& justitia. Proverb. 8. v. 18. Justitia inquam,
ut eas digna se munificentia justè dispenset,
ut ipsius gloriæ justa etiam manu dispensatæ
subserviant, quod in Catholicis nostris Regi-
bus constat feliciter adimpleri.
1104. Sed post exultationem tantam eccePost cele-|brationem|noxialis|turbatio.
insperata turbatio, & invento, ac inventori à
Petosinis Minerarijs objici, dudum laudatori-
bus, vanum esse illud, fallax, immò & noxiale,
unde ad nova experimenta deveniendum fuit,
& cùm minùs fidele fuisset deprehensum, nihil
in præcipuo illo argentearum opum emporio
utilitatis desideratæ repertum, sed magnum
profectò & Regi & privatis, Minerarijs præ-
sertim, detrimentum, notabili diminutione
quintorum. Novi enim beneficij occasione
(Sic vocatur industria depurandi argentum ad
nativam simplicitatem redactum) per menses
aliquos ab ordinario labore cessatum. Et qui-
dem inventoris omninò inculpabilis debet ha-
beri conatus, qui revera id, quod fuerat pollici-
tus, adimplevit. Cujus & agendi modo in mi-
neralibus alijs cùm usi fuissent plures, magno
id suo emolumento peregerunt: non sic alij,
neque ipse semper inventor. Unde latet hoc
hucusque mysterium. Et revera mihi difficile
semper apparuit, adeò ingens incrementum, eò
quòd incredibile videatur in eo de purādi mo-
do, seu beneficio, per ignem & aquā, à viris val-
de expertis usitato, ingentes adeò quātitates de-
perditas, licet perditionem aliquam intervenire
valde possit verosimiliter judicari. Et quidem
cùm beneficium illud novũ puri argenti, cras-
sioris farinæ instar admixti procedat: suspicari
juvit an novi argenti productio aliqua ex terra
benè disposita gigneretur. Id enim nullis phi-
losophicis principijs videtur repugnare.
1105. Fuit autem quorumdam altè radi-Circa Mi-|nerariorum|oppositionẽ|suspicio.
cata suspicio Minerariorũ oppositionem con-
tra veritatem cognitam extitisse, vel quia In-
dos in Mineris & Ingenijs, (ut vocant) laboran-
tes ad minorem numerum redigendos esse exi-
stimarunt, vel quia ęgrè tulerunt novum quod-<-P>@@
<-P>dam tributum Regi & Inventori solvendum,
juxta argenti futurum singulis in depuratio-
nibus incrementum. Quod equidem si ita fu-
isset, de gravissimo conscientiæ gravamine
nequit dubitari. Et qualis esse restitutio po-
terit, ubi debitum majus Evangelico illi de-
cem millium talentorum? Et quorumdam non
omnium, adeò esse solet cauteriata conscien-
tia, ut sine temeritate etiam potuerit judi-
cari. Pro quo narratio satis funesta, sed ve-Trium an-|tiquior fu-|nestus inte-|ritus.|P. Nadasi.
rissima occurrit, dum hoc ipso die, quo hæc
scribo, scilicet 19. Iulij, apud P. Nadasium in
Anno dierum memorabilium S. I. quem quotidie
lego. Circa virum Apostolicum P. Joannem
de Ribera, sic habetur: Tribus, qui mineris præ-
erant, Sacramenta procrastinantibus minaciter
prædixit fore ut sine Sacramentis morerentur, nec
Deum invenirent, cui nunc vocanti parere contem-
nerent. Ita evenit. Etenim eorum unus repentino
morbo, alter inter cænandum à Mauro servo in ju-
gulo saucius. Tertius ab eo, qui eum cum sua uxore
impudicè versatum fuisse suspicabatur, confossus,
citra Pœnitentiæ & Viatici Sacramenta interiere.
Sic ille. Et quidem quod ad genus illud tributi
spectat non miror recusatum ab ipsis, quia re-
vera gravamen satis molestum præ se ferebat,
eratq́ue magnis controversijs obnoxium; quod
& Rex meritò potuit amandare, quandoqui-
dem Quintorum incremento affatim ipsi erat
beneficij novitas profectura. Unde Inventor
magis se præbere oportuisset ingenuũ, Regiæ
se gratitudini & liberalitati committens, cùm
experientia sit multipliciter exploratum, num-
quàm illum hujusmodi obsequia irremunerata
reliquisse. Et patriæ decebat illum suæ bene-Amor pa-|triæ quan-|tus futurus.
ficium non vendere, sed donare, sic enim be-
nè mereri de illa generosi solent spiritus. He-
rodes Julius Atheniensis in Sermone, cujus ti-Herodes|Iulius.
tulus, Quales in patriam esse debeamus, inter alia
sic locutus: Est autem & alia ratio quæ non tan-
tùm æquali, sed majori etiam, quàm simul ambos
parentes honore patriam afficere monet: neque so-
lùm ipsis enim præfert, sed etiam uxori, & liberis,
& amicis, & absoluto sermone rebus alijs omnibus
post Deos. Hæc ille, & alia, qui id, quod Ser-
mone, re ipsa est luculentiùs protestatus, opibus,
quas assecutus fuerat thesauro invento, per-
magnis in patriæ splendorem impensis, stadio
& theatro ædificatis, teste Philostrato in ejus
Vita.
1106. Ut autem ad illud, quod de actisBeneficij|celebritas|ut steterit|cum illius|defectu.
gratijs Deo & Virgini redeamus, censuerunt
equidem viri prudentes non pauci nimis de-
properatum obsequium, in quo præter ingentes
civium & Religionum expensas, ipsius pieta-
tis periculum vertebatur, dum post impensum
illud, nihil ex ijs, propter quæ sic actum fue-
rat, apparebat. Sed quidem præfatis Christianę
devotionis officijs id tantùm agebatur, ut quod
habebatur pro explorato, Præsidis authen-
tica fide, & communi suffragio, divinis favo-
ribus acceptum haberetur, & illi pro continuati
beneficij felicitate peterentur. Erat ergo de
subjecto non supponente, ut scholarum more
loquamur: unde non est cur divina pietas in
contemptum veniat, dum exorata durescit; ne-
que enim ad exoranda miracula gubernantium<-P>
@@0@
@@1@388 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>& populorum pietas ferebatur: neque quia er-
ratum in facto, id ad divinæ beneficentiæ mi-
norem æstimationem temerè & stultè trahen-
dum. Et tale aliquid visum aliàs in comperto
est, ut omittam successum illum, qui modo lo-
quendi nostro dedit initium, No tan bendito.
Cùm enim quis beneficium se à Deo, quod de-
siderabat, accepisse crederet, nescio quo ex ru-
more, in vocem gratiarum actionis erupit di-
cens: Benedictus Deus, &c. Cui alter ritè con-
scius adjecit: Non tam benedictus. Potest autem
celebrius aliud in confirmationem adduci, ex
2. Reg. 6. &. 1. Paralip. 13. Solemnis ubi sup-
plicatio habetur, & festiva ac plena jubilo
pompa, qua David Dei Arcam ex Cariatharim
in palatium suum, in quo locum ipsi cōstruxe-
rat, deferebat. Et beneficium ille sibi persua-
debat impensum, ut eo die domus ejus pignore
adeò pretioso condecorata resplenderet. Ideo
David & universus Israel, ludebant coràm Deo om-1. Paral. 13|v. 8. 10. 11|& 13.
ni virtute in canticis, & in citharis, & psalterijs,
& tympanis, & cymbalis, & tubis. Paral. suprà v.
8. Sed aliter Deo visum, occasione enim in-
terfecti Ozæ: nam iratus est Dominus contra
Ozam, & percußit eum, eo quod tetigisset arcam,
& mortuus est ibi coram Domino, Arca non est
in Davidis palatium illata, & lætitia illius est
in tristitiam commutata. Contristatusq́ue est
David eo quòd divisisset Dominus Ozam, & ob hanc
causam non adduxit eam ad se, sed avertit in do-
mum Obededom. v. 10. 11. & 13. Licèt autem
instituta solemnitas ad desideratum non fuerit
effectum juxta Davidis pijssima vota, perdu-
cta; Dei tamen & Arcæ gloria hujusmodi in
celebritate, eo sic inspirante, præfulsit. Et ait
ad omnem cætum Israel: Si placet vobis, & à Do-vers. 2.
mino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor, &c.
v. 2. Juxta hæc ergo dici in casu nostro po-
test, Dei & Virginis, veræ fœderis Arca gloriam
non sine inspiratione cælesti præfatis lætitiæ
significationibus accuratam, quæ, qualiscum-
que occasio fuerit, in subjecta dignissima col-
limabat. Ubi & spirituales fructus esse potue-
re quamplures singulari Dei providentia di-
spositi: neque enim ipsius, sicut & Matris glo-
ria sine nostro solet esse profectu, cùm utrius-
q́ue sit illud: Qui elucidant me, vitam æter-Eccli. 24.|v. 31.
nam habebunt. Eccli. 24. v. 31. Quia & æternæ
Sapientiæ, & Virginis felix & fausta vox.
Qui elucidant, id est, qui gloriam & fructus inP. Oliverius|Bonartius.
lucem proferunt, ut ait P. Oliverius elegantissi-
mus & eruditissimus Commentator.
1107. Nihilominùs in hujusmodi rebus,Cavenda|pietas in-|consulta.
sicut & in alijs, erga demonstrationes publicas,
etiamsi pietatem redoleant, lento oportet pede
procedere. Neque enim felicem habere exitum
solet pietas inconsulta, & Dei ac Virginis ra-
tionabile esse debet obsequium. Rom. 12. v. 1.
Habemus Isaiæ 28. v. 16. divinam equidemIsaiæ 28. v.|16.
monitionem, Dei enim est illud: Qui crediderit,
non festinet. Quod quidem suprà rem omnium
præstantissimam cadit: promissionem inquam
Christi, fundamentum splendidissimum & pre-
tiosissimum futuræ Ecclesiæ. & erga illud non
esse festinandum admonemur: quia circa illu-
striora, sanctiora, & diviniora, potest esse irra-
tionabilis festinatio, cùm id accidere quod fe-<-P>@@
<-P>stinantibus solet nec rarò possit, ut cadant
scilicet, & id etiam sequatur, quod & in ca-
dentibus videre est, ut pudore & confusione,Vide P. Ga-|brielem Al-|varez.
dum ab alijs visi fuerint, afficiantur. Unde &
versio 70. Interpretum, quam Apostolorum
sunt Principes amplexi Actor. 4. v. 11. 1. Pet. 2.
v. 6. Rom. 9. v. 33. pro Non festinet, habet Non
confundetur. Circa quod docti Interpretes no-
stri modum loquendi usitatissimum apud Nos
satis opportunum adducunt, dum pro pudefieri
dicitur correrse, quedar corrido, quod ad festina-
tionem potest commodissimè referri. Hi ergo
qui erga sanctiora quæque, dum nimis sunt
creduli inconsulta devotione festinant, pudo-
rem caveant, & ne confusi (corridos) maneant,
providè vereantur. Et de vera quidem apud
Prophetam fide, ut ex eo pro ea, quæ humano,
& fallibili fundamento innititur, documen-
tum urgentius hauriamus. Lucæ 18. v. 19. & 20.Lucæ 18. v.|19. & 20.
notandum illud: Et interrogavit eum quidam
princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vi-
tam æternam poßidebo? Dixit autem ei Iesus:
Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi solus Deus.
Ubi cælestis Magistri increpationis amaritiem
in responsione admixtam mirantur Interpre-
tes. D. Hieronymus sic ait: Non bonitatis te-D. Hiero-|nymus.
stimonium renuit, sed Magistri absque Deo exclu-
sit errorem. Sic S. Doctor. Non ergo Chri-
stum esse Deum planè ille credebat; & tamen
illum Deo soli proprio celebrabat epitheto.
Festinavit igitur, nondum stabilita fide; nec
placet Domino festinatio ista, & admiro qui-
dem cum Magistri præconio divinitatis elo-
gium, quando pro ijs fuerit eorum credulitas
roborata. Nec de his plura, circa quæ forsitan
multa dudùm insinuata, nec cognita, posteri-
tati naturæ arcana reservantur.
CIRCA
TITULUM XI.
De Protectoribus Indorum, & non-
nullis alijs.
§. UNICUS.
Circa præfatos quædam.
1108. PRotectores Togatos vidimus, qui-Protectorũ|ut steterit|suscitatio.
bus ea demandata munia, quæ in
Præfatione Tituli memorata. Et cùm eorum
jam provisio desijsset minimè utpotè conve-
niens judicata, non surrecturam ejusmodi ge-
nerationem adjectum, ut bonis poterat firmari
conjecturis. Sed quæ est judiciorum diversi-
tas, & succedentium capitum in gubernatione
sententiarum varietas, conjecturarum firmitu-
dinem superarunt. Vidimus namque iterùm
Togatum Protectorem, & virum quidem lau-
datum à me aliàs, D. Didacum de Leon Pi-D. Didacus|de Leon|laudatus.
nellum, Sacrorum Canonum Primarium Pro-
fessorem, præclarum quidem sapientia, nec
probitate minorem, unde & majoribus dignis-
simum muneribus, ijs ad quos eorum dispensa-
tio spectat, si mens non læva fuisset, tunc ad de-<-P>
@@0@
@@1@§. Vnicus. De Protectoribus Indorum. 389
<-P>liberationem saniorem erecta, quando mors,
quod dilatum honoris fuerat intercepit. Mor-
tuum ergo Regij Fiscalis designatio reperit,
ampliores procul dubio ascensus habiturum.
Et ut audio à nonnullis pro gradus prædicti
continuatione certatur. Res siquidem magna
videtur eisdem Senatoria toga, Senatorius con-
sessus, & in Audientiæ Regalis corpus quo-
dammodo cooptari. Circa quod, cùm non sit
disputandum de gustibus, per me quidem licèt
ipsis ut voluerint opinari. Quamvis reveraTogati ut|minus con-|veniant.
togatis decor sine substantia togæ, sine munijs
inquam Senatorijs, sine salario, minùs quidem
decens viris aliàs præstantibus videatur. Unde
tales minùs solent dignis vocabulis compellari,
sicut Collegiorum majorum Familiares, & Re-
ligionum Donati. Unde & actum, ut nullus
ex prioribus illis Protectoribus promoveretur,
quod & ita peractum; unde & circa eum, quem
adeò præstantem eruditione ac pietate per-
speximus non aliter videbatur agendum, nisi
Excellentissimi Comitis de Lemus Puriviani
Proregis, cujus erat Assessor valida instantia
post annos plures id, quod diximus, impetras-
set. Ubi & illud non gravamur adjicere, pro
Indis, de quorum protectione agitur, minùs
esse aptum Senatorium illum apparatum, cùm
esse illis facilis debeat aditus, & paterna adhi-
benda tractatio, ad quam togæ Senatoriæ ma-
jestas mirum erit si, ut par est, se dignata fuerit
inclinare. Sic equidem nobis censere datum:
quid opportuniùs censerint alij, & verò etiā
fuerint executi, cum veneratione captandum.
Et utinam quantùm auctoritatis & splendoris
huic accuratur muneri, ipsius implemento tan-
tumdem curæ & solicitudinis impẽdatur: ne in
tolerando absurdo plus de accidentibus, quàm
de substantia procuretur.
1109. In Additionibus à n. 141. plura ha-Circa pri-|vilegium|Indorum ut|miserabiliũ|personarum
bentur, propter quæ Indi Protectoris egere
assistentia censeantur. Et in primis probatum
miserabiles esse personas. Circa quod notanda
doctrina Gabrielis Pereyra, quem adducit P.
Pereyra in Promptuario juridico n. 1276. asse-P. Pereyra.
rentem quamvis miserabilium privilegium in
totum remitti nequeat, tamen in casibus parti-
cularibus personas miserabiles suo privilegio
renuntiare posse. Circa quod dubitari de In-
dis possit, an scilicet sine Protectoris assisten-
tia id præstare queant. Et dicendum non posse
in re momenti considerabilis: & quia pro illis
tale esse potest, quod respectu aliorum non
esset tale, id in casuum contingentia dispicien-
dum. Et quod ad personale commodum atti-
net, rarò eveniet ut Indi in eo graviter pec-
cent: quia verò potest tertij interesse verti,
v. g. filiorum, tenentur se privilegij usu defen-
dere, & ita Protectoris officium implorare. Ad-
dit Auctor idem ex Michaele Reynoso privile-
giũ fori Ecclesiastici abijsse in desuetudinem.
Quod intelligendum quoad plenarium usum,
non verò juxtà limitationem, de qua dictum
n. 175. Agit etiam præfatus Auctor de privi-
legijs dictis in sua Academia n. 475. Unde peti
aliqua pro materia præsenti poterunt. Et quod
in Ordinationibus Lusitanicis habetur circa
dictum privilegium, esse generale, & nullum<-P>@@
<-P>tempus limitatum requirere ut quis reputetur
pro miserabili ex Melchiore Phębo habet idem
Scriptor. estq́ue Indis penitus adaptandum,
quia in generali pro omnibus ratione fundatur:
& ut in nonnullis conditionibus generalis non
sit, pro illis equidem nulla videtur excipienda,
in quibus pro aliquarum supplemento caussa
religionis militat, cùm de illorum exacta aga-
tur conversione.
1110. Occasione privilegij Indorum circaDe testa-|mentis mi-|litum.
testamenta dictum etiam de privilegio Indi-
corum militum circa illa §. 4. Pro quo & P.
Pereyra suprà nu. 1262. & seqq. ubi ex Alvaro
Valasco speciale illud, testamenta dicta non
subjacere querelæ inofficiosi testamenti, si ex-
heredent parentes suos vel filios. Id quod adPeculiare|aliquid pro|Indis.
Indos meritò etiam referendum, in quibus in-
consideratio dicta locum habere frequenter
potest, & applicandum juxta dicta §. præfato.
Ex Georgio Cabedo, Milites stationarij seu li-
mitanei, & qui sunt in arcibus non gaudent
privilegijs militaribus circa testamentorum
confectionem. Contrarium à Nobis traditum
n. 170. & quidem cùm privilegium sit, meritò
debet ampliari. Licet de nostris loquendo qui
Limæ & in Callaico existunt portu, ubi ma-
gna est pro testamentorum solemnitate com-
moditas, non videatur cur non debeant ad il-
lius observantiam obligari: nisi quatenus ino-
pinato successu non potuerint legales circum-
stantias custodire. Pro quo & facit quod
subdit ex Antonio à Gamma, quòd scilicet pri-
vilegia militum hodie competunt his, qui pa-
rati sunt ad Reipublicæ defensionem, quamvis
in castris non existant: & ideò suis concubinis
donare nequeũt, nisi pro servitijs sibi impensis.
Id quod semper allegari poterit, cùm sit illa
frequentissima concubinatus excusatio, sine
concubinæ subsidio ad multa necessario vitam
non posse nisi ægerrimè sustentari. Sed quid
uxorati? Etiam & illis sua non desunt impen-
sa servitia. Unde quod ad statutum præfa-
tum attinet, vix esse alicujus momenti poterit.
Quòd si in conscientiæ foro obligare dicamus,
& cum impedimento circa dominij translatio-
nem, nova quidem emergent conscientiæ liga-
mina, nec de restitutione quæ cogitet futura
est aliquando concubina: unde circa hoc non
multùm urgendum. Infelix miles resti tartarea
circumclusus, sufficit ei malitia sua.
1111. Omissis alijs, quæ ad Protectores,De Secreta-|rio guber-|nationis.
& nonnullos alios spectant, de quibus præsen-
ti in Capite, & in Additionibus sufficienter,
juvat nonnihil pro coronide circa Secreta-
rium gubernationis adjecisse. Pro eo quidem
qui ea, quæ ad gubernationem spectant, & à
Prorege uti gubernatore procedunt, & justitiæ
non esse dicuntur, suo testimonio reddit au-
thentica, ritu honorifici tabellionis. Et offi-
cium quidem magno emitur, quia & quæstuo-
sum, & inter honoraria suis etiam prærogati-
vis excellit. Circa quod potest Proregum con-
scientia non leviter gravari. Cùm enim habeatProregum|unde onera-|ri possint|conscientiæ.
illud ex Regio præscripto certam designatam
sphæram, & nihil in illa non quæstuosum, fre-
quentem querelam audiri multum ab ipsis de-
trahi de emolumentis officio consignatis, dum<-P>
@@0@
@@1@390 Recognitio Tomi I. Thesauri Indici.
<-P>per alios nonnumquam præstant, quod fu-
issent Secretarij interventu præstituri: unde &
restitutionis gravamen emergere non assequor
quomodo queat, nisi ex bonæ fidei processu,
dubitari. Sed est non leve etiam illud, quod Se-Modus|agendi per-|versus.
cretarius incurrit. Habet enim ille pro nego-
tiorum expeditione officiales suos, plumarios
ministros, quibus stipendium annuum nō solet
assignari. Ex quo fit ut ab ijs, quibus authen-
tica sunt testimonia reddenda, quibus non
paucæ quandoque implentur paginæ, laboris
compensationem accipiant, cùm sit aliàs au-
ctoritate Regia publica in tabella scripta, quæ
uti inviolabilis Secretario debeatur. In quo
quidem quàm gravia admisceantur absurda e-
rit qui non videat & abhorreat nullus. Quod
equidem sic se habuisse ante annos non mul-
tos, & longa firmatum consuetudine, ex viro
hausi probitatis eximiæ, qui invitus per tempusChristianus|alius.
aliquod assumpsit & exercuit officium: & mo-
dum administrationis iniquæ deprehendens,
officialibus duobus annua & competentia assi-
gnavit stipendia, conditione addita minimè
temeranda, ut præter stipendia sua nihil essent
à concurrentibus, prout singulis intererat, ac-
cepturi. Quo Christianæ dispositionis arbi-
trio nihil cogitari opportunius potuit, nisi etiā
& ibi radix omnium malorum cupiditas introi-
tum invenisset. Dum enim qui negotio incum-Unde te-|meratus.
Dostları ilə paylaş: |