strensia, & quasi castrensia, aut directum sal-
tem, ut adventitia, aliter determinat: de pro-
fectitijs autem non intulit mentionem; quia
cùm illorum nullum habeat dominium, idem
de illo quoad hæc, quod de Religioso judican-<-P>@@
<-P>dum. Quomodo ergo stare id potest quod de
contractus valore asseritur, aut quem potest
ille habere utilem in ordine ad praxim effe-
ctum? Respondet idem Pater: Vbi tamen victorIdem.
sciverit rem, quam lucratus est, esse alienam, tene-
tur illam curare restitui: sed tunc filius familias
tenetur illi de evictione, manetque obligatus ad
compensandum. Hæc ille. Atqui non est hic ca-
sus, in quo sumus, sed cùm è converso, qui
alienare non potest victor existit: unde lex ni-
hil ad rem, quæ sic habet: Rem alienam distra-l. Rem|alienam.
here quem posse, nulla dubitatio est: nam emptio est
& venditio, sed ut emptori auferri potest. Sic
Ulpianus. Et quid inde ad intentum? Ubi non
jam de venditione agitur, sed de ludo, pro quo
speciales habentur conditiones.
1055. Sed quid jam si bona fides utrimq;Circa ludum|cum mala|fide rei|alienæ.
desit? Cardinalis Lugo sic pro eo scribit: Dif-
ficultas esse potest quando uterque sciebat impoten-
tiam alienandi. Quo casu Leßius & alij dicunt
contractum esse invalidum, & à neutro posse lu-
crum retineri. Contrarium tamen docet cum alijs
Bonacina Disput. 2. de Contractibus (corrige, de
Restitutione) q. 3. p. 2. nu. 13. & alij, quos affertCard. Lugo|ut annuat.
Layman Lib. 3. Tract. 2. Cap. 21. nu. 6. & alij
multi quos affert Sanchez Lib. 7. in Decalogum
Cap. 19. nu. 85. qui eam sententiam probabilem
fatetur, quam etiam amplectitur alijs citatis Diana
1. tom. Tract. de Contractibus Resolut. 67. Reco-
lenda sunt quæ diximus Disput. 17. de obligatione
restituendi ex re accepta Sect. ult. in fine, ubi vidi-
mus aliquando in alijs saltem contractibus à vendi-
tione posse contractum validum exerceri etiam
cum mala fide utriusque contrahentis, quia potest
aliquis velle se obligare alteri solùm propter actio-
nem naturalem illicitam, quam alius in sui gratiam
exercet. Sic ille, qui citato ab ipso loco sic post
alia: Potest quippe emptor offerre & dare pecu-
niam venditori, non pro dominio rei, sed pro illa ma-
teriali posseßione, quæcumque sit, qua res ipsi tra-
datur. Sicut enim pro actione injusta potest illicitè,
sed validè dari pretium, & homicida posset retinere
pretium sibi datum pro homicidio patrando &c. Ex
quibus applicatio pro ludo ea esse videtur, ut
qui proprium perdit, collusore alienum expo-
nente, id ratum velit ob voluptatem ludendi,
vel ob spem lucrandi aliena, & eorum gauden-
di qualicumque possessione.
1056. Sed inprimis in Scriptore tanto de-Illius im-|probata de-|ctrina.
sideratur peculiaris illius doctrinæ congrua ad
institutũ præsens applicatio. Deinde licet sen-
tentia, quam amplectitur, probabilis sit, do-
ctrina autem illa, ex qua illam deducere con-
tendit, valde difficilis est, ut ex applicatione
nuper adducta patescit, dum alia apud Aucto-
rem non occurrit. Quis enim propter fines di-
ctos perdere pecunias velit, cùm ludus sine illis
possit gravaminibus exerceri? Deinde quod
de spe dicitur, valde est frivolum, si pecunia
ludatur: nullum enim commodum perdenti
obvenire potest, ex amissione pecuniæ, ut in
exemplis à præfato Scriptore allatis, jam enim
rejectum est, quod ad voluptatem spectat. Lu-
crum autem in spe cum voluntate transferendi
dominium in perditione nequit nisi stultissimo
in aliquo, & alieno à ratione componi. Sensus
enim ita agentis est: Quia spero lucrum rei<-P>
@@0@
@@1@370 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>alienæ volo perdere propriam. In pecunia autem
exemplum appositum, quia illa est, quæ ludo
frequenter exponitur. Nam potest casus con-
fingi, in quo res aliqua valde exoptabilis ali-
cui pro usu, ludo exponeretur. Quo eventu
peculiaris esset ratio, cùm tamen assertio præ-
fata generalis sit. Si dicas juxta dicta nuper
tolli casum ab omnibus Doctoribus proposi-
tum, negantibus plurimis, & nonnullis affir-Fit satis|instantiæ.
mantibus, ut videri potest apud P. Thomam
Sancium citato n. 85. & 86. Respondeo non
tolli, quia stare potest ut quis ludat cum eo,
qui perdere nequit, sperans victoriam, & ta-
men perdens: nego tamen tunc transferri do-
minium. Et cùm Scriptores id admittunt, mi-
nimè audiendi sunt, si voluntas transferendi
manifesta non sit. Quòd autem aliquando talis
esse queat ex liberali condonatione, ob nobi-
les aliquos respectus cum omnibus admittimus.
Sic accidit cum ludens Philippus Secundus
cum Magnatibus chartis pictis dixit post in-
spectas, quæ illi obtigerant: Modò per vitam
Reginæ Victor ero, & exponens illas, qui
meliora habebat puncta, illa suppressit, ne Re-
gis illud juramentum (qualecumque illud fue-
rit) falsum redderetur, & non levem perdidit,
voluntate tamen promptissima quantitatem.
Illud sanè difficillimum iterùm dico quod do-
ctissimo placuit Cardinali, nam quidquid aliàs
sit de actione peccaminosa in gratiam alterius
facta, id certè casui præsenti nequit applicari,
& ut pro ea, quæ in admittendo ludointerve-
nit, aliquid posset recipi, non tamen propor-
tionatum pretium est tota pecuniæ summa,
quæ perdi potest. Pro quo & est argumentum
aliud, scilicet non teneri ad quidquam dandum
si victor evadat, sola enim restitutione faciet
satis, cùm tamen si aliquid pretio æstimabile
in ipsius gratiam fuisset factum, ad exhiben-
dum pretium teneretur: quod nullus hucusque
somniavit. Et de his satis per occasionem dis-
putatis.
1057. Cùm Indicum commercium adeòCirca spe-|cialem|quamdam|impositio-|nem.|D. Ioseph|Veitia.
attenuatum sit, ut significat citatus D. Jose-
phus de Veitia nu. 14. non videtur quidem ra-
tioni conforme id, quod habet idem n. 49. ubi
ita scribit: Por Cedula de 19, de Iulio de 1610.
encargò su Magestad al Consulado la perpetua ad-
ministracion de la Alcaydia de la Lonja. Y aunque
en la misma se le diò tambien facultad para alzar
la tabla de lo que se cobraba para su edificacion (que
era un tercio de uno por ciento) no podra esto tener
efecto ya, supuesto, que aviendose impuesto tribu-
tos sobre este derecho, fue visto perpetuarle. Sic ille.
Non inquam videtur rationi conforme, ut per-
acto opere, pro quo est tributum impositum,
illud ulteriùs solvatur, & præsertim quando
ij, ad quos gravamen spectat, ad tenuiores sunt
redacti facultates, & faveri potiùs indulgentijs
debent, quàm gravaminibus onerari. Circa
quod cum Scriptores uno ore quod est dictum
de perfecto opere, pro quo est tributum impo-
situm, valenter clament; illa apud eosdem li-
mitatio extat, nisi aliud simile, pro quo similis
sit necessitas, apertè succedat. Quæ ratio his
temporibus impositiones omnes facit esse per-
petuas: & possunt illæ facilè verosimiles<-P>@@
<-P>ostendi. Sed verò durus est hic sermo, potest hîc
opportuniùs dici, ubi de Regum nostrorum
pietate nequit subire animo dubitatio, etiamsi
hostilibus petantur incursibus, quibus illud cum
Regio sanguine memorabile traductum effa-
tum, suadente Ministro quodam novam nes-Præclarum|circa tributa|Henrici|Tertij Hi-|spaniæ Re-|gis effatum.|P. Mariana
cio quam impositionem, Absit, suadere desine:
Magis enim timeo populorum gemitus, quàm arma
inimicorum. Sic ex nupero Scriptore: Sed lucu-
lentius P. Mariana Lib. 19. Cap. 14. in fine, ubi
ita scribit: Ejus illa vox fuit: Populi se execra-
tiones ampliùs quàm hostium arma formidare: eo-
que thesauros congeßit, innoxios tamen, & sine
subditorum gemitu: cura tantùm Regiorum vecti-
galium, modestiaq́ue: quæ magna Principum laus
est. Sic ille. Iuxta quæ quanta cum moderatio-
ne agendum sit in tributi præfati ab ijs, ad quos
id spectat, exactione, satis ex dictis compertum
habetur. Quomodò autem novarum impositio-
num gravamine minimè Regium sit patrimo-
nium adauctum, sed potiùs notabiliter immi-
nutum evidenter ostendit citatus D. Josephus
de Veitia eodem Libro, Cap. 18. n. 9. qui & n. 8.
ex benigno agendi modo cum Mercatoribus
quantopere Regia emolumenta concrescant,
laudato quodam Administratore, præmiserat,
de quibus à Nobis alibi dissertatum, & ab eo-
dem Scriptore iterùm n. 22.
§. II.
Circa contractum Pinnarum argentearum.
Ad Cap. 3.
1058. DIctum ibi non licere contractum,Quid circa|pinnarum|contractum|licitum &|illicitum sit.
quando is, qui ad illas tradendas
certo tempore obligatur, Minerarius non est,
neque ejus generis mercimonium versari soli-
tus, cum illis, de quibus ibi, circumstantijs,
usurariam labem importantibus. Si autem mo-
ralis potentia sit pro habendis pinnis, etiamsi
Minerarius quispiam non sit, aut ejusmodi ne-
gotiationi assuetus, possit tamen emere, ut
reddat, non est contractus talis usurarius com-
putandus, in eo enim quod emat majori pre-
tio, non gravatur specialiùs, quandoquidem,
idipsum majus pretium est emptori redditurus:
& ad id quidem tenetur, nisi emptor pretio sit
accepto contentus, ut ipse emat. Et pro hoc
adductus Diana Parte 1. Tract. 8. Resolut. 26. er-
rore typographico, cùm sit 16. qui Vers. ulti-
mo, ita scribit: Notandum est verò quòd si nonDianæ pe-|culiaris do-|ctrina ut|stare possit.
habens frumenta, neque poßibilitatem habendi, ni-
hilque de hoc cogitans, ad subveniendum suæ neces-
sitati, & bona fide ita contrahit, quia alij in foro
ita solent communiter contrahere, puto supradictum
non peccare, neque ad restitutionem teneri: quia
talis contractus, licet materialiter sit illicitus, ex ob-
jecto tamen, & formaliter est licitus. Ac ita etiam
sentiunt aliqui Theologi ex Societate IESV à me
de hac re consulti. Sic ille, qui in eo quod de ne-
cessitate ait non videtur congruè doctrinam
applicare, qui enim emit, & ad quem spectare
poterat restitutionis obligatio, non est qui ne-
cessitatem patitur, sed qui vendit. Doctrina au-
tem illa difficilis est, neque bona fides injustam<-P>
@@0@
@@1@§. II. Circa contractum pinnarum &c. 371
<-P>accèptionem materialiter pro restitutionis ob-
ligatione est judicanda sufficiens in eo, in quo
quis locupletior evasit, juxta receptissimum in
Theologia dogma. Neque assertionis præfatæ
ullum adducitur fundamentum. Quia verò
propter probabilitatem extrinsecam sustineri
potest, poterit etiam contractui pinnarum ap-
plicari, eo quòd receptus in foro videatur: non
equidem quòd pinnæ publicè vendi possint, si
quintatione careant: sed quia inter Merca-
tores sic agi solitum. Si & addamus fuisse non-
nullos, qui contractum prædictum licitum cen-
suerunt, ut ibidem dictum: licet revera tantæ
auctoritatis non fuerint, ut eorum judicio sta-
re securum meliùs rem expendentibus vide-
retur.
1059. Adducta pro eodem à Nobis pro-Circa mu-|tuum diver-|si valoris|tempore so-|lutionis.
babilissima sententia, juxta quam, si quis tradat
mutuo certas mensuras tritici, accepturus tot
alias tempore, quo plus creditur valiturum,
usurarius sit contractus; pro qua tantùm in-
ductus P. Lessius Lib. 2. n. 152. qui proculdu-P. Lessius.
bio ad sententiæ, quæ adeò verosimilis non es-
set, probabilitatem fundandam suffecisset. Sed
sunt proptereà plures alij, ut videri potest apud
P. Pereyram n. 1090. qui limitationem à No-
bis traditam apponit, si videlicet mutuans non
erat triticum in tempus, quo plus valeret, ser-
vaturus, quàm ante ipsum tradiderunt alij gra-
vissimi Scriptores, quibuscum P. Palaus Disp.
4. de Iustitia Arti. 13. n. 5. Qui n. 6. adducit
Cardinalem Toletum & PP. Molinam, Sà, Re-
bellium, & Lessium asserentes sententiam prę-
fatam procedere etiam quando mutuatario li-
berum fuit rem mutuatam reddere tempore,
quo minus erat pretium, sibi enim tunc impu-
tare debet reservationem in tempus pretij ma-
joris. Quod quidem ipse Pater non admittitP. Palaus|obstantiæ|adjectione|rejectus.
cùm P. Salas Tractatu de Vsuris dub. 14. nu. 8.
ex eo probans, quia eo non obstante mutuans
rem accipit pretiosiorem. Sicut usurarius quis
esset, si mutuaret ea lege, ut si mutuatarius
noluerit intra tale tempus solvere, solvat ali-
quid ultra sortem. Sed quidem si in casu ste-
mus, de quo & ille, & alij adducti, non vide-
tur circa hoc esse posse controversiam: quòd
scilicet triticum mutuans, illud fuerit in tem-
pus amplioris valoris servaturus: debet ergo
juxta valorem prædictum reddere in eadem
quantitate: unde & ratio adducta nullius est
roboris, non enim accipit mutuans rem pretio-
siorem absolutè loquendo, quia pretiosioremDiversi|Auctorum|sensus, ut|accipiendi.
erat, si non mutuò dedisset, habiturus. Dixi
autem post assertionem præfatam cum P. Les-
sio stabilitam, aliquos generaliter asserentes
in mutuo semper posse exigi eamdem mensu-
ram intelligendos, si is qui mutuò dedit, non
erat id quod dedit, in tempus valoris supercres-
centis servaturus. Quod quidem de aliquibus
potest non immeritò verosimiliter sustineri;
sed revera sunt qui in omni id eventu pronun-
tient, idq́ue ex eorum ratione compertum
videatur; ut videri specialiter potest apud Car-
dinalem Toletum Lib. 5. Cap. 34. cum Do-
minico Soto loquentem: volunt enim in mu-
tuo rem ipsam, & non pretium attendi, quia
accidentarium quid est respectu illius, quod<-P>@@
<-P>secus in moneta accidit à qua est pretium in-
separabile.
1060. In ejusdem Capitis nu. 19. D. Ca-Circa D.|Caramuelis|sententiam|de pretio pro|non petito|mutuo.
ramuelis inserta doctrina, quatenus asserit posse
licitè tradi pecuniam solvendam tempore mes-
sis in tritico pretio eidem assignato, quod non
debet esse currens messis tempore. Circa quod
non hærendum: benè tamen circa id quod ad-
dit, obligationem scilicet non exigendi usque
ad dictum tempus esse pretio æstimabilem. Sic
ille in Theologia morali nu. 746. & 747. QuodVidenda|quæ dicta|Tomo 2.|Auctarij|Parte 8. n.|388. & 389.|& Diana|Parte 8.|Tract. 7.|Resolut. 63.
tamen à Nobis improbatum sic absolutè pro-
batum, cum excusatione tamen Auctoris præ-
fati, qui casum necessitatis, seu indigentiæ
mutuantis videtur tantùm tetigisse. Quæ ta-
men excusatio locum habere non potest stante
ejus absolutissima assertione in Theologia Fũ-
damentali nu. 1798. sic concludens: Tam enim
sunt certa, quæ doceo, ut si dares Deum, Angelos,
aut quemcumque infallibilem judicem, etiam capi-
talem sententiam (videtur deesse aliquid, ut Pro-
ferre, aut verbum simile) sine ulla formidine pro
defensione hujus veritatis appellarem: contraria
enim, quidquid de auctoritate aut æquivocatione sit-
(his enim fulcris succollatur) stando Deo, & rationi,
videtur omnino improbabilis. Sic ille. Contra
quam tamen stat damnatio sententiæ præfatæ
inter proscriptas ab Alexandro VII. ordine 42
tenoris sequentis: Licitum est mutuanti aliquidVt videatur|ab Alexan-|dro VII.|proscripta.
ultra sortem exigere, si se obliget ad non repeten-
dam sortem usque ad certum tempus. Quo uno
Davidico lapide animositas appellationis nu-
per audita prosternitur. Appellationis inquam
à Deo. Et ad quem? Divum Parentem no-
strum Ignatium quidam pro concione lau-
dabat, & cùm raptum illum Manresanum heb-
domadæ integræ attulisset, & pro exornatio-
ne celeberrimum D. Pauli, in quo plures Do-
ctores divinam essentiam clarè vidisse testan-
tur, qua in visione tres exactos asseruit dies, sic
exclamavit: Si D. Paulus tribus illis diebus di-
vinam essentiam vidit, quid dicemus D. Igna-
tium septem dierum vidisse spatio? Ad quæ
quidam Religiosus auditor, & ipse prædicatio-
ne celebris: Certe, inquam, nisi spatia imagina-
ria vidit, nescio quid amplius videre potuerit. Ad
quem modum de appellatione dicta proferre
possumus. Si enim à Deo appellandum, non
videtur nisi ad spatia imaginaria posse, ô lu-
dricram insaniam! appellari. Et effatum prædi-
ctum adducit P. Cardenas in Crisi TheologicaEt à P. Car-|denas sic|notata.
Parte 1. Tract. 1. Disput. 9. n. 159. & 320. cum
Pontificia transfixione. In loco autem priore
citatio videtur ad editionem aliquam priorem
referri, scilicet 1782. in posteriori autem ad
noviorem Romanam, scilicet 1798. ubi revera
extat. Nihil autem præfatus Pater circa multa
pro stabilienda sententia sua à D. Caramuele
adducta censuit adjiciendum, quia ad ejus in-
stitutum non conducere arbitratus est, id unum
ostendisse contentus, quod ad Pontificiam
auctoritatem spectat, ut scilicet possit sen-
tentias à suis Auctoribus non solùm pro-
babiles, sed certas judicatas, probabilita-
tis prærogativa privare, circa quod D.
Caramuel propositionem protulerat durio-
rem.
@@0@
@@1@372 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
1061. Sed quidem, quidquid de nimisVt queat|ille defendi.
projecto effato sit, quod erit qui probet nullus,
sententia D. Caramuelis non videtur Pōtificia
damnatione rejecta, si illius attendamus ver-
ba, quæ adducta præcedunt, sic enim ille: Ite-
rùm dico: Mihi tam evidens videtur hæc senten-D. Cara-|muel.
tia, ut numquàm crediturus sim Theologos, qui ci-
tantur, habuisse opinionem contrariam, egerunt
enim, ut video, de obligatione non repetendi præ-
cisa à damno & periculo emergente, aut concomi-
tante: & si id sit verum, summa est omnium Theo-
logorum concordia: si falsum, illos, sine formidine
erravisse pronuntio: tam enim sunt certa &c. Non
ergo ille ob solam designationem temporis,
intra quod mutuans se non petiturum obligat,
aliquid supra sortem accipi posse contendit,
sed ratione damni, & periculi emergentis.
Quod autem damnum & periculum semper
mutuo sit adnexum, ita ut semper illud sit pre-
tio æstimabile, alienum ab ejus mente est, sic
enim habet nu. 1783. in fine, & hic obiter nota,Petrus de|Ledesma.
illam pecuniam, quam snpra sortem posse recipi
Ledesma affirmat, reduci ad titulum damni emer-
gentis, aut lucri cessantis, non autem ad durationem
puram temporis. Si enim certum esset toto illo tem-
pore me non usurum illa pecunia, nec ob ejus caren-
tiæm incursurum esse damnum, aut perditurum lu-
crum, nihil possem supra sortem recipere, & nota
id benè. Sic ille benignè interpretatus Ledes-
mæ sententiam, cujus ille apud ipsum tenor:
Aesta dificultad se ha de responder, que si la ob-
ligacion de no lo volver à pedir es por mucho tiempo,
se puede muy bien estimar con precio, y por razon
de aquella obligacion se puede muy bien llebar el
justo precio sin usura ninguna. Esto enseñan los
Discipulos de S. Thomas, por que la tal obligacion es
estimable con precio. A la razon de dudar se respon-
de, que en el tal caso no se lleba el dinero por el
emprestito, si no por la obligacion do no lo volver à
pedir por mucho tiempo. Sic ille, qui de damno
emergenti, aut lucro cessante nihil, solam ob-
ligationem non petendi sufficientem ratus, ut
supra sortem aliquid recipi possit, juxta quem
sensum ex verbis manifestum Pontificia pro-
scriptio cadit, sicut & caderet supra assertio-
nem D Caramuelis Ledesmæ sententiam ab-
solutè probantis, ut ejus verba præ se ferunt,
cùm tamen ille de ipsa sic loquatur immediatè
Dostları ilə paylaş: |