veniantur, alia est profecto hymni definitio
stabilienda, ut sit Canticum sacrum metro
constans. Metrum autem ut esset juxta recep-
tas Poëseos leges curatum est ab Urbano VIII.Qualis re-|formatio ab|Vrbano|Octavo.
& diligenter executioni mandatum, licet Ec-
clesiæ aliquæ, uti Limana nostra, usum adhuc
retineat antiquum, Pontificia generali permis-
sione, ex qua etiam habitum ut in hymnis pro
Corporis Christi Festo nihil varietur, qui ex-
tra leges metricas Latinis proprias proce-
dunt, licet qui pro Laudibus magis ad illas
accedat. In quo & mysterij respectus habi-
tus, & D. Thomæ honorificentia reservata:
quia aut penitus removendi ab officijs sacris,
aut notabiliter immutandi: quod quidem in
S. Doctoris aliquale dedecus redundabat. Re-
lictus etiam sine mutatione aliqua hymnus
Ave maris stella, in quo vix metricum quid-
quam: neque ad metricas reduci leges pote-
rat, nisi variatione tali, ut alter penitus appare-
ret, ut si ita diceretur:
Ave maris stella inclyta,Hymnus|Ave maris|stella ut|mutari pos-|set.
Alma & Dei puerpera,
Decora semper Virginis,
Cæliq́ue porta prospera.
@@0@
@@1@82 Recognitio VI. Epithalamij Christi.
Dulce illud Ave Archangeli
Ex ore sumens cælitùs,
In pace nos corrobora,
Hevæ reverso nomine.
Dissolve reis vincula,
Cœcis refunde lumina,
Monstra malorum pellito,
Fausta bonorum poscito.
Ostende te esse in matribus
Per te preces & audiat,
Qui pro salutis munere
Ex ventre natus est tuo.
Virgo inter omnes unica,
Præ ceteris mitissima,
Nos jam solutos crimine
Castis recense & mitibus.
Vitam redona limpidam
Parans iter tutissimum,
Ut clara Jesu visio
Nos reddat & lætissimos.
Sit laus Deo jugis Patri,
Christo decusq́ue amplissimum,
Sancto simul Paraclyto,
Uno trium cum jubilo.
Sic Nos, & melius alij, sed quidem nihil ita
lenocinatur affectui, ut sincera illa & inela-
borata textura, digna D. Bernardi spiritu, qui
illius auctor fuisse censetur: id quod citatus
P. Valentianus ut certum videtur statuere;
cùm revera non ita sit, unde P. Balinghem in
Kalendario Virginis, die 20. Augusti, nonnullos
ait ita arbitrari, unde & sub judice lis est, in
qua si Nobis judicij aliquid deferatur, in fa-
vorem melliflui Doctoris sententiam profere-
mus.
238. Sed contra definitionem HymniObjectio ex|Antiphona,|Alma Re-|demptoris|&c.
objici potest Canticum Ecclesiasticum Alma
Redemptoris mater habere omne id, quod in illa
expressum, & superiùs declaratum: est enim
laus sacra metro alligata, exametro scilicet, &
legitimè decurrente: cùm tamen non Hym-
nus, sed Antiphona compelletur. Ad quod re-
sponderi potest esse quidem Hymnum, sed ab
Ecclesia non Hymni more, sed Antiphonæ
decantari: quemadmodum in officio Virgi-
nis de Monte Carmelo ponitur ad Magnificat
in secundis Vesperis. Dici etiam potest genus
illud carminis non esse sacris officijs idoneum:
& tale ut commodè pro Hymnis possit usur-
pari. Et ita cùm in definitione dicitur debere
metro constare, intelligendum est de metro
Ecclesiastico usui percommodo. Sunt quidem
recepti versus Sapphici, & Asclepiadæi in of-
ficijs Martyrum, Angelorum Custodum, Vir-
ginum, Confessorum, S. Joseph, S. Hermene-
gildi, S. Martinæ, sed Exametris constantes
Hymni hucusque non visi, pro quo & deside-
rantur antiquitatis exempla: quibus non ob-
stantibus, in novo usu inconveniens nullum,
fine immutatione veteris, pro sanctis ad no-
vam celebritatem admittendis: sic enim pro
Divo Martyre Venantio novi Hymni propo-
nentur. Divos alios erunt & quę celebrare con-
tendant civitates, nec se patiantur à Canenti-
bus superari, unde & constructio Hymnorum
nova, & si placuerit metri novitas, Sacræ Ri-<-P>@@
<-P>tuum Congregationi judicium relinquendum,
ne nobilissimum inter Latinos & Græcos me-
trum se penitus relegatum conqueratur.
239. Objici prætereà potest nam in MissaDe Hym|Angelico.
habetur Hymnus Angelicus, Gloria in Excelsis
Deo. Sic enim vocatur Scriptorum receptissima
compellatione, pro quo Gavantus Tomo 1. The-
sauri sacrorum rituum, Parte 1. Tit. 8. n. 3. Neque
ullus est ita sonora harmonia solitus decantari,
& tamen metrum in illo nullum. Respondeo
quemadmodum Canticum generica, & spe-
ciali compellatione profertur, ita & in Hymno
tale aliquid reperiri. Quidquid enim pro de-
cātandis divinis laudibus institutum est, Hym-
num appellari solitum, eo quòd Hymnus Græ-
cè idem sit quòd laus. Ex quo & præoccupari
objectio potest ex Hymno Te Deum Laudamus,Et Te|Deum|Laudamus
sic enim compellatum invenimus: in Rubricis
sacris Breviarij §. 31. & Missalis citato Tit. 8. nu.
3. Unde Gavantus in Alphabeto Hymnorum Sect.
5. Cap. 6. illum omittendum censuit. Et P.
Guyetus in Heortologia Lib. 3. Cap. 5. ubi
Hymni definitionem exhibet nostræ confor-
mem, qui & videndus circa alia, elegans, eru-
ditus, & maturi judicij Scriptor.
240. Jam quod ad Canticum attinet, & adQuomodo|Psalmus 4.|Canticum|pro gratia-|rum actio-|ne.
nostrũ speciatim spectat institutum, Gavantus
Sectione 5. citata, Cap. 9. affirmat Canticum
esse vocem harmonicam ore, & non cum in-
strumento prolatam, & ex Durando gratiarum
actionem significare. Circa primum plura ha-
bet lector, nu. 953. Quod verò de gratiarum
actione dicitur, non est à Cantico nostro pe-
nitus alienum, cùm sic ejus habeat finis: Me-Psal. 44.|v. ult.
mores erunt nominis tui in omni generatione &
generationem. Proptereà populi confitebuntur tibi
in æternum, & in sæculum sæculi. Ubi quidem
& beneficij memoria, quæ pro gratitudine
prior exigitur, & gratiarum resonant actio-
nes. Ubi dicet forsan aliquis in Cantico ipso
nihil pro gratiarum actione contineri, sed fu-
turos tantummodò qui eas referant, nuntiari.
Sed nullius est momenti illud, nam ut Canti-
cum sit, gratiarum actiones prænuntiari satis
superq́ue est: quis enim legem illam de præ-
sentibus adeò inviolabilem tulit, ut ei stare pe-
nitus debeamus? & quidem plus se gratum
ostendit, qui alios ad nobile gratitudinis offi-
cium invitat, quandoquidem non est suomet-
ipsius obsequio contentus, sed pro eo plures
expetit & convocat adjutores. Hinc Vates Rex
Psal. 94. v. 1. Venite, exultemus Domino &c. UbiGratian$unclear|est comites|quærere pro|gratiarum|actione.
quidem de laudando Deo agitur, & agendis
gratijs: sequitur enim: Præoccupemus faciem
ejus in confeßione. Confessio enim ad recogni-
tionem beneficiorum spectat, de quibus & se-
quitur v. 7. Quia ipse est Dominus Deus noster:Psal. 94.|v. 1. & 7.
nos autem populus ejus, & oves pascuæ ejus. Sic
in Ecclesiæ usu, cùm tamen Vulgata habeat,
Nos autem populus pascuæ ejus, & oves manus
ejus. Ubi quòd Oves manus Domini dicantur
ij, quibuscum Vates loquitur, singulare valde
beneficium illius pietatis est, quia Deus quasi
manu propria eas regit, ut ex communi Interpre-
tũ sensu deducit Cardinalis Bellarminus. Vult
ergo ille pro gratiarum agnitione comites ha-
bere omnes, qui ovium nomine possunt in<-P>
@@0@
@@1@§. I. Circa VI. Part. Tituli, De Canticis Eccles. 83
<-P>divino conspectu percenseri. Sed perpenden-
dus Titulus, Laus Cantici ipsi David. Est ergo
Canticum laudatorium? & ipsi quidem Da-
vid, ut sciamus id, de quo ibi, ad ipsum specia-
liter pertinere. Audiatur ergo alibi sic locu-
tus: Erravi sicut ovis, quæ perijt &c. Psal. 118.Psal. 118.|v. ult.
v. ult. Petit à bono se Pastore quæri. Quære ser-
vum tuum. Et exauditus est. Perierat, & inven-Lucæ 15.|v. ult.
tus est. Lucæ 15. v. ult. Cùm ergo pro benefi-
cio tanto, quia scilicet ovis manus Domini,
manu inquam propriæ, singulari videlicet pro-
videntia, directa, fideles omnes & qui tunc
erant, & qui noscerentur ab illis, carnalis aut
spiritalis progeniens, gratiarum agendarum
vult habere consortes. Omnes enim invitat,
unde Ecclesia ejus utitur vocibus ad fidelis po-
puli affectum in Dei laudes, & gratiarum
actionem excitandum. Unde & illa CardinalisQuid cum|Pastor in-|eptus acci-|dit.|Card. Bel-|larminus.
Bellarmini animadversio observatione dignis-
sima, dum circa oves manus sic ait: Ex quo in-
telligimus debere populum Dei in Deo summo Pa-
store fiduciam ponere, atque ad illum per orationem
recurrere; quando pastor minus idoneus illis contin-
git: ipse enim per Ezechielem Cap. 34. dicit: EgoEzech. 34.|v. 15.
pascam oves meas. Sic ille.
§. II.
Ex quibusdam erroribus fructus erudi-
ditionis.
241. NVm. 951. col. 1. Carti augustißimi.Sapientibus|detrahere|fœda labes,|cujus &|pœna.
pro Cantici augustißimi. Ubi de Can-
tico Canticorum sermo: quod equidem au-
gustissimum, quia præclarissimum, & in quo
plura mysteria quàm verba. Neque insolitum
illud, si præclarissimis & augustissimis detra-
ctio inofficiosa contingat: si detrahantur lit-
teræ, quod in earum Professoribus si eveniat,
à bono nequit spiritu provenire. Si uti sapien-
tes virgam censoriam assumunt, audiant Sa-
pientiæ sublimioris Auctorem dum ait: Beni-
gnus est enim spiritus sapientiæ. Sapient. 1. v. 6.
& quod sequitur timeat: & non liberabit male-Sap. 1. v. 6.
dicum à labijs suis. Ibidem. Ubi notatione dig-
nissimum documentum: quod cùm benignus
spiritus sapientiæ sit, benignitatem tamen suum
in maledicum non extendat, ut ipsum à labijs
suis liberet, ab inimico inquam exitiali, pœ-
nam, quam sibi ipsi molitur, avertens: ut qui
benignum se erga alios exhibere refugit, mini-
mè benignitatem supremi Sapientiæ Spiritus
experiatur. Ubi & sequitur aliquid plusquàm
pœna duri cujusque generis formidandum.
Quoniam renum illius testis est Deus. Ibid. Vbi
ex bono auctore tradit P. Cornelius moralem
renum infirmitatem, carnalem scilicet volup-
tatem, cujus origo in renibus, indicari. Super-
biam enim in litterarum Professoribus solet
Deus infirmitate hujusmodi castigare, gravio-
rum permissione lapsuum, quod jampridem in
mundi sapientibus à D. Paulo observatum, &
divina elocutione perpensum, Romanis scribẽ-
te, quibus omnes alij barbari: Et dicentes se esseRom. 1.|v. 22. & 24.
sapientes, stulti facti sunt: ut contumelijs affi-
ciant corpora sua in semetipsis. Rom. 1. v. 22. &<-P>@@
<-P>24. Honoremus ergo modesta censura Sa-
pientes, ut benignus Sapientiæ Spiritus renes
nostros & corda igne illo vitali exurat, quo &
sapientes & casti pariter evadamus.
242. Num. eodem col. 2. Fesconinis pro Fesceni-De Fesce-|nino carmi-|ne.
nis. Vbi error esse in eo existimari poterit, quod
duplicatum N non sit, ut in Dissertat. proœmiali.
nu. 23. Sed ea ex parte nihil non probabile,
nam utroque modo apud Scriptores occurrit.
Et in Claudiano ipso ita extat, ut in loco præ-
senti. Et carmen tale in ipso non ijs obscœni-
tatibus plenum, quibus aliàs, unde & infame
reputari potuit: sed pro personarum decentia
temperatum; quod & sic factum similibus in
nuptijs potest verosimiliter æstimari. Vnde &
mysticis & castissimis, de quibus Epithala-
mium nostrum, posse convenienter aptari di-
ctum citato loco. Num. 953. Orpheus pro Or-Rahab sa-|lutavit &|salvavit.
pheos col. 2. & in 3. Salutaverit pro Salvaverit.
Vbi quod ad rem attinet, utrumque verum:
nam & Rahab salutasse hospites, quos ita li-
beralibus officijs prosecuta est, quis dubitare
queat? & intravit (Maria) in domum Zacha-De salutione|Elisabeth|cur non fa-|cta mentio.|Lucæ 1.|v. 40.
riæ, & salutavit Elisabeth. Lucæ 1. v. 40. Vbi
miretur forsan quis, quare salutatæ ab Elisa-
beth Virginis mentio nulla. Ad quod quidem
responderi potest non factam mentionem salu-
tatæ Virginis, quia de salutatione hujusmodi
non poterat dubitari, factam verò de salutata
Elisabetha Virgine, quia salutavit prior, ut
ex hoc humilitatis ejus argumentum clarissi-
mum habeamus; unde Divus Ambrosius in
eum locum, Non solùm, inquit, venit, sed salu-Virgo salu-|tavit prior.
tavit prior: Si prior: ergo Elisabeth resalutatio
subsecuta. Vbi & pro pijssimo Virginis affectu
est quod considerationem vellat & admoneat.
Conceperat Elisabeth, quæ jam processerat inNotanda|caussa.
diebus suis, & ideò occultabat se. Lucæ 1. v. 24.
præ verecundia inquam: ideò Virgo salutavit
prior, ut præ verecundia apparere nolentem ad
id officij gratanter excitaret. Pro quo D. Anto-
ninus ultima Parte Summæ, Opusculo de B. VirgineD. Antoni-|nus.
Cap. 27. §. 2. ita scribit: Per montem istum
(charitatis) exurgens MARIA abijt visitando
Elisabeth, ut mutuis affatibus ad invicem consola-
rentur, ut à verecundiæ pœna Elisabeth sublevaret:
erubescebat enim, ut dicit Evangelista, se gravidam
reperiri in senectute, & carnalibus actibus operam
dedisse, & ideò occultabat se & confortata ex ver-
bis B. Virginis, quæ priùs verecundaretur esse gra-
vida, posteà in Domino gloriabatur se Prophetam
edidisse. Sic ille. Ex quo apparet spiritus ille
Virginis super meldulcis, Eccli. 24. v. 27. Sic ve-
recundiam cognatæ felicissimè prævenientis,
ut quæ & latere, & tacere decreverat, & co-
piam faceret sui, & opportunè etiam loquere-
tur. Sed hinc commodissimum aliud docu-Notandum|pro salu-|tanda Vir-|gine docu-|mentum.
mentum emergit. Elisabeth quia in senectute
gravida, verecundatur Virginem alloqui, & in
cōspectu tantę se sistere puritatis. Et tamen suo
modo ex Spiritu sancto cōceperat, licet ex Viro,
quia miraculosè ad conceptum adaptata. Quid
ergo facere eos oporteat, qui salutare Virgi-
nem Rosarij recitatione contendunt? An non
verecundentur, si neque castis corpore, corde,
& labijs coràm illa se sistant, & audeant sa-
lutare? Sit hoc per occasionem dictum: &<-P>
@@0@
@@1@84 Recognitio VI. Epithalamij Christi.
<-P>erit error felix, si vel unum istum fructum be-
nedictionis tantæ elicere valeamus.
243. Num. 953. col. 3. cujusdam mentioPro reve-|rentia erga|Magnificat|laudatus P.|Escobar.
inducta, pij, religiosi, & docti, qui Horas
Canonicas pro munere Sacerdotali persolvens,
ubi ad Canticum Virginis veniebat, collige-
bat se, & socium ut adverteret verba illa esse
Virginis, admonebat. Cui funis iste (instar
illius à Rahab suspensi) purpureus, pignus
salutis fuit, morte enim est felicissima con-
summatus. Et tanti viri memoria extat in
Proæmiali Dissertatione nu. 127. Fuit enim P.
Bartholomæus de Escobar, hoc etiam loco me-
ritissimo compellandus, ut cum de Benedicta
inter mulieres agitur, & ille in benedictione
sit, qui jam ut arbitror, à multis retrò annis
æternam est magnis debitam meritis consecu-
tus. Et in eo quod ille, cum ad Virginis Can-
ticum veniebat, dignissimus sanè imitatione
præstabat, ipsa Virgo suo est exemplo visa
præivisse. Pro quo & Divus Antoninus num.
præcedenti citatus. §. 3. ita scribit: Intrans do-Exemplo|Virgo præ-|ivit.|D. Antoni-|nus.
mum Zachariæ, & salutans Elisabeth, auditis ab
ea laudibus suis, totum à Deo recognoscens, & ad
montem contemplationis, & divinæ laudis ascen-
dens, ait: Magnificat anima mea Dominum. Sic
ille. Ex quo habemus & nos Canticum illud
cæleste (Marianum equidem quod plus est)
recitantes montem ascensuros, id est cogita-
tionum terrenarum turba depulsa, elevaturos
mentem, & attentos licet ad sacrum officium,
circa illud futuros attentiores: quod quidem
non sine singulari remuneratione futurum;
ut dum consonamus Virgini, & ipsa se conso-
nam in periculosissimo agone sit tandem red-
ditura, magnificans clientes, servos, & de sua
dignatione filios in Deo salutari suo, in Jesu
inquam magnifico salutis æternæ largitore.
Utinam & ego ex illis unus, licet omnium
minimus.
244. Ibidem col. 4. sic habetur: MemoriaErrores ali-|qui.
Dei non avida, & exsucca. Cùm esse debuisset
Arida. Omissum Num. anteced. col. 2. Sic
Maria, cum dici debuisset Hic, quod ad sen-
sum non potuit non obesse. Ibidem in loco
Isaiæ: Salvavit mihi brachium, de est Meum &
sensui incommodat. Quod Adentißimũ pro Ar-
dentißimum deprehendat quivis cit. n. 953. col. 3.
Num. 954. col. 3. Exageret, pro Exaggeret.
Num. 974. col. 3. Receptabiles pro Receptibiles.
Ubi quod ad veritatem sententiæ, de qua ibi,Receptabi-|les pro Re-|ceptibiles|ut stare|queat.
stare mutatio potuit; nam & Receptabiles vox
benè Latina est: & licet juxta omnimodam
proprietatem receptabile frequentiam dicat à
Verbo Recepto, id quidem non semper in usu,
cùm pro Recipere accipiatur: Sententia est Ec-
cli. 2. v. 5. Quoniam in igne probatur aurum &
argentum: homines verò receptibiles in caminoEccli. 2. v. 5
humiliationis. Ubi Arabicus & Syrus Pauperta-
tem legunt: Tigurina Afflictionis: quod magis
videtur accommodum, non enim Deus recep-
tibiles suos solo igne paupertatis exercet, utHumilia-|tionis affli-|ctio omnium|maxima.
est compertum, sed Vulgata lectio vim habet
specialem, quia nullus ardentior ignis, aut fla-
grantior fornax, quàm humiliatio. Sicut enim
in Christo humiliatio pro extremo formæ Dei
contraposito ab Apostolo conclamata fuit<-P>@@
<-P>Philip. 2. v. 6. & 8. Qui cùm in forma Dei essetPhilip. 2.|v. 6. & 8.
Humiliavit semetipsum. ita & in hominibus suo
modo philosophandum: quando à sua forma
illi ad exinanitionem humiliationis labore,
Deo sic disponente, rediguntur. Licet enim
omnes in afflictione fideles inventi, in pretio
sint Deo ipsos probanti, ij tamen qui in ca-
mino humiliationis, vel, ut habet D. Ambro-D. Ambro-|sius.
sius in Psal. 118. Octon. 19. in fornace humili-
tatis pretiosissimi reputantur: id quod verbum
Receptibiles indicat: quod quidem inusitatum
Latinis est, ut observat P. Bonartius, qui &
Regula 4. Isagogica idem prænotarat dicens si-P. Bonar-|tius.
gnificari acceptos & gratos Deo. Ex eo autem
quod cum argento & auro instituatur compa-
ratio, satis compertum habetur id, quod deSed pretio-|sissima.
pretio dictum, cum sint omnium pretiosissima
metalla.
245. Pro quo Glossa P. Cornelij paucis ea
omnia complectitur, quæ æstimationem pos-
sunt in divitiarum cælestium genere concilia-
re. Sic enim ille: Receptibiles, hoc est, accepti
& grati Deo; digni qui à Deo in amicos, familia-P. Cornelius
res, & filios recipiantur & adoptentur ut sint ejus
electi, & heredes regni cælestis. Sic illustris In-
terpres. Et quid his majus dici aut cogitari po-
tuit? Sententiam Christi pro humilium exal-
tatione pernovimus: Qui se humiliat, exaltabi-Luca 14.|v. 11.
tur. Lucæ 14. v. 11. Sed eorum, qui in cami-
no humiliationis, aut fornace humilitatis à
Deo probati, sunt inventi ipsius acceptatione
condigni, exaltatio sublimioris excellentiæ est,
cùm & amici, & familiares, & filij Dei, qui-
bus prærogativis non potest non gloriæ ineffa-
Dostları ilə paylaş: |