Avctarii indici tomus quartus



Yüklə 19,02 Mb.
səhifə158/180
tarix30.07.2018
ölçüsü19,02 Mb.
#63903
1   ...   154   155   156   157   158   159   160   161   ...   180

huic non est insistendũ, quia baptizati pericli-

tatur salus. Cùm ergo Parochus ad iteratamQuid circa|conditionem|in admini-|stratione.

administrationem accedit, videndum quomodo

debeat intentionem suam conformare. Cùm

enim judicet baptizatum esse, non videtur

quomodo stare queat conditionalis intentio,

quæ est propria dubitantis. Sed stare quidem

potest hoc modo: Licet judicem te esse baptiza-

tum, sed quia possum in eo falli, si non es baptiza-

tus, Ego te baptizo &c. Ubi quod formam præ-

cedit satis est si mente retineatur. Vel, Ego



judico te esse baptizatum: sed quia certè non scio

&c. Non est ergo necessarium ut opinativum

judicium deponat: neque conditionalis agendi

modus dubium statum arguit in operante, nisi

quatenus opinio ad dubium potest etiam revo-

cari, de quo dictum alibi juxta Divi Thomæ

doctrinam, & eum communiter sequentium.

Ubi & observare oportet, ne iteratio BaptismiNotandum|documen-|tum.

scandalo esse possit, ut Indi licitam absolutè

rebaptizationem arbitrentur: unde magna cum

cautela in eo est procedendum, quod non erit

Parocho difficile, si ad hoc ut debet, conside-

rationem adhibeat, suo muneri genuinam.
@@

§. IV.

Circa Sacramentum Pœnitentiæ. Ad Cap. 5.

De quo & alibi.



1301. PRo Indis, quibus ob distantiam ne-Circa Indos|an stare|queat cum|voto Pœni-|tentiæ sal-|vari.

quit Parochus confessione audita

subvenire, ne dicamus desiderantes confiteri,

& pro eo solicitos in æternum damnari, quod

non videtur divinæ consonum pietati, ad id,

quod præcedenti habetur Capite oportet con-

siderationem revocare. Ibi enim duo Canoni-

ci adducti textus Innocentij Secundi & Ale-

xandri Tertij circa duos desiderantes Baptis-

mum, quem tamen consequi non potuerunt,

& eos æternam fuisse salutem adeptos Ponti-

ficijis Oraculis declaratur. Quia in S. Matris Ec-Cap. Ad|Apostoli-|cam.



clesiæ fide & Christi nominis confeßione perseve-

ravit, ab originali peccato solutum, & cælestis pa-

triæ gaudium esse adeptum, asserimus incunctanter.

Sic Innocentius Cap. Ad Apostolicam, de Presby-



tero non baptizato. Si talis continuò deceßisset ad

cœlestem patriam protinus evolasset, propter Sacra-

menti fidem & non propter fidei Sacramentum. Sic

Alexander in Cap. Debitũ De Baptismo. Et quis

non hinc incunctanter inferret: Ergo & Indus

pro Sacramento Pœnitentiæ clamans, similis

erit in eadem felici sorte præfatis, qui & in S.Cap. Debi-|tum.

Matris Ecclesiæ fide perseveravit, & propter

fidei Sacramentum: nam & Pœnitentia Sacra-

mentũ fidei etiam est, cùm circa illud egregiè

exerceatur, sitq́ue ex Articulis fidei unus, quo

credimus Remißionem peccatorum, quod non est

tantùm ad Baptismum, ut in Symbolo Nicæ-

no habetur, sed ad Pœnitentiam pariter refe-

rendum.

  1302. Contra hoc tamen statim occurrit id,Difficultas|ex insuffi-|cienti attri-|tione, &|difficili con-|tritione.



quod de necessitate contritionis, in qua votum

Sacramenti includitur, cōmunis tenet Theolo-

gorum sensus, ita ut non sufficiat attritio, sicut

à Tridentino Concilio expressum Seßione 14.



Cap. 4. quæ quidem Indis valde comperitur

difficilis, de quo superiùs nu. 1300. & quamvis

de Baptismo loquentes pro eo magnum extare

fundamentum dixerimus, ut cum illius voto

sufficiat attritio, circa Sacramentum Pœni-

tentiæ aliter à Nobis dictum, unde videtur

clausa janua miseris clamantibus, sed non au-Vnde illa|leniatur.

diendis. Et quid ad hæc? Videtur equidem id,

quod de Baptismo dictum ad Sacramentum

pœnitentiæ posse extendi. Nam id, quod de

Pœnitentia dictum à Concilio, similiter de

Baptismo accipiendum, pro quo Seßione 6.



Cap. 6. ibi: Ac proptereà moventur adversus pec-

cata per odium aliquod &c. Et nihilominùs lo-

cus est, ut attritio cum illius voto incluso ali-

qualiter in ipsa, & pariter desiderio ejusdem

expresso possit non inverosimiliter sufficiens

judicari: ergo & pro Sacramento Pœnitentiæ

similiter ferri judicium, ut conformiter Sacro-

rum Canonum determinationibus obsequa-

mur. Non equidem ut in quocumque voto hu-

jusmodi efficaciam dictam debeamus agnosce-

re: multi enim desiderare Baptismum & Pœ-

nitentiam possunt, cum vera attritione, nec<-P>


@@0@

@@1@466 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 16.



<-P>tamen propterea judicandum est eo tantùm ju-

stificandos: sed quando circumstantiæ illæ

concurrunt, quæ in prædictis Canonibus re-

periuntur, & est pariter in votis Indorum in-

venire, ne infeliciores sint alijs, cum illis pe-

culiaris indulgentia potius debeatur.

  1303. Sed est quod addi possit magis com-Explicatio|ali$unclear pecu-|liaris.

muni Theologorum sensui, & divinæ etiam

pietati conforme, nullam attritioni majorem

virtutem tribuendo. Quòd scilicet Deus attri-

tione in prædictis excitata, ejus intuitu ad tri-

buendum contritionis actum moveatur, non

quidem merito de condigno, sed de congruo,

quod in actibus præcedentibus justificationem

plures & gravissimi Doctores agnoscunt, de

quo & Nos aliàs. In quo quidem nihil occur-

rit, quod inconveniens aliquod præ se ferat.

Et licet contritio difficilis sit, ut diximus, &

maximè Indis, in casu autem gravissimæ ne-

cessitatis, clamante misero ex cordis intimis,

non apparet verosimile non audiendum illum,

sed Deum providentiæ suæ opportuna subsidia

præbiturum: cùm qualiscumque contritionis

gradus sit ad effectum justificationis sufficiens,

in quo votum Pœnitentiæ includitur, juxta

Tridentini luculentam doctrinam citato Cap. 6.

Dici tamen potest hac ratione etiam posse

componi, quod citatis in Canonibus inveni-

mus, ut scilicet duo illi, de quibus ibi, contri-

tione justificati fuerint, & sic voto Pœniten-

tiæ: potuêre enim sicut Nos philosophari Pon-

tifices, & pro eo speciale Spiritus sancti lumen

habuisse. Ad quod quidem responderi potest

id admittendo, cùm tamen explicatio à Nobis

adducta ut verosimilis etiam admittatur, non

levi enim innititur fundamento. Non est ta-

men explicatio præcedens ad revelationem

peculiarem referenda: sic enim determinatio-

nes tales non fuissent inter Decretales leges

constitutæ, in quibus regulæ pro futuris even-

tibus proponuntur, suntq́ue pariter & doctri-

nales & decisivæ, & ita non revelationibus pe-

culiaribus, sed juri & rationi conformes, sicut

in omnibus alijs est videre.

  1304. Ut autem ex resolutione prædictaMoralia|circa Pa-|rochos do-|cumenta.

pro negotio morali aliquid eliciamus, adden-

dum illud, quod pro Parochis fuerit opportu-

num: scilicet propter dicta nihil fore ab ipso

Paræciali curæ & diligentiæ detrahendum, sed

circa absentes illam, quantum fieri valeat pro-

tendendam. Tum quia id exigit muneris talis

obligatio, pro quo zelus Dei excubat, neque

providentiæ suæ mirabiles dispositiones otio

vult deservire Pastorum, sed diligentiæ pro-

vehendæ. Nato Christo Angeli Pastoribus

apparent vigilantibus, & custodientibus vigi-

lias noctis super gregem suum. Audiunt cæ-

lestem nuncium ad nati adorationem provo-

cantem. Dictum factum. Veniunt, vident,

adorant, delicijs cælestibus perfruuntur. Et re-Lucæ 2.|v. 20.



versi sunt pastores glorificantes, & laudantes

Deum &c. Lucæ 2. v. 20. Sed quî hoc fiat, ut

invitati, & taliter pasti, ac in puero thesaurum

omnem desiderabilem, immò & desiderio su-

periorem invenientes, adeò celeres revertan-

tur? Ideò equidem quia Princeps Pastorum

apparens, curam non patitur pastoralem immi-<-P>@@



<-P>nui, licet posset in eorum absentia meliùs

quàm ipsi gregem eisdem commissum per An-

gelos, quorum erat frequentissimum ministe-

rium custodire. Prætereà quando Parochus

ad vocantes ire nequit, peculiari cura pro ipsis

orare debet, immò & populi orationes adjice-

re, quandoquidem illi in omnium maximo

sunt discrimine constituti, & humanis omni-

bus destituti auxilijs: unde sicut, si propè ad-

esset, ipsi deberet indesinenter assistere, juxta

dicta Cap. 7. ita & circa absentem proportio-

nabilis urget obligatio: quemadmodum circa

emolumenta funeralia etiam pro absentibus

cura ineluctabilis adhibetur, ut sua sit laus

illis, qui sua non quærunt, sed quæ Jesu Chri-

sti. Qui tenentur etiam Paræcianos suos op-Circa mor-|tem quanta|sit futura|præventio.

portunè instruere circa mortis articulum: ut

scilicet si accidat ipsos mortis præoccupari pe-

riculo, neque habeant cui confiteri valeant

proximum Sacerdotem, pro accersendo in-

stent, & de peccatis corditus dolentes ad Con-

fessionem anhelent, ut sic Deus eorum miser-

tus viam salutis ostendat. Cùm enim ad instru-

ctionem pro necessarijs ad salvationis felicem

effectum teneantur: id quod casum præfatum

spectat, inter præcipua computandum. Cùm

sit momentum illud à quo pendet æternitas:

neque moriendi benè ars tunc possit conve-

nienter addisci, quæ sicut aliæ temporis sicut

& studij competentia spatia requirit.

  1305. Quia verò Indi Parochos suos time-Circa obli-|gationem|Parocho-|rum condu-|cendi adju-|tores.

re magis quàm amare soliti, circa integritatem

Confessionis ordinariam solet esse periculum,

unde & videndum quid circa hoc fieri ab illis

oporteat, & plures quidem Quadragesimæ

tempore aliquem solent Sacerdotem conve-

nienti cum mercede conducere ad ministe-

rium istud adjutorem. Id quod non solùm

conveniens, sed obligatorium esse videtur, si

id beneficij Parochialis congrua emolumenta

permittant. Est enim non solùm verosimile,

sed moraliter certum multa in Confessionibus

sacrilegia committenda, si adjutorium hujus-

modi defuerit: immò & eo stante huic malo

non penitus obviandum. Juxta doctrinam in

præsenti Capite adductam, sicut & n. 7. satis cō-

pertum habetur quantùm urgeant & justitia &

charitas, ut bonum animæ Paræciani commo-

dis Parochi temporalibus præferatur. Qui ha-1. Ioan. 3.|v. 17.



buerit substantiam hujus mundi, & viderit fratrem

suum neceßitatem habere, & clauserit viscera sua

ab eo: quomodo charitas Dei manet in eo? 1. Joan.

3. v. 17. Atqui Parochus habet, ut supponi-

mus, substantiam hujus mundi, & videt fratres

suos necessitatem habere, ut scilicet illam in

sustentationem adjutoris expendat: ergo si id

non faciat, convincitur alienus à Christiana

charitate. Si autem sumptus pro tali adjutorio

non suppetant, cedendum necessitati, & Paræ-

cianis non solùm obtrudenda licentia ut Con-

fessarios sibi benevisos inquirant, sed & hor-

tamentis utendum, cum ingenua protestatio-

ne beneplacentis animi, & nihilominùs prom-

ptissimæ ad eos audiendos, si ita placeat, vo-

luntatis. Fuerunt quidem circa Religiosorum

Confessarios ita providi Pontifices, ut eorum

decreta satis nota manifestant, caventes, quod<-P>

@@0@

@@1@§. V. Circa Communionem, S. Vnctionem &c. 467



<-P>humanum est, ne in Confessionibus Prælatis

faciendis aliqua cum Sacramenti injuria ta-

ceantur. Quid ergo de Indis sentiamus opor-

tet, si ad unius Parochi adeundum tribunal

compellantur? Agat ergo Parochus quantùm

in se est, ut præfato occurrat malo, & eo erga

accedentes se gerat modo, ut illi paternum,

immò & maternum affectum recognoscant,

petito à Deo peculiari auxilio, ut Sacramenti

adeò pretiosi administratio ita procedat, ut

quod in salutem est omniũ institutũ, in nullius

fatale præjudicium convertatur. Ubi non sub-

trahendum verissimum juxta ac elegantissi-

mum testimonium P. Josephi Acosta Libro 6.



de procuranda Indorum salute Cap. 15. sic scri-

bentis: Quibus ex rebus facile intelligere possumus,P. Iosephus|Acosta.



quòd plurimi Indorum malignè Sacramento Pœni-

tentiæ abutantur, non sinceras, neque integras pec-

catorum confeßiones facientes, sed fuscatas ad spe-

ciem, & mutilas, non tam ad ipsorum referendum

esse malitiam, quàm ad Parochorum sævos mores,

& imperiosam quamdam austeritatem, qua infir-

mum & scabiosum pecus fastidiunt, & calce abji-

ciunt: qui errantes oves funda potiùs & baculo

terrent, quàm sibilo levi colligunt, immemores

prorsus illius magni pastoris, qui dixit: Sibilabo eis,Zachar. 10|v. 8.

& congregabo illos, quia redemi eos. Hæc vir ille,

quo non præstantior alter, sive Indicarum rerum

notitia, sive maturitate judicij, sive nobilium

scientiarum apparatu, rem eamdem indecursu

citati Capitis gravissimè & elegantissimè pro-

secutus. Ubi & pro eo, quod ad mortem spe-

ctat sic locutus: Quid oro est, cur Indus, cùm ita



ægrotat, ut mortem sibi impendere existimet, ultro

accersit Parochum, & intimas conscientiæ plagas

exponat? Profectò fidem satis Indus, cùm fingere

nihil est opus, ostendit. Quod si sanus & salvus homi-

nis asperitatem, & minùs sibi æquum animum mi-

nimè offenderet, faciliùs ac libentiùs res ipsas, ut

sunt, proditurus esset. Sic idem.


§. V.

Circa alia Sacramenta. Ad Cap. 6.



1306. MUlta de illis in Auctario, unde hocCirca Com-|munionem|in sordido|habitaculo.

loco properandum. Et circa

Communionem pro Viatico administrandam

observandum est ea, quæ in Ritualibus Ro-

mano & Indico circa illam disponuntur, & ad

apparatum spectant in domo infirmi futurum,

sæpè non posse penitus adimpleri, eo quòd

Indorũ habitacula adeò augusta & incommo-

da sint, ut locus præfatis esse non possit. Non

tamen proptereà administratio omittenda est,

etiamsi Parochus semper sit in manibus SS.

Sacramentum habiturus. Circa quod ita scri-

bit Doctor D. Petrus Aingo Ezpeleta in Sele-

ctis & practicis Resolutionibus de casibus occurren-

tibus tempore mortis Tract. 6. Resolut. 72. nu. 9.Doctor|Ezpeleta.

post notanda aliqua circa administrationem

cum alijs circumstantijs. Quòd si ægrotus existat

in loco sordido, adhuc est communicandus, curando

quoad poßibile fuerit, ut locus, in quo degit ægro-

tus, mundetur & ornetur: caussa autem defectus

munditiæ & ornatus non est infirmus sine viatico

deserendus: his enim & majoribus humilitatibus<-P>@@

<-P>Christus Dominus ob nostram utilitatem se subje-

cit, volens sub speciebus Sacramentalibus nobiscum

manere, & se nobis in cibum præstare, & exemplo

& imitatione illius Parochus, & alius quicumque

Sacramentorum minister prudenter & patienter

debet tolerare incommodum itineris, fœtoris, &

aliorum paßim occurrentium in exercitio admini-

strationis Sacramentorum. Sic ille, subdens sta-

tim eximium circa hoc S. Caroli Cardinalis

exemplum. Et quidem si in Parochis is esset,

quem talia exempla provocant, zelus circa de-

centem administrationem, curare quidem de-Vtilis|animadner-|sio.

berent, ut habitationis indignitas cum decenti

posset administratione componi, si videlicet

juxta domus ostium mensa cum ara & Corpo-

rali pararetur, aut saltem cum Corporali supra

mappam mundam: quod equidem sine consi-

derabili posset labore præstari, & ita omissio-

ne non fuerit mirum si dicamus Parochorum

conscientias aliquatenus prægravari. Poterit

etiam interioris ornatus defectus vitari, si in-

firmus in ipso constituatur introitu: quod est

perquàm facile Indis, cavendo quantùm est ex

parte Parochi ne commotione acceleratio

mortis accidat, & irregularitatis scrupulus sub-

oriatur. Non erit autem pro illo momenti ali-

cujus fundamentum, si Parochus dicat ijs, qui

ægroti curam gerunt: Videte an poßit juxta por-

tam constitui. Et illi adhibita moderatione con-

stituant, minimè illo renuente: nam & in Ec-

clesiam se adduci multoties faciunt Viaticum

recepturi. Quod quidem à Parocho neutiquam

innuendum: quidquid illi bona fide faciant,

sicut & ipsorum in eo Christianæ pietatis offi-

cio laudabiles adjutores, quale neque solent

uxores ipsæ recusare.

  1307. Circa Extremam unctionem habe-De pecu-|liari forma|Extremæ|Vnctionis.

tur hæc forma in Rituali Indico quinta ordi-

ne: Per istam sanctam Vnctionem {+}, & suam pijs-

simam misericordiam, parcat tibi Deus quidquid

peccasti per linguam, vel os. In qua quidem quod

per linguam dicitur videtur sufficiens, & ita

quod de ore additur superfluere: quemadmo-

dum & quod de ore dicitur, esset sufficiens,

etiamsi de lingua nihil diceretur. Siquidem

lingua peccari potest inordinato gustu, & lo-

cutione: sic enim à sapientibus definitur: Est



pars corporis nobilißima, voci formandæ, dignos-

cendisque saporibus destinata. Id quod experien-

tia est ipsa manifestum. Os item & locutioni

ac gustui subservit, utpote intra quod & lin-

gua, & sensus gustus continetur. Et circa

prius frequentissimus Scripturæ sacræ usus.

Deuter. 32. v. 1. Audiat terra verba oris mei.Deuter. 32.|v. 1.|Daniel. 7,|v. 8.

Daniel. 7. vers. 8. Os loquens ingentia. Sicut &

apud alios.




  Seque celebrari quolibet ore sinit

Iuppiter.

Ovidius Eleg. 4. lib. 4. Epist.


Ovidius.

  An erit qui velle recuset

Os populi meruisse &c.
Persius.

Persius Satyra. 1.

Circa gustum autem non aliter Joan. 19. v. 29.

& 30. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopoIoan. 19.|v. 29.



circumponentes, obtulerunt ori ejus. Cùm ergo ac-

cepisset IESVS acetum &c. Apocal. 10. v. 9. InApoc. 10.|v, 9.

ore tuo erit dulce tamquàm mel. Et erat in ore meo<-P>

@@0@

@@1@468 Recognitio Tomi II. Thesauri Indici. Tit. 16.

<-P>tamquàm mel dulce, v. 10. Virgilius Lib. 4. Geor-

gicor.


Asper in ora sapor.

Cicero Lib. 2. de nat. Deor. Gust us habitat in eaVirgilius.|Cicero.



parte oris &c. Quæ cùm ita sint, videndum ut

possit forma prædicta sustineri. Et quidem ali-

quando formis solet addi aliquid, quod ad ex-

pressiorem significationem conducit, ut in for-

ma absolutionis, in forma consecrationis cali-

cis, & Ordinum quorumdam. Id quod in præ-

senti non videtur locum habere, quia os lin-

guæ additum nihil diversum videtur importa-

re. Sed verò licet revera ita sit, ut quocumque

ex præfatis posset forma consistere propter di-

cta, ex intentione Pontificis potuit res ita

disponi, ut linguæ ea tantùm delicta designata

censeantur, quæ ad locutionem reducuntur,

Oris verò, quæ alterius. generis esse queunt.

Sed an ita dispositio processerit, non est peni-

tus exploratum: neque Rituale dictum ejus esse

videtur auctoritatis, ut ad distinctionem di-

ctam uti irrefragababilem teneamur. Sicut

neque ad alias hujus Sacramenti formas, quæ

ante Rituale Pauli V. in diversis Provincijs usu

vetustate firmato prævalebant, in quibus licet

aliquid minùs conveniens extaret, in substan-

tia tamen non erant errores ullatenus toleran-

di, quod & de forma præfata dicendum, juxta

explicationem datam procedente.

  1308. Sed quid si alius fuit sensus? & potuitPeculiaris|proposita.|difficultas.

quidem revera esse, & valde notabilis circa il-

lum difficultas. Constat enim ore posse multi-

pliciter peccari, non solùm quidem locutio-

ne, ut est planum, neque solo gustu, sed oculis,

sannis, injuriosa sputatione, illusoria apertio-

ne, sibilis indecoris, & sic aliter Potest ergo id

quod de ore additur, ad omnia prædicta exten-

di delicta. Atqui hoc aliàs non videtur Eccle-

siæ menti conforme: quandoquidem in Rituali

Romano solius gustus & locutionis habetur

mentio, unde ad hæc duo tantùm debet Mini-


Yüklə 19,02 Mb.

Dostları ilə paylaş:
1   ...   154   155   156   157   158   159   160   161   ...   180




Verilənlər bazası müəlliflik hüququ ilə müdafiə olunur ©muhaz.org 2024
rəhbərliyinə müraciət

gir | qeydiyyatdan keç
    Ana səhifə


yükləyin