Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə139/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   135   136   137   138   139   140   141   142   ...   180

dubij potest esse præcipuè quia non putant Baptis-

mum esse necessarium ad salutem, parum quando-

que curant qua ratione conferatur. Hinc à multis

audivi, in Anglia quosdam Prædicantes dum bap-

tizant proles nobilium, uti aqua rosacea, aut etiam

aspergere solas vestes prolis, ne ei aliqua ratione mo-

lesta sit aqua frigida corpori aspersa. Item magni-

ficentiæ caussa quibusdam locis aliquando Prædi-<-P>

@@0@

@@1@§. V. De Privilegijs circa Baptismum. 409

<-P>cans formam Baptismi ex sede concionataria pro-

nuntiat. Et quidem si constet ita collatum. Quia

tamen hujusmodi casus valde rari sunt, sine justa

ratione præsumendi non sunt accidisse, & minùs

prudenter generatim præsumuntur accidere. Quare

non judicarim baptizatos ab hæreticis sub condi-

tione rebaptizandos, nisi particularis ratio occurrat

suspicandi malè fuisse baptizatos, cùm de fide sit

eos validè baptizare posse. Sic ille, circumscrip-

tis nonnullis brevitatis caussa. Qui circa An-

glos cùm ita loquatur, non videtur quod de

raro successu addit cum eo cohærere. Non

enim rarò accidit filios nobilium baptizari,

cum sint illi innumeri, & Prædicantes eodem

spiritu erroris imbuti, & consequenter parùm

de ratione collationis curare, ut meritò ab ijs

baptizatis possit aptari, quod de particulari ra-

tione suspicandi ab ipso tandem pronuntiatur.

Et de necessaria intentione agens Quæst. 64.

nu. 67. sic ille loquitur: Etsi non deceat valorem

Sacramenti pendere à bonitate aut fide Ministri,

ne de eo simus semper incerti: alia tamen est ratio

de intentione, quia sæpè occurrit caussa dubitandi

de illis: cùm innumeri ubique occurrant & mali,

& etiam hæretici, vel athei: rarò autem contingit

quemquam tam malum esse, ut nolit intendere ve-

ritatem Baptismi: cùm hoc illi facillimum sit, nec

poßit contrarium illi prodesse. Quare quamdiu con-

trarium non constat ex aliquibus signis, possumus

de ministri intentione esse moraliter certi & securi:

quod debet nobis (sicut in omnibus alijs humanis

actibus) sufficere. Tantùm ille consequenter ad

quæ in superioribus locutus. Sed quidem quod

de atheo moralis haberi certitudo queat, durum

meritò videri potest, sicut & de hæreticis, de

quibus non est perspectus procedendi modus

in re momenti tanti, cùm & habuerit ille An-

glorum consuetudinem certa ex relatione

compertam. Cùm enim certissimum sit Chri-

stum non alium pro nobilibus, alium pro ple-

beijs instituisse Baptismum, clamante D. Pau-

lo Ephes. 4. v. 4. & 5. Vnum corpus, & unus Spi-

ritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ.Ephes. 4.|v. 4. & 5.

Vnus Dominus, una fides, unum baptisma. Cùm

inquam unus sit, & erga nobiles sic agi con-

stans sit, circa alios etiam nihil esse quod di-

versitatem ut necessariam persuadere possit,

promptum est & rationabile suspicari.

  1158. P. Martinon Tomo 4. Disp. 22. n. 86.Quid P.|Martinon.

pro casu proposito duas intentiones proponit,

sed in illis unam esse debere prædominantem

affirmat, & explicat, ratione cujus efficacia

alterius impediatur: sufficit enim quòd hære-

ticus absolutè intendat conficere Sacramen-

tum, quidquid sit de suo errore privato. Ut si

habeat simul utramque intentionem, sed unam

absolutam & efficacem conficiendi Sacramen-

tum, quidquid sit de suo errore privato, sive

illa præcedat, sive subsequatur. Et sic conclu-

dit: Si autem simul haberet utramque intentionem

æqualem, nihil faceret, quia vellet facere impoßi-

bile. Sic ille. Quis ergo in hac intentionum

confusione explorare poterit ordinem, quem

inter se intentiones prædictæ custodiunt? Ma-

net ergo valde incerta Sacramenti confectio,

unde succedit Auctoris ejusdem prudentissi-

mum monitum nu. 33. ubi sic ait: In casu au-<-P>@@



<-P>tem, in quo rationabiliter dubitatur de valore Bap-

tismi non est expectanda revelatio, sed prospicien-

dum saluti hominum, propter quos Sacramenta sunt

instituta; & potiùs exponenda sunt periculo nulli-

tatis, quàm anima periculo damnationis. Sic do-

ctus Pater.

  1159. Omitto alios, in quibus præfatisResolutio|dubij propo-|siti.

similia, & juxta illa videtur comperta in casu

proposito resolutio, quòd scilicet conversi An-

gli baptizandi sub conditione sint, quandoqui-

dem non apparet firmum aliquid, quod elidere

possit, si non penitus violentam, verosimilem

tandem præsumptionem. Quòd si illi renuant,

eo quòd seipsos ritè baptizatos censeant, & re-

baptizationem in nationis Britannicę infamiā

cedere conquerantur: poterit quidem Baptis-

mus omitti, cùm illi ad actus contritionis &

Dei amoris super omnia valeant excitari. Pro

quo & conducere potest id, quod de opinione

probabili circa Baptismum n. 1152. est dictum,

ut suus etiam relinquatur locus judicio docto-

rum Patrum Coninck & Herincx. Ubi illudCanon Con-|cilij ut lo-|cum habere|queat.

tantùm pro coronide addendum, videri scili-

cet juxta dicti vix posse locum habere decisio-

nem Concilij Tridentini, de qua n. 1153. cir-

ca valorem Baptismi ab hæreticis collati. Cùm

enim dicatur necessarium esse ut habeant in-

tentionem faciendi, quod facit Ecclesia: neque

tale aliquid illi cogitent, sed ipsam insatiabili

odio prosequantur, qui stare possit præfatus

Canon, contra hæreticos postremorum tem-

porum ordinatus? Ad quod quidem dicendum

revera stare posse ut hæretici sint modo prædi-

cto operantes, qui Romanæ Ecclesiæ fateantur

se usum amplecti, neque in hoc velle ab ipsa

discordare, verum Baptismi Sacramentum, &

nonnulla alia, si non omnia, à Christo insti-

tuta confitentes. Deinde possunt velle Sacra-

menta conficere uti à Christo instituta, nihil

substātiale subtrahentes, & de Romana Ecclesia

nihil cogitantes. Cumq́ue Ecclesia Romana

ita Sacramenta administret sicut à Christo in-

stituta sunt, eo ipso saltem implicitè censen-

tur juxta Romanæ Ecclesiæ intentionem ope-

rari. Prætereà, multi sunt hæretici, (ut ex fide-Notanda|doctrina.

libus habetur testibus) qui opinativè erga reli-

gionem se fatentur procedere: quia sicut inter

Catholicos sùnt diversæ scholæ Thomistarum,

Scotistarum, Nominalium, & sic aliorum, qui

probabilibus principijs innituntur, ita etiam

existimant illi in materia religionis agi posse,

ut quisque eam amplectatur sectam, quæ pro-

babilis suo judicio videatur. Unde & Catholi-

cos non damnant, quia & illos probabiliter

sentire fatentur, & posse consequenter sua in

religione salvari, de quo à Nobis dictum aliàs,

& statim apparet absurditas talis assertionis:

Christus enim opiniones non docuit, sed fir-

missimas veritates, quæ ad nos magisterio Scri-

pturæ sacræ, & traditione illibatæ devenerunt,

sin minus Ecclesia perijsset, contra quam ta-

men Christus non prævalituras inferni portas

proclamavit. Quòd si circa illas dubia aliqua,

earum firmitate constante, oriantur, id mirum

non est, unde neque quòd opinionum varietas

misceatur: id siquidem in omnibus scientijs

accidit, in quibus certa principia cùm sint,<-P>

@@0@

@@1@410 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.

<-P>opinionum tamen diversitate certatur. Juxta

hæreticos ergo hujusmodi facile intelligere

possumus quomodo cum intentione faciendi

quod facit Ecclesia procedant: cùm enim id,

quod illa circa Sacramenta tradit, probabile

existiment, quando ad illa conficienda proce-

dunt, stat rectè illud, quod ex P. Martinone &

alijs, nuper dicebamus, per intentionem scili-

cet prædominantem velle id facere, quod Chri-

stus instituit, quidquid sit de suo errore privato.

Cùm enim opinio formidinem partis adversæ

contineat, consequenter ita debent in foro

animæ protestari, Quidquid de mea opinione sit.

Et quòd multi ex illis non ita ut veteres, à sensu

Ecclesiæ sint alieni, eruditè ostendit Dom. Ca-

ramuel in Theologia fundamentali n. 166. & 167.

Pro quibus hæc satis.


§. VI.

Circa Sacramentum Confirmationis.

Ad Cap. 9. & Additionum

n. 16. & 17. & n. 261. & 262.




1160. DIctum etiam de illo in Auctario To-Simplicem|Sacerdotem|ex Commis-|sione Papæ|posse Con-|firmationem|conferre|quàm cer-|tum.

mo 1. & 2. & quòd possit à Pontifi-

ce illius administratio simplici Sacerdoti com-

mitti uti certissimum stabilitum. Circa quod

tamen Mag. Acacius de Velasco Tomo 1. Re-



solut. 201. n. 7. ita scribit: El ordinario Ministro

de este Sacramento, como consta del Concilio Tri-

dentino Sess. 7. Cap. 3. solamente es el Obispo. Si

por comißion ò delegacion del Pontifice, lo puedaMag. Aca-|cius de Ve-|lasco.

ser qualquiera Sacerdote, es dudoso entre los Doto-

res. Y aunque del mismo Derecho consta (Cap. Per-

venit. dist. 95.) que Gregorio Magno concediò à



los Presbyteros de Sardinia, que à falta de Obispo

pudiesen ministrar este Sacramento, y se dice que

Gregorio XIII. como dice Filliucio (Tract. 3. c. 2.

n. 16.) dispensò con un Sacerdote en la India, por



lo qual comunmente son de este parecer los Theolo-

gos siguiendo à S. Thomas (3. p. q. 72. arti. 11. ad

1.) Sic ille, cujus ratio quo ad sensum clau-

dicat, ut est ex tenore perspicuum. Neque ad-

mittendus quatenus id, quod est ita certum, ut

sint qui de fide esse censeant, in dubium revo-

cat, cùm aliàs statuat in Jure haberi D. Gre-

gorij concessionem, quem est Gregorius alter

imitatus, quibus & addere poterat alios à No-

bis adductos, ac præscrtim Eugenium IV. in

Concilio Florentino testimonium irrefragabi-

le perhibentem. Non ergo licet de veritate hu-

jusmodi dubitare, pro quo & Fr. Angelus Pe-

triaca In Turri David Lib. 8. Disput. Vnica & 6.

de Sacram. Confirmationis Conclus. 3.

  1161. Sicut autem circa dogma præfatumEpiscopum|non posse|quod Papa.

dubitari nequit, ita neque circa aliud stans pro

Episcoporum impotentia circa hujusmodi com-

missionem, quam tamen negavit Ledesma, ut

affirmat citatus Mag. Acacius nu. 8. sic habens

in margine Ledesma, quem refert Filliucius, ubi

suprà. Est autem suprà ut vidimus juxta ejusdem

citationem, ubi per errorem est n. 16. pro 26.

& id, de quo agimus, non n. 26. sed 28. Ubi

neque ipse refert directè à se visum, sed Refe-<-P>@@



<-P>ratur ait: refertur autem, & exactè illius ex-

plicatur sententia à P. Suarez Tomo 3. in 3. p.



Disput. 36. Sect. 2. Vers. Secunda pars, ubi sicP. Suarez

habet: Contra hanc verò partem sentit Ledesma



hic quamvis enim nobiscum doceat nunc de facto

non posse Episcopos committere hoc ministerium

simplicibus Sacerdotibus in suis Episcopatibus, quia

hoc est eis à Summo Pontifice prohibitum: existi-

mat tamen posse id facere stando in solo jure divino

seclusa prohibitione Pontificis: quia tantam habet

potestatem Episcopus in sua Provincia, quantam

Papa in toto orbe. Sic ille: qui eum graviter de-

ceptum asserit, & illius fundamentum esse ni-

mis falsum & improbabile, de quo & Nos ali-

bi, unde & citatus Scriptor sic etiam protulit:



Pero engañose dicho Dotor, chariorem habensM. Acacius|cum laude|notatus.

veritatem, quàm Platonem. Negari tamen ne-

quit secluso illo fundamento, quod nimiùm

probat, & ideò nihil, Mag. Ledesmæ senten-

tiam non eam mereri censuram, quàm si abso-

lutè potestatem in Episcopo ad effectum præ-

dictum affirmaret, sub qua suppositione illum

& refert & impugnat præfatus Mag. Acacius.

In quo mirari juvat ad citationem remotam in

P. Filliucio confugisse, cùm habuerit obviam,

proximam, & directam in P. Suarez, quem est

legisse compertum, ut constat ex clausula ex

codem posita n. 1. licet ad Sectionem 1. perti-

neat. Quæ quidem adnotasse opportunum ra-

tus, ob eam, quæ scriptis debetur fides, cùm

aliàs Auctorem etsi vulgari scribentem lingua,

supra vulgarem judicem æstimatione dignissi-

mum, plus veritati quàm domesticis lucubrato-

ribus militantem, & propter egregiam sapien-

tiam, ac religiosam probitatem ad Pontificias

infulas sublimatum.

  1162. Circa materiam hujus Sacramenti,Objectio ex|raritate|balsami.

quod ad balsamum spectat: objiciunt hæretici

apud Fr. Angelum Petriacam suprà id quod est

apud Scriptorem obvium, illud scilicet non esse

materiam, nec esse potuisse Confirmationis,

ob illius raritatem, cùm scribat Plinius Lib. 12.

Cap. 25. in duobus tantùm hortis Iudææ nasci

solitum, qui jam vastati sunt: neque potest

suppleri artificioso balsamo, sicut nec aqua Bap-

tismi artificiosa aqua, nec vinum Eucharisticũ

artificioso vino. Ad quod quidem sic ille re-

spondet, & est Octava Objectio: RespondeoFr. Angelus|Petriaca.



non deesse balsamum naturale in Indijs, & defa-

cto semper ex illis partibus ab Orientalibus habitum

fuit, & ab Orientalibus Occidentales obtinuerunt,

& nunc talis liquoris adest copia, & licet aliquan-

tum à priori differre videatur, tamen utrumque

verum est balsamum, & qui balsamum posuit ma-

teriam Confirmationis Deus optimè noverat illud

numquàm in Ecclesia defuturum Plinius autem

in suis historijs multa, quæ falsa sunt, scripsit, &

quæ de balsamo narrat, inter ea sunt connumeran-

da. Hæc ille, qui ut objectionem dilueret, non

opus habuit Pliniana castigatione: siquidem

ex eo, quòd de divina Christi providentia er-

ga Sacramentum à se institutum protulit, le-

gitimè potuit fieri satis objectioni. Ex Plinio

etiam in eodem loco multiplicatio habetur

comperta, dum de Roma loquitur, in quamPlinius.

balsami arbores advectæ. Sic enim ibi: Quippe



viti similior est quàm myrto. Malleolis seri dicitur,<-P>

@@0@

@@1@§. VI. Circa Sacramentum Confirmationis. 411

<-P>nuper vincta ut vitis, & implet colles vinearum

modò, quæ sine adminiculis se ipsæ sustinent. Et

post pauca: Seritq́ue nunc eam Fiscus: nec un-



quàm fuit numerosior aut procerior. Sic ille. Cui

non dissimilia quoad raritatem in Judæa, testis

domesticus tradit Lib. 15. antiquitatum Cap. 5.

dicens apud Jerichuntem tantùm nasci. EtPhilo Iu-|daus.

propagationem in Ægyptum peractam. Et in

Babylonem à Cleopatra Lib. 1. de Bello Iudai-



co Cap. 5. in Arabia etiam Felice, alibiq́ue co-

piosè proveniri antiqui testantur Auctores, pro

quo videri potest P. Oliverius Bonartius in Ec-

clesiastici Caput 24. v. 21. & alij ex recentiori-

bus eruditi Interpretes.

  1163. An morituri infantes confirmariInfantes|morituri|an capaces|Confirma-|tionis.

queant disquirunt Scriptores, & specialiter P.

Layman Tomo 2. Lib. 5. Sect. 3. Cap. 5. Quæst.

3. & quærit ille de constitutis in mortis arti-

culo. Ubi quidem non videtur esse difficultas,

quia multi in periculo constituti, evadere il-

lud possunt, quod & sæpè contingit. Resolu-

tio autem etiam de certò morituris procedit, &

est affirmativa cum D. Thoma, D. Bonaven-

tura, & Alensi, quos adducit. Pro quo tamen

est difficultas ex ijs, quæ docet P. Suarez Disp.

35. Vers. Ex qua conclusione, quod scilicet om-

nis baptizatus est capax Confirmationis, ubi

sibi objicit non omnes esse aptos ad spiritualem

pugnam, ad quam per se primò hoc Sacramen-

tum ordinatur, & respondet: omnes esse aptos utP. Suarez.



armentur ad pugnam, & ut confirmentur per cha-

racterem in milites Christi, & perfectionem gratiæ

habitualis recipiant, ratione cujus habeant paratum

auxilium pro tempore opportuno: non enim oportet

ut in actu secundo statim detur, neque enim adultis

omnibus semper datur, ut per se constat. Sic ille.

Atqui pro infante statim morituro verificari

prædicta nequeunt, qui non solùm in actu se-

cundo, sed etiam in actu primo non habent

paratũ auxilium, unde neque armari ut milites

Christi possunt. Ad quod quidem responderi

potest ex P. Layman non obstare quòd num-P. Layman.

quàm spiritualiter militaturi sint, id enim per

accidens est: atque sine actuali pugna ad præ-

mium & gloriam cælestem pervenire possunt,

se cundùm proportionem gratiæ illis à Deo in

hac vita collatæ. Quod est quidem rectè di-

ctum: licet revera non videatur plenè satisfa-

cere, nam multa contingere per accidens pos-

sunt, ratione quorum effectus Sacramento-

rum, immò & Sacramenta ipsa possunt impe-

diri. Non videtur ergo res ista penitus expedi-

ta. Nihilominùs circa Indicos infantes poterit

non semel ad praxim advocari. Solent enim

matres illos dicto modo in extremis positos ad

suscipiendam Confirmationem adducere, dum

Episcopi in eorum oppidis hujusmodi Sacra-Monitum|pro Episco-|pis.

mentum administrant. Quid autem circa alios

oporteret præstare, ex Epistola Innocentij I. ad



Decentium I. exploratum habetur, sic enim ibi:S. Innocen-|tius I.

Episcopi, occupationibus alijs impediti, ad omnes

languidos ire non possunt; ceterùm si Episcopus

aut potest, aut dignum ducit aliquem à se visitan-

dum, & benedicere, & tangere Chrismate, sine cun-

ctatione potest. Sic Divus Pontifex. Esset ergo

valde Episcopis gloriosum, si Confirmationem

morituris infantibus in parentum domibus mi-<-P>@@

<-P>nistrarent: quod tamen usus non habet: nec

video cur non dignum judicare possint id,

quod est eorum adeò proprium dignitati. Li-

cet autem Divus Innocentius ipsorum id vi-

deatur arbitrio relinquere, dum ait, Si dignum

ducit, ideò equidem ita dispositum, quia om-

nium diœcesanorum domus idoneæ non sunt,

ut ad illas venire oporteat Episcopum: quando

autem tales fuerint, cur non veniat opportunè

admonitus, ne magno illo gratiæ auctario pri-

ventur infantes, & consequenter gloriæ, quod

illi constat respondere? & in oppidis quidem

Indorum inquirere Episcopi debent an sint ali-

qui nondum confirmati, qui ægritudine ne in

Ecclesiam venire valeant, præpediantur. Et ad

hos quidem iturum illum, & Confirmationem

impensurum, videtur attenta ipsius obligatione

muneri genuina perspicuum. Conferendum

viaticum quis dubitet, etiamsi infirmus vilissi-

mo & sordido in tugurio decumbet. Et dedi-

gnabitur Episcopus in eum introire locum, in

quem introire dignatur Christus, Princeps Pa-1. Pet. 5.|v. 4. & 2.|v. 25.

storum? 1. Pet. 5. v. 4. cùm & illi conversi ad

Episcopum & Pastorem animarum nostrarum?

Ibid. 2. vers. 25. Meritò hic illud ipse resumat,

quod aliàs interrogatione subjuncta: Quò egoIoan. 8.|v. 21.

vado vos non potestis venire? Joan. 8. v. 21. Sed

nos ad alia veniamus.




§. VII.

Circa Privilegia pro SS. Eucharistiæ Sacra-

mento. Circa Cap. 10. & in Ad-

ditionibus nu. 18. & seqq.

& 269. & seqq. & Tom. 1.

2. & 3. Auctarij V. Indices.




1164. POsse Indis Eucharistiam ministrariCirca Com-|munionem|Paschalem.

etiam in die Paschatis, & sic illos

adimplere Ecclesiæ præceptum virtute privile-

gij Pauli IV. verosimiliter comprobatum. Ubi

quod de Pio V. dictum, majus jam pondus au-

ctoritatis continet, cùm illum ad publicum in

Ecclesia cultum subvectum videamus. Addu-

ctum etiam pro eodem Breve Innocentij X.

primum Paschatis diem prohibentis, si ita Or-

dinarij velint. Quam limitationem pro Indis

non obstare efficaciter demonstratum. Quod

autem nec id commodare alijs queat, affirmat

& probat Fr. Bruno Chassaing de Privilegijs

Regularium Parte 2. Tract. 8. Cap. 2. Proposit. 6.


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   135   136   137   138   139   140   141   142   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin