Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə131/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   127   128   129   130   131   132   133   134   ...   180

ri specialis est aliqua qualitas determinata: per

adducta à Joanne Gutierrez suprà nu. 12. exIoan. Gu-|tierrez.

Abbate, & talia sunt manifestè in nostro casu,

ut ex ejus tenore liquet, cùm in eo præcipua

ratio oppositionis ad legem Pontificiam ha-

beatur. Pro quo & est id, quod habet P. Tho-

mas Sancius Lib. 7. de Matrimonio disput. 108.D. Thomas|Sancius.

n. 3. ubi ita scribit: Vbi enim fit divisio per pa-

ragraphum, vel versiculum, clausula posita in uno

paragrapho, vel versiculo, non refertur ad alium

paragraphum, vel versiculum, juxta doctrinam

Gloss. Unic. Verb. Sic scilicet: de postulat. Prælat.



in fin. quam notabilem dicit Alexander de Nero

dict. Cap. Laudabilem n. 9. & Rubrica de Sponsal.

n. 3. & in hoc posteriori loco limitat, nisi esset ad-

jectum verbum, ut præfertur, vel in præmißis. Sic

ille. Atqui in nostro casu divisio non solùm

per paragraphum & versiculum, sed per para-

graphos & versiculos extat, unde clausula po-

sterior vim peculiarem continet, quæ non po-

test per priorem infirmari.

  1097. Nec prætereundum quod ex Joan-Ulterior|alia.

ne Gutierrez occurrit Consilio 12. n. 28. Ubi

ita loquitur: Nec obstat quòd clausula præcedensIoannes|Gutierrez.

est majoris efficaciæ ad declarationem sequentium,

quàm è converso, juxta Glossam. 1. in L. Quisquis

& ibi Bartol. ff. de Legat. 3. tradit Iason in L. Pa-

cta novißima. n. 4. & ibi Andreas Alciatus n. 12.

C. de pactis tradit. Tiraquellus in de utroque retr.

tit. 1. §. 1. Gloss. 14. n. 25. & 26. fol. 98. Quia

cum hæc sit clausula correctiva, ut supra probatum

est, non debet intelligi repetita; ut tradit Alexan-

der Consil. 42. n. 1. Lib. 3. fol. 36. Sic ille, ex quo

habemus, quod etiamsi clausula præcedens<-P>@@



<-P>eā vim habeat ubinihil obstat; nihilominùs esse

aliqua posse quæ illius valeant efficaciā retar-

dare. Et quemadmodùm id habet ex eo quòd

correctiva sit, ita pariformiter ex eo quòd cor-

rectiva subsequatur, limitans scilicet illud,

quod videbatur generaliùs constitutum.

  1098. Sed est apud eumdem aliud, ex quoUrgens &|altera.

possit positio nostra firmari: Consilium enim

illud circa casum versatur emphyteusis cum

quibusdam conditionibus, cum hac tamen po-Idem.

strema clausula: E paraque las podades vender,

dar, donar, trocar è cambiar, è enagenar, è facer

de ellas, como de cosa vuestra propria, &c. Et ut

valeat prædicta dispositio adducit. n. 38. com-

munem opinionem de feudi & emphyteusis

alienatione Universali, & pro ea Rolandum à

Valle, Celsum, Hugonem, & Julium Clarum

cui licet non assentiatur, ex eo id probat quòd

postrema illa clausula sit contra naturam con-

tractus emphyteutici: supponens vim habiturā,

licet cōtraria pręcedentibus appareat, si contra

dicti contractus naturam minimè militaret.

Atqui in casu nostro ex eo quòd clausula, de

qua agimus, vim habeat secundùm sensum,

quem prę se fert, nihil contra dispositionem ha-

betur aliam, sed solùm ut præcedens clausula

cum limitatione subsequente accipienda ve-

niat, & congruum recipiat intellectum de Mis-

sionarijs: debet ergo ita recipi, explicari, &

congruentissima judicari, cùm sit illius capax;

etiamsi oporteret priora verba aliquatenus im-

propriari, ne admittatur contradictio, aut con-

trarietas, ut cum Celso Hugone tradit idem

Joannes Gutierrez n. 39.

  1099. Cardinalis Tuschus etiam audien-Ex Cardin.|Tuscho pro-|batio lucu-|lenta.

dus, qui multa habet ex quibus potest præmis-

sa assertio roborari. Et in primis citata Conclu-

sione 291. cùm absolutè asserat. n. 1. clausulam

in fine positam referri ad omnia præcedentia,De clausu-|la in fine|posita.

ex Boerio subdit hoc esse regulare. Et ex A-

lexandro n. 6. id stare in clausula qualificante,

quia si potest referri ad omnia, salva ratione

recti sermonis, semper refertur ad omnia præ-

cedentia. Id quod quidem est pro casu pręsenti

commodissimum. Et n. 8. ita scribit: Et ideò si



statutum dicat, si quis fecerit incendium, vel fur-

tum, postea addat qualitatem: putà de nocte, vel in

platea: illa qualitas qualificat simpliciter omnia

præcedentia: quod notandum dicit Alexander

dicto Consilio. 48. &c. Cùm ergo in casu nostro

qualitas delinquentium circa sumptus pro Mis-

sionibus generaliter apponatur, non quidem ad

alios pręter affectos qualitate hujusmodi con-

stitutio debet applicari. Neq; obstat quod se-

quitur nu. 9. ubi sic ille: Contrarium tenet Ale-



ander dicto Consilio 48. n. 8. verb. Confirmantur

Lib. 1. ubi quòd clausula, quæ non stat per se in fine

posita, sed qualificatam respicit dispositionem, num-

quam refertur ad omnia, sed ad proxima; & sic

erit restrictio. Non inquam obstat, quia sic

subdit: Si verò est clausula, quæ stat per se; re-



fertur ad omnia, si non subest diversa ratio. Sic

ille pro nobis totus: est enim clausula per se

stans, ut constat, neque ulla est quæ subsit di-

versa ratio, ut qualificatio non debeat ad om-

nes continuos extendi. Num. 16. Sic ex Calde-

rino: Amplia, quòd clausula restrictiva in fine<-P>

@@0@

@@1@§. IX. Circa Bullam Clem. IX. contra negotiantes, &c. 385



<-P>posita, quæ potest referri ad omnia præcedentia, ad

omnia refertur. Quæ est casus nostri expessa de-

cisio. Omitto alia, quæ in eâdem Conclusione

occurunt, & possunt non parùm instituto præ-

senti deservire. In conclusione etiam 289. ubi deDe clausu-|la præce-|dente.

clausula præcedente, & illius majori efficacia

ad determinationem sequentium, juxta ibi ci-

tatos. Ex quo clarè infertur non extendi, quan-

do in sequentibus est specialis determinatio, ut

in casu præsenti videre licet, in quo determi-

natio specialis ex dispositione Pontificia circa

Missionarios habetur. Itaque clausula illa:

Aut in illis partibus quomodolibet morabuntur, per

sequentẽ potiùs determinatur, de ijs, qui ratio-

ne sumptuum pro Missionibus negotiantur.

Conclus. 290. quæ de clausula in medio posita

procedit sic nu. 1. habet: Clausula in medio posi-De clausu-|la in medio.



ta etiam restrictiva quoad nuntiationem termino-

rum non restringit latitudinem finalis, & conclusi-

væ clausulæ. L. Si servus plurium. §. inquit lex. ff.

ad L. Aquil Baldus Consil. 205. Præmißis verbisBaldus.

in fin. lib. 4. & adducit regulam quia genus post

speciem ampliat & non restringit. Sic ibi casui

satis opportunè. Clausula enim dicta, Aut in



illis partibus, media est, unde restrictivam sub-

sequentem, & quia in præmißis non restringit,

sed si aliquid erga illam præstare potest, potiùs

ampliabit.

  1100. Pro eodem faciunt multa, quæ habetEx tenore|dispositionis|arguitur.

citatus scriptor Tomo 2. lit. D. circa Verb. Dispo-



sitio, præsertim Conclus. 493. cujus titulus est:

Dispositio non habet locum, ubi verba non conve-Card. Tu-|schus.

niunt. Ubi & specialius illud n. 16. Ubi deficit

qualitas, cujus respectu aliquid disponitur, cessat

dispositio. Constat autem in casu nostro deficere

qualitatem, de qua in postrema clausula, respe-

ctu eorum, qui missionarij non sunt, aut circa

ea delinquunt, quæ Missionarijs prohibentur.

Et quidem quòd verba dispositionis non con-

gruant, ut ex illis debeat prohibitio generalis

cum toto illo rigore deduci, manifestum est,

quia multi ex ijs, qui in Indijs commorantur

Ecclesiastici ordinis, neque Missionarij sunt,

neque circa illos quidquam agunt ex ijs, quæ

in Bulla præfata prohibentur. Si ergo ad om-

nes debet extendi, non debuit universalis illa

adhiberi locutio, In præmißis, vel circa ea delin-

quentes, sed ista: & quia nonnulli in præmißis,

vel circa ea delinquentes, ut videtur manifestum:

participium enim universalem habet significa-

tionem: Sic enim Psalm. 24. v. 8. Dulcis &Psal. 24. v.|8. & 9.|D. Hieron.

rectus Dominus: propter hoc & legem dabit delin-

quentibus in via. Ubi D. Hieronymus: Delin-

quentibus in via, peccatoribus in vita ista. Quòd

si dicamus cum Cardinali Bellarmino non de

omnibus delinquentibus esse sermonem, ideo

equidem erit, quia de illis, ut ipse existimat,

statim addit Vates: Diriget mansuetos in judicio,

&c. Circa quæ sic ille: Declarat quod dixerat,Cardinalis|Bellarmi-|nus.

legem dabit delinquentibus, ac dicit non de



omnibus delinquentibus id esse intelligendum, sed

solùm de mansuetis & mitibus, qui non resistunt

Domino docenti, immò cupiunt doceri. Sic ille.

Propter adjunctum ergo universalis significa-

tio participij dicti limitata reperitur. Cùm er-

go in casu nostro limitatio nulla adsit, cum

sua debet universalitate dictum participium<-P>@@

<-P>admitti. Neque credendum limitationem si-

ne mysterio omissam, & dum ea non exstat,

copia nobis est facta juxta subjectam loquendi

formam sentiendi, ipsius Pontificij juris au-

ctoritate munitis, dum in eo legimus, quod

Pontifex si voluisset, expressisset. Cap. Ad au-



dientiam de decimis. Ubi Alexander Tertius.

Et Cap. Inter corporalia de Translat. Episcop.

ubi Innocentius etiam Tertius post Alexan-

drum, & sæpè alibi.

  1101. Quia verò Dictio illa Quomodolibet,Dictio|Quomo-|dolibet ut|non obstet.

in priori clausula apposita nimis videtur urge-

re, de qua Cardinalis Tuschus Tomo 2. Lit. B.

Conclus. 355. Et D. Barbosa Tract. de Dictionibus,

Dict. 330. apud quos eam vim habet ut impor-

tet omnem modum, comprehendat omne jus

directum sive indirectum, commune & spe-

ciale, consuetudinem, præscriptionem, privi-

legium Apostolicum, & tam latam habeat sig-

nificationem ut operetur quocumque modo

res spectat ad eum, ad quem dispositio loquitur,

includat omne jus etiam minimum, etiam ul-

tra expressa, nullum respiciat casum, & signi-

ficet omnem modum, qui excogitari potest. Ni-

hilominùs restrictionem patitur juxta subjectā

materiam, de quo Cardinalis n. 16. & scriptor

alter, priorem citans n. 5. & ille etiam Tomo

8. Lit. V. Conclus. 95. n. 22. Ita scribit: Dictio, seuCardinalis|Tuschus.



verba, Quomodolibet res spectet, & pertineat ad

aliquem, teneatur ad collectas, licet dictio Quo-

modolibet importet omnem modum, tamen secun-



dùm subjectam materiam debet intelligi, ita quòd

fructus faciat suos, prout emphyteuta, qui poßidet;

secus in Colono, qui non poßidet. Alexander Consil.

35. Viso proceßu. n. 10. & seq. Lib. 4. Sic ille. ProIoannes|Gutierrez.

quo & Joannes Gutierrez Practicar. qq. Lib. 3.

q. 17. & 18. n. 208. Ubi ita loquitur: Nec da-

tur dispositio, etiamsi loquatur per verba Quomo-

do (deest liber) vel quovis modo, quin nihilo-



minùs restringantur ad modos proportionabiles. Ge-

minian. Concil. 29. in fin. Iason Cons. 43. Col. 3.

Ruynus Consil. 25. n. 22. Lib. 1. Etiam si lex ute-

retur distributivo illo Quibuscumque, pro ut la-

tißimè tradit Tiraquel. de retractu. ligna. §. 1.

Gloss. 6. n. 20. Hæc vir ille doctissimus. Juxta

quæ stare in casu nostro potest quod intendi-

mus, non obstante adeò restrictiva illa dictio-

ne, seu mavis ampliativa & penitus compre-

hensiva, ex ipsiusmet auctoritate, qui illam

adhibuit. Ubi & aliud addendum, ex quo

penitus vis objectionis eliditur; concedimus

enim dictionem dictam cum omni suæ signifi-

cationis vi posse clausulæ, in qua invenitur,

aptari, ut scilicet dispositio in terminis, in qui-

bus loquitur, intelligatur de quocumque in

Indijs quomodolibet commorante; nam dictio,

sicut & clausula supra commorantes cadit: &

ita fatemur quicumque illi sint, si pro Missio-

nibus mercimonia exerceant Pontificia San-

ctione percelli: per quod omnia expedita &

plana relinquuntur.

  1102. Quamquàm & circa commoratio-Dubium|circa verbũ|Morabun-|tur.

nem sua esse limitatio possit, ut non compre-

hendat eos, qui moram in partibus dictis non

fecerint, ut propriè dicantur morari, aut com-

morari, quod est morari cum alijs, sed reces-

suris, si post negotium aliquod brevi peragen-<-P>


@@0@

@@1@386 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.



<-P>dum advenerint. Verùm tales, etiam compre-

hensos, veriùs apparet, cùm & verbum Mo-



rari ad brevem etiam possit mansionem exten-

di: Sic enim locutus Cæsar Lib. 2. de bello Gal-



lico: Paulisper apud oppidum morari. Unde &

cùm dicitur: Quomodolibet morabuntur, ad bre-

vem etiam debet commorationem dirigi, ut

sic intelligendi veniant Capellani Classis In-De Capel-|lanis Clas-|sis Indicæ.

dicæ, si fortè in ordine ad Missionum sumptus

quidquam vendant, sic enim circa ea delin-

quunt, quæ Pontificio anathemate prohiben-

tur. Sic inquam ut negotiatio ad Missiona-

rios pertingat; emere enim sine illa poterunt,

ut est planum, ad necessariam sustentationem:

neque qui vendit circa hoc nimiùm debet esse

solicitus, sed viros sacris & Apostolicis mini-

sterijs addictos, ea, qua par est, favorabili exi-

stimatione complecti, suæ obligationis neque

inscios, neque immemores arbitratus, ut quæ

emere contigerit, ad revenditionem compa-

rent, & sic indignè, & turpiter negotientur. EtCommen-|datio sen-|tentiæ ab|auctoritate.

hæc in præsenti caussa sit addidisse satis, quæ

dũ scriberem, litteras heri ex Hispania accepi,

in quibus vir eximiè doctus, cui solicitudo est

impressionis suo pro munere demandata, con-

venientiam hujusmodi disceptationis agnos-

cens, sic fatur: Sobre la explicacion de la BullaP. Francis-|cus de Flo-|rencia.

de Clemente IX. (que à mi ver es oy un punto

bien necessario, y de V. R. muy bien tratado) tuve,

&c. & inferius. Con que emviò su parecer (Revi-

sorum unus) como los otros dos, y todos tres con



debidas estimaciones de su doctrina de V. R. Sic

ibi. Et est aliud ab eo, quod dictum n. 1092.

& illius confirmatio: quod equidem non uti

laudem Scriptoris exhibeo: cùm jam diu sit

quòd illas à Scriptis vulgatis arcendas judica-

verim, sed ut specialis doctrinæ circa punctũ,

quod maximi esse momenti asseritur, his tem-

poribus, commendationem virorum adeò sa-

pientum judicio stabilitæ redderem manife-

stam. Licèt enim illi studiorum sint diutur-

nitate, quia & ætate & magisterio minores,

ipsorum est mihi veneranda censura, scienti

esse in Societate multos, qui judicare senes (ab-

sit similitudo caussæ) possint meritò, Danieles.

Præ ceteris autem Romanæ est sedis suspi-Auctoris|protestatio.

cienda, & suscipienda sententia, cujus sicut

obedientiæ, ita & judicio est addicta peculia-

ris observantiæ Sacramento Societas, quod in

me placidissimè recognosco, & jam pridem

sum debita cum subjectione testatus: cùm

enim veritati militare studeam, inde profectò,

& ibi, haurire illam speravi & spero, quæ



columna est & firmamentum veritatis. 1. Tim. 3.1. Tim. 3. v.|15.

v. 15.
@@



CIRCA

TITULUM X.

De Minerarijs.

§. UNICUS.

Nonnulla circa illos.



1103. MUlta sunt, & satis gravia, quæ Mi-Minerario-|rum ut sit|frequenter|infelix sors|erga anima|statum.

nerariorum gravare conscientias

possunt, quæ & à Nobis breviter explicata,

neque omnia quidem, quia neque opus videtur

explicatione, cùm sint ipso rationis lumine

perquàm nota, sicut & ex numeratis pluri-

ma, si homines hujusmodi velint non esse re-

belles lumini; quod grande malum immode-

rantia cupiditatis, qua terræ perforantur visce-

ra, solet importare. Profundissimè in illa

descenditur, ubi lumen nullum, ut indicio sit

rationis etiam lumen, & cælestes mentis illu-

strationes, quodammodò sepeliri, ut splendo-

rem suum non valeant Christianis in pectori-

bus explicare. Pro quo S. Asterius Homilia 1.Avaritiæ|caligo.

quæ est de divite & Lazaro, circa illud: Mor-



tuus est autem dives, &c. Lucæ 16. v. 22. ita lo-Lucæ 16.|v. 22.

quitur: Mortuus quippe peccator verè sepeli-



tur, quoniam corpore & animo juxta terre-S. Aste-|rius.

stris est, ac naturalem hujus dignitatem conjun-

ctione ac sympathia carnis, ad sordes fæcesque ter-

renas deorsum trahit. Sic ille. Ut sciamus ava-

ri hominis animam, jam sepultam; un-

de & in tenebris habitatio ejus: ubi & Mi-

nerariorum, qui licet non semper corpore ad

viscera profundiora terræ descendant, animo

tamen plusquàm laborantes miselli descen-

dunt. Pro quibus & illud apud eundem: Ejus-

modi profectò mortalium anima quasi lactæa qua-

dam aqua degustata, sui prorsus obliviscitur: quæ

& ipsa sit, & cui conjuncta, quodque hæc copula

aliquando solvetur, ac deinde, redivivo corpore,

rursus integrabitur. Hæc Divus ille parens &

alia magno illius spiritu digna. Pro quibus &



Homil. 3. Sed meliora pijs, si qui inter illos, quod

non abnuo, quibus poterunt quę sunt dicta de-

servire, & quæ desiderium non deviandi peni-

tus à Christianæ rectitudinis tramite ministra-

bit.

  Circa illos autem his diebus id accidit, quodSuccessus|notabilis|circa novũ|beneficium|pro argenti|depuratione



curæ multùm, sicut & dispendij, sub ingentis

compendij expectatione pertraxit. Ex Minera-

rijs unus post repetita experimenta deprehen-

dit multò majorem argenti copiam ex pecu-

liari depuratione post admixtionem argenti

vivi, seu azoguij, extrahi posse, breviori tem-

pore, minori azoguij consumptione; quod qui-

dem si ita se haberet: ut promittebat inventor,

incredibile est quantùm Peruvij opes execres-

serent, ut novum quoddam Peruvium sine tra-

gica expugnatione inventum, posset meritò

judicare. Et inventor quidem magna post fi-

dem promissi liberatā expetivit præmia apud

Proregem agens, quibus ille in ijs, quæ ad ip-

sius potestatem spectare poterant, libenter an-<-P>

@@0@

@@1@§. Vnicus de Minerarijs. 387

<-P>nuit. Ventum ergo ad authenticam experien-

tiam, & Argyropolitano Præside præsente,

cum multis alijs, inventor quod promiserat est

luculenter executus. Et quid non ad hæc pu-

blicæ exultationis adjectum? Concrepuerunt

turrium artificiosa æra, habitæ solemnissimæ

supplicationes, insonuerunt pulpita, & altaria,

Sacrificiorum iteratione, ut in raris cæli be-

neficijs fieri solitũ, choris plaudentibus, reboa-

runt. Quæ quidem non potuerunt non Gu-

bernatoris Principis promptissimam erga Deũ,

& Deiparam pietatem commendare. Non

enim poterat non magni beneficij loco haberi,

augeri opes eo in Regni statu, in quo illis opus

ipsi, ut nusquàm aliàs, & Regi nostro adeò

copiosa supervenire præsidia, quibus posset

pro defensione sua feliciùs agere, & pro offen-

sione hostium justissima communiri. Quo inOpes à Vir-|gine.

negotio quantùm sit deferendum Virgini, quis

fidelis ignorat, quis præsertim Hispanus? Feli-

citati per ipsam, visitati dum viveret, & facta

D. Jacobo Patrono æterni patrocinij cautione.

De quo aliàs à me dictum. Illius sanè vox

est: Mecum sunt divitiæ & gloria; opes superbæ,Proverb. 8.|v. 18.


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   127   128   129   130   131   132   133   134   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin