bunt suo celeritatem expeditionis accurant,
lentum in officialibus agendi modum prompta
largitione depellunt, inscio Secretario. Et solet
illa nō æquare modò, sed & superare stipendium
Secretario pro functione hujusmodi designa-
tum. Quia verò hoc nequit semper fieri, ideò
quod de annuo stipendio dictum; nequit non
valde conveniens haberi; immò & necessa-
rium, sicut in officijs alijs, in quorum usu opus
est ministros adhiberi.
1112. Sed quid circa obligationem resti-De obliga-|tione resti-|tutionis.
tutionis? Urget illa, quia in eo qui largitur,
suam redimit vexationem, ut est certa apud
Scriptores omnes resolutio. Quod quidem
tunc verum habet quando qui tribuit non ha-
bet animum ita tribuendi, ut licet invitus tri-
buat, de recuperatione deponat penitus volun-
tatem. Sic enim quod tribuitur, habetur pro
derelicto, unde is, cui tributum est, potest il-
lud, quamvis injustè accipiat, sine restitutionis
onere possidere. Quo pacto circa nonnulla
alia philosophati sumus. Est autem pro officia-
libus istis speciale illud, quòd scilicet ea, circa
quæ ipsorum versatur industria, ad gratiam
potiùs quàm ad justitiam videntur spectare,<-P>@@
<-P>unde non ita ægrè quæ pro obtinendis testimo-
nijs ad investituram necessarijs impendenda
sunt, dictis ministris, sed liberaliùs agendo con-
feruntur. Et quidem vix erit, qui si restitu-
tionem admittat, vel qui ut remittat rogatus,
non sit penitus remissurus. Et remissionem qui-
dem ab onere restitutionis eximere, per se no-
tum est, quando illæ conditiones concurrunt,
de quibus P. Molina Disputat. 757. pro quibusRemissio|debiti ut ex-|cuset resti-|tutionem.
hîc nulla, quæ obstare queat. Dixi Quamvis
injustè accipiat: quia potest in acceptione esse
injustitia, eo quòd cùm Secretario ita pactum
sit, ut ultra stipendium ab ipso assignatum ni-
hil recipiendum sit. Ex cujus tamen pacti vio-
latione nulla Secretario ipsi restitutionis faci-
endæ obligatio urget, quia neque ratione rei
acceptæ, quandoquidem ab alio, & non ab illo
processit acceptio. Neque ex modo accipiendi,
quia ille comitatur rem, & eum respicit, ad
quem illa pertinet, qualis non est Secretarius.
Neque aliunde eidem illatum damnum pecu-
nia compensabile. Si ergo injusta acceptio ex
eo accidat, quòd is qui tribuit, omnino tribuat
invitus, quod evenire potest; sed cum volun-
tate illa pro derelicto relinquendi, cùm res sit
parvi momenti comparatione gratiæ à Prorege
comparatæ, licet aliàs materia peccati lethalis
attenta quantitate. Ad eum modum, quo petiNotanda|doctrina.
aliquando peculiaris eleëmosyna solet, rogato
pro petitione primario aliquo ex Senatoribus,
aut consimilis auctoritatis. Quæ cùm confer-
tur, quoad excessum respectu frequentiorum,
invitus penitus est, collator: sed ita con-
fert, ut pro derelicto habeat excessum, nus-
quam repetendum. In quo quidem qui pe-
tunt, ex bona solent excusari fide: quam-
vis revera cum debita sit cautela in postu-
lationibus hujusmodi procedendum. Accidit
aliquando in postulatione simili ut quidam
pecuniam cum præfato largiretur excessu,
quam cùm porrexisset, unum manu levavit ex
porrectis denarium dicens: Hoc propter Deum
tribuo: cetera propter. Tacenda reliqua. Quæ
tamen possent proferre plures, cùm tacen-
dum potiùs humani respectus presso altè dolo-
re compellant. Et hæc quidem verosimilia
satis apparent, quandoquidem & receptis con-
formia in morali Disciplina principijs: circa
quę si secus alij censuerint, id pro certo habeant
homines hujusmodi restituros numquàm, & si-
ne fructu vigorem hac in parte futurum: cùm
possit esse fructuosa benignitas, post factum
quidem, & non ante illud: pro quo hæc satis,
sicut & pro Tomo Thesauri priore.
@@0@
@@1@Circa Recognitionem Tomi II. Præfatio. 391
RECOGNITIO
TOMI SECUNDI
THESAVRI
INDICI
IN sacratioribus versatur ille: unde & dignior ut circa ipsum fusiori
calamo procedamus. Sed ad multa attenti, quæ pro brevitate mili-
tant, ut divinæ dispositioni placuerit Scriptiunculæ hujusce labor ad
extrema suo cum Auctore properans temperandus. In eo sum mense,
Iulio inquam, in quo Anno præterito inchoata illa; & cùm de viribus
non adeò fiderem, placuit illi, à quo omne datum optimum, & omne donumJacob. 1.
perfectum, verè patre luminum, ut ita fluxerint dies, quòd ex eis nullus labori
incommodus, cùm fuerit continuus, ut non contemnenda persuasum mihi habeam conje-
ctura, desiderium meum pro ejus gloria, & publica utilitate concertans, minimè displi-
cere. Sit ille in æternum benedictus, cui dicere profundißima animi demißione, & in-
ter Recognitiones, quas verso, recognitione gratißima, & possum, & debeo: Tam-
quàm prodigium factus sum multis: & tu adjutor fortis. Psalm. 70. v. 7.Psal. 70. v.|7. 8. & 9.
Vnde & quod præcedit: In te cantatio mea semper, sicut & quod sequitur: Re-
pleatur os meum laude: ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem
tuam, v. 8. Vbi & quod statim additur perpendendum: Ne projicias me in tem-
pore senectutis: cùm defecerit virtus mea, ne derelinquas me. v. 9. Quæ
quidem jam senem protulisse Davidem affirmat Cardinalis Bellarminus: & tunc se fa-
tetur ille prodigium, quia componendis & canendis aptus erat carminibus: cùm tamen
Septuagesimum annum ætatis aut expleverit tantùm, aut non multùm superarit, de quo
P. Salianus Tomo 3. An. 3020. n. 6. ante vitæextrema: frigore invalescente pro-
stratus. Cùm ergo sic caneret, se agnoscebat, & fatebatur esse prodigium: unde &
gratus beneficijs tantis, pro gratiarum actione cantionem dicebat fore perpetuam: In te
cantatio mea semper. Nec qualicumque contentus, ejus plenitudinem exorabat: Re-
pleatur os meum laude. Adjutoris inquam fortis, & eatenus prodigialis. Circa quæ
sic Titelmanus: Ut autem gratus tibi esse valeam pro tanta tua erga me sol-Titelmanus
licitudine, peto, ut os meum repleas laude, ut medoceas per illuminatio-
nem & eruditionem internam Spiritus tui, quomodo te dignè laudare
queam: ut cantare possim magnificentiam gloriæ tuæ, & jugiter omnibus
diebus vitæmeæ canticis & Psalmis valeam celebrare magnitudinem
tuam, secundùm quam per omnia verè es maximus. Hæc ille. Et quid ad
hæc parvitas mea? Hæreo circa applicationem Octogenario major trium ferè annorum
excessu. Dicant alij quod velint. Vnum illud mihi Vatis supremi studium in votis est, ut
pro beneficio prodigiali sim in gratiarum actione prodigium, labori insistens ætate in præ-
fata, sicut ille in sua perpetuus Canticorum & Psalmorum artifex insistebat. Neque
studium dictum sine timoris stimulo transigendum ad quem spectat illud: Ne projicias
me in tempore senectutis, &c. Circa quod adductus Scriptor sic locutus Paraphra-<-P>
@@0@
@@1@392 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
<-P>stes pijßimus & elegantißimus: & postquàm à puero mei semper sollicitis-
simam gessisti curam, noli, quæso, pati, ut in ætate pleniori, aut etiam
jam deficienti, à te aberrem, atque à tua gratia excidam: qui me tanto-
pere in tuo servitio confortasti, cùm essem valido & vegeto corpore, ne
patiaris me (quæso) à te aberrare, ac te relinquere in tempore senectutis,
quando deficere incipiet virtus mea. Esset enim id prorsus abominabile,
si ego (quem semper à puero tanta cura in tua servitute custodisti) in ætate
tandem deficiente delirare incipiens, à tua servitute me separarem, sicque
à te, & tua gratia derelinquerer. Sic Vates, sic dignus Vatis Interpres, sic ego,
ut ad rem iam.
CIRCA
TITULUM XII.
De Privilegijs Indorum.
§. I.
Privilegia Indorum ut sint favorabilia,
& quid inde emolumenti.
Circa Cap. 1. & 2.
1113. FAvorabilia esse dictumCirca inter-|pretationem|privilegij|favorabilis|pariter &|odiosi.|P. Bonæ-|Spei.
ibi, ex quo & habetur la-
tè esse interpretanda, pro
quo & videri possunt P.
Herincx Tomo 2. Tract. 3.
Disput. 4. Quæst. 7. & P. Bonæ-Spei Tomo 4.
Tract. 3. Disputat. 11. Dub. 3. qui n. 25. tradit,
quòd si privilegium sit partim favorabile, par-
tim odiosum: qua parte est favorabile, est latè
interpretandum; strictè autem qua parte est
odiosum, si in illo hæc distingui possint, &
nulla in contrarium obstet necessitas. Si tamen
dubium sit an privilegium sit favorabile, an
odiosum, est judicandum esse simpliciter favo-
rabile, quia privilegium favorem per se inten-
dit. Quæ quidem doctrina videtur aptari posse
Dicto 3. ex n. 8. ubi asseruimus, si privilegium
aliquod sit contra jus commune, aut aliàs
odiosum, ex quo nulla utilitas ad Ministrum
veniat, non debere amplè interpretari, quia
non habet rationem talis respectu Ministri, &
ita non est fundamentum ut possit erga illum
ampliari. Additum tamen Dicto 2. Ordinariè
privilegia commodum aliquod Ministrorum
afferre; unde & posse ex ea parte etiam favo-
rabilia judicari. Ubi quidem ex eo quòd com-
modum aliquod afferant, non videntur peni-
tus favorabilia, sed habere rationem privilegij,
quia commodum uni potest respectu alterius
esse odiosum, ut in privilegio decimarum.
Tunc ergo stare prædicta doctrina poterit. Sed
quidem quod ad Dictum primum spectat, tunc
locum habere potest, quando de Religiosis
non agitur Indorum Ministris. Quod autem
ad secundum, de Religiosis accipiendum, ut
verosimilius possit procedere. Et pro omni bus
etiam verosimiliter accipiendum. Licet enim<-P>@@
<-P>stare possit commodum alijs odiosum, dum de
Indis agitur, odium quodcumque redditur in
favorem, quia tendit ad illorum conversionem,
valdeq́ue conveniens est ut Ministri Evange-
lici laboris sui, satis quidem onerosi, aliquod
habeant levamen ex Apostolicæ Sedis verè pa-
terna providentia. Congruit autem quod ulti-
mò additum, extante dubio, ut inde omnis
possit scrupulus amoveri.
1114. Juxta quod procedit etiam quodContra jus|commune|ut etiam|favorabile,|si pium.
habet nu. 22. ubi ait derogationem juris com-
munis in caussis pijs juxta Tiraquellum non
reputari odiosam, cùm pia sit. Unde Religio-
sorum exemptio ab Ordinario loci odiosa non
reputatur, licet sit contra jus commune, quia
pia est, & ideò amplè sumenda: præsertim
cùm summa sit Juris-consulto ratio, quæ pro
Religione facit, juxta legem Sunt personæff. de
Relig. & specieb. fundi 4. Sic ille. Cùm ergo
ex parte Religiosorum novus accedat titulus
in casu nostro, inde etiam ampliatio sustinen-
da. Addit idem privilegium, quod est in præ-
judicium tertij, reduci ad odiosum, ac proinde
esse strictè interpretandum. Atqui privilegium
tale potest esse pium: ergo etiamsi odiosum,
potest ampliari. Id quod in exemplo adducto
ab Auctore ipso videtur planum; in exemp-
tione inquam Religiosorum, jus enim tertij
tangit, & diminutio jurisdictionis præjudicium
quoddam est: ut videri potest apud P. San-
cium Lib. 8. de Matrim. Disp. 2. nu. 3. licet P.
Hugo Chassaing de Privilegijs Regulariũ Tract.Quid præ-|iudicium.
2. Cap. 1. Proposit. 3. id neget ex eo videlicet,
quòd præjudicium pro injuria sumat. In gene-
raliori autem acceptione, pro jactura, scilicet
sine injuria, debet convenienter admitti. De
illius autẽ nominis significatione varia agit P.
Pereyra in Lucidario n. 888. & nu. 1170. &
luculentiùs Passeratius. D. Caramuel in Theo-
logia fundamentali nu. 466. ita scribit: QuiD. Cara-|muel.
suo utitur jure, etiam cum damno tertij, nemini
præjudicat; est enim præjudicium, non qualecumque
damnum, sed illatum injustè. Sic ille. Cujus non
obstante judicio, id quod est dictum, potest
verosimiliter sustineri.
1115. Quòd ad rem autem attinet ita illeIllius do-|ctrinam-|circa inter-|pretationem|cum damno|tertij.
loquitur n. 945. In privilegio quòd est contra
commoditatem tertij, non verò contra illius ad-
quisitum jus, debet esse latißima interpretatio in
favorem illius, cui privilegium conceditur; non
enim est credibile in materia meræ gratiæ voluisse<-P>
@@0@
@@1@§. I. Privilegia Indorum ut favorabilia &c. 393
<-P>Principem esse melioris conditionis illum, cui pri-
vilegium non conceditur, altero cui conceditur.
Ceterùm si privilegium vergat contra jus adquisi-
tum à tertio, ita debet interpretatio fieri, ut non
dicatur Princeps vel Pontifex, aut alteri injuriam
fecisse, aut suæ jurisdictionis limites exceßisse. Hæc
ille. Iuxta quem circa jus tertij etiam esse po-
test ampla interpretatio. Distinctio autem illa
de commoditate & jure adquisito difficilis ap-
paret, quia supponitur esse veram tertij com-
moditatem, quæ ab ipso aufertur, aut limita-
tur, unde & jus in illa habere, quod in re dici-
tur, unde & adquisitum. Licet ergo juxta sty-
lum Pontificiæ Cancellariæ sit juri tertij non
esse intelligendum velle Pontificem derogare:
pro quo & Guiniparus Quæst. 2. Cap. 3. nu. 29.
& seqq. Disputat. 2. & Moronus Responso 40.
nu. 31. & seqq. quando tamen expressè de illo
agitur, in ijs, circa quæ potest illius potestas
exerceri, si favorabilis concessio, & in caussa
pia ac Religionis versemur, interpretatio est
cum rationabili amplitudine facienda. Ut con-
stat ex Cap. Ad audientiam de decimis, ubi Ale-
xander Tertius ad novales dixit extendi, cùm
tamen de tertij præjudicio infallibiliter agere-
tur. Et quidem Dom. Caramuel de privilegio
favorabili generaliter agens id asseruit, quod
vidimus, unde si de privilegio Religionem con-
cernens ageret, non est dubium plus aliquid
concessurum, quando videlicet expressè de re
aliqua agitur, circa quam potest Pontifex ex
absoluta potentia disponere, ut circa deci-
mas, & legata pia, de quibus alibi à Nobis
dictum.
SPECIALIS
DIFFICULTAS.
Circa necessariam praxim opinionis proba-
bilis ratione amplæ interpretationis
faciendæ.
1116. DIximus privilegia in casibusP. Cardenas|ut affirmet|absolutè.
memoratis favorabiliter in-
terpretanda, id quod Juris
utriusque auctoritate firmatur. Sed quid si opi-
nio extet in casus contingentia, negans licitam
esse ampliationem, aut contendentem licitum
esse partem contrariam amplecti? An ejus usus
licebit? Negat P. Joannes de Cardenas Parte 1,
Crisis Theologicæ Tractatu 1. Disput. 17. Cap. 2.
& seqq. affirmans, & latè probans eo ipso, quòd
constitutio favorabilis sit, & eatenus latissimè
interpretanda, extendendam esse ad casus, in
quibus est opinionum probabilium diversitas,
atque adeò probabilitatẽ opinionis strictæ limi-
tari per illud principium juris, quòd Constitu-
tio favorabilis amplianda sit: unde tantùm erit
speculativè probabilis, & non practicè: sive
directè probabilis, reflexè tamen vi prædictæ
regulæ improbabilis, & certò falsa. Pro quo
adducit P. Suarez lib. 4. contra Regem An-Auctores|pro eo ad-|ducti.
gliæ Cap. 34. n. 4. & Tomo 2. de Relig. Tract. 6.
de voto lib. 6. Cap. 26. nu. 6. P. Thomam San-<-P>@@
<-P>chez lib. 4. Summæ Cap. 40. nu. 26. & Tomo 1.
Consil. lib. 2. Cap. 4. Dub. 55. nu. 31. Dianam
Parte 6. Tract. 1. Resolut. 30. fin. Valenzuelam
adversus Venetos Parte 1. nu. 43. Thomam Del-
bene Tomo 2. Cap. 26. Dub. 9. Sect. 14. nu. 12.
Antonium Sousam in Bullam Cœnæ Disput. 76.
nu. 5. citantem Hostiensem, Ioannem Andream
Felinum & Martham. P. Pellizarium in Manuali
Regular. Tomo 2. Tract. 8. Cap. 6. nu. 142. P. Fa-
gundez Lib. 4. de Iustitia Cap. 10. nu. 10. qui
Doctores in materia immunitatis præsertim
loquuntur, & licet eorum nullus quæstionem
in terminis proprijs verset, ex illorum tamen
loquendi modo id videtur colligi, quod & vi-
detur sufficere; pro quo & argui similiter po-
test, ut ex modo loquendi Doctorum, qui fa-
vorabilis appareat, debeat necessariò inferri
favorabilem esse sententiā eliciendam, quia &
hoc ad favorem spectat, ut scilicet nequeant illi
nisi ut certissimi assertores allegari. Funda-Fundamen-|tum pro|assertione.
mentum autem ad paucas potest clausulas re-
vocari, stabilita enim in Constitutione (idem
erit in privilegio) favoris certa ratione, ex ea
sequitur ad casus dubios extendi debere: Atqui
in opinione probabili dubium extat; licet
enim quis quando assentitur, non dubitet, res
tamen ipsa dubitabilis est, & ubi assentitur
unus, potest alius dubitare, immò & opinans
ipse ante assensum. Ubi & addi potest, etiam
post assensum, ad quem non necessitatur, si
occurrat aliquid momenti alicujus pro par-
te adversa, potest assensum suspendere,
& ad statum dubietatis redigi. Ergo tene-
tur in hujusmodi eventibus ad favorabilem
sententiam penitus inclinari. Propter quod
dictus & doctus Pater plures probabiles sen-
tentias in materia immunitatis, quas Joan-
nes Sancius Disput. 44. nu. 52. proponit, &
pro praxi probat, nec posse reduci ad praxim,
nec dici probabiles in Disputationis fine con-
tendit.
1117. Sed quidem difficilem ille provinciāQuid stet|contra il-|lam,
assumpsit, & contra se habet plures & gravis-
simos Doctores, qui sententias probabiles in
in materia immunitatis, & multis alijs, non
penitus favorabiles defendentes, eas non tan-
tùm speculativè, sed pro praxi tales, & omni-
nò securas asseverant; distinctionis præfatæ
nulla inducta mentione. Et videri illi possunt
apud Dianam Parte 1. Tract. 1. & 2. Parte 3.
Tract. 1. Parte 4. Tract. 1. Parte 5. Tract. 1. Parte 6
Tractat. 1. Parte 7. Tract. 1. Thomas Del-bene
Parte 1. & 2. de Immunitate Ecclesiastica per
plura Capita, exceptis tribus postremis, in qui-
bus de illa non ita directè, licet locum habeant
privilegia. Et quidem P. Suarez, qui uti præci-
puus sententiæ patronus adducitur, post addu-
cta verba ex loco contra Regem Angliæ ita
subdit: & juxta hæc judicandum est de multis sin-P. Suarez.
gularibus casibus, quos congerit Azor Tom. 1. Lib.
5. Cap. 13. & 14. Sic ibi, in doctrina P. Azor
nihil deprehendens, quod posset improbare. Ille
ergo Cap. 13. Quæs. 9. post quæstiones nonnul-
las circa immunitatem propositas, ex varijs le-
gibus, statutis, & ordinationibus Catholico-
rum Principum, quibus illa videtur violari, ita
scribit: Meum in controversia propositum est, non<-P>P. Azor.
@@0@
@@1@394 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.
<-P>Reges & Principes, Ecclesiæ alioqui patronos &
defensores, & benè de Christiana & Catholica Re-
publica meritos offendere, nec eos verbis de suo jure
& potestate dejicere: nec Ecclesiæ, quam ut ma-
trem piè & religiosè venerari & honorare debe-
mus, aliquod jus debitum mea disputatione detra-
here vel denegare, sed explicare dumtaxat rei diffi-
cultatem, ne facilè Doctores Catholicos, qui de
hac quæstione tractarunt, approbemus aut impro-
bemus, vel etiam damnemus: quæ enim mitiùs &
benigniùs interpretari possumus, non est cur duriùs
& severiùs accipiamus, quasi rigidi censores effecti.
Sic doctissimus ille & prudentissimus Magi-
ster, qui citato in Capite plures quæstiones
probabiliter quidem, nec tamen conformiter
regulæ illi de favorabili interpretatione resol-
vit. & Cap. 14. de alijs disserens, licet non in
omnibus similiter decernat, auctores tamen
gravissimos pro illis stantes debita veneratione
prosequitur, neque eorum Assertis eam, quam
Dostları ilə paylaş: |