Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə140/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   136   137   138   139   140   141   142   143   ...   180

Ait enim Constitutionem dictam esse tantùm

confirmationem decreti Congregationis Car-

dinalium, ac proptereà nihil aliud operari præ-

ter id, quod tale decretum operatur: quod cùm

nullum alium effectum habeat, nisi illum,

quem habet sententia Doctorum (quod alibi

ab ipso probatum, scilicet Tract. 1. Cap. 1. Pro-Vt illam|defendat|Fr. Bruno|Chassaing.|non obstante|Brevi Inno-|centij X.



posit. 3.) Cumq́ue alij Doctores non mediocris

litteraturæ & famæ in privilegio fundati evi-

denti existiment posse stare contrarium, & Re-

gulares in ejus possessione sint, melior est eo-

rum conditio. Secundò, inquit Constitutionem

tantùm habere vim sententiæ circa administra-<-P>

@@0@

@@1@412 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.



<-P>tionem Sacramenti Pœnitentiæ, de quo Pon-

tifex interrogatus. Et quod circa Communio-

nem additum, contra inauditam partem fuisse,

nec posse tollere jus acquisitum, juxta Com-

munes regulas Cancellariæ, & præsertim Ur-

bam VIII. quo vivente scribebat Auctor, &

erat illius Pœnitentiarius in Basilica Latera-

nensi. Sic cùm discurrat præfatus Scriptor,

ejus quidem est laudandus zelus, dum pro Re-

gularibus hoc loco, sicut in multis alijs, subti-

liter & ingeniosè decertat: sed quidem soli-

diora in illo docti complures etiam Religiosi

desiderant, de quo & Nos alibi.

  1165. Circa prædictas autem responsio-Circa prio-|rem expli-|candi mo-|dum pro|Cardina-|lium Decla-|rationibus.

nes loquendo; Prima de Cardinalium Decla-

rationibus sufficienter publicatis & interposita

Pontificia confirmatione & mandato circa ob-

servantiam vim legis non habere, nec obliga-

tionem inducere, ab Auctore defenditur citato

loco Tract. 1. Quòd autem & aliæ, ex eo facilè

intelligendum venit, quod & ille uti certum

statuit, præsertim pro Gallia, quamvis pro illa

etiam sub priori consideratione videatur stare

repulsa. Ait enim clausulas mandatum præ se

ferentes non proptereà adjici, quòd decreta,

quæ simpliciter doctrinalia sunt, leges aut

Canones fiant, sed ut in statu doctrinali re-

manentia, majori cum reverentia & firmitate

recipiantur, & observentur. Quemadmodum

approbationes & confirmationes doctrinæ

Sanctorum Augustini, Thomæ & Bonaventu-

ræ à pluribus Pontificibus factæ, non illi de-

dederunt vim legis, sed eam magis acceptabi-

lem Dei Ecclesiæ reddiderunt. Similia etiam

tradit Verricelli in qq. moral. Tract. 2. q 6.



nu. 21. quos cum adducat Diana Parte. 11. Tract.

2. Resolut. 42. sicut & non nullos alios ita con-

cludit in fine: Tu verò, amice lector, inter pug-Vt illi re-|luctetur|Diana.

nantes Doctorum sententias quoad præsentem diffi-

cultatem, illam sequere, quæ magis auctoritati sa-

cræ Congregationis favet, & revera mihi omnino

displicet opinio Bruni & Verricelli de Declaratio-

nibus Cardinalium verbo facto cum Sanctißimo.

Sic ille, qui idem profert Tractatu 8. Resol. 53.

post adductos Bossij & P. Dicastilli sententias,

desiderium expromens suum ut res hæc mo-

menti tanti magis clarè à Sede Apostolica sta-

tuatur. Quem & Nos adducimus infrà Titulo

18. n. 66. indicantes etiam neque Nobis pla-

cere, ut ad negationem auctoritatis identidem,

dum Declarationes dictæ interveniunt, confu-

giatur.


  1166. Et quidem ubi CongregationumRoboratur|impugnatio.

sacrarum Declarationes cum debitis requisitis

procedunt, & Pontificia intercedit auctoritas,

vim obligandi habere non videtur quomodo

possit in dubium revocari. Sic enim Decretum

circa celebrationem Missarum obligatorium

à suo exordio fuisse irrefragabilis veritas est,

ut constat ex damnatis Propositionibus Ale-

xandri VII. ordine 8. & 9. Sic enim ibi: Du-

plicatum stipendium potest Sacerdos pro eademDamnatio|Pontificia|circa dupli-|catum pro|Missa sti-|pendium &|alia.

Missa licitè accipere, applicando petenti partem

etiam specialißimam fructus ipsimet celebranti cor-

respondentem, idque post Decretum Vrbani VIII.

Item. Post Decretum Vrbani VIII. potest Sacerdos,



cui Missæ celebrandæ traduntur, per alium satisfa-<-P>@@

<-P>cere, collato illi minori stipendio, alia parte stipen-

dij sibi retenta. Quod quidem Decretum in

Congregatione Sacræ Romanæ Inquisitionis

dispositum accedente Pontificia determina-

tione prodivit; cùm Decretum Urbani à S.

Congregatione Cardinalium Concilij Triden-

tini Interpretem promanarit, & auctoritate

Pontificis omnimodam acceperit firmitatem.

Quod etiam in Brevi Innocentij X. videre

licet, ejusdem enim Congregationis interven-

tione prolatum. Neque in illo specialius ali-

quid occurrit quàm in alijs similiter editis, ut

non integra illis fides, & observantia debeatur.

Et durissimum sanè est, dicente Pontifice suo

Decreto apponere Inviolabilis Apostolicæ firmi-



tatis robur, & se velle ab omnibus observari, nihil

ex clausulis adeò robustis resultare, quod mo-

menti considerabilis sit, & quod post illud ita

res suo in statu maneant, ac si tale decretum

minimè prodijsset. Cùm supponamus omne id

habere, quod ab Urbano VIII. est constitutum,

cujus Decretum habet Diana Resolut. 66. cita-

ta. Et quod aliàs pro legum Ecclesiasticarum

obligatione est generaliter necessarium. Quod

in Societate nostra specialiter observandum,

quæ Pontificiæ Sedi speciali se vinculo adstri-

ctam gloriatur.

  1167. Jam quod ad responsionem secun-Responsio|alia profli-|gata.

dam attinet de parte inaudita, & salvo jure

quæsito, non plus in illa ponderis invenitur.

Unde enim constat partem Regularium in-

auditam? cùm in rebus minoris momenti,

quando de privilegijs agitur, soleat Religionis

Procurator advocari, & eo audito procedi: ne-

que præsumi debeat sine Juris observantia ne-

gotia ista considerationis tantæ tractari. Cùm

aliàs dispositio præfata favorabilis magna ex

parte appareat, quòd scilicet obligatio com-

munionis Paschalis possit in Ecclesijs Regula-

rium adimpleri, solumq́; primum Paschæ diem

posse ab Ordinarijs, si voluerint prohiberi. Id

autem quod ad jus quæsitum spectat, posset

quidem meritò pro defensione produci, si ita

esset, quod asseritur, scilicet illud esse evidens;

non esse autem tale constat ex quamplurimis

non mediocris litteraturæ & famæ, ut Auctor

de suis loquitur, quibus minimè illi veniunt

exæquandi, ut videri potest apud Dianam



Parte 9. Tract. 9. Resolut. 27. apud quem Patres

Suarez, Vasquez, Coninck, Layman, Sanchez,

Fagundez, Palaus, Lessius, Persiccus, Amicus,

& prætereà Miranda, Bonacina, Lezana, &

Diana ipse, quibus addi alij plures possent: &

specialius Guiniparus Disput. 4. Quæst. 2. & 3.

quibus jus præfatum minimè evidens, immò

neque verosimile videtur: unde & sequitur po-

tuisse Pontificem, & ejus auctoritate Con-

gregationem, id quod vidimus, pronuntiare.

Simus ergo moderatione dicta contenti, cùm

insuper de re agamus, ex qua, si juxta in-

sinuatam Pontificis mentem praxim sinamus

decurrere, nihil profectò molestiæ videtur

accrescere, sed levaminis potiùs, si & ad il-

lud accedat litigiorum cum Ordinarijs devita-

tio, pro qua ij, qui privilegiorum sunt acerrimi

defensores, monitores etiam prudentissimi

comperiuntur.

@@0@

@@1@§. VII. De Privilegijs circa Eucharistiam. 413


  1168. Num. 224. privilegium adductum,Circa pri-|vilegium|Indorum|pro Iubilæis|sine com-|munione.

ut Indi possint sine Communione Jubilæorum

gratias comparare. Cui in Additionibus re-

spondet n. 270. ubi circa P. Verricelli, sicut in

antecedentibus & sequentibus, & sic scrip-

tum: Conceßionis Pauli V. mentionem subdit adError apud|Verricellum.



instantiam Regis nostri Philippi III. ut Indi sine

communione valeant Iubilæa & gratias alias sola

præmissa Confeßione lucrari: atque hujus Pontifi-

cij Brevis mentionem fieri in Secundo Concilio Li-

mensi. In quo est lapsus manifestus: Concilium enim

secundum ante natum Philippum est celebratum,

sicut & potiori ratione ante Pauli V. creationem.

Hæc ibi. Nec tamen propter dicta existiman-

dum est privilegium aliquod extare ad effe-

ctum dictum à præfato Rege impetratum à

Pontifice alio; sed ab Auctore citato Pium

IV. pro Paulo V. & Philippum II. non III.

ponere debuisse, ut constat ex dictis n. 225.

Ubi typographo nequit error adscribi, excusa-

tioni autem fortè esse potuit Auctori ita se

apud D. Solorzanum legisse, sic enim ille Tomo

2. Lib. 1. Cap. 27. nu. 91. Vnde Lectorem ad eosEt apud|D. Solorza-|num.

remisisse contentus adjicio Paulum V. f. r. ad in-

stantiam Catholici Regis nostri Philippi Tertij Bre-

ve quoddam expedijsse, ut Indi Iubilæa & alias

gratias, & Indulgentias solo Pœnitentiæ Sacra-

mento priùs ritè peracto lucrari, & consequi pos-

sent. Cujus Brevis fit mentio in quadam schedula

Matriti 22. Februarij 1613. ad Marchionem

Montis-clarium Peruanum Proregem directa, &

apud Remesalium in Historia Guatemalensi lib. 9.

Cap. 18. & Concilium Limense 2. par. 2. Cap. 95.

Sic ille: qui in Politica attentiùs circa hæc

scripsit Lib. 2. Cap. 29. pag. 240. Col. 1. Vers.

Y remitiendome, ubi post memoratam conces-A quo &|correctus.

sionem sic subdit: Del qual Breve se haze men-



cion en una Cedula Real, y por Fr. Antonio Re-

mesal, y antes tenia advertido lo mesmo del dicho

Concilio Limense II. refiriendo averlo tambien con-

cedido Pio IV. &c.


Circa Altare portatile.


1169. NVm. 230. ubi sic dicitur: Alia au-Dubium|speciale cir-|ca Fratres|B. Ioannis|Dei.

tem de Episcopis hujusmodi faculta-

tem non habentibus &c. error extat adjectione

particulæ Non, ut constat ex facultate Pontifi-

cia, de qua nu. 229. Quo præjecto difficultas

nuper occurrit an Superior laicus Fratrum B.

Joannis Dei, dum visitat Provinciam, possit

secum Religiosum Sacerdotem, pro quibus

certa cum limitatione indulta concessio, uti

Capellanum ducere, qui & possit in Altari

portatili celebrare. Ubi supponendum est pri-

vilegium communicationis, de quo dictum in



Additionibus nu. 8. Juxta quam videtur proce-

dere id, de quo agitur, non esse denegandum,

quia Sacerdotes dicti veri Religiosi hujusmodi

Religiosis sunt, & cùm sint dignitate majo-

res, non videtur cur debeant ejusdem esse con-

ditionis, & adeò favorabili communicatione

privari. Et quidem quoad ea, quæ sine privi-

legio licent, de quibus dictum, dubitari nequit,

cùm esse non deceat conditionis pejoris, respe-

ctu sæcularium Sacerdotum. Quòd autem ra-<-P>@@



<-P>tione Religiosi status addatur aliquid am-

pliùs, valde videtur consonum rationi. Unde

etsi amplius non liceat, poterit Superior dictus

esse sua sorte venerandi Capellani, sibiq́ue

subditi associatione contentus. Et quidem ut

in hac parte privilegij communicatio non sit,

ex eo videtur probari posse, quòd præcipuum

hujus Religionis corpus ex Fratribus laicis

coalescat, unde & illi directè communicatio

privilegiorum censetur impensa: Sacerdotes

autem ex primaria institutione non sunt, unde

neque ad gubernationem admittuntur, & cum

magna, ut dictum, moderatione: unde & ijs

tantùm privilegijs uti poterunt, quibus & alij,

non tamen alijs, quæ ad ipsorum statum non

videntur pertinere, juxta quem pro assistentia,

tantùm in hospitalibus admissi comperiuntur.

Unde & non sine aliquo scrupulo videtur stare

posse, ut Superior dictus visitaturus Provinciam

secum ducat Capellanum, quandoquidem pro

assistentia dicta tantùm permittuntur. Ex quo

& videtur privilegij usus neutiquam admit-

tendus, quia non currit communicatio, nisi

conformis sit futurus usus observantiæ regu-

lari, ut Scriptores generatim advertunt, & de

quo Cap. 7. nu. 154. & 162. ubi illud ex Cap.Cap. Tuo-|rum de|privilegijs.



Tuorum de privilegijs: Quia privilegium meretur

amittere, qui permissa sibi abutitur potestate. Ex

quo & fit neque pręsumi posse pro actionibus,

in quibus abusus committitur, concessam po-

testatem. Quæ quidem non levia neque con-

temnenda apparent, unde & opportunius vi-

detur, si Superior præfatus ea, quam diximus

sit moderatione contentus, si Sacerdotem ad-

ducat secum pro domo aliqua ex ijs, quæ ad

eum spectant designatum: nam eumdem in

profectione & reditu, pro quibus longum

temporis insumendum spatium, secum habere,

sine detrimento hospitalis, ad quod spectabat

ille, stare nequit: sicut neque Sacerdotum nu-

merus supervacuus: quamquàm aliqui supra

domorum numerum sint futuri, ut pro moritu-

ris, aut penitus impeditis possint deservire. In

quo quidem cum magna debent consideratio-

ne se gerere: dum enim minimè necessarij,

Episcopis deceptis, promoventur, titulus pro-

motionis deficit, & quàm id grave sit, ac in-

convenientibus obnoxium, manifestius est,

quàm ut in eo comprobando immorari debea-

mus. Cùm sint aliàs apud ipsos pœnæ gravissi-

mæ pro ijs, qui modis indebitis ad Sacros Or-

dines promoventur, qui & ad statum laicalem

ipsis propriũ rediguntur. Neq; ex titulo pau-

pertatis est petenda securitas, licet illam voveat

Religiosus Sacerdos, de quo est sermo, quia

non vovetur nisi ut alligata peculiari statui,

qui respectus si auferatur, titulus remanet di-

minutus, unde ad effectum, pro quo Pontificia

Sedes privilegium promotionis indulget, peni-

tus insufficiens.


Circa horam celebrandi Missam.


1170. PRivilegium omnium maximum cir-Post me-|diam no-|ctem, ue|liceat.

ca hoc, ut scilicet, post dimidiam

noctem possint Religiosi, congrua occurrenti<-P>

@@0@

@@1@414 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici.

<-P>caussa celebrare, quod ex bonis Auctoribus à

Nobis adductum, admittit, & urget Fr. Bruno

Chassaing de Privil. Regul. Parte 2. Tract. 8. C. 1.

proposit. 2. ubi & alia refert non ita ampla. Sed

illud pro PP. Minoribus à Leone X. concessum,

ut commune Mendicantibus in harum Com-

pendio contentum peculiare aliquid prę se fert,

quod oportuit à præfato Scriptore, (ut & præ-

stitit) explicari; sic enim ibi: Conceßit Fratri-Privilegium|Leonis X.



bus Minoribus de observantia ut de licentia Supe-

riorum poßint celebrare illicò post Matutinum, de

æstate verò quando noctes sunt breviores, etiam an-

te Matutinum Chori vel infra, dummodò celebra-

turus illud per se, aut cum socio dixerit, prout con-

suetum est in Ordine cum Prima. Sic ibi. Circa

quod cùm statim occurrat difficultas, eam sic

Auctor elucidat: Verùm hæc difficultas facilè

solvitur, si dicamus quòd poßunt dici Missæ ante

Matutinum Chori omnino persolutumi potest enim

illicò post mediam noctem Prima recitari, & sta-

tim inchoari Missa dum Matutinum persolvitur.

Hæc ille, qui statim addit conditionem illam

dicendi Matutinum cum Prima modò non esseVt debeat|intelligi ex|P. Chas-|saing.

obligatoriam, cùm illa cessaverit obligatio, nec

sit jam ex Jure, aut consuetudine pro præpara-

tione ad Missam necessaria, quod tamen tunc

temporis cùm esset in usu, Pontifex conve-

niens judicavit. Quod quidem doctè & con-

sentaneè dictum, licet non sit defuturus, qui

ex non adimpleta conditione circa privilegij

legitimum usum moveat quæstionem. Cùm

tamen probabilis sit explicatio dicta, ejus po-

terit beneficio scrupulus omnis propulsari. Et

quidem in Concessione de consuetudine Or-

dinis dicendi Matutinum cum Prima, mentio

inducitur, quæ tamen jam non extat, unde ad

substantiam requisitæ conditionis præsertim

attendendum. Cumq́ue Matutinum dici pri-

vatim possit non solùm ante mediam noctem,

sed etiam ante illius initium si qualicumque

hora competenti fuerit dictum, & Prima statim

à media dicatur nocte, intentioni Pontificis

videtur plenissimè factum satis.

  1171. Post præfata sic Auctor: Nec obji-Idem juxta|revocatio-|nem à|Tridentino.



ciendum hoc privilegium per Tridentinum Cap.

Vnico Sess. 22. esse revocatum. Nam respondetur

non revocare privilegia Regularium, ut probat op-

timè Rodericus Tomo 1. Quæst. 43. art. 55. & Mi-

randa citans Suarium Tomo 2. q. 4. arti. 10. Con-

clus. 2. ut etiam in præcedenti Propositione dixi-

mus. Sic ille, qui præcedenti Propositione de Al-

tari fuerat portatili locutus, quod à Concilio

Tridentino minimè fuisse revocatum arbitra-

tur, pro quo & amplissimum privilegiorum

usum, quæ recenset, limitatione omni submo-

ta proponit, etiam in loco ubi dormiunt con-

jugati, à quo tamen Rodericus, quem ille ci-

tat, abhorret, gravissimo verborum pondere.

Circa quod & videnda, quæ à Nobis dicta

Tomo 1. Tract. 5. nu. 322. & hoc Capite n. 228.

ubi moderatio commendata. Quòd autem pri-

vilegium dictum à Concilio Tridentino revo-

catum sit ex declaratione Gregorij XIII. ha-

betur expressum in Concessione pro illo, de

quo n. 226. & pro quo est Bulla specialis dieVsus Alta-|ris portatilis|ab eo subla-|tus.

1. Octob. 1579, ubi sic Pontifex: Vsum Altaris

viatici Societati vestræ à fel. record. Paulo Papa III.<-P>@@

<-P>concessum, deinde à Concilio Tridentino universè

sublatum &c. Quod autem ad Fr. Ludovicum

de Miranda attinet, in loco ab Auctore citato

errat toto cælo citatio, quia in Quæstione illa 4.P. Miran|dam pro|Hugone|non stare.

talis Articulus non est, neque in ijs, quæ con-

tinet, tale aliquid reperitur. Immò privilegia

Regularium fuisse per Concilium revocata in

ijs, quæ contraria Decretis illius sunt, tradit

Tomo 1. Quæst. 46. Arti. 4. & Tomo 2. Quæst. 37.

Arti. 10. per errorem 12. Ex quo forsitan an-

sam arripuit Auctor pro citatione præfata, eo

quòd in eo cum alijs probet Regularium privi-

legia quoad Interdicti suspensionem in suis

Festivitatibus nullatenus esse annullata & re-

vocata: pro quo quidem peculiarem rationem

extare commodè ab ipso, & citatis ab eodem

doctis Scriptoribus, explicatur. Quia verò ex

illis unus est Sayrus, ex eo forsitan æquivoca-

tio accidit, ut Suarius pro Sayro fuerit usurpa-

tus. Jam quod ad casum attinet, de quo in præ-

senti, circa horam celebrationis Missę, ex prin-

cipio illo non revocatorum privilegiorum ve-

nit similiter adductum privilegium reproban-

dum, nisi alia suppetat pro illius persistentia

ratio, quæ non affertur, præter dicta genera-

liter ab ipso, de non expressis Regularibus in

derogatione, de quo dictum nu. 1145. & prin-

cipium illud de jure quæsito nu. 1167. quæ qui-

dem vidimus quàm parùm appareant confor-

mia veritati. Verosimilius illud ex Tractatu 1.

Cap. 2. ubi probat privilegia omnia Regula-

rium à Sede Apostolica per diversos Pontifices

sine adjecta limitatione Concilij Tridentini

confirmata. Sed videndum an possit talis con-

firmatio cum proscriptione Alexandri VII.

componi, de qua 1147. Quod scilicet Regula-Damnatio|Propositio-|nis 36. ab|Alex. VII.



res poßint in foro conscientiæuti privilegijs suis,

quæ sunt expreßè revocata per Concilium Triden-

tinum. Si enim confirmata sunt: ergo uti pos-

sunt, & si non possunt quod de Confirmatione

asserit, à Pontifice repellitur uti carens funda-

mento. Neq; dici potest confirmationem abro-

gare, id quod tenori Propositionis nec cōgruit;

aliàs etiā Propositio talis minimè digna cen-

suris ante Decretũ Pontificis deberet judicari,

quandoquidem ante illud confirmatio suo in

robore permanebat. Videtur ergo ita explicariQuæ videa-|tur congrua|explicatio.

posse, ut Pontifex tantùm velit damnare Pro-

positionẽ dictam, quatenus illius assertores vo-


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   136   137   138   139   140   141   142   143   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin