nißima consultò positum, licet enim impijssimi<-P>@@
<-P>lapidantes, quantùm in ipsis erat, grande ma-
lum, & turbationem ingentem, infligere sata-
gebant, inanis, immò inanissima eorum erat
contentio, quandoquidem beatissimus Levita
inter lapidum strepitum & lethales ictus, dul-
cissimè in Domino, & somno placidissimo con-
quievit. Sic erga Christum accidisse ex Davi-Sicut &|Christi.|Psal. 2.|v. 1. & 2.
de habemus Psal. 2. v. 1. Quare fremuerunt
Gentes, & populi meditati sunt inania? Id quod
ad Christi mortem pertinere, de quo statim.
Adversus Dominum, & adversus Christum ejus.
ipso Apostolorum Choro Interprete didicimus
Act. 4. v. 25. & seqq. & quæ non morti hujus-
modi infelicitatis instrumenta obtrudere fre-
mentes illæ bestiæ studuerunt? Atqui dum
meditantur ita, meditati sunt inania. Christus
enim placidissimè obdormivit, dum inter ver-
ba expiravit illa: Pater in manus tuas commendoLucæ 23.|v. 46.
spiritum meum. Lucæ 23. v. 46. Quid enim
dulcius esse potuit, quàm in Paternas manus
spiritum commendare? De hoc somno David
Psal. 3. v. 6. Ego dormivi, & soporatus sum &c.Psal. 3.|v. 6.
Sic exponente Ecclesia in Officio Resurrectio-
nis. Et hæc est justorum felicitas ut mors illis
somnus sit, quidquid contrà inferorum satelli-
tes moliantur.
197. Astabat humani generis hostis mo-Et Divi|Martini.
rituro Martino, & uti cruenta astabat be-
stia, sicut ipse testatus: Quid hic astas cruenta
bestia? & hic ille est, de quo post multa hor-
rorem præ se ferentia maximum apud Job 41.
sic in fine: Non est potestas super terram, quæIob. 41. v.|24. & 25.
comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
Omne sublime videt: ipse est rex super universos
filios superbiæ. v. 24. & 25. & hic astabat Mar-
tino, quem tamen irridebat ille, illum, inquam,
regem incomparabilis potentiæ super terram,
pauper & modicus, ejus gratia, qui est Rex su-
per omnes humilitatis filios. Unde & regis su-
per omnes filios superbiæ inania erant tenta-
menta, licet talis ille, ut sternutatio ejus, splendorVers. 9.|& seqq.
ignis: de cujus ore lampades procedunt, sicut tædæ
ignis accensæ: de cujus naribus procedit fumus,
sicut ollæ succensæ atque ferventes: cujus halitus
prunas ardere facit. Fuisse autem Luciferum ip-
sum, qui astabat, ex eo firmatur, quod in mun-
do tunc Martinus primum erat luminare san-
ctitatis: unde à primo oportebat tenebrarum
principe, sic illorum Concilio & Confilio ju-
dicante, supremo in certamine perturbari. Sed
licet fremuerunt ille & illi, verè sunt inania
meditati. Sic ergo quod inanissima sit dicta la-
pidum jactatio in Stephanum, non temerè ju-
dicari potuit, cùm tamen reipsa, non inanissi-
ma, sed immanißima dici debuisset, felici errore
ut aliàs dictum, qui utilissimæ doctrinæ cum
Divorum laudibus præstitit occasionem, sicut
& felix jactatio, licet immanissima, quæ talem
ac tantum Christi pugilem coronavit feliciùs,
dum lapides torrentis illi dulces fuerunt, dulcem
cōciliarunt somnũ quale sopor feßis in gramine,
& in ornamẽta sunt preti osa & pretiosi capitis
commutati, qui & pro lapidibus de torrente,
voluptatis est divinæ torrente potatus Psal.Psal. 35.|v. 9.
35. v. 9. Torrente voluptatis tuæ potabis eos.
Tuæ inquam, qua tu frueris, qua & po-
taris ipse, cujus vel stilla torrens est, quia<-P>
@@0@
@@1@68 Recognitio V. Epithalamij Christi.
<-P>divina, & voluptatum omnium cumulum su-
pergressa.
§. VI.
De vero gaudio, & alijs utiliter adnotatis.
Ad Num. 858. & 859.
198. IN priori col. 2. Fragrantium pro Fra-Gaudium|quomodo|fructus Spi-|ritus sancti.
grantiam, levis error, non ita qui infe-
riùs. Sic enim ibi: Sed cum duodecim illius fru-
ctus sint, cur à gaudio potiùs, quàm ab alijs appella-
tus. Vtique quia ille similior fructus, & germa-
nißima proles, gaudio de gaudium. Divi Basilij
fuerat inducta sententia, qui Spiritum sanctum
oleum exultationis meritò dixerat appella-
tum, quia & fructus gaudium, unus ex duo-
decim ab Apostolo numeratis. Galat. 5. v. 22.Galat. 5.|v. 22.
Vbi manifestum apparet non gaudio de gau-
dium, sed gaudium de gaudio debuisse proponi.
Inversus est ergo ordo, quamvis posset in ri-
gore Grammatico erraticus ille salvari. Si enim
diceretur De gaudio gaudium, salva res erat. Po-
test autem De præpositio aliquando postponi:
Eum hominem, quo de agitur habetur. l. 2. Tit. 11.Quærendum|ante alia, &|præ alijs.
lib. 21. Digest. Sed quia durior collocatio est,
fateamur erratum, dicamusque, cùm de vero
agatur gaudio, non esse mirum ut circa illius
inquisitionem inversio ordinis habeatur. Mun-
danum quæritur, & præmittitur, si fortè in-
veniatur, cùm deberet illud, quod inter fru-
ctus Spiritus sancti recensetur, inquiri. QuæriteMatth. 6.|v. 33.
ergo primùm regnum Dei & justitiam ejus. Sic
divinus Magister, Matth. 6. v. 33. Quod qui-
dem licet ad cæleste regnum referendum sit,
sed non ad illud tantùm, verùm etiam ad aliud,
quo ipsi præluditur, in quo gaudium justitiæ
maritatur. De illo sic D. Paulus Rom. 14. v. 17Rom. 14.|v. 17.
Regnum Dei non est esca & potus, sed justitia &
pax, & gaudium in Spiritu sancto. Spiritus sanctus
ergo est hujus connubij mystici Paranymphus.
Quale ergo gaudium erit, ubi ipse, qui gau-
dium est, quo se sicut Pater & Filius diligunt,
ita & gaudent, in ejus productionem ardentis-
sima erumpente dilectione? Hoc ergo regnum,
hoc gaudium primò quærendum, præ esca, &
potu. Ubi ad verba Christi videtur alludi, cùm
de necessarijs ad victum & vestitum agebatur.
Et est quidem observatione dignissimum, cùm
eo loco non de delicijs quærendis, sed de ne-
cessarijs pro vitæ sustentatione, cibo, inquam,Matth. 6.|v. 31.
potu, & operimentis, Quid manducabimus, aut
quid bibemus, aut quo operiemur? Matth. 6. v. 31.
Curam illam prohibere Dominum primo in
loco, aut primaria cordis sede collocari. Ita-
que vita ipsa, quæ subsidijs constat istis, post-
habenda est, & gaudium ex ijs solitum com-
parari; & gaudio justitiæ maritali consorti
prior dandus in corde locus: ne si ordo inver-
tatur, uno & altero tandem infeliciter amisso
interminabili succedente tristitia electores
præposteri torqueantur.
199. De justitia locutus David sic Psal. 4.Quid ex ju-|stitia præ-|mittendum.|Psal. 4. v.|6. 7. & 8.
v. 6. Sacrificate sacrificium justitiæ, & sperate in
Domino. Nosti quod sic: Multi dicunt: Quis
ostendit nobis bona? Ibid. Ubi de bonis tempo-<-P>@@
<-P>ralibus sermo est, de quibus inferiùs v. 8. A
fructu frumenti, vini, & olei sui multiplicati
sunt. v. 8. Ubi inversio ordinis in hominibus,
de quibus ibi Vates, diligentibus vanitatem,
& quærentibus mendacium. Cùm enim justi-
tia primo proponatur loco, illi ad temporalium
gaudiorum inquisitionem anhelant. Pro quo
Genebrardus. Sed pergit Vates, & errorem
detegit miserorum dicens: Signatum est super
nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in
corde meo. v. 7. Ac si dicat: Non sic Domine,
non sic. Aliter lumen vultus tui super nos si-
gnatum ostendit: quærere, inquam, primò
gaudium justitiæ maritatum, quale & ego ex-
pertus: Dedisti lætitiam in corde meo. Hoc præ-
eunte, veniant deinde alia vitæ subsidia: A
fructu frumenti, vini &c. Sacrificium autem
justitiæ sic explicat Genebrardus: Iustitiæ sa-Genebrar-|dus.
crificium appellat justitiam ipsam, sive justa &
sancta opera, quibus nihil Deo gratius offerri poßit.Sacrificium|justitiæ|quid sit.
Vt Psal. 49. Sacrificium laudis &c. Ubi quòd
sacrificij nomine justitia designetur, ad ordinis
est curam referendum, ut videlicet præcedat,Iob. 1. v. 5.
sancti Job exemplo, de quo illud: Consurgens-
que diluculo offerebat holocausta. Job 1. v. 5. De
quo hæc satis, cùm plura alibi. Citato num.
etiam occurrit error col. 1. ubi Infirmitatem,
pro Hereditatem. Circa quem quæ dici poterant
consultò prætermissa. Et num. 859. col. 2. Ad-
scitijs positum pro Adscititijs. Vbi neque hæ-
rendum, quia non difficilis intellectus.
§. VII.
Errores nonnulli cum utilibus documentis.
200. NVm. 864. col. 2. citatus P. Cornel. sicDe titulo|Divi, &|Doctoris.
D. Cornelius. Et malè quidẽ, quia D.
Divum designat, & pro P. positum, sicut & cir-
ca P. Thomam Sancium factum alibi. Et uter-
que quidem notæ sanctitatis, sed circa illamPatres Cor-|neluis, &|Thomas|Sancius|laudati.
Pontificiæ observandæ penitus cautiones, de
quo suprà. Cùm autem tale aliquid occurrerit,
qui erratum non velit, poterit piè existimare
D. littera Doctorem indicari; Scriptores enim,
præsertim insignes, eo titulo veniunt meritissi-
mò decorandi. Et Ecclesia quidem in celebra-
tione Sanctorum, quos titulo ejusmodi coho-
nestat, Evangelium canendum proponit exMatth. 5.|v. 20.
Matth. 5. cujus clausula illa: Qui autem fecerit,
& docuerit, hic magnus vocabatur in regno cælorũ,
v. 20. Est ergo Character ille Doctorum, qui-
cumque illi fuerint. Quàm autem in duobus
prædictis fuerit ille præsignis, quod ad doctri-
nam attinet, eorum scripta luculenta testan-
tur: quod ad facta historicæ narrationes, qui-
bus adeò virtutum splendor elucet, ut nihil in
antiquorum multis majus, aut verò etiam si-
mile reperiamus. Si autem de Cardinalibus,
Episcopis, aut alijs agamus circa D. præposi-
tum scrupulus aliunde eliminandus. Dominus
enim designatur: & in usu est cùm de Scrip-
toribus adhuc in vivis agentibus habetur ser-
mo, & sæculares personæ sunt, nec vulgaris
auctoritatis, sic Dominum Franciscum Syl-
vium, Joannem Sinnichium, & alios sui Belgę,<-P>
@@0@
@@1@§. VII. Circa IV. Part. Tituli, Varia documenta. 69
<-P>quamvis non Belga hic, sed Hibernus, aut
Ibernus, ut ipse vult.
201. Num. 865. citati Divi Augustinus, &De Divis|Augustino|& Thoma|occasione er-|rorum circa|ipsos.
Thomas, & circa utrumque error, licet non
magnus in illo Rimatur, pro Rimatus, in hoc
Cecinit, pro Concinit. Sic sæpiùs accidit, ut
circa Divos istos Doctores leves committantur
errores, & quandoque graves, aut etiam gra-
viores: dum ad sensus trahuntur à non sinceris
veritatis amatoribus ab eorum mentibus peni-
tus alienos. Cùm expediret potiùs ingenuè
fateri eos in aliqua fuisse sententia, quàm in-
eptis expositionibus degravare. Sed & aliud
est, quod pro instructione nostra hinc elici op-
portunè queat, scilicet in Divis hisce Docto-
ribus suos fuisse errores, quos ipsi Retracta-
tionibus suis studuerunt emendare. Et de Divo
Augustino res est adeò perspicua, ut nullo ul-
teriùs teste indigeat præter ipsas, quæ extant
Tomo 1 in quarum Prologo sic ille: Neque enimD. Augusti-|nus.
quisquam, nisi imprudens, ideò quia mea errata
reprehendo, me reprehendere audebit. Sic ille.
Divum etiam Thomam in eo suum imitatum
fuisse Magistrum affirmant multi, pro quo vi-
deri poterit specialiter P. Guernizo in suo Me-
moriali pro purißima Virginis Conceptione §. 9.
Si ergo hi clarissimi Ecclesiæ soles in se ipsis
maculas deprehenderunt, quis ita desipiat, ut se
ab illis contendat eximium, aut vereatur illas,
cùm deprehensæ fuerint, confiteri?
202. Num. 866. in fine ita: & non ostentæOstentæ|pro Obten-|tæ ut stare|possit.
vindictæ tristitia frequenter agitantur. Ubi qui-
dem Obtentæ debuit juxta mentem & calamum
scribentis apponi. Sed sic erratum, ut sensus
ex mutatione fuerit illustrior redditus: Osten-
tæ enim idem est ac Ostensæ, ex participio ver-
bi Ostendo, quod & Ostentum, sicut ostensum,
licet hoc frequentius. In vindicta autem id so-
let solicitè accurari, non solùm ut obtineatur,
sed ut ostendatur, fiatq́ue nota se vindicantis
animositas, honoris reparatio, fortitudo. Id
quod in sua Christus victoria, & vindicta læsi
divini honoris à principe hujus mundi obser-
vatum fuisse testatus Apostolus Coloss 2. v. 15.
& expolians principatus, & potestates, traduxitChristi vin-|dicta illu-|stris, quia|publica.
confidenter, palàm triumphans illos in semetipso.
Ubi D. Joannes Chrysostomus Homil. 6, pro
Traduxit habet Ostentavit & aureo eloquentiæ
flumine decurrente ostendit, quanta sit à dia-Coloss. 2.|v. 15.
bolo cura adhibita, ut vindicta hujusmodi non
esset publica, circa quod sic ille: Quid est,
Ostentavit? Benè dixit, Ostentavit. NumquàmD. Chryso-|stomus.
enim diabolus tantam turpitudinem passus est. Et
inferiùs. Præclarum enim est quòd inspectore mun-
do sursum in ligno serpens ille immolabatur. Nam
quid non fecit diabolus, quo occultè moreretur. AudiIoan. 19.|v. 6.
Pilatum dicentem: Tollite (Vulgata Accipite)
eum vos, & crucifigite, ego enim non invenio in
eo caussam. Ioan. 19. v. 6. Factum est enim hîc
perinde atque in singulari certamine solet. Mortem
percußit Christus: verùm Christus primùm per-
cussus postremò mortem interemit. A mortuo de-
structa & enecata est corpore, quæ videbatur im-
mortalis. Atque illud Orbis ipse vidit. Et quod
præclarum est, non commisit hoc alteri. Hæc ille,Spiritualis|vindicta|futura pu-|blica.
ex quibus pro movendis affectibus multi pos-
sunt & ardentes quidem stimuli cumulari: Et<-P>@@
<-P>illud inter alia huic opportunum loco, ut pro
sumenda non solùm de diabolo, sed etiam de
nobis vindicta ob graves Dei offensas, non
semper quæramus occultum, cùm & oporteat
publicam pœnitentiam ostentare. Et hæc qui-Lectio ge-|nuina.
dem occasione mutati participij Obtentæ in
Ostentæ: quamvis revera prius illud significan-
tius videatur, plus enim quis de non obtenta
tristatur vindicta, quàm de non publicè sum-
pta, ut compertum apparet in ijs, qui mundi
legibus, quæ & diabolicæ, gubernantur.
203. Num. 869. Vitiosi pro Vitiosis, quibusVitiorum|favor.|D. Cypria-|nus.
multi potentes favent: lenocinante ad vitia pu-
blicæ auctoritatis malo, quod dictum cum multis
alijs fervidæ eloquentiæ à D. Cypriano Episto-
la 1. Num 875. col. 3. circa locum Cant. 8. v.Cant. 8.|v. 10.
10, post expositionem Honorij, quia verbo-
rum aliquorum defectus, confusus sensus, &Virgo quo-|modo turris,|ex qua tur-|res eburneæ|ob castita-|tem.
ita sic reponendum. Ex quo facta sum coràm eo
quasi pacem reperiens. Vbi pro. Ex quo facta sum,
plures habent, Ex quo eram. Et illud Eram juxta
Philonem Carpathium idem est ac sedebam. Et
ita ille legit &c. Vbi de Virgine sermo est ex-
emplari perfectissimo & validissimo castitatis,
ut turres possit eburneas, constantissimos sci-
licet æmulatores, atque æmulatrices efforma-
re. Pro quo juvat Richardum à S. Laurentio
sic scribentem excepisse: & ubera mea turrisRichardus|à S. Lau-|rentio.
(sic ille habet) quia facta sum coràm eo quasi
pacem reperiens. Beata siquidem Virgo murus est
propter firmitatem propositi conservandæ Virgini-
tatis. Vbera ejus sunt sicut turris, propter superemi-
nentem fœcunditatem divinæ prolis, & ubera mea
sicut turris. Ac si dicat: Misericordia mea & pie-
tasmea quibus quasi uberibus suffragiorum dulcedi-
ne lacto filios Ecclesiæ, sunt turris, munimenta sci-
licet, refugium & securitas peccatorum, & hoc ita
est, ex quo sic accepta, sic grata, sic placida facta
sum coram eo, id est ex Dei beneplacito, ut essem
quasi pacem reperiens, id est, verè pacem repe-
riens, & faciens inter Deum & hominem,
ut essem pacifica tamquàm mater veri pacifi-
ci: Mediatrix, Mediatoris mater. Hæc ille.
qui dum Virginis uberibus lactari filios Eccle-
siæ asserit, eorum nutricem agnoscit, unde &
similes, ut sint etiam & ipsi turres, ex quibus
& innumeri inviolabilis castitatis. Et quod ad
pacem attinet rectè potest ad Virgines optima
ratione referri, juxta doctrinam D. Pauli 1.
Cor. 7. v. 28. Si autem acceperis uxorem, non pec-1. Cor. 7.|v. 28.
casti, & si nupserit Virgo, non peccavit: tribulatio-
nem tamen carnis habebunt hujusmodi. Non ergo
pacem. Circa quod occurrit memoriæ, quod
jam pridem apud Angelum Politianum legi sic
dicentem. Ego in cælibatu vivo, doq́ue operam,Angelus|Politianus.
ne lites illas experiar, quæ impatibiles maritis esse
dicuntur. Vbi & addere poterat, Quæ uxori-
bus.
204. Vnde felicissimæ illæ, de quibus nu.Virgines|aliæ Regiæ.
876. quæ Virginitatis gloria splendidæ pacem
reperientes Pacificum Regem habere spon-
sum, nec tamen ideò divisæ, ut de nuptis Apo-
stolus 1. Cor. 7. v. 34. felicissimè meruerunt. Est
autem inter illas S Elisabetha filia regis Hun-
gariæ, quæ tamen vidua. Ne autem Hunga-
riæ ille desit splendor; subintrabit ejus locoMargarita|Hungariæ.
B. Margarita & ipsa regis Hungariæ filia ex<-P>
@@0@
@@1@70 Recognitio V. Epithalamij Christi.
<-P>S. Dominici præclarissima familia. Quibus &Pulcheria|Augusta.
addendæ aliæ, cùm sint & illæ æterna memo-
ria dignissimæ, pro qua & nostra militabit S.Pulcheria|alia, & So-|rores Arca-|dia & Ma-|rina.
Pulcheria Augusta, de qua die 10. Septemb. cu-
jus & iterata præconia apud Divum Leonem
occurrunt. Pulcheria altera Arcadij Imperato-
ris filia, & Sorores Arcadia, & Marina, de qui-
bus Sozomenus Lib. 4. historiæ Ecclesiasticæ Cap.Sozomenus.
1. ubi post memoratas ipsas ita scribit: Etenim
cùm pientißimum evasurum hunc Imperatorem
(Theodosium juniorem) providisset hujus Vni-
versi Conditrix divina potentia, cum ipsius Theo-
dosij, tum etiam Imperij procuratricem constituit
Pulcheriam sororem: quæ quidem nondum deci-
mum quintum agens annum supra ætatem sapien-
tißimum ac divinum spiritum accepit, ac primùm
Deo virginitatem suam devovit, deinde & sorores
ad idem vitæ institutum educavit. Vt igitur ea, quæ
constituerat consignaret, ac Deum ipsum, ac Sacer-
dotes, omnesque subditos testes faceret voluntatis
suæ, ex auro gemmisque pretiosis admirabile quod-
dam donarium, & spectaculum omnium pulcherri-
mum pro virginitate sua, & Imperio fratris, sa-
cram mensam Ecclesiæ Constantinopolitanæ dedi-
cavit: idque ipsum, ut cunctis esset conspicuum,
in fronte ejusdem mensæ litteris expreßit. Hæc il-
le, visa mihi hoc loco dignissima inter alia,
quæ ex multis pro aliarum ex adductis com-
mendatione possent cumulari.
205. Gertrudis Senior Encomiastem ha-Gertrudis|Senior.
Dostları ilə paylaş: |