quæ sic celebris & eruditus Inter-Novari-|nus.
pres: Ascensus iste non tam ascensus est, quàm præ-
cipitium. Malè de ovibus agitur, cùm, qui illas
recturus est, ascensum tantùm cogitat, non curam:
& culmen spectat, neglecta ovium solicitudine. Ille
fur est & latro. Fur, qui surripere, latro qui mactare
oves quærit: Sed cum ovibus etiam se: sicque dum
furatur alienum, perdit se: dum occidit ablatum,
sui est carnifex. Sic ille. Indorum provincia
ovile quidem est. Quid enim illi nisi oves im-
bellis indolis, & quanti quanti sunt communi-
bus utilitatibus destinati? Nisi quandoque
accidat, ut eos desperatio reddat armatos, &
violatæ contra divinas Regiasque leges vindi-
ces libertatis. Ad hoc ergo ovile, dum non per
ostium, sed aliundè paratur ascensus juxta ex-
positionem dictam, perditio est, & pręcipitium,
& propria ascendentis carnificina. Jntrandum
ergo, non ascendendum, sursum cupiditatis<-P>
@@0@
@@1@364 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>igne tollente; intrandum inquam per ostium.
Et quale ostium? Ego sum ostium: per me si quis
introierit salvabitur. v. 7. Per Christum ergo
intrandum, sin minùs, de salvatione actum.
Christianè intrandum, Christianè agendum, &
ita tractandæ oves, ut esse utiles possint; erunt
enim, salvo Christianarum obligationum in
Christiano Prætore respectu.
1041. Et sunt quidem multi per ostiumPro Chri-|stianè agen-|tibus, Præ-|toribus.
intrantes, circa juramenti obligationem atten-
ti, ijsq́ue contenti, quæ moderata cum indu-
stria potuerint comparare. De quibus id usur-
pare non immeritò possumus, quod post addu-
cta nuper verba à Christo additum: & ingredie-
tur, & egredietur, & pascua inveniet. Ingredietur
inquam per ostium Christũ, Christianè scilicet,Ioan. 10.|v. 7.
& egredietur pariter Christianè, & sic pascua
inveniet, commoda videlicet non spiritualia
solùm, sed temporalia, per pascua designata,
sic enim Psal. 22. v. 1. In loco pascuæ ibi me col-Psal. 22.|v. 1.
locavit. Pro quo & illud Pastoris summi Matth.
6. v. 26. Respicite volatilia cæli &c. & Pater ve-
ster cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris est isMatth. 6.|v. 26.
illis? Ubi supplendum, quod ab ipso omissum,
& satis volebat intelligi: Nonne vos magis pluris
estis illis, ut vos Pater cælestis pascat? Ut in
loco pascuæ vos curet Paterna solicitudine col-
locare. Inveniant ergo ij, de quibus agimus,
egredientes pascua, quia ipsis oves utiles cum
Christiana moderatione tractatæ, & sic com-
modis competentibus divitati, quibus honestè
vitam transigere queant, eorum antipodæ,
qui aliundè ascendentes, etsi multa corra-
dant, nihil tandem inveniunt in manibus suis,
de quibus vates Rex Psal. 75. v. 5. Dormierunt
somnum suum, & nihil invenerunt omnes viri divi-Psal. 75.|v. 5.
tiarum in manibus suis. Ubi quod non inveniant,
ad mortem referunt communiter Interpretes,
ex quibus Cardinalis Bellarminus ita scribit:
Toto tempore vitæ bujus quasi sopore gravi concu-Cardinalis|Bellarmin.
piscentiæ & ignorantiæ oppreßi quietè dormierunt,
somniantes se divites & beatos esse: sed ubi per
mortem evigilaverunt (pœna enim aperit oculos,
quos culpa clauserat) nihil invenerunt in mani-
bus suis: & tunc intellexerunt, bona huius vitæ
non vera bona, sed ludibria somniantium fuis-
se: & ex ijs nihil sibi remansisse, nisi ver-
mem conscientiæ, & pœnæ sempiternæ rea-
tum. Sic ille. Sed non sic tantùm illi, de qui-
bus sermo; quia ante mortem etiam ex ijs, quæ
somniantes futuros se felices collegerant, nihil
inveniunt in manibus suis, nisi vermem con-
scientiæ, & sempiternæ pœnæ formidinem,
justo Dei judicio malè partis cursu brevissimo
dissipatis.
1042. Ex dictis id satis habetur perspi-Circa jura-|mentum ut|obliget.
cuum quanto conscientiæ gravamine ij, ad
quos electio Prætorum spectet, possint in illa
prægravari; dum sine delectu huic muneri præ-
ficiuntur, de quo dictum aliàs: quod & opor-
teret ipsis frequentiùs inculcari. Quoad jura-
mentum circa contractus, de quo Cap. 1. di-
ctum, addi potest id, quod circa illius interpre-
tationem Doctores tradunt, faciendam quidem
illam in favorem jurantis, quia qui jurant se
quantùm possunt minùs intendunt obligare,
salva juramenti veritate, & expressa se obli-<-P>@@
<-P>gandi voluntate. Quod equidem in juramento
Prætorum potest sæpiùs accidere: multi siqui-
dem jurant, quid jurent non penitus percallen-
tes, unde ad convenientem intellectum revo-
candi sunt, juxta dicta ibidem. Id quod si ali-
quando fallit, in hac certè caussa debet maxi-
mè locum habere, ubi de amovendis injustis
oneribus agitur, Indorum scilicet miserabilium
maximè personarum; quandoquidem juramen-
tum spontaneum non est, sed à lege dispositum
& minimè in jurantium utilitatem. RatioRegula pro|interpreta-|tione.
enim quæ pro regula præfata adducitur, quia
semper præsumitur jurans minùs voluisse suæ li-
bertati nocere, ut ex mente Doctorum, quos
citat, & aliorum, quos citare posset, proponit
P. Tamburinus Lib. 3. in Decalogum Cap. 3. §. 4.P. Tambu-|rinus.
nu. 1. id tantùm videtur intendere, quod de
spontaneo juramento, aut etiam ad spontaneos
contractus applicatur, non verò quando de non
gravanda aliorum, miserorum præsertim, li-
bertate agitur, pro qua tantùm à lege disposi-
tum invenitur. Unde interpretationes, quæ in
materijs alijs esse verosimiles possent, in præ-
senti non sunt generaliter admittendæ, sed
standum exactè legis verbis, & legislatoris
intentioni, ac legis fini, ne aliàs inutilis ferè
reddatur. Et cùm hoc loco de ijs præsertim
agamus, qui Dei timore postposito, juxta dicta
non verentur Indorum, ac suimetipsorum esse
carnifices, non est cur pro illis favorabiles in-
tellectus conquiramus, qui tamen pro alijs
Christianè agentibus possunt meritò in Au-
ctoribus inventi, aut ab eisdem verosimiliter
indicati, ministrari. Extat etiam apud citatum
Scriptorem recepta doctrina nu. 2. quòd si exObservanda|doctrina|circa idem.
circumstantijs certus sit jurans se promisisse ob-
servantiam statutorum, ad ea tenetur. Itaque
licet expressè de promissione non constet, quia
neque expressa ac formali voluntate, si tamen
ex circumstantijs voluntas saltem virtualis aut
legi conformis colligatur, pro certo habendum
est juramentum, licet tergiversari quis velit,
quando observantia urgere incipit. Id quod in
casu præsenti usu venit, ubi jurans ex circum-
stantijs certus esse debet de sua promissione,
cùm legis intentioni debuerit esse conformis,
& res ipsa ita clamet, quia aliàs Catholicorum
Regum circa hoc providentia inutilis reddere-
tur. Accedit quod circa dubium non cadens
circa juramentum ipsum, sed supra rei juratæ
conditionem habet P. Suarez Lib. 2. de Iuramen-P. Suarez.
to Cap. 35. nu. 10. quando scilicet dubitatur an
rei juratæ sit tanta facta mutatio, ut juramen-
tum desinat obligare: tunc enim stat pro ju-
ramento possessio. Idem enim est quando de
modo juramenti dubitatur, cùm constet revera
fuisse juratum: stat siquidem pro eo possessio,
quia stat etiam jurandi legitima consuetudo,
& legis minimè dubia intentio, unde & duplex
est possessio. Perinde namque est de varietate
rei juratæ dubitare, aut mutatione facta circa
illam, ac de occurrente secundùm jurantis ap-
prehensionem, quia difficilior apparet, circa
quam tamen difficultatem an sit sufficiens du-
bitatur.
@@0@
@@1@§. Vnicus. Circa Indorum Commendatarios. 365
CIRCA
TITULUM VII.
De Indorum Commendatarijs.
§. Unicus.
1043. DIctum & de illis suprà nu. 906.Circa jura-|mentum|Auctoris|conciliata|doctrina.
& quia de juramento dudum
disseruimus, præmittendum
circa simile Commendatiorum juramentum
quod extat n. 16. ubi de violata lege circa ha-
bitationem in oppidis Indorum, in quo & ju-
ramenti violatio ab eisdem præstito circa In-
dorum defensionem, & sic à Nobis pronuntia-
tum: Videant ergo quomodo hoc præstent, qui ser-
vitijs addictos tenent. Si dicant se non ita cogitasse
cùm jurarunt, non erunt quidem juramenti rei in
foro animæ, secus in exteriori, quia lex ad hujus-
modi defensionem, uti ad præcipuam vult dirigi
juramentum, & poterunt ut violatores ejusdem pu-
niri Commendæ privatione, ut in Rescripto citato
(n. 5.) habetur expressum. Sic ibi: quod tamen
non videtur prædictis nuper consonum, quòd
scilicet stet juramenti obligatio, in Prætori-
bus, quidquid cogitaverint, cùm esse debeat
juxta intentionem legis ad hoc præcipuè, In-
dorum scilicet protectionem directæ. Ad quod
dicendum in primis non esse eamdem ratio-
nem de dubitante ac de expressè excludente:
dubium enim juramenti possessionem non tol-
lit, juxta dicta: qui autem apertè exclusit, in
suæ est adhuc libertatis possessione. Et hoc
modo est, quod diximus de non cogitante ac-
cipiendum, ut scilicet de tali obligatione pu-
taverit ad juramentum minimè pertinere, hoc
est enim de illa non cogitare, dum obligatio
non cogitatur, aut putatur, juramenti esse ma-
teriam, sicut sunt alia in illius formula com-
prehensa. Qui ergo juravit, de habitatione ni-
hil penitus cogitans, illam suo juramento est
proculdubio complexus: nam ad summum po-
test aliqua suboriri dubitatio, quam tamen non
sufficere remanet comprobatum.
1044. Prætereà quod dictum Cap 3. circaAd prote-|ctionem te-|nentur,|etiamsi in|eorum oppi-|dis non|habitent.
protectionem Indorum, non scilicet cessare
hujusmodi obligationem ex eo quòd in oppidis
Indorum prohibeantur habitare, ex eo osten-
ditur quod Generalis Protector Limæ existat,
neque obligatio ulla ipsum urgeat, ut populos
Indorum adeat, sicq́ue eorum necessitates per-
videat, ut sic de procurando possit remedio
agere cum sublimiori Magistratu. Ad eum
ergo veniant Indi, licet Commendatarius non
vadat ad ipsos. Quòd si quidquam offerant
gratuiti animi significatione dubitari potest an
liceat illud accipere. Ad quod dicendum non
licere, si res considerabilis pretij sit, quia non
videtur gratis oblata, sed quasi laboris pretium,
ad quem est Commendatarius obligatus. Ex
cujus acceptione is qui offert, conjicere non
immeritò poterit, si deinceps opus sit futurum
auxilij, neque simile aliquid allatum, non ita
ut necessarium fuerit in negotio procedendum,
cùm tamen onus importabile pro ipsis sit, quo-<-P>@@
<-P>ties subsidio opus fuerit, illud pretiosis muneri-
bus emereri. Si autem vilius aliquid fuerit, non
videtur grave in eo futurum conscientiæ gra-
vamen: cùm aliàs Indi ægrè ferre soleant, si
munuscula ab ijs oblata repellantur. Erit au-
tem generosi Commendatarij attentione di-
gnum, si illa retributione benigna compenset;
cùm & attentio talis sit ipsi admodum futura
proficua, quandoquidem cùm Indorum nego-
tium agit, proprium suum agere est manife-
stum, ex quo & evincitur pretiosum non posse
munus accipere, sibi enim arat, & sibi occat,
unde & fructus impensi laboris sperat. Quia
verò solent esse Indi divites, ut Caciquij, &
Provinciarum gubernatores, circa horum mu-
nera plus videtur posse aliquid indulgeri, dum
& illi veniunt justis querimonijs auxilium
contra Parochos, Prætores, eorum locum te-
nentes, pannificiorum dominos, aut quoscum-
que alios petituri, neque enim eorum sufficere
solet potentia ad subditorum incommoda de-
pellenda. Et circa munerum acceptionem nihil
est lege dispositum, unde solùm est juxta na-
turæ certa principia discurrendum, circum-
stantijs attentis, juxta quas est à Nobis vero-
similis omninò discursus efformatus, juxta quæ
& Doctores discurrere in consimilibus mate-
rijs solent, ad quæ est etiam à Nobis respectus
habitus in præmissa resolutione.
1045. Est etiam dictum Cap. 5. in fine quòdCirca resti-|tutionem per|prædicatio-|nem.
si ignoti sint Indi, quibus facienda restitutio,
ea non possit prædicatione, qua indigere solent,
fieri, quia bonum est alterius generis, quidquid
Auctor ibi citatus fuerit arbitratus. Sed qui-
dem id ita intelligendum, si nihil pecuniæ eo
in ministerio pro bono Creditorum insuma-
tur. Sic enim D. Thomas ibidem adductis re-
stitutionem admittit verbis illis: Scilicet dandoD. Thomas.
in eleemosynas pro salute ipsius. Si ergo quis ut
prædicaret sumptus competentes faceret, qui
in eleemosynam cederent, aut Prædicatorem
congrua pro labore compensatione conduce-
ret, in creditorum spirituale commodum, non
videtur cur non queat obligationi satisfecisse
veraciter affirmari. Licet enim prædicatio in
audientiũ utilitatem penitus dirigatur, sumptus
tamen circa eam facti in creditorũ possunt spi-
ritualem utilitatẽ destinari. Et esset sanè modus
restitutionis satis utilis, si debitum considera-
bilis esset quantitatis, Missionem à Religiosis
quotannis faciendam dotare, sive in oppidis, ad
quæ creditores spectabunt, sive in alijs, in qui-
bus major necessitas videretur. Sic à quibusdā
factum, consilio equidem salutari: quamvis
de Commendatario quopiam nihil tale sit mi-
hi compertum; utinam dispositione hujusmodi
opus ipsis no fuerit, sicut neque alia simili,
Christiana conscientiæ libertate, mammonæ
nescientis damnabiliter subservire. P. Bonæ-
Spei Tomo 5. Tract. 1. de Iure & Iust. Disput. 19.Circa debi-|ta incerta|ex contra-|ctu.|P. Bonæ-|Spei.
affirmat tamquàm probabile debita incerta ex
contractu retineri posse. Unde existimare quis-
piam forsan possit debita incerta Indorum posse
retineri, quia ex contractu sunt ut in plurimum,
dum eorum labori merces proportionata non
solvitur, operas enim locant suas congruam
mercedem accepturi, emunt etiam & vendunt,<-P>
@@0@
@@1@366 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>licet circa pretium defraudati. Sed id neuti-
quàm accipiendum, quia revera debita ex de-
licto sunt, de quibus citatus Scriptor ibidem
distribuenda esse pauperibus contestatur, se-
cundùm eam quantitatem, in qua justitiæ vio-
latio accidit, per exceilum aut defectum. Hac
enim ratione Doctores omnes ad restitutionem
esse obligatos censent rerum quotidiani usus
venditores, qui in mensurarum complemento
ementes defraudant, cùm tamen inter eos, uti
inter contrahentes agatur. His addendum cir-Contra|Indos non|præscribi.
ca debita prædicta locum non habere præscrip-
tionem, tum quia est possessio malæ fidei. Etsi
demus esse bonæ aliquando, urget principium
in materia præscriptionis certissimum, scilicet
illam concurrere contra eum, qui ob impedi-
mentum nequit quod est suum repetere, præ-
ter titulos alios, de quibus in Additionibus Tomi
hujus nu. 141. & seqq.
CIRCA
TITULUM VIII.
De Capitulis Civitatum &c.
§. Unicus.
Pro urbanis Senatoribus, & Officialibus alijs
breves discursus.
1046. CIrca electionem, de qua Cap. 1.Circa sub-|ornationes|in electioni-|bus Vrba-|norum Se-|natorum|&c.
& subornationes ex quibus re-
stitutionis obligatio non oria-
tur, addendum probabile esse ratione illarum
non reddi invalidam electionem: siquidem
verba illa legis: No aya, ni pueda aver, el tal
officio, quæ sunt unicum pro electione invalida
fundamentum, non videntur ita urgere in or-
dine ad dictum effectum. Nam modus ille lo-
quendi, Non poßit, stare cum valore electionis
potest, juxta dicta Tit. 3. n. 24. & 25. & ita vi-
dentur supponere Doctores adducti hoc Capite
negantes obligationem restitutionis, & nihil
circa invalidæ electionis certitudinem statuen-
tes: & meritò. Si enim eo ipso quòd aliquid
suffragatoraccipiat, officij comparatio nulla sit,
& illud teneatur restituere qui eo pacto com-
pararit, nihil equidem comparat, unde neque
qui voto suo cooperatur electioni, quidquam
accipere potest, quia quod datur, pro aliquo
datur pretio æstimabili, & non pro nihilo, in
quo nullus apparet titulus acceptioni. Est ergo
probabile juxta gravissimorum Scriptorum sen-
sum validam esse electionem, licet possit sic
electus per sententiam officio sic comparato
privari. Cui tamen videtur posse sententiam
satis receptam opponi asserentium pro senten-Objectio ex|acceptis pro|injusta sen-|tentia.
Dostları ilə paylaş: |